Titolo: Catilinarie (terza)
Autore: Marco Tullio Cicerone
VERSIONE ELETTRONICA CURATA DALLA GEORGE MASON UNIVERSIYY
ADATTATO ALLA LETTURA PER I NON VEDENTI DA AMEDEO MARCHINI

MARCIS TULLI CICERONIS IN L. CATILINAM ORATIO TERTIA
HABITA AD POPULUM
(Per spostarsi pi agevolmente, sulle 29 parti che compongono il presente
testo, usare l'opzione cerca del menu, digitando, fra virgole il numero,
esempio: ,90,)


,1, Rem publicam, Quirites, vitamque omnium vestrum bona,
fortunas, coniuges liberosque vestros atque hoc domicilium
clarissumi imperii, fortunatissimam pulcherrimamque urbem,
hodierno die deorum inmortalium summo erga vos amore, laboribus,
consiliis, periculis meis e flamma atque ferro ac paene ex
faucibus fati ereptam et vobis conservatam ac restitutam videtis.

,2,  Et si non minus nobis iucundi atque inlustres sunt ii dies,
quibus conservamur, quam illi, quibus nascimur, quod salutis
certa laetitia est, nascendi incerta condicio, et quod sine sensu
nascimur, cum voluptate servamur, profecto, quoniam illum, qui
hanc urbem condidit, ad deos inmortalis benivolentia famaque
sustulimus, esse apud vos posterosque vestros in honore debebit
is, qui eandem hanc urbem conditam amplificatamque servavit. Nam
toti urbi, templis, delubris, tectis ac moenibus subiectos prope
iam ignis circumdatosque restinximus, idemque gladios in rem
publicam destrictos rettudimus mucronesque eorum a iugulis
vestris deiecimus.

,3,  Quae quoniam in senatu inlustrata, patefacta, comperta sunt per me,
vobis iam exponam breviter, Quirites, ut, et quanta et quam manifesta et
qua ratione investigata et comprehensa sint, vos, qui et ignoratis et
expectatis, scire possitis.
Principio ut Catilina paucis ante diebus erupit ex urbe, cum
sceleris sui socios huiusce nefarii belli acerrimos duces Romae
reliquisset, semper vigilavi et providi, Quirites, quem ad modum
in tantis et tam absconditis insidiis salvi esse possemus. Nam
tum, cum ex urbe Catilinam eiciebam (non enim iam vereor huius
verbi invidiam, cum illa magis sit tiunenda, quod vivus exierit),
sed tum, cum illum exterminari volebam, aut reliquam coniuratorum
manum simul exituram aut eos, qui restitissent, infirmos sine
illo ac debiles fore putabam.

,4,  Atque ego ut vidi, quos maximo furore et scelere esse infiammatos
sciebam, eos nobiscum esse et Romae remansisse, in eo omnes dies noctesque
consumpsi, ut, quid agerent, quid molirentur, sentirem ac viderem, ut,
quoniam auribus vestris propter incredibilem magnitudinem sceleris
minorem fidem faceret oratio mea, rem ita comprehenderem, ut tum
demum animis saluti vestrae provideretis, cum oculis maleficium
ipsum videretis. Itaque, ut comperi legatos Allobrogum belli
Transalpini et tumultus Gallici excitandi causa a P. Lentulo esse
sollicitatos, eosque in Galliam ad suos civis eodemque itinere
cum litteris mandatisque ad Catilinam esse missos, comitemque iis
adiunctum esse T. Volturcium, atque huic esse ad Catilinam datas
litteras, facultatem mihi oblatam putavi, ut, quod erat
difficillimum, quodque ego semper optabam ab dis inmortalibus, ut
tota res non solum a me, sed etiam a senatu et a vobis manifesto
deprehenderetur.

,5,  Itaque hesterno die L. Flaccum et C. Pomptinum praetores, fortissimos
atque amantissimos rei publicae viros, ad me vocavi, rem exposui, quid
fieri placeret, ostendi. Illi autem, qui omnia de re publica praeclara
atque egregia sentirent, sine recusatione ac sine ulla mora negotium
susceperunt et, cum advesperasceret, occulte ad pontem Mulvium
pervenerunt atque ibi in proximis villis ita bipertito fuerunt,
ut Tiberis inter eos et pons interesset. Eodem autem et ipsi sine
cuiusquam suspicione multos fortis viros eduxerant, et ego ex
praefectura Reatina complures delectos adulescentes, quorum opera
utor adsidue in rei publicae praesidio, cum gladiis miseram.
Interim tertia fere vigilia exacta cum iam pontem Mulvium magno
comitatu legati Allobrogum ingredi inciperent unaque Volturcius,
fit in eos impetus; educuntur et ab illis gladii et a nostris.
Res praetoribus erat nota solis, ignorabatur a ceteris. Tum
interventu Pomptini atque Flacci pugna, quae erat commissa,
sedatur. Litterae, quaecumque erant in eo comitatu, integris
signis praetoribus tradunturipsi comprehensi ad me, cum iam
dilucesceret, deducuntur. Atque horum omnium scelerum
inprobissimum machinatorem, Cimbrum Gabinium, statim ad me
nihildum suspicantem vocavi; deinde item accersitus est L.
Statilius et post eum C. Cethegus; tardissime autem Lentulus
venit, credo quod in litteris dandis praeter consuetudinem
proxima nocte vigilarat.

,6,  Cum summis et clarissimis huius civitatis viris, qui audita re
frequentes ad me mane convenerant, litteras a me prius aperiri quam ad
senatum deferri placeret, ne, si nihil esset inrentum, temere a me tantus
tumultus iniectus civitati videretur, negavi me esse facturum, ut de
periculo publico non ad consilium publicum rem integram deferrem. Etenim,
Quirites, si ea, quae erant ad me delata, reperta non essent,
tamen ego non arbitrabar in tantis rei publicae periculis esse
mihi nimiam diligentiam pertimescendam. Senatum frequentem
celeriter, ut vidistis, coegi.

,7,  Atque interea statim admonitu Allobrogum C. Sulpicium praetorem,
fortem virum, misi, qui ex aedibus Cethegi, si quid o telorum esset,
efferret; ex quibus ille maximum sicarum numerum et gladiorum extulit.
Introduxi Volturcium sine Gallis; fidem publicam iussu senatus
dedi; hortatus sum, ut ea, quae sciret sine timore indicaret. Tum
ille dixit, cum vix se ex magno timore recreasset, a P. Lentulo
se habere ad Catilinam mandata et litteras, ut servorum praesidio
uteretur, ut ad urbem quam primum cum exercitu accederet; id
autem eo consilio, ut, cum urbem ex omnibus partibus, quem ad
modum discriptum distributumque erat, incendissent caedemque
infinitam civium fecissent, praesto esset ille, qui et fugientis
exciperet et se cum his urbanis ducibus coniungeret.

,8, Introducti autem Galli ius iurandum sibi et litteras ab Lentulo,
Cethego, Statilio ad suam gentem data esse dixerunt, atque ita
sibi ab his et a L. Cassio esse praescriptum, ut equitatum in
Italiam quam primum mitterent; pedestres sibi copias non
defuturas. Lentulum autem sibi confirmasse ex fatis Sibyllinis
haruspicumque responsis se esse tertium illum Cornelium, ad quem
regnum huius urbis atque imperium pervenire esset necesse; Cinnam
ante se et Sullam fuisse. Eundemque dixisse fatalem hunc annum
esse ad interitum huius urbis atque imperii, qui esset annus
decimus post virginum absolutionem, post Capitoli autem
incensionem vice simus.

,9,  Hanc autem Cethego cum ceteris controversiam fuisse dixerunt, quod
Lentulo et aliis Saturnalibus caedem fieri atque urbem incendi placeret,
Cethego nimium id longum videretur. Ac ne longum sit, Quirites, tabellas
proferri iussimus, quae a quoque dicebantur datae. Primo ostendimus
Cethego; signum cognovit. Nos linum incidimus, legimus. Erat
scriptum ipsius manu Allobrogum senatui et populo sese, quae
eorum legatis confirmasset, facturum esse; orare ut item illi
facerent, quae sibi eorum legati recepissent. Tum Cethegus, qui
paulo ante aliquid tamen de gladiis ac sicis, quae apud ipsum
erant deprehensa, respondisset dixissetque se semper bonorum
ferramentorum studiosum fuisse, recitatis litteris debilitatus
atque abiectus conscientia repente conticuit. Introductus est
Statilius; cognovit et signum et manum suam. Recitatae sunt
tabellae in eandem fere sententiam; confessus est. Tum ostendi
tabellas Lentulo et quaesivi, cognosceretne signum. Adnuit. "Est
vero", inquam, "notum quidem signum, imago avi tui, clarissimi
viri, qui amavit unice patriam et cives suos; quae quidem te a
tanto scelere etiam muta revocare debuit."

,10,  Leguntur eadem ratione ad senatum Allobrogum populumque litterae.
Si quid de his rebus dicere vellet, feci potestatem. Atque ille primo
quidem negavit; post autem aliquanto, toto iam indicio exposito atque
edito, surrexit; quaesivit a Gallis, quid sibi esset cum iis,
quam ob rem domum suam venissent, itemque a Volturcio. Qui cum
illi breviter constanterque respondissent, per quem ad eum
quotiensque venissent, quaesissentque ab eo, nihilne secum esset
de fatis Sibyllinis locutus, tum ille subito scelere demens,
quanta conscientiae vis esset, ostendit. Nam, cum id posset
infitiari, repente praeter opinionem omnium confessus est. Ita
eum non modo ingenium illud et dicendi exercitatio, qua semper
valuit, sed etiam propter vim sceleris manifesti atque deprehensi
inpudentia, qua superabat omnis, inprobitasque defecit.

,11, Volturcius vero subito litteras proferri atque aperiri iubet,
quas sibi a Lentulo ad Catilinam datas esse dicebat Atque ibi
vehementissime perturbatus Lentulus tamen et signum et manum suam
cognovit. Erant autem sine nomine, sed ita: "Quis sim, scies ex
eo, quem ad te misi. Cura, ut vir sis, et cogita, quem in locum
sis progressus. Vide, ecquid tibi iam sit necesse, et cura, ut
omnium tibi auxilia adiungas, etiam infimorum." Gabinius deinde
introductus cum primo impudenter respondere coepisset, ad
extremum nihil ex iis, quae Galli insimulabant, negavit.

,12,  Ac mihi quidem, Quirites, cum illa certissima visa sunt argumenta
atque indicia sceleris, tabellae, signa, manus, denique unius
cuiusque confessio, tum multo certiora illa, color, oculi,
voltus, taciturnitas. Sic enim ob stupuerant, sic terram
intuebantur, sic furtim non numquam inter sese aspiciebant, ut
non iam ab aliis indicari, sed indicare se ipsi viderentur.

,13,  Indiciis expositis atque editis, Quirites, senatum consului,
de summa re publica quid fieri placeret. Dictae sunt a
principibus acerrimae ac fortissimae sententiae, quas senatus
sine ulla varietate est secutus. Et quoniam nondum est
perscriptum senatus consultum, ex memoria vobis, Quirites, quid
senatus censuerit, exponam.

,14,  Primum mihi gratiae verbis amplissimis aguntur, quod virtute,
consilio, providentia mea res publica maximis periculis sit liberata.
Deinde L. Flaccus et C. Pomptinus praetores, quod eorum opera forti
fidelique usus essem, merito ac iure laudantur.

,15,  Atque etiam viro forti, collegae meo, laus inpertitur, quod eos,
qui huius coniurationis participes fuissent, a suis et a rei publicae
consiliis removisset. Atque ita censuerunt, ut P. Lentulus, cum se
praetura abdicasset, in custodiam traderetur; itemque uti C. Cethegus,
L. Statilius, P. Gabinius, qui omnes praesentes erant, in custodiam
traderentur; atque idem hoc decretum est in L. Cassium, qui sibi
procurationem incendendae urbis depoposcerat, in M. Ceparium, cui
ad sollicitandos pastores Apuliam attributam esse erat indicatum,
in P. Furium, qui est ex iis colonis, quos Faesulas L. Sulla
deduxit, in Q. Annium Chilonem, qui una cum hoc Furio semper erat
in hac Allobrogum sollicitatione versatus, in P. Umbrenum,
libertinum hominem, a quo primum Gallos ad Gabinium perductos
esse constabat. Atque ea lenitate senatus est usus, Quirites, ut
ex tanta coniuratione tantaque hac multitudine domesticorum
hostium novem hominum perditissimorum poena re publica conservata
reliquorum mentes sanari posse 1o arbitraretur. Atque etiam
supplicatio dis inmortalibus pro singulari eorum merito meo
nomine decreta est quod mihi primum post hanc urbem conditam
togato contigit, et his decreta verbis est, "quod urbem
incendiis, caede civis, Italiam bello liberassem." Quae
supplicatio si cum ceteris supplicationibus conferatur, hoc
interest, quod ceterae bene gesta, haec una conservata re publica
constituta est. Atque illud, quod faciundum primum fuit, factum
atque transactum est. Nam P. Lentulus, quamquam patefactis
indiciis, confessionibus suis, iudicio senatus non modo praetoris
ius, verum etiam civis amiserat, tamen magistratu se abdicavit,
ut, quae religio C. Mario, clarissimo viro, non fuerat, quo minus
C. Glauciam, de quo nihil nominatim erat decretum, praetorem
occideret, ea nos religione in privato P. Lentulo puniendo
liberaremur.

,16,  Nunc quoniam, Quirites, consceleratissimi periculosissimique
belli nefarios duces captos iam et comprehensos tenetis,
existumare debetis omnis Catilinae copias, omnis spes atque opes
his depulsis urbis periculis concidisse. Quem quidem ego cum ex
urbe pellebam, hoc providebam animo, Quirites, remoto Catilina
non mihi esse P. Lentuli somnum nec L. Cassi adipes nec C.
Cethegi furiosam temeritatem pertimescendam. Ille erat unus
timendus ex istis omnibus, sed tam diu, dum urbis moenibus
continebatur. Omnia norat, omnium aditus tenebat; appellare,
temptare, sollicitare poterat, audebat. Erat ei consilium ad
facinus aptum, consilio autem neque manus neque lingua deerat.
Iam ad certas res conficiendas certos homines delectos ac
descriptos habebat. Neque vero, cum aliquid mandarat, confectum
putabat; nihil erat, quod non ipse obiret, occurreret, vigilaret,
laboraret; frigus, sitim, famem ferre poterat.

,17,  Hunc ego hominem tam acrem, tam audacem, tam paratum, tam callidum,
tam in scelere vigilantem, tam in perditis rebus diligentem nisi ex
domesticis insidiis in castrense latrocinium compulissem (dicam
id, quod sentio, Quirites), non facile hanc tantam molem mali a
cervicibus vestris depulissem. Non ille nobis Saturnalia
constituisset neque tanto ante exitii ac fati diem rei publicae
denuntiavisset neque commisisset, ut signum, ut litterae suae
testes manifesti sceleris deprehenderentur. Quae nunc illo
absente sic gesta sunt, ut nullum in privata domo furtum umquam
sit tam palam inventum, quam haec tanta in re publica coniuratio
manifesto inventa atque deprehensa est. Quodsi Catilina in urbe
ad hanc diem remansisset, quamquam, quoad fuit, omnibus eius
consiliis occurri atque obstiti, tamen, ut levissime dicam,
dimicandum nobis cum illo fuisset, neque nos umquam, cum ille in
urbe hostis esset, tantis periculis rem publicam tanta pace,
tanto otio, tanto silentio liberassemus.

,18,  Quamquam haec omnia, Quirites, ita sunt a me administrata,
ut deorum inmortalium nutu atque consilio et gesta et provisa
esse videantur. Idque cum coniectura consequi possumus, quod vix
videtur humani consilii tantarum rerum gubernatio esse potuisse,
tum vero ita praesentes his temporibus opem et auxilium nobis
tulerunt, ut eos paene oculis videre possemus. Nam ut illa
omittam, visas nocturno tempore ab occidente faces ardoremque
caeli, ut fulminum iactus, ut terrae motus relinquam, ut omittam
cetera, quae tam multa nobis consulibus facta sunt, ut haec, quae
nunc fiunt, canere di inmortales viderentur, hoe certe, quod sum
dicturus, neque praetermittendum neque relinquendum est.

,19,  Nam profecto memoria tenetis Cotta et Torquato consulibus complures
in Capitolio res de caelo esse percussas, cum et simulacra deorum
depulsa sunt et statuae veterum hominum deiectae et legum aera
liquefacta et tactus etiam ille, qui hanc urbem condidit,
Romulus, quem inauratum in Capitolio parvum atque lactantem
uberibus lupinis inhiantem fuisse meministis. Quo quidem tempore
cum haruspices ex tota Etruria convenissent, caedes atque
incendia et legum interitnm et bellum civile ac domesticum et
totius urbis atque imperii oecasum adpropinquare dixerunt, nisi
di inmortales omni ratione placati suo numine prope fata ipsa
flexissent.

,20,  Itaque illorum responsis tum et ludi per decem
dies facti sunt, neque res ulla, quae ad placandos deos
pertineret, praetermissa est. Idemque iusserunt simulacrum Iovis
facere maius et in excelso conlocare et contra, atque antea
fuerat, ad orientem convertere; ac se sperare dixerunt, si illud
signum, quod videtis, solis ortum et forum curiamque conspiceret,
fore ut ea consilia, quae clam essent inita contra salutem urbis
atque imperii, inlustrarentur, ut a senatu populoque Romano
perspici possent. Atque illud signum collocandum consules illi
locaverunt; sed tanta fuit operis tarditas, ut neque superioribus
consulibus neque nobis ante hodiernum diem collocaretur.

,21,  Hic quis potest esse, Quirites, tam aversus a vero, tam praeceps,
tam mente captus, qui neget haec omnia, quae videmus, praecipueque
hanc urbem deorum inmortalium nutu ac potestate administrari?
Etenim, cum esset ita responsum, caedes, ineendia, interitum rei
publieae eomparari, et ea per cives, quae tum propter
magnitudinem scelerum non nullis incredibilia videbantur, ea non
modo cogitata a nefariis civibus, verum etiam suscepta esse
sensistis. Illud vero nonne ita praesens est, ut nutu Iovis
optimi maximi factum esse videatur, ut, cum hodierno die mane per
forum meo iussu et coniurati et eorum indices in aedem Concordiae
ducerentur, eo ipso tempore signum statueretur? Quo collocato
atque ad vos sena tumque converso omnia (et senatus et vos), quae
erant contra salutem omnium cogitata, inlustrata et patefacta vidistis.

,22,  Quo etiam maiore sunt isti odio supplicioque
digni, qui non solum vestris domiciliis atque tectis sed etiam
deorum templis atque delubris sunt funestos ac nefarios ignes
inferre conati. Quibus ego si me restitisse dicam, nimium mihi
sumam et non sim ferendus; ille, ille Iuppiter restitit; ille
Capitolium, ille haec templa, ille cunctam urbem, ille vos omnis
salvos esse voluit. Dis ego inmortalibus ducibus hanc mentem,
Quirites, voluntatemque suscepi atque ad haec tanta indicia
perveni. Iam vero (illa Allobrogum sollicitatio, iam) ab Lentulo
ceterisque domesticis hostibus tam dementer tantae res creditae
et ignotis et barbaris commissaeque litterae numquam essent
profecto, nisi ab dis inmortalibus huic tantae audaciae consilium
esset ereptum. Quid vero? ut homines Galli ex civitate male
pacata, quae gens una restat quae bellum populo Romano facere et
posse et non nolle videatur, spem imperii ac rerum maxumarum
ultro sibi a patriciis hominibus oblatam neglegerent vestramque
salutem suis opibus anteponerent, id non divinitus esse factum
putatis, praesertim qui nos non pugnando, sed tacendo superare potuerint?

,23,  Quam ob rem, Quirites, quoniam ad omnia pulvinaria
supplicatio decreta est, celebratote illos dies cum coniugibus ac
liberis vestris. Nam multi saepe honores dis inmortalibus iusti
habiti sunt ac debiti, sed profecto iustiores numquam. Erepti
enim estis ex crudelissimo ac miserrimo interitu (erepti); sine
caede, sine sanguine, sine exercitu, sine dimicatione togati me
uno togato duce et imperatore vicistis.

,24,  Etenim recordamini, Quirites, omnis civiles dissensiones, non
solum eas, quas audistis, sed eas, quas vosmet ipsi meministis atque
vidistis. L. Sulla P. Sulpicium oppressit (eiecit ex urbe); C. Marium,
custodem huius urbis, multosque fortis viros partim eiecit ex
civitate, partim interemit. Cn. Octavius consul armis expulit ex
urbe collegam; omnis hic locus acervis corporum et civium
sanguine redundavit. Superavit postea Cinna cum Mario; tum vero
clarissimis viris interfectis lumina civitatis extincta sunt.
Ultus est huius victoriae crudelitatem postea Sulla; ne dici
quidem opus est, quanta deminutione civium et quanta calamitate
rei publicae. Dissensit M. Lepidus a clarissimo et fortissimo
viro, Q. Catulo; attulit non tam ipsius interitus rei publicae
luctum quam ceterorum.

,25,  Atque illae tamen omnes dissensiones erant eius modi (Quirites),
quae non ad delendam, sed ad commutandam rem publicam pertinerent.
Non illi nullam esse rem publicam, sed in ea, quae esset, se esse
principes, neque hanc urbem conflagrare, sed se in hac urbe florere
voluerunt. Atque illae tamen omnes dissensiones, quarum nulla exitium
rei publicae quaesivit, eius modi fuerunt, ut non reconciliatione
concordiae, sed internecione civium diiudicatae sint. In hoc autem
uno post hominum memoriam maximo crudelissimoque bello, quale bellum
nulla umquam barbaria cum sua gente gessit, quo in bello lex haec fuit
a Lentulo, Catilina, Cethego, Cassio constituta, ut omnes, qui
salva urbe salvi esse possent, in hostium numero ducerentur, ita
me gessi, Quirites, ut salvi omnes conservaremini, et, cuun
hostes vestri tantum civium superfuturum putassent, quantum
infinitae caedi restitisset, tantum autem urbis, quantum flamma
obire non potuisset, et urbem et civis integros incolumesque servavi.

,26,  Quibus pro tantis rebus, Quirites, nullum ego a vobis
praemium virtutis, nullum insigne honoris, nullum monumentum
laudis postulo praeterquam huius diei memoriam sempiternam. In
animis ego vestris omnes triumphos meos, omnia ornamenta honoris,
monumenta gloriae, laudis insignia condi et collocari volo. Nihil
me mutum potest delectare, nihil tacitum, nihil denique eius
modi, quod etiam minus digni ad sequi possint. Memoria vestra,
Quirites, nostrae res alentur, sermonibus crescent, litterarum
monumentis inveterascent et corroborabuntur; eandemque diem
intellego, quam spero aeternam fore, propagatam esse et ad
salutem urbis et ad memoriam consulatus mei, unoque tempore in
hac re publica duos civis extitisse quorum alter finis vestri
imperii non terrae, sed caeli regionibus terminaret, alter
eiusdem imperii domicilium sedesque servaret.

,27,  Sed quoniam earum rerum, quas ego gessi, non eadem est fortuna
atque condicio quae illorum, qui externa bella gesserunt, quod mihi
cum iis vivendum est, quos vici ac subegi, illi hostes aut interfectos
aut oppressos reliquerunt, vestrum est, Quirites, si ceteris
facta sua recte prosunt, mihi mea ne quando obsint, providere.
Mentes enim hominum audacissimorum sceleratae ac nefariae ne
vobis nocere possent, ego providi, ne mihi noceant, vestrum est
providere. Quamquam, Quirites, mihi quidem ipsi nihil ab istis
iam noceri potest. Magnum enim est in bonis praesidium, quod mihi
in perpetuum comparatum est, magna in re publica dignitas, quae
me semper tacita defendet, magna vis conscientiae, quam qui
neglegunt, cum me violare volent, se ipsi indicabunt.

,28, Est enim in nobis is animus, Quirites, ut non modo nullius audaciae
cedamus, sed etiam omnis in probos ultro semper lacessamus.
Quodsi omnis impetus domesticorum hostium depulsus a vobis se in
me unum convorterit, vobis erit videndum, Quirites, qua
condicione posthac eos esse velitis, qui se pro salute vestra
obtulerint invidiae periculisque omnibus; mihi quidem ipsi quid
est quod iam ad vitae fructum possit adquiri, cum praesertim
neque in honore vestro neque in gloria virtutis quicquam videam
altius, quo mihi lubeat ascendere?

,29,  Illud perficiam profecto, Quirites, ut ea, quae gessi in consulatu,
privatus tuear atque ornem, ut, si qua est invidia in conservanda re
publica suscepta, laedat invidos, mihi valeat ad gloriam. Denique ita me
in re publica tractabo, ut meminerim semper, quae gesserim, curemque,
ut ea virtute, non casu gesta esse videantur. Vos, Quirites,
quoniam iam est nox, venerati Iovem illum, custodem huius urbis
ac vestrum, in vestra tecta discedite et ea, quamquam iam est
periculum depulsum, tamen aeque ac priore nocte custodiis
vigiliisque defendite. Id ne vobis diutius faciuudum sit, atque
ut iu perpetua pace esse possitis, providebo.


