Titolo: Commentariorum de Bello Civili (libro secondo)
Autore: Caio Giulio Cesare
VERSIONE ELETTRONICA CURATA DALLA GEORGE MASON UNIVERSITY
ADATTATO ALLA LETTURA PER I NON VEDENTI DA AMEDEO MARCHINI
(Per spostarsi pi agevolmente sui 44 capitoli che compongono il secondo
libro, usare l'opzione cerca del menu, digitando il numero fra virgole,
esempio: ,112,)

Caius Iuli Caesaris - Commentariorum de Bello Civili - Liber Secundus



,1,  Dum haec in Hispania geruntur, C. Trebonius legatus, qui ad
oppugnationem Massiliae relictus erat, duabus ex partibus
aggerrem, vineas turresque ad oppidum agere instituit. Una erat
proxima portui navalibusque, altera ad portam, qua est aditus ex
Gallia atque Hispania, ad id mare, quod adiacet ad ostium
Rhodani. Massilia enim fere tribus ex oppidi partibus mari
alluitur; reliqua quarta est, quae aditum habeat ab terra. Huius
quoque spatii pars ea, quae ad arcem pertinet, loci natura et
valle altissima munita longam et difficilem habet oppugnationem.
Ad ea perficienda opera C. Trebonius magnam iumentorum atque
hominum multitudinem ex omni provincia vocat; vimina materiamque
comportari iubet. Quibus comparatis rebus aggerem in altitudinem
pedum LXXX exstruit.

,2,  Sed tanti erant antiquitus in oppido omnium rerum ad bellum
apparatus tantaque multitudo tormentorum, ut eorum vim nullae
contextae viminibus vineae sustinere possent. Asseres enim pedum
XII cuspidibus praefixi atque hi maximis bllistis missi per IIII
ordines cratium in terra defigebantur. Itaque pedalibus lignis
coniunctis inter se porticus integebantur, atque hac agger inter
manus proferebatur. Antecedebat testudo pedum LX aequandi loci
causa facta item ex fortissimis lignis, convoluta omnibus rebus,
quibus ignis iactus et lapides defendi possent. Sed magnitudo
operum, altitudo muri atque turrium, multitudo tormentorum omnem
administrationem tardabat. Crebrae etiam per Albicos eruptiones
fiebant ex oppido ignesque aggeri et turribus inferebantur; quae
facile nostri milites repellebant magnisque ultro illatis
detrimentis eos, qui eruptionem fecerant, in oppidum reiciebant.

,3,  Interim L Nasidius, a Cn. Pompeio cum classe navium XVI, in
quibus paucae erant aeratae, L. Domitio Massiliensibusque
subsidio missus, freto Siciliae imprudente atque inopinante
Curione pervehitur appulsisque Messanam navibus atque inde
propter repentinum terrorem principum ac senatus fuga facta navem
ex navalibus eorum deducit. Hac adiuncta ad reliquas naves cursum
Massiliam versus perficit praemissaque clam navicula Domitium
Massiliensesque de suo adventu certiores facit eosque magnopere
hortatur, ut rursus cum Bruti classe additis suis auxiliis
confligant.

,4,  Massilienses post superius incommodum veteres ad eundem
numerum ex navalibus productas naves refecerant summaque
industria armaverant (remigum, gubernatorum magna copia
suppetebat) piscatoriasque adiecerant atque contexerant, ut
essent ab ictu telorum remiges tuti; has sagittariis tormentisque
compleverunt. Tali modo instructa classe omnium seniorum, matrum
familiae, virginum precibus et fletu excitati, extremo tempore
civitati subvenirent, non minore animo ac fiducia, quam ante
dimicaverant, naves conscendunt. Communi enim fit vitio naturae,
ut inusitatis atque incognitis rebus magis confidamus
vehementiusque exterreamur; ut tum accidit. Adventus enim L.
Nasidii summa spe et voluntate civitatem compleverat. Nacti
idoneum ventum ex portu exeunt et Tauroenta, quod est castellum
Massilensium, ad Nasidium perveniunt ibique naves expediunt
rursusque se ad confligendum animo confirmant et consilia
communicant. Dextra pars attribuitur Massiliensibus, sinistra
Nasidio.

,5,  Eodem Brutus contendit aucto navium numero. Nam ad eas, quae
factae erant Arelate per Caesarem, captivae Massiliensium
accesserant sex. Has superioribus diebus refecerat atque omnibus
rebus instruxerat. Itaque suos cohortatus, quos integros
superarissent ut victos contemnerent, plenus spei bonae atque
animi adversus eos proficiscitur. Facile erat ex castris C.
Trebonii atque omnibus superioribus locis prospicere in urbem, ut
omnis iuventus, quae in oppido remanserat, omnesque superioris
aetatis cum liberis atque uxoribus ex publicis locis custodiisque
aut e muro ad caelum manus tenderent, aut templa deorum
immortalium adirent et ante simulacra proiecti victoriam ab diis
exposcerent. Neque erat quisquam omnium, quin in eius diei casu
suarum omnium fortunarum eventum consistere existimaret. Nam et
honesti ex iuventute et cuiusque aetatis amplissimi nominatim
evocati atque obsecrati naves conscenderant ut, si quid adversi
accidisset, ne ad conandum quidem sibi quicquam reliqui fore
viderent; si superavissent, vel domesticis opibus vel externis
auxiliis de salute urbis confiderent.

,6,  Commisso proelio Massiliensibus res nulla ad virtutem defuit;
sedmemores eorum praeceptorum, quae paulo ante ab suis
aeceperant, hoc animo decertabant, ut nullum aliud tempus ad
conandum habituri viderentur, et quibus in pugna vitae periculum
accideret, non ita multo se reliquorum civium fatum antecedere
existimareut, quibus urbe capta eadem esset belli fortuna
patienda. Diductisque nostris paulatim navibus et artificio
gubernatorum et mobilitati navium locus dabatur, et si quando
nostri facultatem nacti ferreis manibus iniectis navem
religaverant, undique suis laborantibus succurrebant. Neque vero
coniuncti Albici comminus pugnando deficiebant neque multum
cedebant virtute nostris. Simul ex minoribus navibus magna vis
eminus missa telorum multa nostris de improviso imprudentibus
atque impeditis vulnera inferebant. Conspicataeque naves triremes
duae navem D. Bruti, quae ex insigni facile agnosci poterat,
duabus ex partibus sese in eam incitaverant Sed tantum re provisa
Brutus celeritate navis enisus est, ut parvo momento antecederet.
Illae adeo graviter inter se incitatae conflixerunt, ut
vehementissime utraque ex concursu laborarent, altera vero
praefracto rostro tota collabefieret. Qua re animadversa, quae
proximae ei loco ex Bruti classe naves erant, in eas impeditas
impetum faciunt celeriterque ambas deprimunt.

,7,  Sed Nasidianae naves nullo usui fuerunt celeriterque pugna
excesserunt; non enim has aut conspectus patriae aut propinquorum
praecepta ad extremum vitae periculum adire cogebant. Itaque ex
eo numero navium nulla desiderata est: ex Massiliensium classe V
sunt depressae, IV captae, una cum Nasidianis profugit; quae
omnes citeriorem Hispaniam petiverunt. At ex reliquis una
praemissa Massiliam huius nuntii perferendi gratia cum iam
appropinquaret urbi, omnis sese multitudo ad cognoscendum
effudit, et re cognita tantus luctus excepit, ut urbs ab hostibus
capta eodem vestigio videretur. Massilienses tamen nihilo secius
ad defensionem urbis reliqua apparare coeperunt.

,8,  Est animadveraum ab legionibus, qui dextram partem operis
administrabant, ex crebris hostium eruptionibus magno sibi ease
praesidio posse, si ibi pro castello ac receptaculo turrim ex
latere sub muro fecissent Quam primo ad repentinos incursus
humilem parvamque fecerunt. Huc se referebant; hinc, si qua maior
oppresserat vis, propugnabant; hinc ad repellendum et
prosequendum hostem procurrebant. Patebat haec quoquo versus
pedes XXX, sed parietum crassitudo pedes V. Postea vero, ut est
rerum omnium magister usus, hominum adhibita sollertia inventum
est magno esse usui posse, si haec esset in altitudinem turris
elata. Id hac ratione perfectum est.

,9,  Ubi turris altitudo perducta est ad contabulationem, eam in
parietes instruxerunt, ita ut capita tignorum extrema parietum
structura tegerentur, ne quid emineret, ubi ignis hostium
adhaeresceret. Hanc super contignationem, quantum tectum plutei
ac vinearum passum est, laterculo adstruxerunt supraque eum locum
duo tigna transversa iniecerunt non longe ab extremis parietibus,
quibus suspenderent eam contignationem, quae turri tegimento
esset futura, supraque ea tigna directo transversas trabes
iniecerunt easque axibus religaverunt (has trabes paulo longiores
atque eminentiores, quam extremi parietes erant, effecerant, ut
esset ubi tegimenta praependere possent ad defendendos ictus ac
repellendos, cum infra eam contignationem parietes exstruerentur)
eamque contabulationem summam lateribus lutoque constraverunt, ne
quid ignis hostium nocere posset, centonesque insuper iniecerunt,
ne aut tela tormentis immissa tabulationem perfringerent, aut
saxa ex catapultis latericium discuterent Storias autem ex
funibus ancorariis tres in longitudinem parietum turris latas
IIII pedes fecerunt easque ex tribus partibus, quae ad hostes
vergebant, eminentibus trabibus circum turrim praependentes
religaverunt; quod unum genus tegimenti alils locis erant experti
nullo telo neque tormento traici posse. Ubi vero ea pars turris,
quae erat perfecta, tecta atque munita est ab omni ictu hostium,
pluteos ad alia opera abduxerunt; turris tectum per se ipsum
pressionibus ex contignatione prima supendere ac tollere
coeperunt Ubi, quantum storiarum demissio patiebatur, tantum
elevarant, intra haec tegimenta abditi atque muniti parietes
lateribus exstruebant rursusque alia pressione ad aedificandum
sibi locum expediebant. Ubi tempus alterius contabulationis
videbatur, tigna item ut primo tecta extremis lateribus
instruebant exque ea contignatione rursus summam contabulationem
storiasque elevabant. Ita tuto ac sine ullo vulnere ac periculo
sex tabulata exstruxerunt fenestrasque, quibus in locis visum
est, ad tormenta mittenda in struendo reliquerunt.

,10,  Ubi ex ea turri, quae circum essent opera, tueri se posse
confisi sunt, musculum pedes LX longum ex materia bipedali, quem
a turri latericia ad hostium turrim murumque perducerent, facere
instituerunt; cuius musculi haec erat forma. Duae primum trabes
in solo aeque longae distantes inter se pedes IIII collocantur,
inque eis columellae pedum in altitudinem V defiguntur. Has inter
se capreolis molli fastigio coniungunt, ubi tigna, quae musculi
tegendi causa ponant, collocentur. Eo super tigna bipedalia
iniciunt eaque laminis clavisque religant. Ad extremum musculi
tectum trabesque extremas quadratas regulas IIII patentes digitos
defigunt, quae lateres, qui super musculo struantur, contineant.
Ita fastigato atque ordinatim structo, ut trabes erant in
capreolis collocatae, lateribus lutoque musculus, ut ab igni, qui
ex muro iaceretur, tutus esset, contegitur. Super lateres coria
inducuntur, ne canalibus aqua immissa lateres diluere posset
Coria autem, ne rursus igni ac lapidibus corrumpantur, centonibus
conteguntur. Hoc opus omne tectum vineis ad ipsam turrim
perficiunt subitoque inopinantibus hostibus machinatione navali,
phalangis subiectis, ad turrim hostium admovent, ut aedificio
iungatur.

,11,  Quo malo perterriti subito oppidani saxa quam maxima possunt
vectibus promovent praecipitataque muro in musculum devolvunt.
Ictum firmitas materiae sustinet, et quicquid incidit fastigio
musculi elabitur. Id ubi vident, mutant consilium: cupas taeda ac
pice refertas incendunt easque de muro in musculum devolvunt.
Involutae labuntur, delapsae ab lateribus longuriis furcisque ab
opere removentur. Interim sub musculo milites vectibus infima
saxa turris hostium, quibus fundamenta continebantur, convellunt.
Musculus ex turri latericia a nostris telis tormentisque
defenditur; hostes ex muro ac turibus submoventur: non datur
libera muri defendendi facultas. Compluribus iam lapidibus ex ea,
quae suberat, turri subductis repentina ruina pars eius turris
concidit, pars reliqua consequens procumbebat: cum hostes urbis
direptione perterriti inermes cum infulis se porta foras universi
proripiunt ad legatos atque exercitum supplices manus tendunt.

,12,  Qua nova re oblata omnis administratio belli consistit,
militesque aversi a proelio ad studium audiendi et cognoscendi
feruntur. Ubi hostes ad legatos exercitumque pervenerunt,
universi se ad pedes proiciunt; orant, ut adventus Caesaris
exspectetur: captam suam urbem videre: opera perfecta, turrim
subrutam; itaque ab defensione desistere. Nullam exoriri moram
posse, quo minus, cum venisset, si imperata non facerent ad
nutum, e vestigio diriperentur. Docent, si omnino turris
concidisset, non posse milites contineri, quin spe praedae in
urbem irrumperent urbemque delerent. Haec atque eiusdem generis
complura ut ab hominibus doctis magna cum misericordia fletuque
pronuntiantur.

,13,  Quibus rebus commoti legati milites ex opere deducunt,
oppuguatione desistunt; operibus custodias relinquunt. Indutiarum
quodam genere misericordia facto adventus Caesaris exspectatur.
Nullum ex muro, nullum a nostris mittitur telum; ut re confecta
omnes curam et diligentiam remittunt. Caesar enim per litteras
Trebonio magnopere mandaverat, ne per vim oppidum expugnari
pateretur, ne gravius permoti milites et defectionis odio et
contemptione sui et diutino labore omnes puberes interficerent;
quod se facturos minabantur, aegreque tunc sunt retenti, quin
oppidum irrumperent, graviterque cam rem tulerunt, quod stetisse
per Treboninm, quo minus oppido potirentur, videbatur.

,14,  At hostes sine fide tempus atque occasionem fraudis ac doli
quaerunt interiectisque aliquot diebus nostris languentibus atque
animo remissis subito meridiano tempore, cum alius discessisset,
alius ex diutino labore in ipsis operibus quieti se dedisset,
arma vero omnia reposita contectaque essent, portis se foras
erumpunt, secundo magnoque vento ignem operibus inferunt. Hunc
sic distulit ventus, uti uno tempore agger, plueti, testudo,
turris, tormenta flammam conciperent et prius haec omnia
consumerentur, quam, quemadmodum accidisset, animadverti posset.
Nostri repentina fortuna permoti arma, quae possunt, arripiunt;
alii ex castris sese incitant. Fit in hostes impetus; sed de muro
sagittis tormentisque fugientes persequi prohibentur. Illi sub
murum se recipiunt ibique musculum turrimque latericiam libere
incendunt. Ita multorum mensium labor hostium perfidia et vi
tempestatis puncto temporis interiit. Temptaverunt hoc idem
Massilienses postero die. Eandem nacti tempestatem maiore cum
fiducia ad alteram turrim aggeremque eruptione pugnaverunt
multumque ignem intulerunt. Sed ut superioris temporis
contentionem nostri omnem remiserant, ita proximi diei casu
admoniti omnia ad defensionem paraverant. Itaque multis
interfectis reliquos infecta re in oppidum reppulerunt.

,15,  Trebonius ea, quae sunt amissa, multo majore militum studio
administrare et reficere instituit. Nam ubi tantos suos labores
et apparatus male cecidisse viderunt indutiisque per scelus
violatis suam virtutem irrisui fore perdoluerunt, quod, unde
agger omnino comportari posset, nihil erat reliquum, omnibus
arboribus longe lateque in finibus Massiliensium excisis et
convectis, aggerem novi generis atque inauditum ex latericiis
duobus muris senum pedum crassitudine atque eorum murorum
contignatione facere instituerunt aequa fere altitudine, atque
ille congesticius ex materia fuerat agger. Ubi aut spatium inter
muros aut imbecillitas materiae postulare videretur, pilae
interponuntur, traversaria tigna iniciuntur, quae firmamento esse
possint, et quicquid est contignatum cratibus consternitur,
crates luto integuntur. Sub tecto miles dextra ac sinistra muro
tectus, adversus plutei obiectu, operi quaecumque sunt usui sine
periculo supportat. Celeriter res administratur; diuturni laboris
detrimentum sollertia et virtute militum brevi reconciliatur.
Portae, quibus locis videtur, eruptionis causa in muro
relinquuntur.

,16,  Quod ubi hostes viderunt, ea, quae vix longinquo spatio
refici non posse sperassent, paucorum dierum opera et labore ita
refecta, ut nullus perfidiae neque eruptioni locus esset nec
quicquam omnino relinqueretur, qua aut telis militibus aut igni
operibus noceri posset, eodemque exemplo sentiunt totam urbem,
qua sit aditus ab terra, muro turribusque circumiri posse, sic ut
ipsis consistendi in suis munitionibus locus non esset, cum paene
inaedificata muris ab exercitu nostro moenia viderentur ac telum
manu coniceretur, suorumque tormentorum usum, quibus ipsi magna
speravissent, spatio propinquitatis interire parique condicione
ex muro ac turribus bellandi data se virtute nostris adaequare
non posse intellegunt, ad easdem deditionis condiciones
recurrunt.

,17,  M. Varro in ulteriore Hispania initio cognitis eis rebus,
quae sunt in Italia gestae, diffidens Pompeianis rebus amicissime
de Caesare loquebatur:pracoccupatum sese legatione ab Cn. Pompeio
teneri obstrictum fide; necessitudinem quidem sibi nihilo minorem
cum Caesare intercedere, neque se ignorare, quod esset officium
legati, qui fiduciariam operam obtineret, quae vires suae, quae
voluntas erga Caesarem totius provinciae. Haec omnibus ferebat
sermonibus neque se in ullam partem movebat. Postea vero, cum
Caesarem ad Massiliam detineri cognovit, copias Petreii cum
exercitu Afranii esse coniunctas, magna auxilia convenisse, magna
esse in spe atque exspectari et consentire omnem citeriorem
provinciam, quaeque postea acciderant, de angustiis ad Ilerdam
rei fumentariae, accepit, atque haec ad eum latius atque
inflatius Afranius perscribebat, se quoque ad motus fortunae
movere coepit.

,18,  Delectum habuit tota provincia, legionibus completis duabus
cohortes circiter XXX alarias addidit. Frumenti magnum numerum
coegit, quod Massiliensibus, item quod Afranio Petreioque
mitteret. Naves longas X Gaditanis ut facerent imperavit,
complures praeterea Hispali faciendas curavit. Pecuniam omnem
omniaque ornamenta ex fano Herculis in oppidum Gades contulit; eo
sex cohortes praesidii causa ex provincia misit Gaiumque
Gallonium, equitem Romanum, familiarem Domitii, qui eo
procurandae hereditatis causa venerat missus a Domitio, oppido
Gadibus praefecit; arma omnia privata ac publica in domum
Gallonii contulit. Ipse habuit graves in Caesarem contiones.
Saepe ex tribunali praedicavit adversa Caesarem proelia fecisse,
magnum numerum ab eo militum ad Afranium perfugisse: haec se
certis nuntiis, certis auctoribus comperisse. Quibus rebus
perterritos cives Romanos eius provinciae sibi ad rem publicam
administrandam HS | CLXXX | (18,000,000) et argenti pondo XX
milia, tritici modium CXX milia polliceri coegit. Quas Caesari
esse amicas civitates arbitrabatur, his graviora onera iniungebat
praesidiaque eo deducebat et iudicia in privatos reddebat qui
verba atque orationem adversus rem publicam habuissent: eorum
bona in publicum addicebat, Provinciam omnem in sua et Pompei
verba iusiurandum adigebat. Cognitis eis rebus, quae sunt gestae
in citeriore Hispania, bellum parabat. Ratio autem haec erat
belli, ut se cum II legionibus Gades conferret, naves
frumentumque omne ibi contineret; provinciam enim omnem Caesaris
rebus favere cognoverat. In insula frumento navibusque comparatis
bellum duci non difficile existimabat. Caesar, etsi multis
necessariisque rebus in Italiam revocabatur, tamen constituerat
nullam partem belli in Hispaniis relinquere, quod magna esse
Pompei beneficia et magnas clientelas in citeriore provincia
sciebat.

,19,  Itaque duabus legionibus missis in ulteriorem Hispaniam cum
Q. Cassio, tribuno plebis, ipse DC cum equitibus magnis
itineribus progreditur edictumque praemittit, ad quam diem
magistratus principesque omnium civitatum sibi esse praesto
Cordubae vellet. Quo edicto tota provincia pervulgato nulla fuit
civitas, quin ad id tempus partem senatus Cordubam mitteret, non
civis Romanus paulo notior, quin ad diem conveniret. Simul ipse
Cordubae conventus per se portas Varroni clausit, custodias
vigiliasque in turribus muroque disposuit, cohortes duas, quae
colonicae appellabantur, cum eo casu venissent, tuendi oppidi
causa apud se retinuit. Eisdem diebus Carmo nenses, quae est
longe firmissima totius provinciae civitas, deductis tribus in
arcem oppidi cobortibus a Varrone praesidio, per se cohortes
eiecit portasque praeclusit.

,20,  Hoc vero magis properare Varro, ut cum legionibus quam
primum Gades contenderet, ne itinere aut traiectu
intercluderetur: tanta ac tam secunda in Caesarem voluntas
provinciae reperiebatur. Progresso ei paulo longius litterae
Gadibus redduntur: simulatque sit cognitum de edicto Caesaris,
consensisse Gaditanos principes eum tribunis cohortium, quae
essent ibi in praesidio, ut Gallonium ex oppido expellerent,
urbem insulamque Caesari servarent. Hoc inito consilio
denuntiavisse Gallonio, ut sua sponte, dum sine periculo liceret,
excederet Gadibus; si id non fecisset, sibi consilium capturos.
Hoc timore adductum Gallonium Gadibus excessisse. His cognitis
rebus altera ex duabus legionibus, quae vernacula appellabatur,
ex castris Varronis adstante et inspectante ipso signa sustulit
seseque Hispalim recepit atque in foro et porticibus sine
maleficio consedit. Quod factum adeo eius conventus cives Romani
comprobaverunt, ut domum ad se quisque hospitio cupidissime
reciperet. Quibus rebus perterritus Varro, cum itinere converso
sese Italicam venturum praemisisset, certior ab suis factus est
praeclusas esse portas. Tum vero omni interclusus itinere ad
Caesarem mittit, paratum se esse legionem, cui iusserit, tradere.
Ille ad eum Sextum Caesarem mittit atque huic tradi iubet.
Tradita legione Varro Cordubam ad Caesarem venit; relatis ad eum
publicis cum fide rationibus quod penes eum est pecuniae tradit
et, quid ubique habeat frumenti et navium, ostendit.

,21,  Caesar contione habita Cordubae omnibus generatim gratias
agit: civibus Romanis, quod oppidum in sua potestate studuissent
habere; Hispanis, quod praesidia expulissent; Gaditanis, quod
conatus adversariorum infregissent seseque in libertatem
vindicassent; tribunis militum centurionibusque, qui eo praesidii
causa venerant, quod eorum consilia sua virtute confirmassent.
Pecunias, quas erant in publicum Varroni cives Romani polliciti,
remittit; bona restituit eis, quos liberius locutos hanc poenam
tulisse cognoverat. Tributis quibusdam populis publicis
privatisque praemiis reliquos in posterum bona spe complet
biduumque Cordubae commoratus Gades proficiscitur; pecunias
monumentaque, quae ex fano Herculis collata erant in privatam
domum, referri in templum iubet. Provinciae Q. Cassium praeficit;
huic III legiones attribuit. Ipse eis navibus, quas M. Varro
quasque Gaditani iussu Varronis fecerant, Tarraconem paucis
diebus pervenit. Ibi totius fere citerioris provinciae legationes
Caesaris adventum exspectabant. Eadem ratione privatim ac publice
quibusdam civitatibus habitis honoribus Tarracone discedit
pedibusque Narbonem atque inde Massiliam perverit, Ibi legem de
dictatore latam seseque dictatorem dictum a M. Lepido praetore
cognoscit.

,22,  Massilienses omnibus defessi malis, rei frumentariae ad
summam inopiam adducti, bis navali proelio superati, crebris
eruptionibus fusi, gravi etiam pestilentia conflictati ex diutina
conclusione et mutatione victus (panico enim vetere atque hordeo
corrupto omnes alebantur, quod ad huiusmodi casus antiquitus
paratum in publicum contulerant) deiecta turri, labefacta magna
parte muri, auxiliis provinciarum et exercituum desperatis, quos
in Caesaris potestatem venisse cognoverant, sese dedere sine
fraude constituunt. Sed paucis ante diebus L. Domitius cognita
Massiliensium voluntate navibus III comparatis, ex quibus duas
familiaribus suis attribuerat, unam ipse conscenderat nactus
turbidam tempestatem profectus est. Hunc conspicatae naves, quae
iussu Bruti consuetudine cotidiana ad portum excubabant, sublatis
ancoris sequi coeperunt. Ex his unum ipsius navigium contendit et
fugere perseveravit auxilioque tempestatis ex conspectu abiit,
duo perterrita concursu nostrarum navium sese in portum
receperunt. Massilienses arma tormentaque ex oppido, ut est
imperatum, proferunt, naves ex portu navalibusque educunt,
pecuniam ex publico tradunt. Quibus rebus confectis Caesar magis
eos pro nomine et vetustate, quam pro meritis in se civitatis
conservans duas ibi legiones praesidio relinquit, ceteras in
Italiam mittit; ipse ad urbem proficiscitur.

,23,  Eisdem temporibus C. Curio in Africam profectus ex Sicilia
et iam ab initio copias P. Attii Vari despiciens duas legiones ex
IIII, quas a Caesare acceperat, D equites transportabat biduoque
et noctibus tribus navigatione consumptis appellit ad eum locum,
qui appellatur Anquillaria. Hic locus abest a Clupeis passuum
XXII milia habetque non incommodam aestate stationem et duobus
eminentibus promuntoriis continetur. Huius adventum L. Caesar
filius cum X longis navibus ad Clupea praestolans, quas naves
Uticae ex praedonum bello subductas P. Attius reficiendas huius
belli causa curaverat, veritus navium multitudinem ex alto
refugerat appulsaque ad proximum litus trireme constrata et in
litore relicta pedibus Adrumetum perfugerat. Id oppidum C.
Considius Longus unius legionis praesidio tuebatur. Reliquae
Caesaris naves eius fuga se Adrumetum receperunt. Hunc secutus
Marcius Rufas quaestor navibus XII, quas praesidio onerariis
navibus Curio ex Sicilia eduxerat, postquam in litore relictam
navem conspexit, hanc remulco abstraxit; ipse ad C. Curionem cum
classe redit.

,24,  Curio Marcium Uticam navibus praemittit; ipse eodem cum
exercitu proficiscitur biduique iter progressus ad flumen
Bagradam pervenit. Ibi C. Caninium Rebilum legatum cum legionibus
reliquit; ipse cum equitatu antecedit ad castra exploranda
Cornelia, quod is locus peridoneus castris habebatur. Id autem
est iugum directum eminens in mare, utraque ex parte praeruptum
atque asperum, sed tamen paulo leniore fastigio ab ea parte, quae
ad Uticam vergit. Abest directo itinere ab Utica paulo amplius
passuum milibus III. Sed hoc itinere est fons, quo mare succedit
longius, lateque is locus restagnat; quem si qui vitare voluerit,
sex milium circuitu in oppidum pervenit.

,25,  Hoc explorato loco Curio castra Vari conspicit muro
oppidoque coniuncta ad portam, quae appellatur Belica, admodum
munita natura loci, una ex parte ipso oppido Utica, altero a
theatro, quod est ante oppidum, substructionibus eius operis
maximis, aditu ad castra difficili et angusto. Simul animadvertit
multa undique portari atque agi plenissimis viis, quae repentini
tumultus timore ex agris in urbem conferantur. Huc equitatum
mittit, ut diriperet atque haberet loco praedae; eodemque tempore
his rebus subsidio DC Numidae ex oppido peditesque CCCC mittuntur
a Varo, quos auxilii causa rex Iuba paucis diebus ante Uticam
miserat. Huic et paternum hospitium cum Pompeio et simultas cum
Curione intercedebat, quod tribunus plebis legem promulgaverat,
qua lege regnum Iubae publicaverat. Concurrunt equites inter se;
neque vero primum impetum nostrorum Numidae ferre potuerunt, sed
interfectis circiter CXX reliqui se in castra ad oppidum
receperunt. Interim adventu longarum navium Curio pronuntiare
onerariis navibus iubet, quae stabant ad Uticam numero circiter
CC, se in hostium habiturum loco, qui non e vestigio ad castra
Cornelia naves traduxisset. Qua pronuntiatione facta temporis
puncto sublatis ancoris omnes Uticam relinquunt et quo imperatum
est transeunt. Quae res omnium rerum copia complevit exercitum.

,26,  His rebus gestis Curio se in castra ad Bagradam recipit
atque universi exercitus conclamatione imperator appellatur
posteroque die exercitum Uticam ducit et prope oppidum castra
ponit. Nondum opere castrorum perfecto equites ex statione
nuntiant magna auxilia equitum peditumque ab rege missa Uticam
venire; eodemque tempore vis magna pulveris cernebatur, et
vestigio temporis primum agmen erat in conspectu. Novitate rei
Curio permotus praemittit equites, qui primum impetum sustineant
ac morentur; ipse celeriter ab opere deductis legionibus aciem
instruit. Equitesque committunt proelium et, priusquam plane
legiones explicari et consistere possent, tota auxilia regis
impedita ac perturbata, quod nullo ordine et sine timore iter
fecerant, in fugam coniciunt equitatuque omni fere incolumi, quod
se per litora celeriter in oppidum recepit, magnum peditum
numerum interficiunt.

,27,  Proxima nocte centuriones Marsi duo ex castris Curionis cum
manipularibus suis XXII ad Attium Varum perfugiunt. Hi, sive vere
quam habuerant opinionem ad eum perferunt, sive etiam auribus
Vari serviunt (nam, quae volumus, et credimus libenter et, quae
sentimus ipsi, reliquos sentire speramus), confirmant quidem
certe totius exercitus animos alienos esse a Curione maximeque
opus esse in conspectum exercitus venire et colloquendi dare
facultatem. Qua opinione adductus Varus postero die mane legiones
ex castris educit. Facit idem Curio, atque una valle non magna
interiecta suas uterque copias instruit.

,28,  Erat in exercitu Vari Sextus Quintilius Varus, quem fuisse
Corfinii supra demonstratum est. Hic dimissus a Caesare in
Africam venerat, legionesque eas traduxerat Curio, quas
superioribus temporibus Corfinlo receperat Caesar, adeo ut paucis
mutatis centurionibus eidem ordines manipulique constarent. Hanc
nactus appellationis causam Quintilius circuire aciem Curionis
atque obsecrare milites coepit, ne primam sacramenti, quod apud
Domitium atque apud se quaestorem dixissent, memoriam deponerent,
neu contra eos arma ferrent, qui eadem essent usi fortuna
eademque in obsidione perpessi, neu pro his pugnarent, a quibus
cum contumelia perfugae appellarentur. Huc pauca ad spem
largitionis addidit, quae ab sua liberalitate, si se atque Attium
secuti essent, exspectare deberent. Hac habita oratione nullam in
partem ab exercitu Curionis fit significatio, atque ita suas
uterque copias reducit.

,29,  At in castris Curionis magnus omnium incessit timor animis.
Is variis hominum sermonibus celeriter augetur. Unusquisque enim
opiniones fingebat et ad id, quod ab alio audierat, sui aliquid
timoris addebat. Hoc ubi uno auctore ad plures permanaverat,
atque alius alii tradiderat, plures auctores eius rei videbantur.
Civile bellum; genus hominum, cui liceret libere facere et sequi,
quod vellet; legiones eae, quae paulo ante apud adversarios
fuerant, nam etiam Caesaris beneficium mutaverat consuetudo, qua
offerrentur; municipia etiam diversis partibus coniuncta, namque
ex Marsis Pelignisque veniebant ei qui superiore nocte: haec in
contuberniis commilitesque nonnulli graviora; sermones militum
dubii durius accipiebantur, nonnulli etiam ab eis, qui
diligentiores videri volebant, fingebantur.

,30,  Quibus de causis consilio convocato de summa rerum
deliberare incipit. Erant sententiae, quae conandum omnibus modis
castraque Vari oppugnanda censerent, quod in huiusmodi militum
consiliis otium maxime contrarium esse arbitrarentur; postremo
praestare dicebant per virtutem in pugna belli fortunam experiri,
quam desertos et circumventos ab suis gravissimum supplicium
perpeti. Erant, qui censerent de tertia vigilia in castra
Cornelia recedendum, ut maiore spatio temporis interiecto militum
mentes sanarentur, simul, si quid gravius accidisset, magna
multitudine navium et tutius et facilius in Siciliam receptus
daretur.

,31,  Curio utrumque improbans consilium, quantum alteri
sententiae deesset animi, tantum alteri superesse dicebat: hos
turpissimae fugae rationem habere, illos etiam iniquo loco
dimicandum putare. "Qua enim," inquit, "fiducia et opere et
natura loci munitissima castra expugnari posse confidimus? Aut
vero quid proficimus, si accepto magno detrimento ab oppugnatione
castrorum discedimus? Quasi non et felicitas rerum gestarum
exercitus benevolentiam imperatoribus et res adversae odia
colligant! Castrorum autem mutatio quid habet nisi turpem fugam
et desperationem omnium et alienationem exercitus? Nam neque
pudentes suspicari oportet sibi parum credi, neque improbos scire
sese timeri, quod his licentiam timor augeat noster, illis studia
deminuat." "Quod si iam," inquit, "haec explorata habeamus, quae
de exercitus alienatione dicuntur, quae quidem ego aut omnino
falsa aut certe minora opinione esse confido, quanto haec
dissimulari et occultari, quam per nos confirmari praestet? An
non, uti corporis vulnera, ita exercitus incommoda sunt tegenda,
ne spem adversariis augeamus? At etiam, ut media nocte
proficiscamur, addunt, quo maiorem, credo, licentiam habeant, qui
peccare conentur. Namque huiusmodi res aut pudore aut metu
tenentur; quibus rebus nox maxime adversaria est. Quare neque
tanti sum animi, ut sine spe castra oppugnanda censeam, neque
tanti timoris, uti spe deficiam, atque omnia prius experienda
arbitror magnaque ex parte iam me una vobiscum de re iudicium
facturum confido."

,32,  Dimisso consilio contionem advocat militum. Commemorat, quo
sit eorum usus studio ad Corfinium Caesar, ut magnam partem
Italiae beneficio atque auctoritate eorum suam fecerit. "Vos enim
vestrumque factum omnia," inquit, "deinceps municipia sunt
secuta, neque sine causa et Caesar amicissime de vobis et illi
gravissime iudicaverunt. Pompeius enim nullo proelio pulsus
vestri facti praeiudicio demotus Italia excessit; Caesar me, quem
sibi carissimum habuit, provinciam Siciliam atque Africam, sine
quibus urbem atque Italiam tueri non potest, vestrae fidei
commisit. At sunt, qui vos hortentur, ut a nobis desciscatis.
Quid enim est illis optatius, quam uno tempore et nos
circumvenire et vos nefario scelere obstringere? aut quid irati
gravius de vobis sentire possunt, quam ut eos prodatis, qui se
vobis omnia debere iudicant, in eorum potestatem veniatis, qui se
per vos perisse existimant? An vero in Hispania res gestas
Caesaris non audistis? duos pulsos exercitus, duos superatos
duces, duas receptas provincias? haec acta diebus XL, quibus in
conspectum adversariorum venerit Caesar? An, qui incolumes
resistere non potuerunt, perditi resistant? vos autem incerta
victoria Caesarem secuti diiudicata iam belli fortuna victum
sequamini, cum vestri officii praemia percipere debeatis?
Desertos enim se ac proditos a vobis dicunt et prioris sacramenti
mentionem faciunt. Vosne vero L. Domitium, an vos Domitius
deseruit? Nonne extremam pati fortunam paratos proiecit ille?
nonne sibi clam salutem fuga petivit? nonne proditi per illum
Caesaris beneficio estis conservati? Sacramento quidem vos tenere
qui potuit, cum proiectis fascibus et deposito imperio privatus
et captus ipse in alienam venisset potestatem? Relinquitur nova
religio, ut eo neglecto sacramento, quo tenemini, respiciatis
illud, quod deditione ducis et capitis deminutione sublatum est.
At, credo, si Caesarem probatis, in me offenditis. Qui de meis in
vos meritis praedicaturus non sum,quae sunt adhuc et mea
voluntate et vestra exspectatione leviora; sed tamen sui laboris
milites semper eventu belli praemia petiverunt, qui qualis sit
futurus, ne vos quidem dubitatis: diligentiam quidem nostram aut,
quem ad finem adhuc res processit, fortunam cur praeteream? An
poenitet vos, quod salvum atque incolumem exercitum nulla omnino
nave desiderata traduxerim? quod classem hostium primo impetu
adveniens profligaverim? quod his per biduum equestri proelio
superaverim? quod ex portu sinuque adversariorum CC naves
oneratas abduxerim eoque illos compulerim, ut neque pedestri
itinere neque navibus commeatu iuvari possint? Hac vos fortuna
atque his ducibus repudiatis Corfiniensem ignominiam, Italiae
fugam, Hispaniarum deditionem, Africi belli praeiudicia,
sequimini! Equidem me Caesaris militem dici volui, vos me
imperatoris nomine appellavistis. Cuius si vos poenitet, vestrum
vobis beneficium remitto, mihi meum nomen restituite, ne ad
contumeliam honorem dedisse videamini."

,33,  Qua oratione permoti milites crebro etiam dicentern
interpellabant, ut magno cum dolore infidelitatis suspicionem
sustinere viderentur, discedentem vero ex contione universi
cohortantur, magno sit animo, necubi dubitet proelium committere
et suam fidem virtutemque experiri. Quo facto commutata omnium et
voluntate et opinione consensu summo constituit Curio, cum primum
sit data potestas, proelio rem committere posteroque die
productos eodem loco,quo superioribus diebus constiterat, in acie
collocat. Ne Varus quidem dubitat copias producere, sive
sollicitandi milites sive aequo loco dimicandi detur occasio, ne
facultatem praetermittat.

,34,  Erat vallis inter duas acies, ut supra demonstratum est, non
ita magna, at difficili et arduo ascensu. Hanc uterque, si
adversariorum copiae transire conarentur, exspectabat, quo
aequiore loco proelium committeret. Simul ab sinistro cornu P.
Attii equitatus omnis et una levis armaturae interiecti
complures, cum se in vallem demitterent, cernebantur. Ad eos
Curio equitatum et duas Marrucinorum cohortes mittit; quorum
primum impetum equites hostium non tulerunt, sed admissis equis
ad suos refugerunt; relicti ab his, qui una procurrerant levis
armaturae, circumveniebantur atque interficiebantur ab nostris.
Huc tota Vari conversa acies suos fugere et concidi videbat. Tunc
Rebilus, legatus Caesaris, quem Curio secum ex Sicilia duxerat,
quod magnum habere usum in re militari sciebat, "perterritum,"
inquit, "hostem vides, Curio: quid dubitas uti temporis
opportunitate?" Ille unum elocutus, ut memoria tenerent milites
ea, quae pridie sibi confirmassent, sequi sese iubet et
praecurrit ante omnes. Adeo erat impedita vallis, ut in ascensu
nisi sublevati a suis primi non facile eniterentur. Sed
praeoccupatus animus Attianorum militum timore et fuga et caede
suorum nihil de resistendo cogitabat, omnesque se iam ab equitatu
circumveniri arbitrabantur. Itaque priusquam telum abici posset,
aut nostri propius accederent, omnis Vari acies terga vertit
seque in castra recepit.

,35,  Qua in fuga Fabius Pelignus quidam ex infimis ordinibus de
exercitu Curionis primus agmen fugientium consecutus magna voce
Varum nomine appellans requirebat, uti unus esse ex eius
militibus et monere aliquid velle ac dicere videretur. Ubi ille
saepius appellatus aspexit ac restitit et, quis esset aut quid
vellet, quaesivit, umerum apertum gladio appetit paulumque afuit,
quin Varum interficeret; quod ille periculum sublato ad eius
conatum scuto vitavit. Fabius a proximis militibus circumventus
interficitur. Hac fugientium multitudine ac turba portae
castrorum occupantur atque iter impeditur, pluresque in eo loco
sine vulnere quam in proelio aut fuga intereunt, neque multum
afuit, quin etiam castris expellerentur, ac nonnulli protinus
eodem cursu in oppidum contenderunt. Sed cum loci natura et
munitio castrorum aditum prohibebant, tum quod ad proelium
egressi Curionis milites eis rebus indigebant, quae ad
oppugnationem castrorum erant usui. Itaque Curio exercitum in
castra reducit suis omnibus praeter Fabium incolumibus, ex numero
adversariorum circiter DC interfectis ac mille vulneratis; qui
omnes discessu Curionis multique praeterea per simulationem
vulnerum ex castris in oppidum propter timorem sese recipiunt.
Qua re animadversa Varus et terrore exercitus cognito bucinatore
in castris et paucis ad speciem tabernaculis relictis de tertia
vigilia silentio exercitum in oppidum reducit.

,36,  Postero die Curio obsidere Uticam et vallo circummunire
instituit. Erat in oppido multitudo insolens belli diuturnitate
otii, Uticenses pro quibusdam Caesaris in se beneficiis illi
amicissimi, conventus is, qui ex variis generibus constaret,
terror ex superioribus proeliis magnus. Itaque de deditione omnes
palam loquebantur et cum P. Attio agebant, ne sua pertinacia
omnium fortunas perturbari vellet. Haec cum agerentur, nuntii
praemissi ab rege Iuba venerunt, qui ilium adesse cum magnis
copiis dicerent et de custodia ac defensione urbis hortarentur.
Quac res eorum perterritos animos confirmavit.

,37,  Nuntiabantur haec eadem Curioni, sed aliquamdiu fides fieri
non poterat: tantam habebat suarum rerum fiduciam. Iamque
Caesaris in Hispania res secundae in Africam nuntiis ac litteris
perferebantur. Quibus omnibus rebus sublatus nihil contra se
regem nisurum existimabat. Sed ubi certis auctoribus comperit
minus V et XX milibus longe ab Utica eius copias abesse, relictis
munitionibus sese in castra Cornelia recepit. Huc frumentum
comportare, castra munire, materiam conferre coepit statimque in
Siciliam misit, uti duae legiones reliquusque equitatus ad se
mitteretur. Castra erant ad bellum ducendum aptissima natura loci
et munitione et maris propinquitate et aquae et salis copia,
cuius magna vis iam ex proximis erat salinis eo congesta. Non
materia multitudine arborum, non frumentum, euius erant
plenissimi agri, deficere poterat. Itaque omnium suorum consensu
Curio reliquas copias exspectare et bellum ducere parabat.

,38,  His constitutis rebus probatisque consiliis ex perfugis
quibusdam oppidanis audit Iubam revocatum finitimo bello et
controversiis Leptitanorum restitisse in regno, Saburram, eius
praefectum, cum mediocribus copiis missum Uticae appropinquare.
His auctoribus temere credens consilium commutat et proelio rem
committere constituit. Multum ad hanc rem probandam adiuvat
adulescentia, magnitudo animi, superioris temporis proventus,
fiducia rei bene gerendae. His rebus impulsus equitatum omnem
prima nocte ad castra hostium mittit ad flumen Bagradam, quibus
praeerat Saburra, de quo ante erat auditum; sed rex omnibus
copiis insequebatur et sex milium passuum intervallo a Saburra
consederat. Equites missi nocte iter conficiunt, imprudentes
atque inopinantes hostes aggrediuntur. Numidae enim quadam
barbara consuetudine nullis ordinibus passim consederant. Hos
oppressos somno et dispersos adorti magnum eorum numerum
interficiunt; multi perterriti profugiunt. Quo facto ad Curionem
equites revertuntur captivosque ad eum reducunt.

,39,  Curio cum omnibus copiis quarta vigilia exierat cohortibus V
castris praesidio relictis. Progressus milia passuum VI equites
convenit, rem gestam cognovit; e captivis quaerit, quis castris
ad Bagradam praesit: respondent Saburram. Reliqua studio itineris
conficiendi quaerere praetermittit proximaque respiciens signa,
"videtisne," inquit, "milites, captivorum orationem cum perfugis
convenire? abesse regem, exiguas esse copias missas, quae paucis
equitibus pares esse non potuerint? Proinde ad praedam, ad
gloriam properate, ut iam de praemiis vestris et de referenda
gratia cogitare incipiamus." Erant per se magna, quae gesserant
equites, praesertim cum eorum exiguus numerus cum tanta
multitudine Numidarum confertur. Haec tamen ab ipsis inflatius
commemorabantur, ut de suis homines laudibus libenter praedicant.
Multa praeterea spolia praeferebantur, capti homines equique
producebantur, ut, quicquid intercederet temporis, hoc omne
victoriam morari videretur. Ita spei Curionis militum studia non
deerant. Equites sequi iubet sese iterque accelerat, ut quam
maxime ex fuga perterritos adoriri posset. At illi itinere totius
noctis confecti subsequi non poterant, atque alii alio loco
resistebant. Ne haec quidem Curionem ad spem morabantur.

,40,  Iuba certior factus a Saburra de nocturno proelio II milia
Hispanorum et Gallorum equitum, quos suae custodiae causa circum
se habere consuerat, et peditum eam partem, cui maxime
confidebat, Saburrae submisit; ipse cum reliquis copiis
elephantisque LX lentius subsequitur. Suspicatus praemissis
equitibus ipsum affore Curionem Saburra copias equitum peditumque
instruit atque his imperat, ut simulatione timoris paulatim
cedant ac pedem referant: sese, cum opus esset, signum proelii
daturum et, quod rem postulare cognovisset, imperaturum. Curio ad
superiorem spem addita praesentis temporis olninione, hostes
fugere arbitratus copias ex locis superioribus in campum deducit.

,41,  Quibus ex locis cum longius esset progressus, confecto iam
labore exercitu XII milium spatio constitit. Dat suis signum
Saburra, aciem constituit et circumire ordines atque hortari
incipit; sed peditatu dumtaxat procul ad speciem utitur, equites
in aciem immittit. Non deest negotio Curio suosque hortatur, ut
spem omnem in virtute reponant. Ne militibus quidem ut defessis
neque equitibus ut paucis et labore confectis studium ad
pugnandum virtusque deerat; sed hi erant numero CC, reliqui in
itinere substiterant. Hi, quamcumque in partem impetum fecerant,
hostes loco cedere cogebant, sed neque longius fugientes prosequi
neque vehementius equos incitare poterant. At equitatus hostium
ab utroque cornu circuire aciem nostram et aversos proterere
incipit. Cum cohortes ex acie procucurrissent, Numidae integri
celeritate impetum nostrorum effugiebant rurusque ad ordines suos
se recipientes circuibant et ab acie excludebant. Sic neque in
loco manere ordinesque servare neque procurrere et casum subire
tutum videbatur. Hostium copiae submissis ab rege auxiliis crebro
augebantur; nostros vires lassitudine deficiebant, simul ei, qui
vulnera acceperant, neque acie excedere neque in locum tutum
referri poterant, quod tota acies equitatu hostium circumdata
tenebatur. Hi de sua salute desperantes, ut extremo vitae tempore
homines facere consuerunt, aut suam mortem miserabantur aut
parentes suos commendabant, si quos ex eo periculo fortuna
servare potuisset. Plena erant omnia timoris et luctus.

,42,  Curio, ubi perterritis omnibus neque cohortationes suas
neque preces audiri intellegit, unam ut in miseris rebus spem
reliquam salutis esse arbitratus, proximos colles capere
universos atque eo signa inferri iubet. Hos quoque praeoccupat
missus a Saburra equitatus. Tum vero ad summam desperationem
nostri perveniunt et partim fugientes ab equitatu interficiuntur,
partim integri procumbunt. Hortatur Curionem Cn. Domitius,
praefectus equitum, cum paucis equitibus circumsistens, ut fuga
salutem petat atque in castra contendat, et se ab eo non
discessurum pollicetur. At Curio numquam se amisso exercitu, quem
a Caesare fidei commissum acceperit, in eius conspectum
reversurum confirmat atqne ita proelians interficitur. Equites ex
proelio perpauci se recipiunt; sed ei, quos ad novissimum agmen
equorum reficiendorum causa substitisse demonstratum est, fuga
totius exercitus procul animadversa sese incolumes in castra
conferunt. Milites ad unum omnes interficiuntur.

,43,  His rebus cognitis Marcius Rufus quaestor in castris
relictus a Curione cohortatur suos, ne animo deficiant. Illi
orant atque obsecrant, ut in Siciliam navibus reportentur.
Pollicetur magistrisque imperat navium, ut primo vespere omnes
scaphas ad litus appulsas habeant. Sed tantus fuit omnium terror,
ut alii adesse copias Iubae dicerent, alii cum legionibus instare
Varum iamque se pulverem venientium cernere, quarum rerum nihil
omnino acciderat, alii classem hostium celeriter advolaturam
suspicarentur. Itaque perterritis omnibus sibi quisque
consulebat. Qui in classe erant, proficisci properabant. Horum
fuga navium onerariarum magistros incitabat; pauci lenunculi ad
officium imperiumque conveniebant. Sed tanta erat completis
litoribus contentio, qui potissimum ex magno numero
conscenderent, ut multitudine atque onere nonnulli deprimerentur,
reliqui hoc timore propius adire tardarentur.

,44,  Quibus rebus accidit, ut pauci milites patresque familiae,
qui aut gratia aut misericordia valerent aut naves adnare
possent, recepti in Siciliam incolumes pervenirent. Reliquae
copiae missis ad Varum noctu legatorum numero centurionibus sese
ei dediderunt. Quarum cohortium milites postero die ante oppidum
Iuba conspicatus suam esse praedicans praedam magnam partem eorum
interfici iussit, paucos electos in regnum remisit, cum Varus
suam fidem ab eo laedi quereretur neque resistere auderet. Ipse
equo in oppidum vectus prosequentibus compluribus senatoribus,
quo in numero erat Ser. Sulpicius et Licinius Damasippus paucis,
quae fieri vellet, Uticae constituit atque imperavit diebusque
post paucis se in regnum cum omnibus copiis recepit.


