Titolo: Commentariorum de Bello Civili (libro terzo)
Autore: Caio Giulio Cesare
VERSIONE ELETTRONICA CURATA DALLA GEORGE MASON UNIVERSITY
ADATTATO ALLA LETTURA PER I NON VEDENTI DA AMEDEO MARCHINI
(Per spostarsi pi agevolmente sui 112 capitoli che compongono il libro
terzo, usare l'opzione cerca del menu, digitando il numero fra virgole,
esempio: ,115,)

Caius Iuli Caesaris - Commentariorum de Bello Civili - Liber Tertius


,1,  Dictatore habente comitia Caesare consules creantur Iulius
Caesar et P. Servilius: is enim erat annus, quo per leges ei
consulem fieri liceret. His rebus confectis, cum fides tota
Italia esset angustior neque creditae pecuniae solverentur,
constituit, ut arbitri darentur; per eos fierent aestimationes
possessionum et rerum, quanti quaeque earum ante bellum fuisset,
atque hac creditoribus traderentur. Hoc et ad timorem novarum
tabularum tollendum minuendumve, qui fere bella et civiles
dissensiones sequi consuevit, et ad debitorum tuendam
existimationem esse aptissimum existimavit. Itemque praetoribus
tribunisque plebis rogationes ad populum ferentibus nonnullos
ambitus Pompeia lege damnatos illis temporibus, quibus in urbe
praesidia legionum Pompeius habuerat, quae iudicia aliis
audientibus iudicibus, aliis sententiam ferentibus singulis
diebus erant perfecta, in integrum restituit, qui se illi initio
civilis belli obtulerant, si sua opera in bello uti vellet,
proinde aestimans, ac si usus esset, quoniam aui fecissent
potestatem. Statuerat enim prius hos iudicio populi debere
restitui, quam suo beneficio videri receptos, ne aut ingratus in
referenda gratia aut arrogans in praeripiendo populi beneficio
videretur.

,2,  His rebus et feriis Latinis comitiisque omnibus perficiendis
XI dies tribuit dictaturaque se abdicat et ab urbe proficiscitur
Brundisiumque pervenit. Eo legiones XII, equitatum omnem venire
iusserat. Sed tantum navium repperit, ut anguste XV milia
legionariorum militum, DC equites transportari possent. Hoc unum
Caesari ad celeritatem conficiendi belli defuit. Atque hae ipsae
copiae hoc infrequentiores imponuntur, quod multi Gallicis tot
bellis defecerant, longumque iter ex Hispania magnum numerum
deminuerat, et gravis autumnus in Apulia circumque Brundisium ex
saluberrimis Galliae et Hispaniae regionibus omnem exercitum
valetudine temptaverat.

,3,  Pompeius annuum spatium ad comparandas copias nactus, quod
vacuum a bello atque ab hoste otiosum fuerat, magnam ex Asia
Cycladibusque insulis, Corcyra, Athenis, Ponto, Bithynia, Syria,
Cilicia, Phoenice, Aegypto classem coegerat, magnam omnibus locis
aedificandam curaverat; magnam imperatam Asiae, Syriae regibusque
omnibus et dynastis et tetrarchis et liberis Achaiae populis
pecuniam exegerat, magnam societates Carum provinciarum, quas
ipse obtinebat, sibi numerare coegerat.

,4,  Legiones effecerat civium Romanorum VIIII: V ex Italia, quas
traduxerat; unam ex Cilicia veteranam, quam factam ex duabus
gemellam appellabat; unam ex Creta et Macedonia ex veteranis
militibus, qui dimissi a superioribus imperatoribus in his
provinciis consederant; duas ex Asia, quas Lentulus consul
conscribendas curaverat. Praeterea magnum numerum ex Thessalia,
Boeotia, Achaia Epiroque supplementi nomine in legiones
distribuerat: his Antonianos milites admiscuerat. Praeter has
exspectabat cum Scipione ex Syria legiones II. Sagittarios Creta,
Lacedaemone, ex Ponto atque Syria reliquisque civitatibus III
milia numero habebat, funditorum cohortes sescenarias II, equitum
VII milia. Ex quibus DC Gallos Deiotarus adduxerat, D
Ariobarzanes ex Cappadocia; ad eundem numerum Cotys ex Thracia
dederat et Sadalam filium miserat; ex Macedonia CC erant, quibus
Rhascypolis praeerat, excellenti virtute; D ex Gabinianis
Alexandria, Gallos Germanosque, quos ibi A. Gabinius praesidii
causa apud regem Ptolomaeum reliquerat, Pompeius filius eum
classe adduxerat; DCCC ex servis suis pastorumque suorum numero
coegerat; CCC Tarcondarius Castor et Domnilaus ex Gallograecia
dederant (horum alter una venerat, alter filium miserat); CC ex
Syria a Commageno Antiocho, cui magna Pompeius praemia tribuit,
missi erant, in his plerique hippotoxotae. Huc Dardanos, Bessos
partim mercenarios, partim imperio aut gratia comparatos, item
Macedones, Thessalos ac reliquarum gentium et civitatum adiecerat
atque eum, quem supra demonstravimus, numerum expleverat.

,5,  Frumenti vim maximam ex Thessalia, Asia, Aegypto, Creta,
Cyrenis reliquisque regionibus comparaverat. Hiemare Dyrrachii,
Apolloniae omnibusque oppidis maritimis constituerat, ut mare
transire Caesarem prohiberet, eiusque rei causa omni ora maritima
classem disposuerat. Praeerat Aegyptiis navibus Pompeius filius,
Asiaticis D. Laelius et C. Triarius, Syriacis C. Cassius, Rhodiis
C. Marcellus cum C. Coponio, Liburnicae atque Achaicae classi
Scribonius Libo et M. Octavius. Toti tamen officio maritimo M.
Bibulus praepositus cuncta administrabat; ad hunc summa imperii
respiciebat.

,6,  Caesar, ut Brundisium venit, contionatus apud milites,
quoniam prope ad finem laborum ac periculorum esset perventum,
aequo animo mancipia atque impedimenta in Italia relinquerent,
ipsi expediti naves conscenderent, quo maior numerus militum
posset imponi, omniaque ex victoria et ex sua liberalitate
sperarent, conclamantibus omnibus, imperaret, quod vellet,
quodcumque imperavisset, se aequo animo esse facturos, II. Non.
Ian. naves solvit. Impositae, ut supra demonstratum est, legiones
VII. Postridie terram attigit. Inter Cerauniorum saxa et alia
loca periculosa quietam nactus stationem et portus omnes timens,
quos teneri ab adversariis arbitrabatur, ad eum locum, qui
appellabatur Palaeste, omnibus navibus ad unam incolumibum
milites exposuit.

,7,  Erat Orici Lucretius Vespillo et Minucius Rufus cum Asiaticis
navibus XVIII, quibus iussu D. Laelii praeerant, M. Bibulus cum
navibus ex Corcyrae. Sed neque illi sibi confisi ex portu prodire
sunt ausi, cum Caesar omnino XII naves longas praesidio duxisset,
in quibus erant constratae IIII, neque Bibulus impeditis navibus
dispersisque remigibus satis mature occurrit, quod prius ad
continentem visus est Caesar, quam de eius adventu fama omnino in
eas regiones perferretur.

,8,  Expositis militibus naves eadem nocte Brundisium a Caesare
remittuntur, ut reliquae legiones equitatusque transportari
possent. Huic officio praepositus erat Fufius Calenus legatus,
qui celeritatem in transportandis legionibus adhiberet. Sed
serius a terra provectae naves neque usae nocturna aura in
redeundo offenderunt. Bibulus enim Corcyrae certior factus de
adventu Caesaris, sperans alicui se parti onustarum navium
occurrere posse, inanibus occurrit et nactus circiter XXX in eas
indiligentiae suae ac doloris iracundiam erupit omnesque incendit
eodemque igne nautas dominosque navium interfecit, magnitudine
poenae reliquos terreri sperans. Hoc confecto negotio a Sasonis
ad Curici portum stationes litoraque omnia longe lateque
classibus occupavit custodiisque diligentius dispositis ipse
gravissima hieme in navibus excubans neque ullum laborem aut
munus despiciens, neque subsidium exspectans si in Caesaris
complexum venire posset . . .

,9,  Discessu Liburnarum ex Illyrico M. Octavius cum eis, quas
habebat, navibus Salonas pervenit. Ibi concitatis Dalmatis
reliquisque barbaris Issam a Caesaris amicitia avertit;
conventurn Salonis cum neque pollicitationibus neque
denuntiatione periculi permovere posset, oppidum oppugnare
instituit. Est autem oppidum et loci natura et colle munitum. Sed
celeriter cives Romani ligneis effectis turribus his sese
munierunt et, cum essent infirmi ad resistendum propter
paucitatem hominum crebris confecti vulneribus, ad extremum
auxilium descenderunt servosque omnes puberes liberaverunt et
praesectis omnium mulierum crinibus tormenta effecerunt. Quorum
cognita sententia Octavius quinis castris oppidum circumdedit
atque uno tempore obsidione et oppugnationibus eos premere
coepit. Illi omnia perpeti parati maxime a re frumentaria
laborabant. Cui rei missis ad Caesarem legatis auxilium ab eo
petebant; reliqua, ut poterant, incommoda per se sustinebant. Et
longo interposito spatio cum diuturnitas oppugnationis
neglegentiores Octavianos effecisset, nacti occasionem meridiani
temporis discessu eorum pueris mulieribusque in muro dispositis,
ne quid cotidianae consuetudinis desideraretur, ipsi manu facta
cum eis, quos nuper liberaverant, in proxima Octavii castra
irruperunt. His expugnatiseodem impetu altera sunt adorti, inde
tertia et quarta et deinceps reliqua omnibusque eos castris
expulerunt et magno numero interfecto reliquos atque ipsum
Octavium in naves confugere coegerunt. Hic fuit oppugnationis
exitus. Iamque hiems appropinquabat, et tantis detrimentis
acceptis Octavius desperata oppugnatione oppidi Dyrrachium sese
ad Pompeium recepit.

,10,  Demonstravimus L. Vibullium Rufum, Pompei praefectum, bis in
potestatem pervenisse Caesaris atque ab eo esse dimissum, semel
ad Corfinium, iterum in Hispania. Hunc pro suis beneficiis Caesar
idoneum iudicaverat, quem cum mandatis ad Cn. Pompeium mitteret,
eundemque apud Cn. Pompeium auctoritatem habere intellegebat Erat
autem haec summa mandatorum: debere utrumque pertinaciae finem
facere et ab armis discedere neque amplius fortunam periclitari.
Satis esse magna utrimque incommoda accepta, quae pro disciplina
et praeceptis habere possent, ut reliquos casus timerent: ilium
Italia expulsum amissa Sicilia et Sardinia duabusque Hispaniis et
cohortibus in Italia atque Hispania civium Romanorum centum atque
XXX; se morte Curionis et detrimento Africani exercitus tanto
militumque deditione ad Curictam. Proinde sibi ac rei publicae
parcerent, cum, quantum in bello fortuna posset, iam ipsi
incommodis suis satis essent documento. Hoc unum esse tempus de
pace agendi, dum sibi uterque confideret et pares ambo
viderentur; si vero alteri paulum modo tribuisset fortuna, non
esse usurum condicionibus pacis eum, qui superior videretur,
neque fore aequa parte contentum, qui se omnia habiturum
confideret. Condiciones pacis, quoniam antea convenire non
potuissent, Romae ab senatu et a populo peti debere. Interea et
rei publicae et ipsis placere oportere, si uterque in contione
statim iuravisset se triduo proximo exercitum dimissurum.
Depositis armis auxiliisque, quibus nunc confiderent, necessario
populi senatusque iudicio fore utrumque contentum. Haec quo
facilius Pompeio probari possent, omnes suas terrestres ubique
copias dimissurum . . .

,11,  Vibullius expositus Corcyrae non minus necessarium esse
existimavit de repentino adventu Caesaris Pompeium fieri
certiorem, uti ad id consilium capere posset, antequam de
mandatis agi inciperetur, atque ideo continuato nocte ac die
itinere atque omnibus oppidis mutatis ad celeritatem iumentis ad
Pompeium contendit, ut adesse Caesarem nuntiaret. Pompeius erat
eo tempore in Candavia iterque ex Macedonia in hiberna Apolloniam
Dyrrachiumque habebat. Sed re nova perturbatus maioribus
itineribus Apolloniam petere coepit, ne Caesar orae maritimae
civitates occuparet. At ille expositis militibus eodem die Oricum
proficiscitur. Quo cum venisset, L. Torquatus, qui iussu Pompei
oppido praeerat praesidiumque ibi Parthinorum habebat, conatus
portis clausis oppidum defendere, cum Graecos murum ascendere
atque arma capere iuberet, illi autem se contra imperium populi
Romani pugnaturos esse negarent, oppidani autem etiam sua sponte
Caesarem recipere conarentur, desperatis omnibus auxiliis portas
aperuit et se atque oppidum Caesari dedidit incolumisque ab eo
conservatus est.

,12,  Recepto Caesar Orico nulla interposita mora Apolloniam
proficiscitur. Cuius adventu audito L. Staberius, qui ibi
praeerat, aquam comportare in arcem atque eam munire obsidesque
ab Apolloniatibus exigere coepit. Illi vero daturos se negare,
neque portas consuli praeclusuros, neque sibi iudicium sumpturos
contra atque omnis Italia populusque Romanus indicavisset. Quorum
cognita voluntate clam profugit Apollonia Staberius. Illi ad
Caesarem legatos mittunt oppidoque recipiunt. Hos sequnntur
Bullidenses, Amantini et reliquae finitimae civitates totaque
Epiros et legatis ad Caesarem missis, quae imperaret, facturos
pollicentur.

,13,  At Pompeins cognitis his rebus, quae erant Orici atque
Apolloniae gestae, Dyrrachio timens diurnis eo nocturnisque
itineribus contendit. Simul Caesar appropinquare dicebatur,
tantusque terror incidit eius exercitui, quod properans noctem
diei coniunxerat neque iter intermiserat, ut paene omnes ex Epiro
finitimisque regionibus signa relinquerent, complures arma
proicerent ac fugae simile iter videretur. Sed cum prope
Dyrrachium Pompeius constitisset castraque metari iussisset,
perterrito etiam tum exercitu princeps Labienus procedit iuratque
se eum non deserturum eundemque casum subiturum, quemcumque ei
fortuna tribuisset. Hoc idem reliqui iurant legati; tribuni
militum centurionesque sequuntur, atque idem omnis exercitus
iurat. Caesar praeoccupato itinere ad Dyrrachium finem properandi
facit castraque ad flumen Apsum ponit in finibus Apolloniatium,
ut bene meritae civitates tutae essent praesidio, ibique
reliquarum ex Italia legionum adventum exspectare et sub pellibus
hiemare constituit. Hoc idem Pompeius fecit et trans flumen Apsum
positis castris eo copias omnes auxiliaque conduxit.

,14,  Calenus legionibus equitibusque Brundisii in naves
impositis, ut erat praeceptum a Caesare, quantum navium
facultatem habebat, naves solvit paulumque a portu progressus
litteras a Caesare accipit, quibus est certior factus portus
litoraque omnia classibus adversariorum teneri. Quo cognito se in
portum recipit navesque omnes revocat Una ex his, quae
perseveravit neque imperio Caleni obtemperavit, quod erat sine
militibus privatoque consilio administrabatur, delata Oricum
atque a Bibulo expugnata est; qui de servis liberisque omnibus ad
impuberes supplicium sumit et ad unum interficit. Ita exiguo
tempore magnoque casu totius exercitus salus constitit.

,15,  Bibulus, ut supra demonstratum est, erat cum classe ad
Oricum et, sicuti mari portibusque Caesarem prohibebat, ita ipse
omni terra earurn regionum prohibebatur; praesidiis enim
dispositis omnia litora a Caesare tenebantur, neque lignandi
atque aquandi neque naves ad terram religandi potestas fiebat.
Erat res in magna difficultate, summisque angustiis rerum
necessariarun premebantur, adeo ut cogerentur sicuti reliquum
commeatum ita ligna atque aquam Corcyra navibus onerariis
supportare; atque etiam uno tempore accidit, ut difficilioribus
usi tempestatibus ex pellibus, quibus erant tectae naves,
nocturnum excipere rorem cogerentur; quas tamen difficultates
patienter atque aequo animo ferebant neque sibi nudanda litora et
relinquendos portus existimabant. Sed cum essent in quibus
demonstravi angustiis, ac se Libo cum Bibulo coniunxisset,
loquuntur ambo ex navibus cum M. Acilio et Statio Murco legatis;
quorum alter oppidi muris, alter praesidiis terrestribus
praeerat: velle se de maximis rebus cum Caesare loqui, si sibi
eius rei facultas detur. Huc addunt pauca rei confirmandae causa,
ut de compositione acturi viderentur. Interim postulant ut sint
indutiae, atque ab eis impetrant. Magnum enim, quod afferebant,
videbatur, et Caesarem id summe sciebant cupere, et profectum
aliquid Vibullil mandatis existimabatur.

,16,  Caesar eo tempore cum legione una profectus ad recipiendas
ulteriores civitates et rem frumentariam expediendam, qua angusta
utebatur,erat ad Buthrotum, oppidum oppositum Corcyrae. Ibi
certior ab Acilio et Murco per litteras factus de postulatis
Libonis et Bibuli legionem relinquit; ipse Oricum revertitur. Eo
cum venisset, evocantur illi ad colloquium. Prodit Libo atque
excusat Bibulum, quod is iracundia summa erat inimicitiasque
habebat etiam privatas cum Caesare ex aedilitate et praetura
conceptas: ob eam causam colloquium vitasse, ne res maximae spei
maximaeque utilitatis eius iracundia impedirentur. Suam summam
esse ac fuisse semper voluntatem, ut componeretur atque ab armis
discederetur, sed potestatem eius rei nullam habere, propterea
quod de consilii sententia summam belli rerumque omnium Pompeio
permiserint. Sed postulatis Caesaris cognitis missuros ad
Pompeium, atque illum reliqua per se acturum hortantibus ipsis.
Interea manerent indutiae, dum ab illo rediri posset, neve alter
alteri noceret. Huc addit pauca de causa et de copiis auxiliisque
suis.

,17,  Quibus rebus neque tum respondendum Caesar existimavit,
neque nunc, ut memoriae prodantur, satis causae putamus.
Postulabat Caesar, ut legatos sibi ad Pompeium sine periculo
mittere liceret, idque ipsi fore reciperent aut acceptos per se
ad eum perducerent. Quod ad indutias pertineret, sic belli
rationem esse divisam, ut illi classe naves auxiliaque sua
impedirent, ipse ut aqua terraque eos prohiberet. Si hoc sibi
remitti vellent, remitterent ipsi de maritimis custodiis; si
illud tenerent, se quoque id retenturum. Nihilo minus tamen agi
posse de compositione, ut haec non remitterentur, neque hanc rem
illi esse impedimento. Libo neque legatos Caesaris recipere neque
periculum praestare eorum, sed totam rem ad Pompelum reicere:
unum instare de indutiis vehementissimeque contendere. Quem ubi
Caesar intellexit praesentis periculi atque inopiae vitandae
causa omnem orationem instituisse neque ullam spem aut
condicionem pacis afferre, ad reliquam cogitationem belli sese
recepit.

,18,  Bibulus multos dies terra prohibitus et graviore morbo ex
frigore et labore implicitus, cum neque curari posset neque
susceptum officium deserere vellet, vim morbi sustinere non
potuit Eo mortuo ad neminem unum summa imperii redit, sed
separatim suam quisque classem ad arbitrium suum administrabat.
Vibullius sedato tumultu, quem repentinus adventus Caesaris
concitaverat, ubi primum e re visum est, adhibito Libone et L.
Lucceio et Theophane, quibuscum communicare de maximis rebus
Pompeius consueverat, de mandatis Caesaris agere instituit. Quem
ingressum in sermonem Pompeius interpellavit et loqui plura
prohibuit. "Quid mihi," inquit, "aut vita aut civitate opus est,
quam beneficio Caesaris habere videbor? cuius rei opinio tolli
non poterit, cum in Italiam, ex qua profectus sum, reductus
existimabor bello periecto." Ab eis Caesar haec facta cognovit,
qui sermoni interfuerunt; conatus tamen nihilo minus est allis
rationibus per colloquia de pace agere.

,19,  Inter bina castra Pompei atque Caesaris unum flumen tantum
intererat Apsus, crebraque inter se colloquia milites habebant,
neque ullum interim telum per pactiones loquentium traiciebatur.
Mittit P. Vatinium legatum ad ripam ipsam fluminis, qui ea, quae
maxime ad pacem pertinere viderentur, ageret et crebro magna voce
pronuntiaret, liceretne civibus ad cives de pace legatos mittere,
quod etiam fugitivis ab saltu Pyrenaeo praedonibusque licuisset,
praesertim eum id agerent, ne cives cum civibus armis
decertarent? Multa suppliciter locutus est, ut de sua atque
omnium salute debebat, silentioque ab utrisque militibus auditus.
Responsum est ab altera parte Aulum Varronem profiteri se altera
die ad colloquium venturum atque una visurum, quemadmodum tuto
legati venire et quae vellent exponere possent; certumque ei rei
tempus constituitur. Quo cum esset postero die ventum, magna
utrimque multitudo convenit, magnaque erat exspectatio eius rei,
atque omnium animi intenti esse ad pacem videbantur. Qua ex
frequentia, Titus Labienus prodit, sed missa oratione de pace,
loqui atque altercari cum Vatinio incipit. Quorum mediam
orationem interrumpunt subito undique tela immissa; quae ille
obtectus armis militum vitavit; vulnerantur tamen complures, in
his Cornelius Balbus, M. Plotius, L. Tiburtius, centuriones
militesque nonnulli. Tum Labienus: "desinite ergo de compositione
loqui; nam nobis nisi Caesaris capite relato pax esse nulla
potest."

,20,  Eisdem temporibus M. Caelius Rufus praetor causa debitorum
suscepta initio magistratus tribunal suum iuxta C. Treboni,
praetoris urbani, sellam collocavit et, si quis appellavisset de
aestimatione et de solutionibus, quae per arbitrum fierent, ut
Caesar praesens constituerat, fore auxilio pollicebatur. Sed
fiebat aequitate decreti et humanitate Treboni, qui his
temporibus clementer et moderate ius dicendum existimabat, ut
reperiri non possent, a quibus initium appellandi nasceretur. Nam
fortasse inopiam excusare et calamitatem aut propriam suam aut
temporum queri et difficultates auctionandi proponere etiam
mediocris est animi; integras vero tenere possessiones, qui se
debere fateantur, cuius animi aut cuius impudentiae est? Itaque,
hoc qui postularet reperiebatur nemo. Atque ipsis, ad quorum
commodum pertinebat, durior inventus est Caelius. Et ab hoc
profectus initio, ne frustra ingressus turpem causam videretur,
legem promulgavit, ut sexenni die sine usuris creditae pecuniae
solvantur.

,21,  Cum resisteret Servilius consul reliquique magistratus, et
minus opinione sua efficeret, ad hominum excitanda studia sublata
priore lege duas promulgavit: unam, qua mercedes habitationum
annuas conductoribus donavit, aliam tabularum novarum, impetuque
multitudinis in C. Trebonium facto et nonnullis vulneratis eum de
tribunali deturbavit. De quibus rebus Servilius consul ad senatum
rettulit, senatusque Caelium ab re publica removendum censuit.
Hoc decreto eum consul senatu prohibuit et contionari conantem de
rostris deduxit. Ille ignominia et dolore permotus palam se
proficisci ad Caesarem simulavit; clam nuntiis ad Milonem missis,
qui Clodio interfecto eo nomine erat damnatus, atque eo in
Italiam evocato, quod magnis muneribus datis gladiatoriac
familiae reliquias habebat, sibi coniiunxit atque eum in Thurinum
ad sollicitandos pastores praemisit. Ipse cum Casilinum venisset,
uno que tempore signa eius militaria atque arma Capuae essent
comprensa et familia Neapoli visa, quae proditionem oppidi
appararet, patefactis consiliis exclusus Capua et periculum
veritus, quod conventus arma ceperat atque eum hostis loco
habendum existimabat, consilio destitit atque eo itinere sese
avertit.

,22,  Interim Milo dimissis circum municipia litteris, se ea, quae
faceret, iussu atque imperio facere Pompei, quae mandata ad se
per Vibullium delata essent, quos ex acre alieno laborare
arbitrabatur, sollicitabat. Apud quos cum proficere nihil posset,
quibusdam solutis ergastulis Cosam in agro Thurino oppugnare
coepit. Eo cum a Q. Pedio praetore cum legione . . . lapide ictus
ex muro periit. Et Caelius profectus, ut dictitabat, ad Caesarem
pervenit Thurios. Ubi cum quosdam eius municipii sollicitaret
equitibusque Caesaris Gallis atque Hispanis, qui eo praesidii
causa missi erant, pecuniam polliceretur, ab his est interfectus.
Ita magnarum initia rerum, quae occupatione magistratuum et
temporum sollicitam Italiam habebant, celerem et facilem exitum
habuerunt.

,23,  Libo profectus ab Orico cum classe, cui praeerat, navium L,
Brundisium venit insulamque, quae contra portum Brundisinum est,
occupavit, quod praestare arbitrabatur unum locum, qua
necessarius nostris erat egressus, quam omnia litora ac portus
custodia clausos teneri. Hic repentino adventu naves onerarias
quasdam nactus incendit et unam frumento onustam abduxit
magnumque nostris terrorem iniecit et noctu militibus ac
sagittariis in terram expositis praesidium equitum deiecit et
adeo loci opportunitate profecit, uti ad Pompeium litteras
mitteret, naves reliquas, si vellet, subduci et refici iubcret:
sua classe auxilia sese Caesaris prohibiturum.

,24,  Erat eo tempore Antonius Brundisii; is virtute militum
confisus scaphas navium magnarum circiter LX cratibus pluteisque
contexit eoque milites delectos imposuit atque eas in litore
pluribus locis separatim disposuit navesque triremes duas, quas
Brundisii faciendas curaverat, per causam exercendorum remigum ad
fauces portus prodire iussit. Has cum audacius progressas Libo
vidisset, sperans intercipi posse, quadriremes V ad eas misit.
Quae cum navibus nostris appropinquassent, nostri veterani in
portum refugiebant: illi studio incitati incautius sequebantur.
Iam ex omnibus partibus subito Antonianae scaphae signo dato se
in hostes incitaverunt primoque impeto unam ex his quadriremibus
cum remigibus defensoribusque suis ceperunt, reliquas turpiter
refugere coegerunt. Ad hoc detrimentum accessit, ut equitibus per
oram maritimam ab Antonio dispositis aquari prohiberentur. Qua
necessitate et ignominia permotus Libo discessit a Brundisio
obsessionemque nostrorum omisit.

,25,  Multi iam menses erant et hiems praecipitaverat, neque
Brundisio naves legionesque ad Caesarem veniebant Ac nonnullae
eius rei praetermissae occasiones Caesari videbantur, quod certi
saepe flaverant venti, quibus necessario committendum
existimabat. Quantoque eius amplius processerat temporis, tanto
erant alacriores ad custodias, qui classibus praeerant,
maioremque fiduciam prohibendi habebant, et crebris Pompei
litteris castigabantur, quoniam primo venientem Caesarem non
prohibuissent, ut reliquos eius exercitus impedirent, duriusque
cotidie tempus ad transportandum lenioribus ventis exspectabant.
Quibus rebus permotus Caesar Brundisium ad suos severius
scripsit, nacti idoneum ventum ne occasionem navigandi
dimitterent, sive ad litora Apolloniatium (sive ad Labeatium)
cursum dirigere atque eo naves eicere possent. Haec a custodiis
classium loca maxime vacabant, quod se longius a portibus
committere non audebant.

,26,  Illi adhibita audacia et virtute administrantibus M. Antonio
et Fufio Caleno, multum ipsis militibus hortantibus neque ullum
periculum pro salute Caesaris recusantibus nacti austrum naves
solvunt atque altero die Apolloniam praetervehuntur. Qui cum
essent ex continenti visi, Coponius, qui Dyrrachii classi Rhodiae
praeerat, naves ex portu educit, et cum iam nostris remissiore
vento appropinquasset, idem auster increbuit nostrisque praesidio
fuit. Neque vero ille ob eam causam conatu desistebat, sed labore
et perseverantia nautarum etiam vim tempestatis superari posse
sperabat praetervectosque Dyrrachium magna vi venti nihilo secius
sequebatur. Nostri usi fortunae beneficio tamen impetum classis
timebant, si forte ventus remisisset. Nacti portum, qui
appellatur Nymphaeum, ultra Lissum milia passuum III, eo naves
introduxerunt (qui portus ab Africo tegebatur, ab austro non erat
tutus) leviusque tempestatis quam classis periculum
aestimaverunt. Quo simulatque introitum est, incredibili
felicitate auster, qui per biduum flaverat, in Africum se vertit.

,27,  Hic subitam commutationem fortunae videre licuit. Qui modo
sibi timuerant, hos tutissimus portus recipiebat; qui nostris
navibus periculum intulerant, de suo timere cogebantur. Itaque
tempore commutato tempestas et nostros texit et naves Rhodias
afflixit, ita ut ad unam omnes, constratae numero XVI,
eliderentur et naufragio interirent, et ex magno remigum
propugnatorumque numero pars ad scopulos allisa interficeretur,
pars ab nostris detraheretur; quos omnes conservatos Caesar domum
dimisit.

,28,  Nostrae naves duae tardius cursu confecto in noctem
coniectae, cum ignorarent, quem locum reliquae cepissent, contra
Lissum in ancoris constiterunt. Has scaphis minoribusque navigiis
compluribus immissis Otacilius Crassus, qui Lissi praeerat,
expugnare parabat; simul de deditione eorum agebat et
incolumitatem deditis pollicebatur. Harum altera navis CCXX e
legione tironum sustulerat, altera ex veterana paulo minus CC.
Hic cognosci licuit, quantum esset hominibus praesidii in animi
firmitudine. Tirones enim multitudine navium perterriti et salo
nauseaque confecti iureiurando accepto, nihil eis nocituros
hostes, se Otacilio dediderunt; qui omnes ad eum producti contra
religionem iurisiurandi in eius conspectu crudelissime
interficiuntur. At veteranae legionis milites, item conflictati
et tempestatis et sentinae vitiis, neque ex pristina virtute
remittendum aliquid putaverunt, et tractandis condicionibus et
simulatione deditionis extracto primo noctis tempore gubernatorem
in terram navem eicere cogunt, ipsi idoneum locum nacti reliquam
noctis partem ibi confecerunt et luce prima missis ad eos ab
Otacilio equitibus, qui eam partem orae maritimae asservabant,
circiter CCCC, quique eos armati ex praesidio secuti sunt, se
defenderunt et nonnullis eorum interfectis incolumes se ad
nostros receperunt.

,29,  Quo facto conventus civium Romanorum, qui Lissum obtinebant,
quod oppidum eis antea Caesar attribuerat muniendumque curaverat,
Antonium recepit omnibusque rebus iuvit. Otacilius sibi timens ex
oppido fugit et ad Pompeium pervenit. Expositis omnibus copiis
Antonius, quarum erat summa veteranarum trium legionum uniusque
tironum et equitum DCCC, plerasque naves in Italiam remittit ad
reliquos milites equitesque transportandos, pontones, quod est
genus navium Gallicarum, Lissi relinquit, hoc consilio, ut si
forte Pompeius vacuam existimans Italiam eo traiecisset
exercitum, quae opinio erat edita in vulgus, aliquam Caesar ad
insequendum facultatem haberet, nuntiosque ad eum celeriter
mittit, quibus regionibus exercitum exposuisset et quid militum
transvexisset.

,30,  Haec eodem fere tempore Caesar atque Pompeius cognoscunt.
Nam praetervectas Apolloniam Dyrrachiumque naves viderant ipsi,
ut iter secundum eas terra direxerant, sed quo essent eae
delatae, primus diebus ignorabant. Cognitaque re diversa sibi
ambo consilia capiunt: Caesar, ut quam primum se cum Antonio
coniungeret; Pompeius, ut venientibus in itinere se opponeret, si
imprudentes ex insidiis, adoriri posset,eodemque die uterque
eorum ex castris stativis a flumine Apso exercitum educunt:
Pompeius clam et noctu, Caesar palam atque interdiu. Sed Caesari
circuitu maiore iter erat longius, adverso flumine, ut vado
transire posset; Pompeius, quia expedito itinere flumen ei
transeundum non erat, magnis itineribus ad Antonium contendit
atque eum ubi appropinquare cognovit, idoneum locum nactus ibi
copias collocavit suosque omnes in castris continuit ignesque
fieri prohibuit, quo occultior esset eius adventus. Haec ad
Antonium statim per Graecos deferuntur. Ille missis ad Caesarem
nuntiis unum diem sese castris tenuit; altero die ad eum pervenit
Caesar. Cuius adventu cognito Pompeius, ne duobus
circumcluderetur exercitibus, ex eo loco discedit omnibusque
copiis ad Asparagium Dyrrachinorum pervenit atque ibi idoneo loco
castra ponit.

,31,  His temporibus Scipio detrimentis quibusdam circa montem
Amanum acceptis imperatorem se appellaverat. Quo facto
civitatibus tyrannisque magnas imperaverat pecunias, item a
publicanis suae provinciae debitam biennii pecuniam exegerat et
ab eisdem insequentis anni mutuam praeceperat equitesque toti
provinciae imperaverat. Quibus coactis, finitimis hostibus
Parthis post se relictis, qui paulo ante M. Crassum imperatorem
interfecerant et M. Bibulum in obsidione habuerant, legiones
equitesque ex Syria deduxerat. Summamque in sollicitudinem ac
timorem Parthici belli provincia cum venisset, ac nonnullae
militum voces cum audirentur, sese, contra hostem si ducerentur,
ituros, contra civem et consulem arma non laturos, deductis
Pergamum atque in locupletissimas urbes in hiberna legionibus
maximas largitiones fecit et confirmandorum militum causa
diripiendas his civitates dedit.

,32,  Interim acerbissime imperatae pecuniae tota provincia
exigebantur. Multa praeterea generatim ad avaritiam
excogitabantur. In capita singula servorum ac liberorum tributum
imponebatur; columnaria, ostiaria, frumentum, milites, arma,
remiges, tormenta, vecturae imperabantur; cuius modo rei nomen
reperiri poterat, hoc satis esse ad cogendas pecunias videbatur.
Non solum urbibus, sed paene vicis castellisque singulis cum
imperio praeficiebantur. Qui horum quid acerbissime
crudelissimeque fecerat, is et vir et civis optimus habebatur.
Erat plena lictorum et imperiorum provincia, differta praefectis
atque exactoribus: qui praeter imperatas pecunias suo etiam
privato compendio serviebant; dictitabant enim se domo patriaque
expulsos omnibus necessariis egere rebus, ut honesta
praescriptione rem turpissimam tegerent. Accedebant ad haec
gravissimae usurae, quod in bello plerumque accidere consuevit
universis imperatis pecuniis; quibus in rebus prolationem diei
donationem esse dicebant. Itaque aes alienum provinciae eo
biennio multiplicatum est. Neque minus ob eam causam civibus
Romanis eius provinciae, sed in singulos conventus singulasque
civitates certae pecuniae imperabantur, mutuasque illas ex
senatusconsulto exigi dictitabant; publicanis, ut in Syria
fecerant, insequentis anni vectigal promutuum.

,33,  Praeterea Ephesi a fano Dianae depositas antiquitus pecunias
Scipio tolli iubebat. Certaque eius rei die constituta cum in
fanum ventum esset adhibitis compluribus ordinis senatorii, quos
advocaverat Scipio, litterae ei redduntur a Pompeio, mare
transisse cum legionibus Caesarem: properaret ad se cum exercitu
venire omniaque posthaberet. His litteris acceptis quos
advocaverat dimittit; ipse iter in Macedoniam parare incipit
paucisque post diebus est profectus. Haec res Ephesiae pecuniae
salutem attulit.

,34,  Caesar Antonii exercitu coniuncto deducta Orico legione,
quam tuendae orae maritimae causa posuerat, temptandas sibi
provincias longiusque procedendum existimabat et, cum ad eum ex
Thessalia Aetoliaque legati venissent, qui praesidio misso
pollicerentur earum gentium civitates imperata facturas, L.
Cassium Longinum cum legione tironum, quae appellabatur XXVII,
atque equitibus CC in Thessaliam, C. Calvisium Sabinum cum
cohortibus V paucisque equitibus in Aetoliam misit; maxime eos,
quod erant propinquae regiones, de re frumentaria ut providerent,
hortatus est. Cn. Domitium Calvinum cum legionibus duabus, XI et
XII, et equitibus D in Macedoniam proficisci iussit; cuius
provinciae ab ea parte, quae libera appellabatur, Menedemus,
princeps earum regionum, missus legatus omnium suorum excellens
studium profitebatur.

,35,  Ex his Calvisius primo adventu summa omnium Aetolorum
receptus voluntate, praesidiis adversariorum Calydone et Naupacto
eiectis, omni Aetolia potitus est. Cassius in Thessaliam cum
legione pervenit. Hic cum essent factiones duae, varia voluntate
civitatum utebatur: Hegesaretos, veteris homo potentiae,
Pompeianis rebus studebat; Petraeus, summae nobilitatis
adulescens, suis ac suorum opibus Caesarem enixe invabat.

,36,  Eodemque tempore Domitius in Macedoniam venit; et cum ad eum
frequentes civitatum legationes convenire coepissent, nuntiatum
est adesse Scipionem cum legionibus, magna opinione et fama
omnium; nam plerumque in novitate rem fama antecedit. Hic nullo
in loco Macedoniae moratus magno impetu tetendit ad Domitium et,
cum ab eo milia passuum XX afuisset, subito se ad Cassium
Longinum in Thessalasm convertit. Hoc adeo celeriter fecit, ut
simul adesse et venire nuntiaretur, et quo iter expeditius
faceret, M. Favonium ad flumen Aliacmonem, quod Macedoniam a
Thessalia dividit, cum cohortibus VIII praesidio impedimentis
legionum reliquit castellumque ibi muniri iussit. Eodem tempore
equitatus regis Cotyis ad castra Cassii advolavit, qui circum
Thessaliam esse consuerat. Tum timore perterritus Cassius cognito
Scipionis adventu visisque equitibus, quos Scipionis esse
arbitrabatur, ad montes se convertit, qui Thessaliam cingunt,
atque ex his locis Ambraciam versus iter facere coepit. At
Scipionem properantem sequi litterae sunt consecutae a M.
Favonio, Domitium cum legionibus adesse neque se praesidium, ubi
constitutus esset, sine auxilio Scipionis tenere posse. Quibus
litteris acceptis consilium Scipio iterque commutat; Cassium
sequi desistit, Favonio auxilium ferre contendit. Itaque die ac
nocte continuato itinere ad eum pervenit, tam opportuno tempore,
ut simul Domitiani exercitus pulvis cerneretur, et primi
antecursores Scipionis viderentur. Ita Cassio industria Domitii,
Favonio Scipionis celeritas salutem attulit.

,37,  Scipio biduum castris stativis moratus ad flumen, quod inter
eum et Domitii castra fluebat, Aliacmonem, tertio die prima luce
exercitum vado traducit et castris positis postero die mane
copias ante frontem castrorum instruit. Domitius tum quoque sibi
dubitandum non putavit, quin productis legionibus proelio
decertaret. Sed cum esset inter bina castra campus circiter
milium passuum II, Domitius castris Scipionis aciem suam
subiecit; ille a vallo non discedere perseveravit. Ac tamen aegre
retentis Domitianis militibus est factum, ne proelio
contenderetur, et maxime, quod rivus difficilibus ripis subiectus
castris Scipionis progressus nostrorum impediebat. Quorum studium
alacritatemque pugnandi cum cognovisset Scipio, suspicatus fore,
ut postero die aut invitus dimicare cogeretur aut magna cum
infamia castris se contineret, qui magna exspectatione venisset,
temere progressus turpem habuit exitum et noctu ne conclamatis
quidem vasis flumen transit atque in eandem partem, ex qua
venerat, redit ibique prope flumen edito natura loco castra
posuit. Paucis diebus interpositis noctu insidias equitum
collocavit, quo in loco superioribus fere diebus nostri pabulari
consueverant; et cum cotidiana consuetudine Qu. Varus, praefectus
equitum Domitii, venisset, subito illi ex insidiis
consurrexerunt. Sed nostri fortiter impetum eorum tulerunt,
celeriterque ad suos quisque ordines rediit, atque ultro universi
in hostes impetum fecerunt; ex his circiter LXXX interfectis,
reliquis in fugam coniectis, duobus amissis in castra se
receperunt.

,38,  His rebus gestis Domitius, sperans Scipionem ad pugnam elici
posse, simulavit sese angustiis rei frumentarise adductum castra
movere, vasisque militari more conclamatis progressus milia
passuum III loco idoneo et occulto omnem exercitum equitatumque
collocavit. Scipio ad sequendum paratus equitum magnam partem ad
explorandum iter Domitii et cognoscendum praemisit. Qui cum
essent progressi, primaeque turmae insidias intravissent, ex
fremitu equorum illata suspicione ad suos se recipere coeperunt,
quique hos sequebantur celerem eorum receptum conspicati
restiterunt. Nostri, cognitis insidiis, ne frustra reliquos
exspectarent, duas nacti turmas exceperunt (in his fuit M.
Opimius, praefectus equitum), reliquos omnes aut interfecerunt
aut captos ad Domitium deduxerunt.

,39,  Deductis orae maritimae praesidiis Caesar, ut supra
demonstratum est, III cohortes Orici oppidi tuendi causa reliquit
isdemque custodiam navium longarum tradidit, quas ex Italia
traduxerat. Huic officio oppidoque Acilius Caninus legatus
praeerat. Is naves nostras interiorem in portum post oppidum
reduxit et ad terram deligavit faucibusque portus navem onerariam
submersam obiecit et huic alteram coniunxit; super quam turrim
effectam ad ipsum introitum portus opposuit et militibus
complevit tuendamque ad omnes repentinos casus tradidit.

,40,  Quibus cognitis rebus Cn. Pompeius filius, qui classi
Aegyptiae praeerat, ad Oricum venit submersamque navim remulco
multisque contendens funibus adduxit atque alteram navem, quae
erat ad custodiam ab Acilio posita, pluribus aggressus navibus,
in quibus ad libram fecerat turres, ut ex superiore pugnans loco
integrosque semper defatigatis submittens et reliquis partibus
simul ex terra scalis et classe moenia oppidi temptans, uti
adversariorum manus diduceret, labore et multitudine telorum
nostros vicit, deiectisque defensoribus, qui omnes scaphis
excepti refugerant, eam navem expugnavit, eodemque tempore ex
altera parte molem tenuit naturalem obiectam, quae paene insulam
oppidum effecerat, et IIII biremes subiectis scutulis impulsas
vectibus in interiorem portum traduxit. Ita ex utraque parte
naves longas aggressus, quae erant deligatae ad terram atque
inanes, IIII ex his abduxit, reliquas incendit. Hoc confecto
negotio D. Laelium ab Asiatica classe abductum reliquit, qui
commeatus Bullide atque Amantia importari in oppidum prohibebat.
Ipse Lissum profectus naves onerarias XXX a M. Antonio relictas
intra portum aggressus omnes incendit; Lissum expugnare conatus
defendentibus civibus Romanis, qui eius conventus erant,
militibusque, quos praesidii causa miserat Caesar, triduum
moratus paucis in oppugnatione amissis re infecta inde discessit.

,41,  Caesar, postquam Pompeium ad Asparagium esse cognovit, eodem
cum exercitu profectus expugnato in itinere oppido Parthinorum,
in quo Pompeius praesidium habebat, tertio die ad Pompeium
pervenit iuxtaque eum castra posuit et postridie eductis omnibus
copiis acie instructa decernendi potestatem Pompeio fecit. Ubi
illum suis locis se tenere animadvertit, reducto in castra
exercitu aliud sibi consilium capiendum existimavit. Itaque
postero die omnibus copiis magno circuitu difficili angustoque
itinere Dyrrachium profectus est sperans Pompeium aut Dyrrachium
compelli aut ab eo intercludi posse, quod omnem commeatum
totiusque belli apparatum eo contulisset; ut accidit Pompeim enim
primo ignorans eius consilium, quod diverso ab ea regione itinere
profectum videbat, angustiis rei frumentariae compulsum
discessisse existimabat; postea per exploratores certior factus
postero die castra movit, breviore itinere se occurrere ei posse
sperans. Quod fore suspicatus Caesar militesque adhortatus, ut
aequo animo laborem ferrent, parvam partem noctis itinere
intermisso mane Dyrrachium venit, cum primum agmen Pompei procul
cerneretur, atque ibi castra posuit.

,42,  Pompeim interclusus Dyrrachio, ubi propositum tenere non
potuit, secundo usus consilio edito loco, qui appellatur Petra
aditumque habet navibus mediocrem atque eas a quibusdam protegit
ventis, castra communit. Eo partem navium longarum convenire,
frumentum commeatumque ab Asia atque omnibus regionibus, quas
tenebat, comportari imperat. Caesar longius bellum ductum iri
existimans et de Italicis commeatibus desperans, quod tanta
diligentia omni litora a Pompeianis tenebantur, classesque
ipsius, quas hieme in Sicilia, Gallia, Italia fecerat,
morabantur, in Epirum rei frumentariae causa Q. Tillium et L.
Canuleium legatum misit, quodque hae regiones aberant longius,
locis certis horrea constituit vecturasque frumenti finitimis
civitatibus descripsit. Item Lisso Parthinisque et omnibus
castellis quod esset frumenti conquiri iussit. Id erat perexiguum
cum ipsius agri natura, quod sunt loca aspera ac montuosa ac
plerumque frumento utuntur importato, tum quod Pompeius haec
providerat et superioribus diebus praedae loco Parthinos habuerat
frumentumque omne conquisitum spoliatis effossisque eorum domibus
per equites comportarat.

,43,  Quibus rebus cognitis Caesar consilium capit ex loci natura.
Erant enim circum castra Pompei permulti editi atque asperi
colles. Hos primum praesidiis tenuit castellaque ibi communit.
Inde, ut loci cuiusque natura ferebat, ex castello in castellum
perducta munitione circumvallare Pompeium instituit, haec
spectans, quod angusta re frumentaria utebatur quodque Pompeius
multitudine equitum valebat, quo minore periculo undique
frumentum commeatumqueexercitui supportare posset, simul, uti
pabulatione Pompeium prohiberet equitatumque eius ad rem gerendam
inutilem efficeret, tertio, ut auctoritatem qua ille maxime apud
exteras nationes niti videbatur, minueret, cum fama per orbem
terrarum percrebuisset, illum a Caesare obsideri neque audere
proelio dimicare.

,44,  Pompeins neque a mari Dyrrachioque discedere volebat, quod
omnem apparatum belli, tela, arma, tormenta ibi collocaverat
frumentumque exercitui navibus supportabat, neque munitiones
Caesaris prohibere poterat, nisi proelio decertare vellet; quod
eo tempore statuerat non esse faciendum. Relinquebatur, ut
extremam rationem belli sequens quam plurimos colles occuparet et
quam latissimas regiones praesidiis teneret Caesarisque copias,
quam maxime posset, distineret; idque accidit. Castellis enim
XXIIII effectis XV milia passuum circuitu amplexus hoc spatio
pabulabatur; multaque erant intra eum locum manu sata, quibus
interim iumenta pasceret. Atque ut nostri perpetua munitione
providebant, ne quo loco erumperent Pompeiani ac nostros post
tergum adorirentur, ita illi interiore spatio perpetuas
munitiones efficiebant, ne quem locum nostri intrare atque ipsos
a tergo circumvenire possent. Sed illi operibus vincebant, quod
et numero militum praestabant et interiore spatio minorem
circuitum habebant. Quaecumque erant loca Caesari capienda, etsi
prohibere Pompeius totis copiis et dimicare non constituerat,
tamen suis locis sagittarios funditoresque mittebat, quorum
magnum habebat numerum, multique ex nostris vulnerabantur,
magnusque incesserat timor sagittarum, atque omnes fere milites
aut ex coactis aut ex centonibus aut ex coriis tunicas aut
tegimenta fecerant, quibus tela vitarent.

,45,  In occupandis praesidiis magna vi uterque nitebatur: Caesar,
ut quam angustissime Pompeium contineret; Pompeius, ut quam
plurimos colles quam maximo circuitu occuparet, crebraque ob eam
causam proelia fiebant. In his cum legio Caesaris nona praesidium
quoddam occupavisset et munire coepisset, huic loco propinquum et
contrarium collem Pompeius occupavit nostrosque opere prohibere
coepit et, cum una ex parte prope aequum aditum haberet, primum
sagittariis funditoribusque circumiectis, postea levis armaturae
magna multitudine missa tormentisque prolatis munitiones
impediebat; neque erat facile nostris uno tempore propugnare et
munire. Caesar, cum suos ex omnibus partibus vulnerari videret,
recipere se iussit et loco excedere. Erat per declive receptus.
Illi autem hoc acrius instabant neque regredi nostros
patiebantur, quod timore adducti locum relinquere videbantur.
Dicitur eo tempore glorians apud suos Pompeius dixisse: non
recusare se, quin nullius usus imperator existimaretur, si sine
maximo detrimento legiones Caesaris sese recepissent inde, quo
temere essent progressae.

,46,  Caesar receptui suorum timens crates ad extremum tumulum
contra hostem proferri et adversas locari, intra has mediocri
latitudine fossam tectis militibus obduci iussit locumque in
omnes partes quam maxime impediri. Ipse idoneis locis funditores
instruxit, ut praesidio nostris se recipientibus essent. His
rebus comparatis legionem reduci iussit. Pompeiani hoc
insolentius atque audacius nostros premere et instare coeperunt
cratesque pro munitione obiectas propulerunt, ut fossas
transcenderent. Quod cum animadvertisset Caesar, veritus, ne non
reducti, sed reiecti viderentur, maiusque detrimentum caperetur,
a medio fere spatio suos per Antonium, qui ei legioni praeerat,
cohortatus tuba signum dari atque in hostes impetum fieri iussit.
Milites legionis VIIII subito conspirtati pila coniecerunt et ex
inferiore loco adversus clivum incitati cursu praecipites
Pompeianos egerunt et terga vertere coegerunt; quibus ad
recipiendum crates deiectae longuriique obiecti et institutae
fossae magno impedimento fuerunt. Nostri vero, qui satis habebant
sine detrimento discedere, compluribus interfectis V omnino
suorum amissis quietissime se receperunt pauloque citra eum locum
allis comprehensis collibus munitiones perfecerunt.

,47,  Erat nova et inusitata belli ratio cum tot castellorum
numero tantoque spatio et tantis munitionibus et toto obsidionis
genere, tum etiam reliquis rebus. Nam quicumque alterum obsidere
conati sunt, perculsos atque infirmos hostes adorti aut proelio
superatos aut aliqua offensione permotos continuerunt, cum ipsi
numero equitum militumque praestarent; causa autem obsidionis
haec fere esse consuevit, ut frumento hostes prohiberent. At tum
integras atque incolumes copias Caesar inferiore militum numero
continebat, cum illi omnium rerum copia abundarent; cotidie enim
magnus undique navium numerus conveniebat, quae commeatum
supportarent, neque ullus flare ventus poterat, quin aliqua ex
parte secundum cursum haberent. Ipse autem consumptis omnibus
longe lateque frumentis summis erat in angustiis. Sed tamen haec
singulari patientia milites ferebant. Recordabantur enim eadem se
superiore anno in Hispania perpessos labore et patientia maximum
bellum confecisse, meminerant ad Alesiam magnam se inopiam
perpessos, multo etiam maiorem ad Avaricum, maximarum gentium
victores discessisse. Non illi hordeum cum daretur, non legumina
recusabant; pecus vero cuius rei summa erat ex Epiro copia, magno
in honore habebant.

,48,  Est autem genus radicis inventum ab eis, qui fuerant vacui
ab operibus, quod appellatur chara, quod admixtum lacte multum
inopiam levabat. Id ad similitudinem panis efficiebant. Eius erat
magna copia. Ex hoc effectos panes, cum in colloquiis Pompeiani
famem nostris obiectarent, vulgo in eos iaciebant, ut spem eorum
minuerent.

,49,  Iamque frumenta maturescere incipiebant, atque ipsa spes
inopiam sustentabat, quod celeriter se habituros copiam
confidebant; crebraeque voces militum in vigiliis colloquiisque
audiebantur, prius se cortice ex arboribus victuros, quam
Pompeium e manibus dimissuros. Libenter etiam ex perfugis
cognoscebant equos eorum tolerari, reliqua vero iumenta
interisse; uti autem ipsos valetudine non bona, cum angustiis
loci et odore taetro ex multitudine cadaverum et cotidianis
laboribus insuetos operum, tum aquae summa inopia affectos. Omnia
enim flumina atque omnes rivos, qui ad mare pertinebant, Caesar
aut averterat aut magnis operibus obstruxerat, atque ut erant
loca montuosa et aspera, angustias vallium sublicis in terram
demissis praesaepserat terramque aggesserat, ut aquam contineret.
Itaque illi necessario loca sequi demissa ac palustria et puteos
fodere cogebantur atque hunc laborem ad cotidiana opera addebant;
qui tamen fontes a quibusdam praesidiis aberant longius et
celeriter aestibus exarescebant. At Caesaris exercitus optima
valetudine summaque aquae copia utebatur, tum commeatus omni
genere praeter frumentum abundabat; quibus cotidie melius
succedere tempus maioremque spem maturitate frumentorum proponi
videbant.

,50,  In novo genere belli novae ab utrisque bellandi rationes
reperiebantur. Illi, cum animadvertissent ex ignibus noctu
cohortes nostras ad munitiones excubare, silentio aggressi
universi intra multitudinem sagittas coniciebant et se confestim
ad suos recipiebant. Quibus rebus nostri usu docti haec
reperiebant remedia, ut alio loco ignes facerent . . .

,51,  Interim certior factus P. Sulla, quem discedens catris
praefecerat Caesar, auxillo cohorti venit cum legionibus duabus;
cuius adventu facile sunt repulsi Pompeiani. Neque vero
conspectum aut impetum nostrorum tulerunt, primisque deiectis
reliqui se verterunt et loco cesserunt. Sed insequentes nostros,
ne longius prosequerentur, Sulla revocavit. At plerique
existimant, si acrius insequi voluisset, bellum eo die potuisse
finire. Cuius consilium reprehendendum non videtur. Aliae enim
sunt legati partes atque imperatoris: alter omnia agere ad
praescriptum, alter libere ad summam rerum consulere debet. Sulla
a Caesare in castris relictus liberatis suis hoc fuit contentus
neque proelio decertare voluit, quae res tamen fortasse aliquem
reciperet casum, ne imperatorias sibi partes sumpsisse videretur.
Pompeianis magnam res ad receptum difficultatem afferebat. Nam ex
iniquo progressi loco in summo constiterant; si per declive sese
reciperent, nostros ex superiore insequentes loco verebantur;
neque multum ad solis occasum temporis supererat; spe enim
conficiendi negotii prope in noctem rem duxerant. Ita necessario
atque ex tempore capto consilio Pompeius tumulum quendam
occupavit, qui tantum aberat a nostro castello, ut telum tormento
missum adigi non posset. Hoc consedit loco atque eum communivit
omnesque ibi copias continuit.

,52,  Eodem tempore duobus praeterea locis pugnatum est: nam plura
castella Pompeius pariter distinendae manus causa temptaverat, ne
ex proximis praesidiis succurri posset. Uno loco Volcatius Tullus
impetum legionis sustinuit cohortibus tribus atque eam loco
depulit; altero Germani munitiones nostras egressi compluribus
interfectis sese ad suos incolumes receperunt.

,53,  Ita uno die VI proeliis factis, tribus ad Dyrrachium, tribus
ad munitiones, cum horum omnium ratio haberetur, ad duorurn
milium numero ex Pompeianis cecidisse reperiebamus, evocatos
centurionesque complures (in eo fuit numero Valerius Flaccus, L.
filius, eius, qui praetor Asiam obtinuerat); signaque sunt
militaria sex relata. Nostri non amplius XX omnibus sunt proeliis
desiderati. Sed incastello nemo fuit omnino militum, quin
vulneraretur, quattuorque ex una cohorte centuriones oculos
amiserunt. Et cum laboris sui periculique testimonium afferre
vellent, milia sagittarum circiter XXX in castellum coniecta
Caesari renumeraverunt, scutoque ad eum relato Scaevae
centurionis inventa sunt in eo foramina CXX. Quem Caesar, ut erat
de se meritus et de re publica, donatum milibus CC collaudatumque
ab octavis ordinibus ad primipilum se traducere pronuntiavit
(eius enim opera castellum magna ex parte conservatum esse
constabat) cohortemque postea duplici stipendio, frumento, veste,
cibariis militaribusque donis amplissime donavit

,54,  Pompeius noctu magnis additis munitionibus reliquis diebus
turres exstruxit, et in altitudinem pedum XV effectis operibus
vineis eam partem castrorum obtexit, et quinque intermissis
diebus alteram noctem subnubilam nactus obstructis omnibus
castrorum portis et ad impediendum obicibus obiectis tertia inita
vigilia silentio exercitum eduxit et se in antiquas munitiones
recepit.

,55,  Omnibus deinceps diebus Caesar exercitum in aciem aequum in
locum produxit, si Pompeius proelio decertare vellet, ut paene
castris Pompei legiones subiceret; tantumque a vallo eius prima
acies aberat, uti ne telum tormento adigi posset. Pompeius autem,
ut famam opinionemque hominum teneret, sic pro castris exercitum
constituebat, ut tertia acies vallum contingeret, omnis quidem
instructus exercitus telis ex vallo coniectis protegi posset.

,56,  Aetolia, Acarnania, Amphilochis per Cassium Longinum et
Calvisium Sabinum, ut demonstravimus, receptis temptandam sibi
Achaiam ac paulo longius progrediendum existimabat Caesar. Itaque
eo Calenum misit eique Sabinum et Cassium cum cohortibus
adiungit. Quorum cognito adventu Rutilius Lupus, qui Achaiam
missus a Pompeio obtinebat, Isthmum praemunire instituit, ut
Achaia Fufium prohiberet. Calenus Delphos, Thebas, Orchomenum
voluntate ipsarum civitatium recepit, nonnullas urbes per vim
expugnavit, reliquas civitates circummissis legationibus amicitia
Caesari conciliare studebat. In his rebus fere erat Fufius
occupatus.

,57,  Haec cum in Achaia atque apud Dyrrachium gererentur,
Scipionemque in Macedoniam venisse constaret, non oblitus
pristini instituti Caesar mittit ad eum A. Clodium, suum atque
illius familiarem, quem ab illo traditum initio et commendatum in
suorum necessariorum numero habere instituerat. Huic dat litteras
mandataque ad eum; quorum haec erat summa: sese omnia de pace
expertum nihil adhuc effecisse: hoc arbitrari vitio factum eorum,
quos esse auctores eius rei voluisset, quod sua mandata perferre
non opportuno tempore ad Pompeium vererentur. Scipionem ea esse
auctoritate, ut non solum libere quae probasset exponere, sed
etiam ex magna parte compellere atque errantem regere posset;
praeesse autem suo nomine exercitui, ut praeter auctoritatem
vires quoque ad coercendum haberet. Quod si fecisset, quietem
Italiae, pacem provinciarum, salutem imperii uni omnes acceptam
relaturos. Haec ad eum mandata Clodius refert ac primis diebus,
ut videbatur, libenter auditus reliquis ad colloquium non
admittitur, castigato Scipione a Favonio, ut postea confecto
bello reperiebamus, infectaque re sese ad Caeaarem recepit.

,58,  Caesar, quo facilius equitatum Pompeianum ad Dyrrachium
contineret et pabulatione prohiberet, aditus duos, quos esse
angustos demonstravimus, magnis operibus praemunivit castellaque
his locis posuit. Pompeius, ubi nihil profici equitatu cognovit,
paucis intermissis diebus rursus eum navibus ad se intra
munitiones recipit. Erat summa inopia pabuli, adeo ut foliis ex
arboribus strictis et teneris harundinum radicibus contusis equos
alerent (frumenta enim, quae fuerant intra munitiones sata,
consumpserant); cogebantur Corcyra atque Acarnania longo
interiecto navigationis spatio pabulum supportare, quodque erat
eius rei minor copia, hordeo adaugere atque his rationibus
equitatum tolerare. Sed postquam non modo hordeum pabulumque
omnibus locis herbaeque desectae, sed etiam frons exarboribus
deficiebat, corruptis equis macie conandum sibi aliquid Pompeius
de eruptione existimavit.

,59,  Erant apud Caesarem in equitum numero Allobroges duo
fratres, Raucillus et Egus, Adbucilli filii, qui principatum in
civitate multis annis obtinuerat, singulari virtute homines,
quorum opera Caesar omnibus Gallicis bellis optima fortissimaque
erat usus. His domi ob has causas amplissimos magistratus
mandaverat atque eos extra ordinem in senatum legendos curaverat
agrosque in Gallia ex hostibus captos praemiaque rei pecuniariae
magna tribuerat locupletesque ex egentibus fecerat. Hi propter
virtutem non solum apud Caesarem in honore erant, sed etiam apud
exercitum cari habebantur; sed freti amicitia Caesaris et stulta
ac barbara arrogantia elati despiciebant suos stipendiumque
equitum fraudabant et praedam omnem domum avertebant. Quibus illi
rebus permoti universi Caesarem adierunt palamque de eorum
iniuriis sunt questi et ad cetera addiderunt falsum ab his
equitum numerum deferri, quorum stipendium averterent.

,60,  Caesar neque tempus illud animadversionis esse existimans et
multa virtuti corum concedens rem totam distulit; illos secreto
castigavit, quod quaestui equites haberent, monuitque, ut ex sua
amicitia omnia exspectarent et ex praeteritis suis officiis
reliqua sperarent. Magnam tamen haec res illis offensionem et
contemptionem ad omnes attulit, idque ita esse cum ex aliorum
obiectationibus tum etiam ex domestico iudicio atque animi
conscientia intellegebant. Quo pudore adducti et fortasse non se
liberari, sed in aliud tempus reservari arbitrati discedere a
nobis et novam temptare fortunam novasque amicitias experiri
constituerunt. Et cum paucis collocuti clientibus suis, quibus
tantum facinus committere audebant, primum conati sunt praefectum
equitum C. Volusenum interficere, ut postea bello confecto
cognitum est, ut cum munere aliquo perfugisse ad Pompelum
viderentur; postquam id difficilius visum est neque facultas
perficiendi dabatur, quam maximas potuerunt pecunias mutuati,
proinde ac si suis satisfacere et fraudata restituere vellent,
multis coemptis equis ad Pompeium transierunt cum eis, quos sui
consilii participes habebant.

,61,  Quos Pompeius, quod erant honesto loco nati et instructi
liberaliter magnoque comitatu et multis iumentis venerant virique
fortes habebantur et in honore apud Caesarem fuerant, quodque
novum et praeter consuetudinem acciderat, omnia sua praesidia
circumduxit atque ostentavit. Nam ante id tempus nemo aut miles
aut eques a Caesare ad Pompeium transierat, cum paene cotidie a
Pompeio ad Caesarem perfugerent, vulgo vero universi in Epiro
atque Aetolia conscripti milites earumque regionum omnium, quae a
Caesare tenebantur. Sed hi cognitis omnibus rebus, seu quid in
munitionibus perfectum non erat, seu quid a peritioribus rei
militaris desiderari videbatur, temporibusque rerum et spatiis
locorum, custodiarum varia diligentia animadversa, prout cuiusque
eorum, qui negotiis praeerant, aut natura aut studium ferebat,
haec ad Pompeium omnia detulerunt.

,62,  Quibus ille cognitis rebus eruptionisque iam ante capto
consilio, ut demonstratum est, tegimenta galeis milites ex
viminibus facere atque aggerem iubet comportare. His paratis
rebus magnum numerum levis armaturae et sagittariorum aggeremque
omnem noctu in scaphas et naves actuarias imponit et de media
nocte cohortes LX ex maximis castris praesidiisque deductas ad
eam partem munitionum ducit, quae pertinebant ad mare
longissimeque a maximis castris Caesaris aberant. Eodem naves,
quas demonstravimus, aggere et levis armaturae militibus
completas, quasque ad Dyrrachium naves longas habebat, mittit et,
quid a quoque fieri velit, praecipit. Ad eas munitiones Caesar
Lentulum Marcellinum quaestorem cum legione VIIII positum
habebat. Huic, quod valetudine minus commoda utebatur, Fulvium
Postumum adiutorem submiserat.

,63,  Erat eo loco fossa pedum XV et vallum contra hostem in
altitudinem pedum X, tantundemque eius valli agger in latitudinem
patebat: ab eo intermisso spatio pedum DC alter conversus in
contrariam partem erat vallus humiliore paulo munitione. Hoc enim
superioribus diebus timens Caesar, ne navibus nostri
circumvenirentur, duplicem eo loco fecerat vallum, ut, si
ancipiti proelio dimicaretur, posset resisti. Sed operum
magnitudo et continens omnium dierum labor, quod milium passuum
in circuitu XVII munitiones erat complexus, perficiendi spatium
non dabat. Itaque contra mare transversum vallum, qui has duas
munitiones coniungeret, nondum perfecerat. Quae res nota erat
Pompeio delata per Allobrogas perfugas, magnumque nostris
attulerat incommodum. Nam ut ad mare duo cohortes nonae legionis
excubuerant, accessere subito prima luce Pompeiani; simul navibus
circumvecti milites in exteriorem vallum tela iaciebant,
fossaeque aggere complebantur, et legionarii interioris
munitionis defensores scalis admotis tormentis cuiusque generis
telisque terrebant, magnaque multitudo sagittariorum ab utraque
parte circumfundebatur. Multum autem ab ictu lapidum, quod unum
nostris erat telum, viminea tegimenta galeis imposita
defendebant. Itaque cum omnibus rebus nostri premerentur atque
aegre resisterent animadversum est vitium munitionis, quod supra
demonstratum est, atque inter duos vallos, qua perfectum opus non
erat, Pompeiani navibus expositi in aversos nostros impetum
fecerunt atque ex utraque munitione deiectos terga vertere
coegerunt

,64,  Hoc tumultu nuntiato Marcellinus cohortes subsidio nostris
laborantibus submittit ex castris; quae fugientes conspicatae
neque illos suo adventu confirmare potuerunt neque ipsae hostium
impetum tulerunt. Itaque quodcumque addebatur subsidii, id
corruptum timore fugientium terrorem et periculum augebat;
hominum enim multitudine receptus impediebatur. In eo proelio cum
gravi vulnere esset affectus aquilifer et a viribus deficeretur,
conspicatus equites nostros, "hanc ego," inquit, "et vivus multos
per annos magna diligentia defendi et nunc moriens eadem fide
Caesari restituo. Nolite, obsecro, committere, quod ante in
exercitu Caesaris non accidit, ut rei militaris dedecus
admittatur, incolumemque ad eum deferte." Hoc casu aquila
conservatur omnibus primae cohortis centurionibus interfectis
praeter principem priorem.

,65,  Iamque Pompeiani magna caede nostrorum castris Marcellini
appropinquabant non mediocri terrore illato reliquis cohortibus,
et M. Antonius, qui proximum locum praesidiorum tenebat, ea re
nuntiata cum cohortibus XII descendens ex loco superiore
cernebatur. Cuius adventus Pompeianos compressit nostrosque
firmavit, ut se ex maximo timore colligerent. Neque multo post
Caesar significatione per castella fumo facta, ut erat superioris
temporis consuetudo, deductis quibusdam cohortibus ex praesidiis
eodem venit. Qui cognito detrimento eum animadvertisset Pompeium
extra munitiones egressum, castra secundum mare munire, ut libere
pabulari posset nec minus aditum navibus haberet, commutata
ratione belli, quoniam propositum non tenuerat, castra iuxta
Pompeium munire iussit.

,66,  Qua perfecta munitione animadversum est a speculatoribus
Caesaris, cohortes quasdam, quod instar legionis videretur, esse
post silvam et in vetera castra duci. Castrorum sic situs erat.
Superioribus diebus nona Caesaris legio, cum se obiecisset
Pompeianis copiis atque opere, ut demonstravimus, circummuniret,
castra eo loco posuit. Haec silvam quandam contingebant neque
longius a mari passibus CCC aberant. Post mutato consilio
quibusdam de causis Caesar paulo ultra eum locum castra
transtulit, paucisque intermissis diebus eadem Pompeius
occupaverat et, quod eo loco plures erat legiones habiturus,
relicto interiore vallo maiorem adiecerat munitionem. Ita minora
castra inclusa maioribus castelli atque arcis locum obtinebant.
Item ab angulo catrorum sinistro munitionem ad flumen perduxerat
circiter passus CCCC, quo liberius a periculo milites aquarentur.
Sed is quoque mutato consilio quibusdam de causis, quas
commemorari necesse non est, eo loco excesserat. Ita complures
dies inania manserant castra; munitiones quidem omnes integrae
erant.

,67,  Eo signa legionis illata speculatores Caesari renuntiarunt.
Hoc idem visum ex superioribus quibusdam castellis
confirmaverunt. Is locus aberat a novis Pompei castris circiter
passus quingentos. Hanc legionem sperans Caesar se opprimere
posse et cupiens eius diei detrimentum sarcire, reliquit in opere
cohortes duas, quae speciem munitionis praeberent; ipse diverso
itinere quam potuit occultissime reliquas cohortes, numero
XXXIII, in quibus erat legio nona multis amissis centurionibus
deminutoque militum numero, ad legionem Pompei castraque minora
duplici acie eduxit. Neque eum prima opinio fefellit. Nam et
pervenit prius, quam Pompeius sentire posset, et tametsi erant
munitiones castrorum magnae, tamen sinistro cornu, ubi erat ipse,
celeriter aggressus Pompeianos ex vallo deturbavit. Erat obiectus
portis ericius. Hic paulisper est pugnatum, cum irrumpere nostri
conarentur, illi castra defenderent, fortissime Tito Pulione,
cuius opera proditum exercitum C. Antoni demonstravimus, eo loco
propugnante. Sed tamen nostri virtute vicerunt excisoque ericio
primo in maiora castra, post etiam in castellum, quod erat
inclusum maioribus castris, irruperunt, quo pulsa legio sese
receperat, et nonnullos ibi repugnantes interfecerunt.

,68,  Sed fortuna, quae plurimum potest cum in reliquis rebus tum
praecipue in bello, parvis momentis magnas rerum commutationes
efficit; ut tum accidit. Munitionem, quam pertinere a castris ad
flumen supra demonstravimus, dextri Caesaris cornu cohortes
ignorantia loci sunt secutae, cum portam quaererent castrorumque
eam munitionem esse arbitrarentur. Quod cum esset animadversum
coniunctam esse flumini, prorutis munitionibus defendente nullo
transcenderunt, omnisque noster equitatus eas cohortes est
secutus.

,69,  Interim Pompeius hac satis longa interiecta mora et re
nuntiata V legiones ab opere deductas subsidio suis duxit,
eodemque tempore equitatus eius nostris equitibus appropinquabat,
et acies instructa a nostris, qui castra occupaverant,
cernebatur, omniaque sunt subito mutata. Legio Pompeiana celeris
spe subsidii confirmata ab decumana porta resistere conabatur
atque ultro in nostros impetum faciebat. Equitatus Caesaris, quod
angusto itinere per aggeres ascendebat, receptui suo timens
initium fugae faciebat. Dextrum cornu, quod erat a sinistro
seclusum, terrore equitum animadverso, ne intra munitionem
opprimeretur, ea parte, quam proruerat, sese recipiebat, ac
plerique ex his, ne in angustias inciderent, ex X pedum munitione
se in fossas praecipitabant, primisque oppressis reliqui per
horum corpora salutem sibi atque exitum pariebant. Sinistro cornu
milites, cum ex vallo Pompeium adesse et suos fugere cernerent,
veriti, ne angustiis intercluderentur, cum extra et intus hostem
haberent, eodem, quo venerant, receptu sibi consulebant, omniaque
erant tumultus, timoris, fugae plena, adeo ut, cum Caesar signa
fugientium manu prenderet et consistere iuberet, alii admissis
equis eodem cursu confugerent, alii metu etiam signa dimitterent,
neque quisquam omnino consisteret.

,70,  His tantis malis haec subsidia succurrebant, quo minus omnis
deleretur exercitus, quod Pompeius insidias timens, credo, quod
haec praeter spem acciderant eius, qui paulo ante ex castris
fugientes suos conspexerat, munitionibus appropinquare aliquamdiu
non audebat, equitesque eius angustis spatiis atque his ab
Caesaris militibus occupatis ad insequendum tardabantur. Ita
parvae res magnum in utramque partem momentum habuerunt.
Munitiones enim a castris ad flumen perductae expugnatis iam
castris Pompei prope iam expeditam Caesaris victoriam
interpellaverunt, eadem res celeritate insequentium tardata
nostris salutem attulit.

,71,  Duobus his unius diei proeliis Caesar desideravit milites
DCCCCLX et notos equites Romanos Tuticanum Gallum, senatoris
filium, C. Fleginatem Placentia, A. Granium Puteolis, M.
Sacrativirum Capua, tribunos militum et centuriones XXXII; sed
horum omnium pars magna in fossis munitionibusque et fluminis
ripis oppressa suorum in terrore ac fuga sine ullo vulnere
interiit; signaque sunt militaria amissa XXXII. Pompeius eo
proelio imperator est appellatus. Hoc nomen obtinuit atque ita se
postea salutari passus est, sed neque in litteris scribere est
solitus, neque in fascibus insignia laureae praetulit. At
Labienus, cum ab eo impetravisset, ut sibi captivos tradi
iuberet, omnes productos ostentationis, ut videbatur, causa, quo
maior perfugae fides haberetur, commilitones appellans et magna
verborum contumelia interrogans, solerentne veterani milites
fugere, in omnium conspectu interfecit.

,72,  His rebus tantum fiduciae ac spiritus Pompeianis accessit,
ut non de ratione belli cogitarent, sed vicisse iam viderentur.
Non illi paucitatem nostrorum militum, non iniquitatem loci atque
angustias praeoccupatis castris et ancipitem terrorem intra
extraque munitiones, non abscisum in duas partes exercitum, cum
altera alteri auxilium ferre non posset, causae fuisse
cogitabant. Non ad haec addebant non concursu acri facto, non
proelio dimicatum, sibique ipsos multitudine atque angustiis
maius attulisse detrimentum, quam ab hoste accepissent. Non
denique communes belli casus recordabantur, quam parvulae saepe
causae vel falsae suspicionis vel terroris repentini vel obiectae
religionis magna detrimenta intulissent, quotiens vel ducis vitio
vel culpa tribuni in exercitu esset offensum; sed, proinde ac si
virtute vicissent, neque ulla commutatio rerum posset accidere,
per orbem terrarum fama ac litteris victoriam eius diei
concelebrabant.

,73,  Caesar a superioribus consiliis depulsus omnem sibi
commutandam belli rationem existimavit. Itaque uno tempore
praesidiis omnibus deductis et oppugnatione dimissa coactoque in
unum locum exercitu contionem apud milites habuit hortatusque
est, ne ea, quae accidissent, graviter ferrent neve his rebus
terrerentur multisque secundis proeliis unum adversum et id
mediocre opponerent. Habendam fortunae gratiam, quod Italiam sine
aliquo vulnere cepissent, quod duas Hispanias bellicosissimorum
hominum peritissimis atque exercitatissimis ducibus pacavissent,
quod finitimas frumentariasque provincias in potestatem
redegissent; denique recordari debere, qua felicitate inter
medias hostium classes oppletis non solum portibus, sed etiam
litoribus omnes incolumes essent transportati. Si non omnia
caderent secunda, fortunam esse industria sublevandam. Quod esset
acceptum detrimenti, cuiusvis potius quam suae culpae debere
tribui. Locum se aequum ad dimicandum dedisse, potitum esse
hostium castris, expulisse ac superasse pugnantes. Sed sive
ipsorum perturbatio sive error aliquis sive etiam fortuna partam
iam praesentemque victoriam interpellavisset, dandam omnibus
operam, ut acceptum incommodum virtute sarciretur. Quod si esset
factum, futurum, uti adGergoviam contigisset, ut detrimentum in
bonum verteret, atque qui ante dimicare timuissent, ultro se
proelio offerrent.

,74,  Hac habita contione nonnullos signiferos ignominia notavit
ac loco movit. Exercitui quidem omni tantus incessit ex incommodo
dolor tantumque studium infamiae sarciendae, ut nemo aut tribuni
aut centurionis imperium desideraret, et sibi quisque etiam
poenae loco graviores imponeret labores, simulque omnes arderent
cupiditate pugnandi, cum superioris etiam ordinis nonnulli
ratione permoti manendum eo loco et rem proelio committendam
existimarent. Contra ea Caesar neque satis militibus perterritis
confidebat spatiumque interponendum ad recreandos animos putabat,
et relictis munitionibus magnopere rei frumentariae timebat.

,75,  Itaque nulla interposita mora sauciorum modo et aegrorum
habita ratione impedimenta omnia silentio prima nocte ex castris
Apolloniam praemisit. Haec conquiescere ante iter confectum
vetuit. His una legio missa praesidio est. His explicitis rebus
duas in castris legiones retinuit, reliquas de quarta vigilia
compluribus portis eductas eodem itinere praemisit parvoque
spatio intermisso, ut et militare institutum servaretur, et quam
serissime eius profectio cognosceretur conclamari iussit
statimque egressus et novissimum agmen consecutus celeriter ex
conspectu castrorum discessit. Neque vero Pompeius cognito
consilio eius moram ullam ad insequendum intulit; sed eodem
spectans, si itinere impeditos perterritos deprehendere posset,
exercitum e castris eduxit equitatumque praemisit ad novissimum
agmen demorandum, neque consequi potuit, quod multum expedito
itinere antecesserat Caesar. Sed cum ventum esset ad flumen
Genusum, quod ripis erat impeditis, consecutus equitatus
novissimos proelio detinebat. Huic suos Caesar equites opposuit
expeditosque antesignanos admiscuit CCCC; qui tantum profecerunt,
ut equestri proelio commisso pellerent omnes compluresque
interficerent ipsique incolumes se ad agmen reciperent.

,76,  Confecto iusto itinere eius diei Caesar traductoque exercitu
flumen Genusum veteribus suis in castris contra Asparagium
consedit militesque omnes intra vallum continuit equitatumque per
causam pabulandi emissum confestim decumana porta in castra se
recipere iussit. Simili ratione Pompeius confecto eius diei
itinere in suis veteribus castris ad Asparagium consedit. Eius
milites, quod ab opere integris munitionibus vacabant, alii
lignandi pabulandique causa longius progrediebantur, alii, quod
subito consilium profectionis ceperant magna parte impedimentorum
et sarcinarum relicta, ad haec repetenda invitati propinquitate
superiorum castrorum, depositis in contubernio armis, vallum
relinquebant. Quibus ad sequendum impeditis Caesar, quod fore
providerat, meridiano fere tempore signo profectionis dato
exercitum educit duplicatoque eius diei itinere VIII milia
passuum ex eo loco procedit; quod facere Pompeius discessu
militum non potuit.

,77,  Postero die Caesar similiter praemissis prima nocte
impedimentis de quarta vigilia ipse egreditur, ut, si qua esset
imposita dimicandi necessitas, subitum casum expedito exercitu
subiret. Hoc idem reliquis fecit diebus. Quibus rebus perfectum
est, ut altissimis fluminibus atque impeditissimis itineribus
nullum acciperet incommodum. Pompeius primi diei mora illata et
reliquorum dierum frustra labore suscepto, cum se magnis
itineribus extenderet et praegressos consequi cuperet, quarto die
finem sequendi fecit atque aliud sibi consilium capiendum
existimavit.

,78,  Caesari ad saucios deponendos, stipendium exercitui dandum,
socios confirmandos, praesidium urbibus relinquendum necesse erat
adire Apolloniam. Sed his rebus tantum temporis tribuit, quantum
erat properanti necesse; timens Domitio, ne adventu Pompei
praeoccuparetur, ad eum omni celeritate et studio incitatus
ferebatur. Totius autem rei consilium his rationibus explicabat,
ut, si Pompeius eodem contenderet, abductum ilium a mari atque ab
eis copiis, quas Dyrrachii comparaverat, abstractum pari
condicione belli secum decertare cogeret; si in Italiam
transiret, coniuncto exercitu cum Domitio per Illyricum Italiae
subsidio proficisceretur; si Apolloniam Oricumque oppugnare et se
omni maritima ora excludere conaretur, obsesso Scipione
necessario illum suis auxilium ferre cogeret. Itaque praemissis
nuntiis ad Cn. Domitium Caesar ei scripsit et, quid fieri vellet,
ostendit, praesidioque Apolloniae cohortibus IIII, Lissi I, III
Orici relictis, quique erant ex vulneribus aegri depositis, per
Epirum atque Athamaniam iter facere coepit. Pompeius quoque de
Caesaris consilio coniectura iudicans ad Scipionem properandum
sibi existimabat: si Caesar iter illo haberet, ut subsidium
Scipioni ferret; si ab ora maritima Oricoque discedere nollet,
quod legiones equitatumque ex Italia exspectaret, ipse ut omnibus
copiis Domitium aggrederetur.

,79,  His de causis uterque eorum celeritati studebat, et suis ut
esset auxilio, et ad opprimendos adversarios ne occasioni
temporis deesset. Sed Caesarem Apollonia a directo itinere
averterat; Pompeius per Candaviam iter in Macedoniam expeditum
habebat. Accessit etiam ex improviso aliud incommodum, quod
Domitius, qui dies complures castris Scipionis castra collata
habuisset, rei frumentariae causa ab eo discesserat et Heracliam,
quae est subiecta Candaviae, iter fecerat, ut ipsa fortuna illum
obicere Pompeio videretur. Haec ad id tempus Caesar ignorabat.
Simul a Pompeio litteris per omnes provincias civitatesque
dimissis proelio ad Dyrrachium facto latius inflatiusque multo,
quam res erat gesta, fama percrebuerat, pulsum fugere Caesarem
paene omnibus copiis amissis; haec itinera infesta reddiderat,
haec civitates nonnullas ab eius amicitia avertebat. Quibus
accidit rebus, ut pluribus dimissi itineribus a Caesare ad
Domitium et a Domitio ad Caesarem nulla ratione iter conficere
possent. Sed Allobroges, Raucilli atque Egi familiares, quos
perfugisse ad Pompeium demonstravimus, conspicati in itinere
exploratores Domitii, seu pristina sua consuetudine, quod una in
Gallia bella gesserant, seu gloria elati cuncta, ut erant acta,
exposuerunt et Caesaris profectionem et adventum Pompei
docuerunt. A quibus Domitius certior factus vix IIII horarum
spatio antecedens hostium beneficio periculum vitavit et ad
Aeginium, quod est oppidum obiectum Thessaliae, Caesari venienti
occurrit.

,80,  Coniuncto exercitu Caesar Gomphos pervenit, quod est oppidum
primum Thessaliae venientibus ab Epiro; quae gens paucis ante
mensibus ultro ad Caesarem legatos miserat, ut suis omnibus
facultatibus uteretur, praesidiumque ab eo militum petierat. Sed
eo fama iam praecurrerat, quam supra docuimus, de proelio
Dyrrachino, quod multis auxerat partibus. Itaque Androsthenes,
praetor Thessaliae, cum se victoriae Pompei comitem esse mallet
quam socium Caesaris in rebus adversis, omnem ex agris
multitudinem servorum ac liberorum in oppidum cogit portasque
praecludit et ad Scipionem Pompeiumque nuntios mittit, ut sibi
subsidio veniant: se confidere munitionibus oppidi, si celeriter
succurratur; longinquam oppugnationem sustinere non posse. Scipio
discessu exercituum ab Dyrrachio cognito Larisam legiones
adduxerat; Pompeius nondum Thessaliae appropinquabat. Caesar
castris munitis scalas musculosque ad repentinam oppugnationem
fieri et crates parari iussit. Quibus rebus effectis cohortatus
milites docuit, quantum usum haberet ad sublevandam omnium rerum
inopiam potiri oppido pleno atque opulento, simul reliquis
civitatibus huius urbis exemplo inferre terrorem et id fieri
celeriter, priusquam auxilia concurrerent. Itaque usus singulari
militum studio eodem, quo venerat, die post horam nonam oppidum
altissimis moenibus oppugnare aggressus ante solis oocasum
expugnavit et ad diripiendum militibus concessit statimque ab
oppido castra movit et Metropolim venit, sic ut nuntios expugnati
oppidi famamque antecederet.

,81,  Metropolitae primum eodem usi consilio isdem permoti
rumoribus portas clauserunt murosque armatis compleverunt; sed
postea casu civitatis Gomphensis cognito ex captivis, quos Caesar
ad murum producendos curaverat, portas aperuerunt. Quibus
diligentissime conservatis collata fortuna Metropolitum cum casu
Gomphensium nulla Thessaliae fuit civitas praeter Larisaeos, qui
magnis exercitibus Scipionis tenebantur, quin Caesari parerent
atque imperata facerent. Ille idoneum locum in agris nactus, qua
prope iam matura frumenta erant, ibi adventum exspectare Pompei
eoque omnem belli rationem conferre constituit.

,82,  Pompeius paucis post diebus in Thessaliam pervenit
contionatusque apud cunctum exercitum suis agit gratias,
Scipionis milites cohortatur, ut parta iam victoria praedae ac
praemiorum velint esse participes, receptisque omnibus in una
castra legionibus suum cum Scipione honorem partitur classicumque
apud eum cani et alterum illi iubet praetorium tendi. Auctis
copiis Pompei duobusque magnis exercitibus coniunctis pristina
omnium confirmatur opinio, et spes victoriae augetur, adeo ut,
quicquid intercederet temporis, id morari reditum in Italiam
videretur, et si quando quid Pompeius tardius aut consideratius
faceret, unius esse negotium diei, sed illum delectari imperio et
consulares praetoriosque servorum habere numero dicerent. Iamque
inter se palam de praemiis ac de sacerdotiis contendebant in
annosque consulatum definiebant, alii domos bonaque eorum, qui in
castris erant Caesaris, petebant; magnaque inter eos in consilio
fuit controversia, oporteretne Lucili Hirri, quod is a Pompeio ad
Parthos missus esset, proximis comitiis praetoriis absentis
rationem haberi, cum eius necessarii fidem implorarent Pompei,
praestaret, quod proficiscenti recepisset, ne per eius
auctoritatem deceptus videretur, reliqui, in labore pari ac
periculo ne unus omnes antecederet, recusarent.

,83,  Iam de sacerdotio Caesaris Domitius, Scipio Spintherque
Lentulus cotidianis contentionibus ad gravissimas verborum
contumelias palam descenderunt, cum Lentulus aetatis honorem
ostentaret, Domitius urbanam gratiam dignitatemque iactaret,
Scipio affinitate Pompei confideret. Postulavit etiam L. Afranium
proditionis exercitus Acutius Rufus apud Pompeium, quod gestum in
Hispania diceret. Et L. Domitius in consilio dixit placere sibi
bello confecto ternas tabellas dari ad iudicandum eis, qui
ordinis essent senatorii belloque una cum ipsis interfuissent,
sententiasque de singulis ferrent, qui Romae remansissent quique
intra praesidia Pompei fuissent neque operam in re militari
praestitissent: unam fore tabellam, qui liberandos omni periculo
censerent; alteram, qui capitis damnarent; tertiam, qui pecunia
multarent. Postremo omnes aut de honoribus suis aut de praemiis
pecuniae aut de persequendis inimicitiis agebant nec, quibus
rationibus superare possent, sed, quemadmodum uti victoria
deberent, cogitabant.

,84,  Re frumentaria praeparata confirmatisque militibus et satis
longo spatio temporis a Dyrrachinis proeliis intermisso, quo
satis perspectum habere militum animum videretur, temptandum
Caesar existimavit, quidnam Pompeius propositi aut voluntatis ad
dimicandum haberet. Itaque exercitum ex castris eduxit aciemque
instruxit, primum suis locis pauloque a castris Pompei longius,
continentibus vero diebus, ut progrederetur a castris suis
collibusque Pompeianis aciem subiceret. Quae res in dies
confirmatiorem eius exercitum efficiebat. Superius tamen
institutum in equitibus, quod demonstravimus, servabat, ut,
quoniam numero multis partibus esset inferior, adulescentes atque
expeditos ex antesignanis electis ad pernicitatem armis inter
equites proeliari iuberet, qui cotidiana consuetudine usum quoque
eius generis proeliorum perciperent. His erat rebus effectum, ut
equitum mille etiam apertioribus locis VII milium Pompeianorum
impetum, cum adesset usus, sustinere auderent neque magnopere
eorum multitudine terrerentur. Namque etiam per eos dies proelium
secundum equestre fecit atque unum Allobrogem ex duobus, quos
perfugisse ad Pornpeium supra docuimus, cum quibusdam interfecit.

,85,  Pompeius, qui castra in colle habebat, ad infimas radices
montis aciem instruebat semper, ut videbatur, exspectans, si
iniquis locis Caesar se subiceret. Caesar nulla ratione ad pugnam
elici posse Pompeium existimans hanc sibi commodissimam belli
rationem iudicavit, uti castra ex eo loco moveret semperque esset
in itineribus, haec spectans, ut movendis castris pluribusque
adeundis lociscommodiore re frumentaria uteretur, simulque in
itinere ut aliquam occasionem dimicandi nancisceretur et
insolitum ad laborem Pompei exercitum cotidianis itineribus
defatigaret. His constitutis rebus, signo iam profectionis dato
tabernaculisque detensis animadversum est paulo ante extra
cotidianam consuetudinem longius a vallo esse aciem Pompei
progressam, ut non iniquo loco posse dimicari videretur. Tum
Caesar apud suos, cum iam esset agmen in portis, "differendum
est" inquit, "iter in praesentia nobis et de proelio cogitandum,
sicut semper depoposcimus; animo simus ad dimicandum parati: non
facile occasionem postea reperiemus"; confestimque expeditas
copias educit.

,86,  Pompeius quoque, ut postea cognitum est, suorum omnium
hortatu statuerat proelio decertare. Namque etiam in consilio
superioribus diebus dixerat, priusquam concurrerent acies, fore
uti exercitus Caesaris pelleretur. Id cum essent plerique
admirati, "scio me," inquit, "paene incredibilem rem polliceri;
sed rationem consilii mei accipite, quo firmiore animo in
proelium prodeatis. Persuasi equitibus nostris (idque mihi
facturos confirmaverunt), ut, cum propius sit accessum, dextrum
Caesaris cornu ab latere aperto aggrederentur et circumventa ab
tergo acie prius perturbatum exercitum pellerent, quam a nobis
telum in hostem iaceretur. Ita sine periculo legionum et paene
sine vulnere bellum conficiemus. Id autem difficile non est, cum
tantum equitatu valeamus." Simul denuntiavit, ut essent animo
parati in posterum et, quoniam fieret dimicandi potestas, ut
saepe rogitavissent, ne suam neu reliquorum opinionem fallerent.

,87,  Hunc Labienus excepit et, cum Caesaris copias despiceret,
Pompei consilium summis laudibus efferret, " noli," inquit,
"existimare, Pompei, hunc esse exercitum, qui Galliam
Germaniamque devicerit. Omnibus interfui proeliis neque temere
incognitam rem pronuntio. Perexigua pars illius exercitus
superest; magna pars deperiit, quod accidere tot proeliss fuit
necesse, multos autumni pestilentia in Italia consumpsit, multi
domum discesserunt, multi sunt relicti in continenti. An non
audistis ex eis, qui per causam valetudinis remanserunt, cohortes
esse Brundisi factas? Hae copiae, quas videtis, ex dilectibus
horum annorum in citeriore Gallia sunt refectae, et plerique sunt
ex coloniis Transpadanis. Ac tamen quod fuit roboris duobus
proeliis Dyrrachinis interiit." Hace cum dixisset, iuravit se
nisi victorem in castra non reversurum reliquosque, ut idem
facerent, hortatus est. Hoc laudans Pompeius idem iuravit; nec
vero ex reliquis fuit quisquam, qui iurare dubitaret. Haec cum
facta sunt in consilio, magna spe et laetitia omnium discessum
est; ac iam animo victoriam praecipiebant, quod de re tanta et a
tam perito imperatore nihil frustra confirmari videbatur.

,88,  Caesar, cum Pompei castris appropinquasset, ad hunc modum
aciem eius instructam animadvertit. Erant in sinistro cornu
legiones duae traditae a Caesare initio dissensionis ex
senatusconusulto; quarum una prima, altera tertia appellabatur.
In eo loco ipse erat Pompeius. Mediam aciem Scipio cum legionibus
Syriacis tenebat. Ciliciensis legio coniuncta cum cohortibus
Hispanis, quas traductas ab Afranio docuimus, in dextro cornu
erant collocatae. Has firmissimas se habere Pompeius existimabat.
Reliquas inter aciem mediam cornuaque interiecerat numeroque
cohortes CX expleverat. Haec erant milia XLV, evocatorum circiter
duo, quae ex beneficiariis superiorum exercituum ad eum
convenerant; quae tot acie disperserat. Reliquas cohortes VII
castris propinquisque castellis praesidio disposuerat. Dextrum
cornu eius rivus quidam impeditis ripis muniebat; quam ob causam
cunctum equitatum, sagittarios funditoresque omnes sinistro cornu
obiecerat.

,89,  Caesar superius institutum servans decimam legionem in
dextro cornu, nonam in sinistro collocaverat, tametsi erat
Dyrrachinis proeliis vehementer attenuata, et huic sic adiunxit
octavam, ut paene unam ex duabus efficeret, atque alteram alteri
praesidio esse iusserat. Cohortes in acie LXXX constitutas
habebat, quae summa erat milium XXII; cohortes VII castris
praesidlo reliquerat.Sinistro cornu Antonium, dextro P. Sullam,
media acie Cn. Domitium praeposuerat. Ipse contra Pompeium
constitit. Simul his rebus animadversis, quas demonstravimus,
timens, ne a multitudine equitum dextrum cornu circumveniretur,
celeriter ex tertia acie singulas cohortes detraxit atque ex his
quartam instituit equitatuique opposuit et, quid fieri vellet,
ostendit monuitque eius diei victoriam in earum cohortium virtute
constare. Simul tertiae aciei totique exercitui imperavit, ne
iniussu suo concurreret: se, cum id fieri vellet, vexillo signum
daturum.

,90,  Exercitum cum militari more ad pugnam cohortaretur suaque in
eum perpetui temporis officia praedicaret, imprimis commemoravit:
testibus se militibus uti posse, quanto studio pacem petisset;
quae per Vatinium in colloquiis, quae per Aulum Clodium eum
Scipione egisset, quibus modis ad Oricum cum Libone de mittendis
legatis contendisset. Neque se umquam abuti militum sanguine
neque rem publicam alterutro exercitu privare voluisse. Hac
habita oratione exposcentibus militibus et studio pugnae
ardentibus tuba signum dedit.

,91,  Erat C. Crastinus evocatus in exercitu Caesaris, qui
superiore anno apud eum primum pilum in legione X duxerat, vir
singulari virtute. Hic signo dato, "sequimini me," inquit,
"manipulares mei qui fuistis, et vestro imperatori quam
constituistis operam date. Unum hoc proelium superest; quo
confecto et ille suam dignitatem et nos nostram libertatem
recuperabimus." Simul respiciens Caesarem, "faciam," inquit,
"hodie, imperator, ut aut vivo mihi aut mortuo gratias agas."
Haec cum dixisset, primus ex dextro cornu procucurrit, atque eum
electi milites circiter CXX voluntarii eiusdem cohortis sunt
prosecuti.

,92,  Inter duas acies tantum erat relictum spatii, ut satis esset
ad concursum utriusque exercitus. Sed Pompeius suis praedixerat,
ut Caesaris impetum exciperent neve se loco moverent aciemque
eius distrahi paterentur; idque admonitu C. Triarii fecisse
dicebatur, ut primus incursus visque militum infringeretur
aciesque distenderetur, atque in suis ordinibus dispositi
dispersos adorirentur; leviusque casura pila sperabat in loco
retentis militibus, quam si ipsi immissis telis occurrissent,
simul fore, ut duplicato cursu Caesaris milites exanimarentur et
lassitudine conficerentur. Quod nobis quidem nulla ratione factum
a Pompeio videtur, propterea quod est quaedam animi incitatio
atque alacritas naturaliter innata omnibus, quae studio pugnae
incenditur; hanc non reprimere, sed augere imperatores debent;
neque frustra antiquitus institutum est, ut signa undique
concinerent clamoremque universi tollerent; quibus rebus et
hostes terreri et suos incitari existimaverunt.

,93,  Sed nostri milites dato signo cum infestis pilis
procucurrissent atque animum advertissent non concurri a
Pompeianis, usu periti ac superioribus pugnis exercitati sua
sponte cursum represserunt et ad medium fere spatium
constiterunt, ne consumptis viribus appropinquarent, parvoque
intermisso temporis spatio ac rursus renovato cursu pila miserunt
celeriterque, ut erat praeceptum a Caesare, gladios strinxerunt.
Neque vero Pompeiani huic rei defuerunt. Nam et tela missa
exceperunt et impetum legionum tulerunt et ordines suos servarunt
pilisque missis ad gladios redierunt. Eodem tempore equites ab
sinistro Pompei cornu, ut erat imperatum, universi
procucurrerunt, omnisque multitudo sagittariorum se profudit.
Quorum impetum noster equitatus non tulit, sed paulatim loco
motus cessit, equitesque Pompei hoc acrius instare et se turmatim
explicare aciemque nostram a latere aperto circumire coeperunt.
Quod ubi Caesar animadvertit, quartae aciei, quam instituerat sex
cohortium, dedit signum. Illi celeriter procucurrerunt
infestisque signis tanta vi in Pompei equites impetum fecerunt,
ut eorum nemo consisteret, omnesque conversi non solum loco
excederent, sed protinus incitati fuga montes altissimos
peterent. Quibus submotis omnes sagittarii funditoresque
destituti inermes sine praesidio interfecti sunt. Eodem impetu
cohortes sinistrum cornu pugnantibus etiam tum ac resistentibus
in acie Pompeianis circumierunt eosque a tergo sunt adorti.

,94,  Eodem tempore tertiam aciem Caesar, quae quieta fuerat et se
ad id tempus loco tenuerat, procurrere iussit. Ita cum recentes
atque integri defessis successissent, alii autem a tergo
adorirentur, sustinere Pompeiani non potuerunt, atque universi
terga verterunt. Neque vero Caesarem fefellit, quin ab eis
cohortibus, quae contra equitatum in quarta acie collocatae
essent, initium victoriae oriretur, ut ipse in cohortandis
militibus pronuntiaverat. Ab his enim primum equitatus est
pulsus, ab isdem factae caedes sagittariorum ac funditorum, ab
isdem acies Pornpeiana a sinistra parte circumita atque initium
fugae factum. Sed Pompeius, ut equitatum suum pulsum vidit atque
eam partem, cui maxime confidebat, perterritam animadvertit,
aliis quoque diffisus acie excessit protinusque se in castra equo
contulit et eis centurionibus, quos in statione ad praetoriam
portam posuerat, clare, ut milites exaudirent, "tuemini," inquit,
"castra et defendite diligenter, si quid durius acciderit. Ego
reliquas portas circumeo et castrorum praesidia confirmo." Haec
cum dixisset, se in praetorium contulit summae rei diffidens et
tamen eventum exspectans.

,95,  Caesar Pompeianis ex fuga intra vallum compulsis nullum
spatium perterritis dari oportere existimans milites cohortatus
est, ut beneficio fortunae uterentur castraque oppugnarent. Qui,
etsi magno aestu fatigati (nam ad meridiem res erat perducta),
tamen ad omnem laborem animo parati imperio paruerunt. Castra a
cohortibus, quae ibi praesidio erant relictae, industrie
defendebantur, multo etiam acrius a Thracibus barbarisque
auxiliis. Nam qui acierefugerant milites, et animo perterriti et
lassitudine confecti, missis plerique armis signisque
militaribus, magis de reliqua fuga quam de castrorum defensione
cogitabant. Neque vero diutius, qui in vallo constiterant,
multitudinem telorum sustinere potuerunt, sed confecti vulneribus
locum reliquerunt, protinusque omnes ducibus usi centurionibus
tribunisque militum in altissimos montes, qui ad castra
pertinebant, confugerunt.

,96,  In castris Pompei videre licuit trichilas structas, magnum
argenti pondus expositum, recentibus caespitibus tabernacula
constrata, Lucii etiam Lentuli et nonnullorum tabernacula
protecta edera, multaque praeterea, quae nimiam luxuriam et
victoriae fiduciam designarent, ut facile existimari posset nihil
eos de eventu eius diei timuisse, qui non necessarias
conquirerent voluptates. At hi miserrimo ac patientissimo
exercitui Caesaris luxuriam obiciebant, cui semper omnia ad
necessarium usum defuissent. Pompeius, iam cum intra vallum
nostri versarentur, equum nactus, detractis insignibus
imperatoris, decumana porta se ex castris eiecit protinusque equo
citato Larisam contendit. Neque ibi constitit, sed eadem
celeritate, paucos suos ex fuga nactus, nocturno itinere non
intermisso, comitatu equitum XXX ad mare pervenit navemque
frumentariam conscendit, saepe, ut dicebatur, querens tantum se
opinionem fefellisse, ut, a quo genere hominum victoriam
sperasset, ab eo initio fugae facto paene proditus videretur.

,97,  Caesar castris potitus a militibus contendit, ne in praeda
occupati reliqui negotii gerendi facultatem dimitterent. Qua re
impetrata montem opere circummunire instituit. Pompeiani, quod is
mons erat sine aqua, diffisi ei loco relicto monte universi iugis
eius Larisam versus se recipere coeperunt. Qua re animadversa
Caesar copias suas divisit partemque legionum in castris Pompei
remanere iussit, partem in sua castra remisit, IIII secum
legiones duxit commodioreque itinere Pompeianis occurrere coepit
et progressus milia passuum VI aciem instruxit. Qua re
animadversa Pompeiani in quodam monte constiterunt. Hunc montem
flumen subluebat. Caesar milites cohortatus, etsi totius diei
continenti labore erant confecti noxque iam suberat, tamen
munitione flumen a monte seclusit, ne noctu aquari Pompeiani
possent. Quo perfecto opere illi de deditione missis legatis
agere coeperunt. Pauci ordinis senatorii, qui se cum eis
coniunxerant, nocte fuga salutem petiverunt.

,98,  Caesar prima luce omnes eos, qui in monte consederant, ex
superioribus locis in planiciem descendere atque arma proicere
iussit. Quod ubi sine recusatione fecerunt passisque palmis
proiecti ad terram flentes ab eo salutem petiverunt, consolatus
consurgere iussit et pauca apud eos de lenitate sua locutus, quo
minore essent timore, omnes conservavit militibusque suis
commendavit, ne qui eorum violaretur, neu quid sui desiderarent.
Hac adhibita diligentia ex castris sibi legiones alias occurrere
et eas, quas secum duxerat, in vicem requiescere atque in castra
reverti iussit eodemque die Larisam pervenit.

,99,  In eo proelio non amplius CC milites desideravit, sed
centuriones, fortes viros, circiter XXX amisit. Interfectus est
etiam fortissime pugnans Crastinus, cuius mentionem supra
fecimus, gladio in os adversum coniecto. Neque id fuit falsum,
quod ille in pugnam proficiscens dixerat. Sic enim Caesar
existimabat, eo proelio excellentissimam virtutem Crastini
fuisse, optimeque eum de se meritum iudicabat. Ex Pompeiano
exercitu circiter milia XV cecidisse videbantur, sed in
deditionem venerunt amplius milia XXIIII (namque etiam cohortes,
quae praesidio in castellis fuerant, sese Sullae dediderunt),
multi praeterea in finitimas civitates refugerunt; signaque
militaria ex proelio ad Caesarem sunt relata CLXXX et aquilae
VIIII. L. Domitius ex castris in montem refugiens, cum vires eum
lassitudine defecissent, ab equitibus est interfectus.

,100,  Eodem tempore D. Laelius cum classe ad Brundisium venit
eademque ratione, qua factum a Libone antea demonstravimus,
insulam obiectam portui Brundisino tenuit. Similiter Vatinius,
qui Brundisio praeerat, tectis instructisque scaphis elicuit
naves Laelianas atque ex his longius productam unam qninqueremem
et minores duas in angustiis portus cepit itemque per equites
dispositos aqua prohibere classiarios instituit. Sed Laelius
tempore anni commodiore usus ad navigandum onerariis navibus
Corcyra Dyrrachioque aquam suis supportabat, neque a proposito
deterrebatur neque ante proelium in Thessalia factum cognitum aut
ignominia amissarum navium aut necessariarum rerum inopia ex
portu insulaque expelli potuit.

,101,  Isdem fere temporibus C. Cassius cum classe Syrorum et
Phoenicum et Cilicum in Siciliam venit, et cum esset Caesaris
classis divisa in duas partes, dimidiae parti praeesset P.
Sulpicius praetor ad Vibonem, dimidiae M. Pomponius ad Messanam,
prius Cassius ad Messanam navibus advolavit, quam Pomponius de
eius adventu cognosceret, perturbatumque eum nactus nullis
custodiis neque ordinibus certis, magno vento et secundo
completas onerarias naves taeda et pice et stupa reliquisque
rebus, quae sunt ad incendia, in Pomponianam classem immisit
atque omnes naves incendit XXXV, e quibus erant XX constratae.
Tantusque eo facto timor incessit, ut, cum esset legio praesidio
Messanae, vix oppidum defenderetur, et nisi eo ipso tempore
quidam nuntii de Caesaris victoria per dispositos equites essent
allati, existimabant plerique futurum fuisse, uti amitteretur.
Sed opportunissime nuntiis allatis oppidum est defensum;
Cassiusque ad Sulpicianam inde classem profectus est Vibonem,
applicatisque nostris ad terram navibus pari atque antea ratione
Cassius secundum nactus ventum onerarias naves praeparatas ad
incendium immisit, et flamma ab utroque cornu comprensa naves
sunt combustae quinque. Cumque ignis magnitudine venti latius
serperet, milites, qui ex veteribus legionibus erant relicti
praesidio navibus ex numero aegrorum, ignominiam non tulerunt,
sed sua sponte naves conscenderunt et a terra solverunt impetuque
facto in Cassianam classem quinqueremes duas, in quarum altera
erat Cassius, ceperunt; sed Cassius exceptus scapha refugit;
praeterea duae sunt depressae triremes. Neque multo post de
proelio facto in Thessalia cognitum est, ut ipsis Pompeianis
fides fieret; nam ante id tempus fingi a legatis amicisque
Caesaris arbitrabantur. Quibus rebus cognitis ex his locis
Cassius cum classe discessit.

,102,  Caesar omnibus rebus relictis persequendum sibi Pompeium
existimavit, quascumque in partes se ex fuga recepisset, ne
rursus copias comparare alias et bellum renovare posset, et
quantumcumque itineris equitatu efficere poterat, cotidie
progrediebatur legionemque unam minoribus itineribus subsequi
iussit. Erat edictum Pompei nomine Amphipoli propositum, uti
omnes eius provinciae iuniores, Graeci civesque Romani, iurandi
causa convenirent. Sed utrum avertendae suspicionis causa
Pompeius proposuisset, ut quam diutissime longioris fugae
consilium occultaret, an ut novis dilectibus, si nemo premeret,
Macedoniam tenere conaretur, existimari non poterat. Ipse ad
ancoram unam noctem constitit et vocatis ad se Amphipoli
hospitibus et pecunia ad necessarios sumptus corrogata, cognito
Caesaris adventu, ex eo loco discessit et Mytilenas paucis diebus
venit. Biduum tempestate retentus navibusque aliis additis
actuariis in Ciliciam atque inde Cyprum pervenit. Ibi cognoscit
consensu omnium Antiochensium civiumque Romanorum, qui illic
negotiarentur, arma capta esse excludendi sui causa nuntiosque
dimissos ad eos, qui se ex fuga in finitimas civitates recepisse
dicerentur, ne Antiochiam adirent:id si fecissent, magno eorum
capitis periculo futurum. Idem hoc L. Lentulo, qui superiore anno
consul fuerat, et P. Lentulo consulari ac nonnullis aliis
acciderat Rhodi; qui cum ex fuga Pompeium sequerentur atque in
insulam venissent, oppido ac portu recepti non erant missisque ad
eos nuntiis, ut ex his locis discederent contra voluntatem suam
naves solverant. Iamque de Caesaris adventu fama ad civitates
perferebatur.

,103,  Quibus cognitis rebus Pompeius deposito adeundae Syriae
consilio pecunia societatis sublata et a quibusdam privatis
sumpta et aeris magno pondere ad militarem usum in naves imposito
duobusque milibus hominum armatis, partim quos ex familiis
societatum delegerat, partim a negotiatoribus coegerat, quosque
ex suis quisque ad hanc rem idoneos existimabat, Pelusium
pervenit. Ibi casu rex erat Ptolomaeus, puer aetate, magnis
copiis cum sorore Cleopatra bellum gerens, quam paucis ante
mensibus per suos propinquos atque amicos regno expulerat;
castraque Cleopatrae non longo spatio ab eius castris distabant.
Ad eum Pompeius misit, ut pro hospitio atque amicitia patris
Alexandria reciperetur atque illius opibus in calamitate
tegeretur. Sed qui ab eo missi erant, confecto legationis officio
liberius cum militibus regis colloqui coeperunt eosque hortari,
ut suum officium Pompeio praestarent, neve eius fortunam
despicerent. In hoc erant numero complures Pompei milites, quos
ex eius exercitu acceptos in Syria Gabinius Alexandriam
traduxerat belloque confecto apud Ptolomaeum, patrem pueri,
reliquerat.

,104,  His tum cognitis rebus amici regis, qui propter aetatem
eius in procuratione erant regni, sive timore adducti, ut postea
praedicabant, sollicitato exercitu regio ne Pompeius Alexandriam
Aegyptumque occuparet, sive despecta eius fortuna, ut plerumque
in calamitate ex amicis inimici exsistunt, his, qui erant ab eo
missi, palam liberaliter responderunt eumque ad regem venire
iusserunt; ipsi clam consilio inito Achillam, praefectum regium,
singulari hominem audacia, et L. Septimium, tribunum militum, ad
interficiendum Pompeium miserunt. Ab his liberaliter ipse
appellatus et quadam notitia Septimii productus, quod bello
praedonum apud eum ordinem duxerat, naviculam parvulam conscendit
cum paucis suis:ibi ab Achilla et Septimio interficitur. Item L.
Lentulus comprehenditur ab rege et in custodia necatur.

,105,  Caesar, cum in Asiam venisset, reperiebat T. Ampium conatum
esse pecunias tollere Epheso ex fano Dianae eiusque rei causa
senatores omnes ex provincia evocasse, ut his testibus in summa
pecuniae uteretur, sed interpellatum adventu Caesaris profugisse.
Ita duobus temporibus Ephesiae pecuniae Caesar auxilium tulit.
Item constabat Elide in templo Minervae repetitis atque
enumeratis diebus, quo die proelium secundum Caesar fecisset,
simulacrum Victoriae, quod ante ipsam Minervam collocatum esset
et ante ad simulacrum Minervae spectavisset, ad valvas se templi
limenque convertisse. Eodemque die Antiochiae in Syria bis tantus
exercitus clamor et signorum sonus exauditus est, ut in muris
armata civitas discurreret. Hoc idem Ptolomaide accidit. Pergami
in occultis ac reconditis templi, quo praeter sacerdotes adire
fas non est, quae Graeci adyta appellant, tympana sonuerunt. Item
Trallibus in templo Victoriae, ubi Caesaris statuam
consecraverant, palma per eos dies inter coagmenta lapidum ex
pavimento exstitisse ostendebatur.

,106,  Caesar paucos dies in Asia moratus, cum audisset Pompeium
Cypri visum, coniectans eum in Aegyptum iter habere propter
necessitudines regni reliquasque eius loci opportunitates cum
legione una, quam se ex Thessalia sequi iusserat, et altera, quam
ex Achaia a Q. Fufio legato evocaverat, equitibusque DCCC et
navibus longis Rhodiis X et Asiaticis paucis Alexandriam
pervenit. In his erant legionibus hominum milia tria CC; reliqui
vulneribus ex proeliis et labore ac magnitudine itineris confecti
consequi non potuerant. Sed Caesar confisus fama rerum gestarum
infirmis auxiliis proficisci non dubitaverat, aeque omnem sibi
locum tutum fore existimans. Alexandriae de Pompei morte
cognoscit atque ibi primum e nave egrediens clamorem militum
audit, quos rex in oppido praesidii causa reliquerat, et
concursum ad se fieri videt, quod fasces anteferrentur. In hoc
omnis multitudo maiestatem regiam minui praedicabat. Hoc sedato
tumultu crebrae continuis diebus ex concursu multitudinis
concitationes fiebant, compluresque milites huius urbis omnibus
partibus interficiebantur.

,107,  Quibus rebus animadversis legiones sibi alias ex Asia
adduci iussit, quas ex Pompeianis militibus confecerat. Ipse enim
necessario etesiis tenebatur, qui navigantibus Alexandria flant
adversissimi venti. Interim controversias regum ad populum
Romanum et ad se, quod esset consul, pertinere existimans atque
eo magis officio suo convenire, quod superiore consulatu cum
patre Ptolomaeo et lege et senatusconsulto societas erat facta,
ostendit sibi placere regem Ptolomaeum atque eius sororem
Cleopatram exercitus, quos haberent, dimittere et de
controversiis iure apud se potius quam inter se armis disceptare.

,108,  Erat in procuratione regni propter aetatem pueri nutricius
eius, eunuchus nomine Pothinus. Is primum inter suos queri atque
indignari coepit regem ad causam dicendam evocari; deinde
adiutores quosdam consilii sui nactus ex regis amicis exercitum a
Pelusio clam Alexandriam evocavit atque eundem Achillam, cuius
supra meminimus, omnibus copiis praefecit. Hunc incitatum suis et
regis inflatum pollicitationibus, quae fieri vellet, litteris
nuntiisque edocuit. In testamento Ptolomaei patris heredes erant
scripti ex duobus filiis maior et ex duabus filiabus ea, quae
aetate antecedebat. Haec uti fierent, per omnes deos perque
foedera, quae Romae fecisset, eodem testamento Ptolomaeus populum
Romanum obtestabatur. Tabulae testamenti unae per legatos eius
Romam erant allatae, ut in aerario ponerentur (hic cum propter
publicas occupationes poni non potuissent, apud Pompeium sunt
depositae), alterae eodem exemplo relictae atque obsignatae
Alexandriae proferebantur.

,109,  De his rebus cum ageretur apud Caesarem, isque maxime
vellet pro communi amico atque arbitro controversias regum
componere, subito exercitus regius equitatusque omnis venire
Alexandriam nuntiatur. Caesaris copiae nequaquam erant tantae, ut
eis, extra oppidum si esset dimicandum, confideret.
Relinquebatur, ut se suis locis oppido teneret consiliumque
Achillae cognosceret. Milites tamen omnes in armis esse iussit
regemque hortatus est, ut ex suis necessariis, quos haberet
maximae auctoritatis, legatos ad Achillam mitteret et, quid esset
suae voluntatis, ostenderet. A quo missi Dioscorides et Serapion,
qui ambo legati Romae fuerant magnamque apud patrem Ptolomaeum
auctoritatem habuerant, ad Achillam pervenerunt. Quos ille, cum
in conspectum eius venissent, priusquam audiret aut, cuius rei
causa missi essent, cognosceret, corripi atque interfici iussit;
quorum alter accepto vulnere occupatus per suos pro occiso
sublatus, alter interfectus est. Quo facto regem ut in sua
potestate haberet, Caesar efficit, magnam regium nomen apud suos
auctoritatem habere existimans et ut potius privato paucorum et
latronum quam regio consilio susceptum bellum videretur.

,110,  Erant cum Achilla eae copiae, ut neque numero neque genere
hominum neque usu rei militaris contemnendae viderentur. Milia
enim XX in armis habebat. Haec constabant ex Gabinianis militibus
qui iam in consuetudinem Alexandrinae vitae ac licentiae venerant
et nomen disciplinamque populi Romani dedidicerant uxoresque
duxerant, ex quibus plerique liberos habebant. Huc accedebant
collecti ex praedonibus latronibusque Syriae Ciliciaeque
provinciae finitimarumque regionum. Multi praeterea capitis
damnati exulesque convenerant; figitivis omnibus nostris certus
erat Alexandriae receptus certaque vitae condicio, ut dato nomine
militum essent numero; quorum si quis a domino prehenderetur,
consensu militum eripiebatur, qui vim suorum, quod in simili
culpa versabantur, ipsi pro suo periculo defendebant. Hi regum
amicos ad mortem deposcere, hi bona locupletum diripere,
stipendii augendi causa regis domum obsidere, regno expellere
alios, alios arcessere vetere quodam Alexandrini exercitus
instituto consuerant. Erant praeterea equitum milia duo.
Inveteraverant hi omnes compluribus Alexandriae bellis;
Ptolomaeum patrem in regnum reduxerant, Bibuli filios duos
interfecerant, bella cum Aegyptiis gesserant. Hunc usum rei
militaris habebant.

,111,  His copiis fidens Achillas paucitatemque militum Caesaris
despiciens occupabat Alexandriam praeter eam oppidi partem, quam
Caesar cum militibus tenebat, primo impetu domum eius irrumpere
conatus; sed Caesar dispositis per vias cohortibus impetum eius
sustinuit. Eodemque tempore pugnatum est ad portum, ac longe
maximam ea res attulit dimicationem. Simul enim diductis copiis
pluribus viis pugnabatur, et magna multitudine naves longas
occupare hostes conabantur; quarum erant L auxilio missae ad
Pompeium proelioque in Thessalia facto domum redierant,
quadriremes omnes et quinqueremes aptae instructaeque omnibus
rebus ad navigandum, praeter has XXII, quae praesidii causa
Alexandriae esse consuerant, constratae omnes; quas si
occupavissent, classe Caesari erepta portum acmare totum in sua
potestate haberent, commeatu auxiliisque Caesarem prohiberent.
Itaque tanta esta contentione actum, quanta agi debuit, cum illi
celerem in ea re victoriam, hi salutem suam consistere viderent.
Sed rem obtinuit Caesar omnesque eas naves et reliquas, quae
erant in navalibus, incendit, quod tam late tueri parva manu non
poterat, confestimque ad Pharum navibus milites exposuit.

,112,  Pharus est in insula turris magna altitudine, mirificis
operibus exstructae; quae nomen ab insula accepit. Haec insula
obiecta Alexandriae portum efficit; sed a superioribus regibus in
longitudinem passuum a DCCC in mare iactis molibus angusto
itinere ut ponte cum oppido coniungitur. In hac sunt insula
domicilia Aegyptiorum et vicus oppidi magnitudine; quaeque ibi
naves imprudentia aut tempestate paulum suo cursu decesserunt,
has more praedonum diripere consuerunt. Eis autem invitis, a
quibus Pharus tenetur, non potest esse propter angustias navibus
introitus in portum. Hoc tum veritus Caesar, hostibus in pugna
occupatis, militibus expositis Pharum prehendit atque ibi
praesidium posuit. Quibus est rebus effectum, uti tuto frumentum
auxiliaque navibus ad eum supportari possent. Dimisit enim circum
omnes propinquas provincias atque inde auxilia evocavit. Reliquis
oppidi partibus sic est pugnatum, ut aequo proelio discederetur
et neutri pellerentur (id efficiebant angustiae loci), paucisque
utrimque interfectis Caesar loca maxime necessaria complexus
noctu praemuniit. In eo tractu oppidi pars erat regiae exigua, in
quam ipse habitandi causa initio erat inductus, et theatrum
coniunctum domui quod arcis tenebat locum aditusque habebat ad
portum et ad reliqua navalia. Has munitiones insequentibus auxit
diebus, ut pro muro obiectas haberet neu dimicare invitus
cogeretur. Interim filia minor Ptolomaei regis vacuam
possessionem regni sperans ad Achillam sese ex regia traiecit
unaque bellum administrare coepit. Sed celeriter est inter eos de
principatu controversia orta; quae res apud milites largitiones
auxit; magnis enim iacturis sibi quisque eorum animos
conciliabat. Haec dum apud hostes geruntur, Pothinus, nutricius
pueri et procurator regni in parte Caesaris, cum ad Achillam
nuntios mitteret hortareturque, ne negotio desisteret neve animo
deficeret, indicatis deprehensisque internuntiis a Caesare est
interfectus. Haec initia belli Alexandrini fuerunt.


