Titolo: Catilinarie (prima)
Autore: Marco Tullio Cicerone
VERSIONE ELETTRONICA CURATA DALLA GEORGE MASON UNIVERSIYY
ADATTATO ALLA LETTURA PER I NON VEDENTI DA AMEDEO MARCHINI

MARCIS TULLI CICERONIS ORATIO QUA L. CATILINAM EMISIT
IN SENATU HABITA
(Per spostarsi pi agevolmente, sulle 33 parti che compongono il presente
testo, usare l'opzione cerca del menu, digitando, fra virgole il numero,
esempio: ,90,)


,1,  Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quam
diu etiam furor iste tuus nos eludet? quem ad finem sese
effrenata iactabit audacia? Nihilne te nocturnum praesidium
Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus
bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus,
nihil horum ora voltusque moverunt? Patere tua consilia non
sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri
coniurationem tuam non vides? Quid proxima, quid superiore nocte
egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis,
quem nostrum ignorare arbitraris?

,2,  O tempora, o mores! Senatus haec intellegit, consul videt; hic
tamen vivit. Vivit? immo vero etiam in senatum venit, fit publici consilii
particeps, notat et designat oculis ad caedem unum quemque nostrum.
Nos autem fortes viri satis facere rei publicae videmur, si istius furorem
ac tela vitemus. Ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem
oportebat, in te conferri pestem, quam tu in nos (omnes iam diu)
machinaris.

,3,  An vero vir amplissumus, P. Scipio, pontifex
maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum rei
publicae privatus interfecit; Catilinam orbem terrae caede atque
incendiis vastare cupientem nos consules perferemus? Nam illa
nimis antiqua praetereo, quod C. Servilius Ahala Sp. Maelium
novis rebus studentem manu sua occidit. Fuit, fuit ista quondam
in hac re publica virtus, ut viri fortes acrioribus suppliciis
civem perniciosum quam acerbissimum hostem coercerent. Habemus
senatus consultum in te, Catilina, vehemens et grave, non deest
rei publicae consilium neque auctoritas huius ordinis; nos, nos,
dico aperte, consules desumus.

,4,  Decrevit quondam senatus, ut L. Opimius consul videret, ne
quid res publica detrimenti caperet; nox nulla intercessit; interfectus
est propter quasdam seditionum suspiciones C. Gracchus, clarissimo patre,
avo, maioribus, occisus est cum liberis M. Fulvius consularis. Simili
senatus consulto C. Mario et L. Valerio consulibus est permissa
res publica; num unum diem postea L. Saturninum tribunum pl. et
C. Servilium praetorem mors ac rei publicae poena remorata est?
At (vero) nos vicesimum iam diem patimur hebescere aciem horum
auctoritatis. Habemus enim huiusce modi senatus consultum, verum
inclusum in tabulis tamquam in vagina reconditum, quo ex senatus
consulto confestim te interfectum esse, Catilina, convenit.
Vivis, et vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam.
Cupio, patres conscripti, me esse clementem, cupio in tantis rei
publicae periculis me non dissolutum videri, sed iam me ipse
inertiae nequitiaeque condemno.

,5,  Castra sunt in Italia contra populum Romanum in Etruriae
faucibus conlocata, crescit in dies singulos hostium numerus;
eorum autem castrorum imperatorem ducemque hostium intra
moenia atque adeo in senatu videmus intestinam aliquam cotidie
perniciem rei publicae molientem. Si te iam, Catilina, comprehendi,
si interfici iussero, credo, erit verendum mihi, ne non potius
hoc omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat.
Verum ego hoc, quod iam pridem factum esse oportuit, certa de causa nondum
adducor ut faciam. Tum denique interficiere, cum iam nemo tam inprobus,
tam perditus, tam tui similis inveniri poterit, qui id non iure
factum esse fateatur.

,6,  Quamdiu quisquam erit, qui te defendere
audeat, vives, et vives ita, ut (nunc) vivis. multis meis et
firmis praesidiis obsessus, ne commovere te contra rem publicam
possis. Multorum te etiam oculi et aures non sentientem, sicut
adhuc fecerunt, speculabuntur atque custodient.
Etenim quid est, Catilina, quod iam amplius expectes, si neque
nox tenebris obscurare coeptus nefarios nec privata domus
parietibus continere voces coniurationis tuae potest, si
illustrantur, si erumpunt omnia? Muta iam istam mentem, mihi
crede, obliviscere caedis atque incendiorum. Teneris undique;
luce sunt clariora nobis tua consilia omnia; quae iam mecum licet
recognoscas.

,7,  Meministine me ante diem XII Kalendas Novembris
dicere in senatu fore in armis certo die, qui dies futurus esset
ante diem VI Kal. Novembris, C. Manlium, audaciae satellitem
atque administrum tuae? Num me fefellit, Catilina, non modo res
tanta, tam atrox tamque incredibilis, verum, id quod multo magis
est admirandum, dies? Dixi ego idem in senatu caedem te
optumatium contulisse in ante diem V Kalendas Novembris, tum cum
multi principes civitatis Roma non tam sui conservandi quam
tuorum consiliorum reprimendorum causa profugerunt. Num infitiari
potes te illo ipso die meis praesidiis, mea diligentia
circumclusum commovere te contra rem publicam non potuisse, cum
tu discessu ceterorum nostra tamen, qui remansissemus, caede te
contentum esse dicebas?

,8,  Quid? cum te Praeneste Kalendis ipsis
Novembribus occupaturum nocturno impetu esse confideres,
sensistin illam coloniam meo iussu meis praesidiis, custodiis,
vigiliis esse munitam? Nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas,
quod non ego non modo audiam, sed etiam videam planeque sentiam.
Recognosce tandem mecum noctem illam superiorem; iam intelleges
multo me vigilare acrius ad salutem quam te ad perniciem rei
publicae. Dico te priore nocte venisse inter falcarios (non agam
obscure) in M. Laecae domum; convenisse eodem complures eiusdem
amentiae scelerisque socios. Num negare audes? quid taces?
Convincam, si negas. Video enim esse hic in senatu quosdam, qui
tecum una fuerunt.

,9,  O di inmortales! ubinam gentium sumus? in
qua urbe vivimus? quam rem publicam habemus? Hic, hic sunt in
nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo
gravissimoque consilio, qui de nostro omnium interitu, qui de
huius urbis atque adeo de orbis terrarum exitio cogitent! Hos ego
video consul et de re publica sententiam rogo et, quos ferro
trucidari oportebat, eos nondum voce volnero! Fuisti igitur apud
Laecam illa nocte, Catilina, distribuisti partes Italiae,
statuisti, quo quemque proficisci placeret, delegisti, quos Romae
relinqueres, quos tecum educeres, discripsisti urbis partes ad
incendia, confirmasti te ipsum iam esse exiturum, dixisti paulum
tibi esse etiam nunc morae, quod ego viverem. Reperti sunt duo
equites Romani, qui te ista cura liberarent et sese illa ipsa
nocte paulo ante lucem me in meo lectulo interfecturos (esse)
pollicerentur.

,10, Haec ego omnia vixdum etiam coetu vestro
dimisso comperi; domum meam maioribus praesidiis munivi atque
firmavi, exclusi eos, quos tu ad me salutatum mane miseras, cum
illi ipsi venissent, quos ego iam multis ac summis viris ad me id
temporis venturos esse praedixeram.
Quae cum ita sint, Catilina, perge, quo coepisti, egredere
aliquando ex urbe; patent portae; proficiscere. Nimium diu te
imperatorem tua illa Manliana castra desiderant. Educ tecum etiam
omnes tuos, si minus, quam plurimos; purga urbem. Magno me metu
liberabis, dum modo inter me atque te murus intersit. Nobiscum
versari iam diutius non potes; non feram, non patiar, non sinam.

,11,  Magna dis inmortalibus habenda est atque huic ipsi Iovi
Statori, antiquissimo custodi huius urbis, gratia, quod hanc tam
taetram, tam horribilem tamque infestam rei publicae pestem
totiens iam effugimus. Non est saepius in uno homine summa salus
periclitanda rei publicae. Quamdiu mihi consuli designato,
Catilina, insidiatus es, non publico me praesidio, sed privata
diligentia defendi. Cum proximis comitiis consularibus me
consulem in campo et competitores tuos interficere voluisti,
compressi conatus tuos nefarios amicorum praesidio et copiis
nullo tumultu publice concitato; denique, quotienscumque me
petisti, per me tibi obstiti, quamquam videbam perniciem meam cum
magna calamitate rei publicae esse coniunctam.
,12,  Nunc iam aperte rem publicam universam petis, templa deorum
inmortalium, tecta urbis, vitam omnium civium, Italiam (denique) totam ad
exitium et vastitatem vocas. Quare, quoniam id, quod est primum,
et quod huius imperii disciplinaeque maiorum proprium est, facere
nondum audeo, faciam id, quod est ad severitatem lenius et ad
communem salutem utilius. Nam si te interfici iussero, residebit
in re publica reliqua coniuratorum manus; sin tu, quod te iam
dudum hortor, exieris, exhaurietur ex urbe tuorum comitum magna
et perniciosa sentina rei publicae.

,13,  Quid est, Catilina? num dubitas id me imperante facere, quod iam tua
sponte faciebas? Exire ex urbe iubet consul hostem. Interrogas me, num in
exilium; non iubeo, sed, si me consulis, suadeo. Quid est enim, Catilina,
quod te iam in hac urbe delectare possit? in qua nemo est extra
istam coniurationem perditorum hominum, qui te non metuat, nemo,
qui non oderit. Quae nota domesticae turpitudinis non inusta
vitae tuae est? quod privatarum rerum dedecus non haeret in fama?
quae lubido ab oculis, quod facinus a manibus umquam tuis, quod
flagitium a toto corpore afuit? cui tu adulescentulo, quem
corruptelarum inlecebris inretisses, non aut ad audaciam ferrum
aut ad lubidinem facem praetulisti?

,14,  Quid vero? nuper cum morte superioris uxoris novis nuptiis domum
vacuefecisses, nonne etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulasti?
quod ego praetermitto et facile patior sileri, ne in hac civitate tanti
facinoris inmanitas aut extitisse aut non vindicata esse videatur
Praetermitto ruinas fortunarum tuarum, quas omnis inpendere tibi
proxumis Idibus senties; ad illa venio, quae non ad privatam
ignominiam vitiorum tuorum, non ad domesticam tuam difficultatem
ac turpitudinem sed ad summam rem publicam atque ad omnium
nostrum vitam salutemque pertinent.

,15,  Potestne tibi haec lux, Catilina, aut huius caeli spiritus esse
iucundus, cum scias esse horum neminem, qui nesciat te pridie Kalendas
Ianuarias Lepido et Tullo consulibus stetisse in comitio cum telo, manum
consulum et principum civitatis interficiendorum causa paravisse, sceleri
ac furori tuo non mentem aliquam aut timorem tuum sed fortunam
populi Romani obstitisse? Ac iam illa omitto (neque enim sunt aut
obscura aut non multa commissa postea); quotiens tu me
designatum, quotiens consulem interficere conatus es! quot ego
tuas petitiones ita coniectas, ut vitari posse non viderentur,
parva quadam declinatione et, ut aiunt, corpore effugi! nihil
(agis, nihil) adsequeris (, nihil moliris) neque tamen conari ac
velle desistis.

,16,  Quotiens tibi iam extorta est ista sica de
manibus, quotiens (vero) excidit casu aliquo et elapsa est!
(tamen ea carere diutius non potes) quae quidem quibus abs te
initiata sacris ac devota sit, nescio, quod eam necesse putas
esse in consulis corpore defigere. Nunc vero quae tua est ista
vita? Sic enim iam tecum loquar, non ut odio permotus esse
videar, quo debeo, sed ut misericordia, quae tibi nulla debetur.
Venisti paulo ante in senatum. Quis te ex hac tanta frequentia
totque tuis amicis ac necessariis salutavit? Si hoc post hominum
memoriam contigit nemini, vocis expectas contumeliam, cum sis
gravissimo iudicio taciturnitatis oppressus? Quid, quod adventu
tuo ista subsellia vacuefacta sunt, quod omnes consulares, qui
tibi persaepe ad caedem constituti fuerunt, simul atque
adsedisti, partem istam subselliorum nudam atque inanem
reliquerunt, quo tandem animo (hoc) tibi ferundum putas?

,17,  Servi mehercule mei si me isto pacto metuerent, ut te metuunt
omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem; tu tibi urbem
non arbitraris? et, si me meis civibus iniuria suspectum tam
graviter atque offensum viderem, carere me aspectu civium quam
infestis omnium oculis conspici mallem; tu cum conscientia
scelerum tuorum agnoscas odium omnium iustum et iam diu tibi
debitum, dubitas, quorum mentes sensusque volneras, eorum
aspectum praesentiamque vitare? Si te parentes timerent atque
odissent tui neque eos ulla ratione placare posses, ut opinor, ab
eorum oculis aliquo concederes. Nunc te patria, quae communis est
parens omnium nostrum, odit ac metuit et iam diu nihil te iudicat
nisi de parricidio suo cogitare; huius tu neque auctoritatem
verebere nec iudicium sequere nec vim pertimesces?

,18,  Quae tecum, Catilina, sic agit et quodam modo tacita loquitur:
"Nullum iam aliquot annis facinus exstitit nisi per te, nullum flagitium
sine te; tibi uni multorum civium neces, tibi vexatio direptioque
sociorum inpunita fuit ac libera; tu non solum ad neglegendas
leges et quaestiones, verum etiam ad evertendas perfringendasque
valuisti. Superiora illa, quamquam ferenda non fuerunt, tamen, ut
potui, tuli; nunc vero me totam esse in metu propter unum te,
quicquid increpuerit, Catilinam timeri, nullum videri contra me
consilium iniri posse, quod a tuo scelere abhorreat, non est
ferendum. Quam ob rem discede atque hunc mihi timorem eripe; si
est verus, ne opprimar, sin falsus, ut tandem aliquando timere
desinam."

,19,  Haec si tecum, ita ut dixi, patria loquatur, nonne
impetrare debeat, etiamsi vim adhibere non possit? Quid, quod tu
te ipse in custodiam dedisti, quod vitandae suspicionis causa ad
M'. Lepidum te habitare velle dixisti? A quo non receptus etiam
ad me venire ausus es atque, ut domi meae te adservarem, rogasti.
Cum a me quoque id responsum tulisses, me nullo modo posse isdem
parietibus tuto esse tecum, qui magno in periculo essem, quod
isdem moenibus contineremur, ad Q. Metellum praetorem venisti. A
quo repudiatus ad sodalem tuum, virum optumum, M. Metellum,
demigrasti; quem tu videlicet et ad custodiendum diligentissimum
et ad suspicandum sagacissimum et ad vindicandum fortissimum fore
putasti. Sed quam longe videtur a carcere atque a vinculis abesse
debere, qui se ipse iam dignum custodia iudicarit!

,20,  Quae cum ita sint, Catilina, dubitas, si emori aequo animo non
potes, abire in aliquas terras et vitam istam multis suppliciis iustis
debitisque ereptam fugae solitudinique mandare?
"Refer", inquis, "ad senatum"; id enim postulas et, si hic ordo
(sibi) placere decreverit te ire in exilium, optemperaturum te
esse dicis. Non referam, id quod abhorret a meis moribus, et
tamen faciam, ut intellegas, quid hi de te sentiant. Egredere ex
urbe, Catilina, libera rem publicam metu, in exilium, si hanc
vocem exspectas, proficiscere. Quid est, Catilina? ecquid
attendis, ecquid animadvertis horum silentium? Patiuntur, tacent.
Quid exspectas auctoritatem loquentium, quorum voluntatem
tacitorum perspicis?

,21,  At si hoc idem huic adulescenti optimo,
P. Sestio, si fortissimo viro, M. Marcello, dixissem, iam mihi
consuli hoc ipso in templo iure optimo senatus vim et manus
intulisset. De te autem, Catilina, cum quiescunt, probant, cum
patiuntur, decernunt, cum tacent, clamant, neque hi solum, quorum
tibi auctoritas est videlicet cara, vita vilissima, sed etiam
illi equites Romani, honestissimi atque optimi viri, ceterique
fortissimi cives, qui circumstant senatum, quorum tu et
frequentiam videre et studia perspicere et voces paulo ante
exaudire potuisti. Quorum ego vix abs te iam diu manus ac tela
contineo, eosdem facile adducam, ut te haec, quae vastare iam
pridem studes, relinquentem usque ad portas prosequantur.

,22,  Quamquam quid loquor? te ut ulla res frangat, tu ut umquam
te corrigas, tu ut ullam fugam meditere, tu ut ullum exilium
cogites? Utinam tibi istam mentem di inmortales duint! tametsi
video, si mea voce perterritus ire in exilium animum induxeris
quanta tempestas invidiae nobis, si minus in praesens tempus
recenti memoria scelerum tuorum, at in posteritatem impendeat.
Sed est tanti, dum modo ista sit privata calamitas et a rei
publicae periculis seiungatur. Sed tu ut vitiis tuis commoveare,
ut legum poenas pertimescas, ut temporibus rei publicae cedas,
non est postulandum. Neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor
umquam a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore
revocarit.

,23,  Quam ob rem, ut saepe iam dixi, proficiscere ac,
si mihi inimico, ut praedicas, tuo conflare vis invidiam, recta
perge in exilium; vix feram sermones hominum, si id feceris, vix
molem istius invidiae, si in exilium iussu consulis ieris,
sustinebo. Sin autem servire meae laudi et gloriae mavis,
egredere cum inportuna sceleratorum manu, confer te ad Manlium,
concita perditos cives, secerne te a bonis, infer patriae bellum,
exsulta impio latrocinio, ut a me non eiectus ad alienos, sed
invitatus ad tuos isse videaris.

,24,  Quamquam quid ego te invitem, a quo iam sciam esse praemissos,
qui tibi ad Forum Aurelium praestolarentur armati, cui iam sciam pactam et
constitutam cum Manlio diem, a quo etiam aquilam illam argenteam,
quam tibi ac tuis omnibus confido perniciosam ac funestam
futuram, cui domi tuae sacrarium (scelerum tuorum) constitutum
fuit, sciam esse praemissam? Tu ut illa carere diutius possis,
quam venerari ad caedem proficiscens solebas, a cuius altaribus
saepe istam impiam dexteram ad necem civium transtulisti?

,25, Ibis tandem aliquando, quo te iam pridem ista tua cupiditas
effrenata ac furiosa rapiebat; neque enim tibi haec res adfert
dolorem, sed quandam incredibilem voluptatem. Ad hanc te amentiam
natura peperit, voluntas exercuit, fortuna servavit. Numquam tu
non modo otium, sed ne bellum quidem nisi nefarium concupisti.
Nactus es ex perditis atque ab omni non modo fortuna, verum etiam
spe derelictis conflatam inproborum manum.

,26,  Hic tu qua laetitia perfruere, quibus gaudiis exultabis, quanta in
voluptate bacchabere, cum in tanto numero tuorum neque audies virum bonum
quemquam neque videbis! Ad huius vitae studium meditati illi
sunt, qui feruntur, labores tui, iacere humi non solum ad
obsidendum stuprum, verum etiam ad facinus obeundum, vigilare non
solum insidiantem somno maritorum, verum etiam bonis otiosorum.
Habes, ubi ostentes tuam illam praeclaram patientiam famis,
frigoris, inopiae rerum omnium, quibus te brevi tempore confectum
esse senties.

,27,  Tantum profeci tum, cum te a consulatu
reppuli, ut exsul potius temptare quam consul vexare rem publicam
posses, atque ut id, quod esset a te scelerate susceptum,
latrocinium potius quam bellum nominaretur.
Nunc, ut a me, patres conscripti, quandam prope iustam patriae
querimoniam detester ac deprecer, percipite, quaeso, diligenter,
quae dicam, et ea penitus animis vestris mentibusque mandate.
Etenim, si mecum patria, quae mihi vita mea multo est carior, si
cuncta Italia, si omnis res publica loquatur: "M. Tulli, quid
agis? Tune eum, quem esse hostem comperisti, quem ducem belli
futurum vides, quem expectari imperatorem in castris hostium
sentis, auctorem sceleris, principem coniurationis, evocatorem
servorum et civium perditorum, exire patiere, ut abs te non
emissus ex urbe, sed immissus in urbem esse videatur? Nonne hunc
in vincla duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari
imperabis?

,28,  Quid tandem te impedit? mosne maiorum? At
persaepe etiam privati in hac re publica perniciosos cives morte
multarunt. An leges, quae de civium Romanorum supplicio rogatae
sunt? At numquam in hac urbe, qui a re publica defecerunt, civium
iura tenuerunt. An invidiam posteritatis times? Praeclaram vero
populo Romano refers gratiam, qui te, hominem per te cognitum
nulla commendatione maiorum tam mature ad summum imperium per
omnis honorum gradus extulit, si propter invidiam aut alicuius
periculi metum salutem civium tuorum neglegis.

,29,  Sed, si quis est invidiae metus, non est vehementius severitatis ac
fortitudinis invidia quam inertiae ac nequitiae pertimescenda.
An, cum bello vastabitur Italia, vestabuntur urbes, tecta
ardebunt tum te non existumas invidiae incendio conflagraturum?"
His ego sanctissimis rei publicae vocibus et eorum hominum, qui
hoc idem sentiunt, mentibus pauca respondebo. Ego si hoc optimum
factu iudicarem, patres conscripti, Catilinam morte multari,
unius usuram horae gladiatori isti ad vivendum non dedissem.
Etenim si summi viri et clarissimi cives saturnini et Gracchorum
et Flacci et superiorum complurium sanguine non modo se non
contaminarunt, sed etiam honestarunt, certe verendum mihi non
erat, ne quid hoc parricida civium interfecto invidiae (mihi) in
posteritatem redundaret. Quodsi ea mihi maxime inpenderet tamen
hoc animo fui semper, ut invidiam virtute partam gloriam, non
invidiam putarem.

,30,  Quamquam non nulli sunt in hoc ordine, qui
aut ea, quae inminent non videant aut ea, quae vident,
dissimulent; qui spem Catilinae mollibus sententiis aluerunt
coniurationemque nascentem non credendo corroboraverunt; quorum
auctoritate multi non solum improbi, verum etiam inperiti, si in
hunc animadvertissem, crudeliter et regie factum esse dicerent.
Nunc intellego, si iste, quo intendit, in Manliana castra
pervenerit, neminem tam stultum fore, qui non videat
coniurationem esse factam neminem tam improbum, qui non fateatur.
Hoc autem uno interfecto intellego hanc rei publicae pestem
paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse. Quodsi se
eiecerit secumque suos eduxerit et eodem ceteros undique
collectos naufragos adgregarit, extinguetur atque delebitur non
modo haec tam adulta rei publicae pestis, verum etiam stirps ac
semen malorum omnium.

,31,  Etenim iam diu, patres conscripti, in
his periculis coniurationis insidiisque versamur, sed nescio quo
pacto omnium scelerum ac veteris furoris et audaciae maturitas in
nostri consulatus tempus erupit. Quodsi ex tanto latrocinio iste
unus tolletur, videbimur fortasse ad breve quoddam tempus cura et
metu esse relevati, periculum autem residebit et erit inclusum
penitus in venis atque in visceribus rei publicae. Ut saepe
homines aegri morbo gravi cum aestu febrique iactantur, si aquam
gelidam biberunt, primo relevari videntur, deinde multo gravius
vehementiusque adflictantur, sic hic morbus, qui est in re
publica, relevatus istius poena vehementius reliquis vivis
ingravescet.

,32,  Quare secedant inprobi, secernant se a bonis,
unum in locum congregentur, muro denique, (id) quod saepe iam
dixi, secernantur a nobis; desinant insidiari domi suae consuli,
circumstare tribunal praetoris urbani, obsidere cum gladiis
curiam, malleolos et faces ad inflammandam urbem comparare; sit
denique inscriptum in fronte unius cuiusque, quid de re publica
sentiat. Polliceor hoc vobis, patres conscripti, tantam in nobis
consulibus fore diligentiam, tantam in vobis auctoritatem, tantam
in equitibus Romanis virtutem, tantam in omnibus bonis
consensionem, ut Catilinae profectione omnia patefacta,
inlustrata, oppressa, vindicata esse videatis.

,33,  Hisce ominibus, Catilina, cum summa rei publicae salute, cum
tua peste ac pernicie cumque eorum exitio, qui se tecum omni
scelere parricidioque iunxerunt, proficiscere ad impium bellum ac
nefarium. Tu, Iuppiter, qui isdem quibus haec urbs auspiciis a
Romulo es constitutus, quem Statorem huius urbis atque imperii
vere nominamus, hunc et huius socios a tuis (aris) ceterisque
templis, a tectis urbis ac moenibus, a vita fortunisque civium
(omnium) arcebis et homines bonorum inimicos, hostis patriae,
latrones Italiae scelerum foedere inter se ac nefaria societate
coniunctos aeternis suppliciis vivos mortuosque mactabis.


