Titolo: Commentariorum de Bello Civili (libro primo)
Autore: Caio Giulio Cesare
VERSIONE ELETTRONICA CURATA DALLA GEORGE MASON UNIVERSITY
ADATTATO ALLA LETTURA PER I NON VEDENTI DA AMEDEO MARCHINI
(Per spostarsi pi agevolmente sugli 87 capitoli che compongono il primo
libro, usare l'opzione cerca del menu, digitando il numero fra virgole,
esempio: ,112,)

Caius Iuli Caesaris - Commentariorum de Bello Civili - Liber Primus



,1,  Litteris C.Caesaris consulibus redditis aegre ab his
impetratum est summa tribunorum plebiscontentione, ut in senatu
recitarentur; ut vero ex litteris ad senatum referretur,impetrari
non potuit. Referunt consules de re publica (in civitate).
(Incitat) L. Lentulusconsul senatu rei publicae se non defuturum
pollicetur, si audacter ac fortitersententias dicere velint; sin
Caesarem respiciant atque eius gratiam sequantur, utsuperioribus
fecerint temporibus, se sibi consilium capturum neque
senatusauctoritati obtemperaturum: habere se quoque ad Caesaris
gratiam atque amicitiamreceptum. In eandem sententiam loquitur
Scipio: Pompeio esse in animo rei publicaenon deesse, si senatus
sequatur; si cunctetur atque agat lenius, nequiquam eiusauxilium,
si postea velit, senatum imploraturum.

,2,  Haec Scipionis oratio, quodsenatus in urbe habebatur
Pompeiusque aberat, ex ipsius ore Pompei mitti videbatur.Dixerat
aliquis leniorem sententiam, ut primo M. Marcellus, ingressus in
eamorationem, non oportere ante de ea re ad senatum referri, quam
dilectus tota Italiahabiti et exercitus conscripti essent, quo
praesidio tuto et libere senatus, quae vellet,decernere auderet;
ut M. Calidius, qui censebat, ut Pompeius in suas
provinciasproficieceretur, ne qua esset armorum causa: timere
Caesarem ereptis ab eo duabuslegionibus, ne ad eius periculum
reservare et retinere eas ad urbem Pompeiusvideretur; ut M.
Rufus, qui sententiam Calidii paucis fere mutatis rebus
sequebatur. Hiomnes convicio L. Lentuli consulis correpti
exagitabantur. Lentulus sententiamCalidii pronuntiaturum se
omnina negavit. Marcellus perterritus conviciis a suasententia
discessit. Sic vocibus consulis, terrore praesentis exercitus,
minis amicorumPompei plerique compulsi inviti et coacti Scipionis
sententiam sequuntur: uti antecertam diem Caesar exercitum
dimittat; si non faciat, eum adversus rem publicamfacturum
videri. Intercedit M. Antonius, Q. Cassius, tribuni plebis.
Refertur confestimde intersessione tribunorum. Dicuntur
sententiae graves; ut quisque acerbissimecrudelissimeque dixit,
ita quam maxime ab inimicis Caesaris collaudatur.

,3,  Misso ad vesperum senatu omnes, qui sunt eius ordinis, a
Pompeio evocantur.Laudat promptos Pompeius atque in posterum
confirmat, segniores castigat atqueincitat. Multi undique ex
veteribus Pompei exercitibus spe praemiorum atqueordinum
evocantur, multi ex duabus legionibus, quae sunt traditae a
Caesare,arcessuntur. Completur urbs et ipsum comitium tribunis,
centurionibus, evocatis.Omnes amici consulum, necessarii Pompei
atque eorum, qui veteres inimicitias cumCaesare gerebant, in
senatum coguntur; quorum vocibus et concursu
terrenturinfirmiores, dubii confirmantur, plerisque vero libere
decernendi potestas eripitur.Pollicetur L. Piso censor sese
iturum ad Caesarem, item L. Roscius praetor, qui de hisrebus eum
doceant: sex dies ad eam rem conficiendam spatii postulant.
Dicunturetiam ab nonnullis sententiae, ut legati ad Caesarem
mittantur, qui voluntatemsenatus ei proponant.

,4,  Omnibus his resistitur, omnibusque oratio consulis,
Scipionis, Catonis opponitur.Catonem veteres inimicitiae Caesaris
incitant et dolor repulsae. Lentulus aeris alienimagnitudine et
spe exercitus ac provinciarum et regum appellandorum
largitionibusmovetur, seque alterum fore Sullam inter suos
gloriatur, ad quem summa imperiiredeat. Scipionem eadem spes
provinciae atque exercituum impellit, quos se pronecessitudine
partiturum cum Pompeio arbitratur, simul iudiciorum metus,
adulatioatque ostentatia sui et potentium, qui in re publica
iudiciisque tum plurimumpollebant. Ipse Pompeius, ab inimicis
Caesaris incitatus, et quod neminem dignitatesecum exaequari
volebat, totum se ab eius amicitia averterat et cum
communibusinimicis in gratiam redierat, quorum ipse maximam
partem illo affinitatis temporeiniunxerat Caesari; simul infamia
duarum legionum permotus, quas ab itinere AsiaeSyriaeque ad suam
potentiam dominatumque converterat, rem ad arma deducistudebat.

,5,  His de causis aguntur omnia raptim atque turbate. Nec docendi
Caesaris propinquiseius spatium datur, nec tribunis plebis sui
periculi deprecandi neque etiam extremiiuris intercessione
retinendi, quod L. Sulla reliquerat, facultas tribuitur, sed de
suasalute septimo die cogitare coguntur, quod illi
turbulentissimi superioribustemporibus tribuni plebis octavo
denique mense suarum actionum respicere ac timereconsuerant.
Decurritur ad illud extremum atque ultimum senatus consultum,
quonisi paene in ipso urbis incendio atque in desperatione omnium
salutis sceleratorumaudacia numquam ante descensum est: dent
operam consules, praetores, tribuniplebis, quique pro consulibus
sint ad urbem, ne quid res publica detrimenti capiat.Haec
senatusconsulto perscribuntur a.d. VII Id. Ian. Itaque V primis
diebus, quibushaberi senatus potuit, qua ex die consulatum iniit
Lentulus, biduo excepto comitiali etde imperio Caesaris et de
amplissimis viris, tribunis plebis, gravissime
acerbissimequedecernitur. Profugiunt statim ex urbe tribuni
plebis seseque ad Caesarem conferunt. Iseo tempore erat Ravennae
exspectabatque suis lenissimis postulatis responsa, si quahominum
aequitate res ad otium deduci posset.

,6,  Proximis diebus habetur extra urbem senatus. Pompeius eadem
illa, quae perScipionem ostenderat agit; senatus virtutem
constantiamque collaudat; copias suasexponit; legiones habere
sese paratas X; praeterea cognitum compertumque sibi alienoesse
animo in Caesarem milites neque eis posse persuaderi, uti eum
defendant autsequantur. Statim de reliquis rebus ad senatum
refertur: tota Italia delectus habeatur;Faustus Sulla propere in
Mauretaniam mittatur; pecunia uti ex aerario Pompeiodetur.
Refertur etiam de rege Iuba, ut socius sit atque amicus;
Marcellus veropassurum se in praesentia negat. De Fausto impedit
Philippus, tribunus plebis. Dereliquis rebus senatusconsulta
perscribuntur. Provinciae privatis decernuntur duaeconsulares,
reliquae praetoriae. Scipioni obvenit Syria, L. Domitio Gallia;
Philippus etCotta privato consilio praetereuntur, neque eorum
sortes deiciuntur. In reliquasprovincias praetores mittuntur.
Neque exspectant, quod superioribus annis acciderat,ut de eorum
imperio ad popullim feratur paludatique votis nuncupatis
exeant.Consules, quod ante id tempus accidit nunquam, ex urbe
proficiscuntur, lictoresquehabent in urbe et Capitolio privati
contra omnia vetustatis exempla. Tota Italiadelectus habentur,
arma imperantur; pecuniae a municipiis exiguntur, e
fanistolluntur: omnia divina humanaque iura permiscentur.

,7,  Quibus rebus cognitis Caesar apud milites contionatur. Omnium
temporuminiurias inimicorum in se commemorat; a quibus deductum
ac depravatumPompeium queritur invidia atque obtrectatione laudis
suae, cuius ipse honori etdignitati semper faverit adiutorque
fuerit. Novum in re publica introductumexemplum queritur, ut
tribunicia intercessio armis notaretur atque opprimeretur,quae
superioribus annis armis esset restituta. Sullam nudata omnibus
rebus tribuniciapotestate tamen intercessionem liberam
reliquisse. Pompeium, qui amissa restituissevldeatur, dona etiam,
quae ante habuerint, ademisse. Quotienscumque sit decretum,darent
operam magistratus, ne quid res publica detrimenti caperet (qua
voce et quosenatus consulto populus Romanus ad arma sit vocatus),
factum in perniciosislegibus, in vi tribunicia, in secessione
populi templis locisque editioribus occupatis:atque haec
superioris aetatis exempla expiata Saturnini atque Gracchorum
casibusdocet; quarum rerum illo tempore nihil factum, ne
cogitatum quidem. nulla lexpromulgata, non cum populo agi
coeptum, nulla secessio facta. Hortatur, cuiusimperatoris ductu v
VIIII annis rem publicam felicissime gesserint plurimaque
proeliasecunda fecerint, omnem Galliam Germaniamque pacaverint,
ut eius existimationemdignitatemque ab inimicis defendant.
Conclamant legionis XIII, quae aderat,milites--hanc enim initio
tumultus evocaverat, reliquae nondum convenerant--seseparatos
esse imperatoris sui tribunorumque plebis iniurias defendere.

,8,  Cognita militum voluntate Ariminum cum ea legione
proficiscitur ibique tribunosplebis, qui ad eum profugerant,
convenit; reliquas legiones ex hibernis evocat etsubsequi iubet.
Eo L. Caesar adulescens venit, cuius pater Caesaris erat legatus.
Isreliquo sermone confecto, cuius rei causa venerat, habere se a
Pompeio ad eum privatiofficii mandata demonstrat: velle Pompeium
se Caesari purgatum, ne ea, quae reipublicae causa egerit, in
suam contumeliam vertat. Semper se rei publicae commodaprivatis
necessitudinibus habuisse potiora. Caesarem quoque pro sua
dignitate debereet studium et iracundiam suam rei publicae
dimittere neque adeo graviter irasciinimicis, ut, cum illis
nocere se speret, rei publicae noceat. Pauca eiusdem generisaddit
cum excusatione Pompei coniuncta. Eadem fere atque eisdem verbis
praetorRoscius agit cum Caesare sibique Pompeium commemorasse
demonstrat.

,9,  Quae res etsi nihil ad levandas iniurias pertinere
videbantur, tamen idoneos nactushomines, per quos ea, quae
vellet, ad eum perferrentur, petit ab utroque, quoniamPompei
mandata ad se detulerint, ne graventur sua quoque ad eum
postulata deferre,si parvo labore magnas controversias tollere
atque omnem Italiam metu liberarepossint. Sibi semper primam rei
publicae fuisse dignitatem vitaque potiorem. Doluissese, quod
populi Romani beneficium sibi per contumeliam ab inimicis
extorqueretur,ereptoque semenstri imperio in urbem retraheretur,
cuius absentis rationem haberiproximis comitiis populus
iussisset. Tamen hanc iacturam honoris sui rei publicaecausa
aequo animo tulisse; cum litteras ad senatum miserit, ut omnes ab
exercitibusdiscederent, ne id quidem impetravisse. Tota Italia
delectus haberi, retineri legiones II,quae ab se simulatione
Parthici belli sint abductae, civitatem esse in armis. Quonamhaec
omnia nisi ad suam perniciem pertinere? Sed tamen ad omnia se
descendereparatum atque omnia pati rei publicae causa.
Proficiscatur Pompeius in suasprovincias, ipsi exercitus
dimittant, discedant in Italia omnes ab armis, metus ecivitate
tollatur, libera comitia atque omnis res publica senatui
populoque Romanopermittatur. Haec quo facilius certisque
condicionibus fiant et iureiurando sanciantur,aut ipse propius
accedat aut se patiatur accedere: fore uti per colloquia
omnescontroversiae componantur.

,10,  Acceptis mandatis Roscius cum L. Caesare Capuam pervenit
ibique consulesPompeiumque invenit; postulata Caesaris renuntiat.
Illi deliberata re respondentscriptaque ad eum mandata per eos
remittunt; quorum haec erat summa: Caesar inGalliam reverteretur,
Arimino excederet, exercitus dimitteret; quae si
fecisset,Pompeium in Hispanias iturum. Interea, quoad fides esset
data Caesarem facturum,quae polliceretur, non intermissuros
consules Pompeiumque delectus.

,11,  Erat iniqua condicio postulare, ut Caesar Arimino excederet
atque in provinciamreverteretur, ipsum et provincias et legiones
alienas tenere; exercitum Caesaris velledimitti, delectus habere;
polliceri se in provineiam iturum neque, ante quem diemiturus
sit, definire, ut, si peracto consulatu Caesar profectus esset,
nulla tamenmendacii religione obstrictus videretur; tempus vero
colloquio non dare nequeaccessurum polliceri magnam pacis
desperationem afferebat. Itaque ab Arimino M.Antonium cum
cohortibus V Arretium mittit; ipse Arimini cum duabus
subsistitibique delectum habere instituit; Pisaurum, Fanum,
Anconam singulis cohortibuaoccupat.

,12,  Interea certior factus Iguium Thermum praetorem cohortibus V
tenere, oppidummunire, omniumque esse Iguvinorum optimam erga se
voluntatem, Curionem cumtribus cohortibus, quas Pisauri et
Arimini habebat, mittit. Cuius adventu cognitodiffisus municipii
voluntati Thermus cohortes ex urbe reducit et profugit. Milites
initinere ab eo discedunt ac domum revertuntur. Curio summa
omnium voluntateIguvium recepit. Quibus rebus cognitis confisus
municipiorum voluntatibus Caesarcohortes legionis XIII ex
praesidiis deducit Auximumque proficiscitur; quod oppidumAttius
cohortibus introductis tenebat delectumque toto Piceno
circummississenatoribus habebat.

,13,  Adventu Caesaris cognito decuriones Auximi ad Attium Varum
frequentesconveniunt; docent sui iudicii rem non esse; neque se
neque reliquos municipes patiposse C. Caesarem imperatorem, bene
de re publica meritum, tantis rebus gestisoppido moenibusque
prohiberi; proinde habeat rationem posteritatis et periculi
sui.Quorum oratione permotus Varus praesidium, quod introduxerat,
ex oppido educit acprofugit. Hunc ex primo ordine pauci Caesaris
consecuti milites consistere coegerunt.Commisso proelio deseritur
a suisVarus; nonnulla pars militum domum discedit;reliqui ad
Caesarem perveniunt, atque una cum eis deprensus L. Pupius, primi
pilicenturio, adducitur, qui hunc eundem ordinem in exercitu Cn.
Pompei antea duxerat.At Caesar milites Attianos collaudat, Pupium
dimittit, Auximatibus agit gratias sequeeorum facti memorem fore
pollicetur.

,14,  Quibus rebus Romam nuntiatis tantus repente terror invasit,
ut cum Lentulusconsul ad aperiendum aerarium venisset ad
pecuniamque Pompeio exsenatusconsulto proferendam, protinus
aperto sanctiore aerario ex urbe profugeret.Caesar enim adventare
iam iamque et adesse eius equites falso nuntiabantur.
HuncMarcellus collega et plerique magistratus consecuti sunt. Cn.
Pompeius pridie eius dieiex urbe profectus iter ad legiones
habebat, quas a Caesare acceptas in Apuliahibernorum causa
disposuerat. Delectus circa urbem intermittuntur; nihil
citraCapuam tutum esse omnibus videtur. Capuae primum se
confirmant et colliguntdelectumque colonorum, qui lege Iulia
Capuam deducti erant, habere instituunt;gladiatoresque, quos ibi
Caesar in ludo habebat, ad forum productos Lentulus spelibertatis
confirmat atque iis equos attribuit et se sequi iussit; quos
postea monitus absuis, quod ea res omnium iudicio
reprehendebatur, circum familias conventusCampani custodiae causa
distribuit.

,15,  Auximo Caesar progressus omnem agrum Picenum percurrit.
Cunctae earumregionum praefecturae libentissimis animis eum
recipiunt exercitumque eiusomnibus rebus iuvant. Etiam Cingulo,
quod oppidum Labienus constituerat suaquepecunia exaedificaverat,
ad eum legati veniunt quaeque imperaverit se cupidissimefacturos
pollicentur. Milites imperat: mittunt. Interea legio XII Caesarem
consequitur.Cum his duabus Asculum Picenulu proficiscitur. Id
oppidum Lentulus Spinther Xcohortibus tenebat; qui Caesaris
adventu cognito profugit ex oppido cohortesquesecum abducere
conatus magna parte militum deseritur. Relictus in itinere
cumpaucis incidit in Vibullium Rufum missum a Pompeio in agrum
Picenumconfirmandorum hominum causa. A quo factus Vibullius
certior, quae res in Picenogererentur, milites ab eo accipit,
ipsum dimittit. Item ex finitimis regionibus quaspotest contrahit
cohortes ex delectibus Pompeianis; in his Camerino
fugientemLucilium Hirrum cum sex cohortibus, quas ibi in
praesidio habuerat, excipit; quibuscoactis XII efficit. Cum his
ad Domitium Ahenobarbum Corfinium magnis itineribuspervenit
Caesaremque adesse cum legionibus duabus nuntiat. Domitius per se
circiterXX cohortes Alba, ex Marsis et Paelignis, finitimis ab
regionibus coegerat.

,16,   Recepto Firmo expulsoque Lentulo Caesar conquiri milites,
qui ab eo discesserant,delectumque institui iubet; ipse unum diem
ibi rei frumentariae causa moratusCorfinium contendit. Eo cum
venisset, cohortes V praemissae a Domitio ex oppidopontem
fluminis interrumpebant, qui erat ab oppido milia passuum
circiter III. Ibicum antecursoribus Caesaris proelio commisso
celeriter Domitiani a ponte repulsi sein oppidum receperunt.
Caesar legionibus transductis ad oppidum constitit iuxtaquemurum
castra posuit.

,17,  Re cognita Domitius ad Pompeium in Apuliam peritos regionum
magnoproposito praemio cum litteris mittit, qui petant atque
orent, ut sibi subveniat:Caesarem duobus exercitibus et locorum
angustiis facile intercludi posse frumentoqueprohiberi. Quod nisi
fecerit, se cohortesque amplius XXX magnumque numerumsenatorum
atque equitum Romanorum in periculum esse venturum. Interim
suoscohortatus tormenta in muris disponit certasque cuique partes
ad custodiam urbisattribuit; militibus in contione agros ex suis
possessionibus pollicetur, quaterna insingulos iugera, et pro
rata parte centurionibus evocatisque.

,18,  Interim Caesari nuntiatur Sulmonenses, quod oppidum a
Corfinio VII miliumintervallo abest, cupere ea facere, quae
vellet, sed a Q. Lucretio senatore et AttioPeligno prohiberi, qui
id oppidum VII cohortium praesidio tenebant. Mittit eo M.Antonium
cum legionis XIII cohortibus V. Sulmonenses simulatque signa
nostraviderunt, portas aperuerunt universique, et oppidani et
milites, obviam gratulantesAntonio exierunt. Lucretius et Attius
de muro se deiecerunt. Attius ad Antoniumdeductus petit ut ad
Caesarem mitteretur. Antonius cum cohortibus et Attio eodemdie,
quo profectus erat, revertitur. Caesar eas cohortes cum exercitu
suo coniunxitAttiumque incolumem dimisit. Caesar primis diebus
castra magnis operibus munireet ex finitimis municipiis frumentum
comportare reliquasque copias exspectareinstituit. Eo triduo
legio VIII ad eum venit cohortesque ex novis Galliae
dilectibusXXII equitesque ab rege Norico circiter CCC. Quorum
adventu altera castra ad alteramoppidi partem ponit; his castris
Curionem praefecit. Reliquis diebus oppidum vallocastellisque
circummunire instituit. Cuius operis maxima parte effecta eodem
feretempore missi a Pompeio revertuntur.

,19,  Litteris perlectis Domitius dissimulans in consilio
pronuntiat Pompeium celeritersubsidio venturum hortaturque eos,
ne animo deficiant quaeque usui addefendendum oppidum sint
parent. Ipse arcano cum paucis familiaribus suiscolloquitur
consiliumque fugae capere constituit. Cum vultus Domiti cum
orationenon consentiret, atque omnia trepidantius timidiusque
ageret, quam superioribusdiebus consuesset, multumque cum suis
consiliandi causa secreto praeterconsuetudinem colloqueretur,
concilia conventusque hominum fugeret, res diutiustegi
dissimularique non potuit. Pompeius enim rescripserat: sese rem
in summumpericulum deducturum non esse, neque suo consilio aut
voluntate Domitium se inoppidum Corfinium contulisse; proinde, si
qua fuisset facultas, ad se cum omnibuscopiis veniret. Id ne
fieri posset, obsidione atque oppidi circummunitione fiebat.

,20,  Divulgato Domiti consilio milites, qui erant Corfinii, prima
vesperi secessionemfaciunt atque ita inter se per tribunos
militum centurionesque atque honestissimos suigeneris
colloquuntur: obsideri se a Caesare, opera munitionesque prope
esse perfectas;ducem suum Domitium, cuius spe atque fiducia
permanserint, proiectis omnibusfugae consilium capere: debere se
suae salutis rationem habere. Ab his primo Marsidissentire
incipiunt eamque oppidi partem, quae munitissima videretur,
occupant,tantaque inter eos dissensio exsistit, ut manum
conserere atque armis dimicareconentur; post paulo tamen
internuntiis ultro citroque missis quae ignorabant, de L.Domiti
fuga, cognoscunt. Itaque omnes uno consilio Domitium productum
inpublicum circumsistunt et custodiunt legatosque ex suo numero
ad Caesaremmittunt: sese paratos esse portas aperire, quaeque
imperaverit facere et L. Domitiumvivum in eius potestati tradere.

,21,  Quibus rebus cognitis Caesar, etsi magni interesse
arbitrabatur quam primumoppido potiri cohortesque ad se in castra
traducere, ne qua aut largitionibus aut animiconfirmatione aut
falsis nuntiis commutatio fieret voluntatis, quod saepe in
belloparvis momentis magni casus intercederent, tamen veritus, ne
militum introitu etnocturni temporis licentia oppidum
diriperetur, eos, qui venerant, collaudat atque inoppidum
dimittit, portas murosque adservari iubet. Ipse eis operibus,
quae facereinstituerat, milites disponit non certis spatiis
intermissis, ut erat superiorum dierumconsuetudo, sed perpetuis
vigiliis stationibusque, ut contingant inter se atque
omnemmunitionem expleant; tribunos militum et praefectos
circummittit atque hortatur,non solum ab eruptionibus caveant,
sed etiam singulorum hominum occultos exitusadservent. Neque vero
tam remisso ac languido animo quisquam omnium fuit, qui eanocte
conquieverit. Tanta erat summae rerum exspectatio, ut alius in
aliam partemmente atque animo traheretur, quid ipsis
Corfiniensibus, quid Domitio, quid Lentulo,quid reliquis
accideret, qui quosque eventus exciperent.

,22,   Quarta vigilia circiterLentulus Spinther de muro cum
vigiliis custodibusque nostris colloquitur; velle, sisibi fiat
potestas, Caesarem convenire. Facta potestate ex oppido mittitur,
neque ab eoprius Domitiani milites discedunt, quam in conspectum
Caesaris deducatur. Cum eode salute sua agit, orat atque
obsecrat, ut sibi parcat, veteremque amicitiamcommemorat
Caesarisque in se beneficia exponit; quae erant maxima: quod per
eumin collegium pontificum venerat, quod provinciam Hispaniam ex
praetura habuerat,quod in petitione consulatus erat sublevatus.
Cuius orationem Caesar interpellat: senon maleficii causa ex
provincia egressum, sed uti se a contumeliis
inimicorumdefenderet, ut tribunos plebis in ea re ex civitate
expulsos in suam dignitatemrestitueret, ut se et populum Romanum
factione paucorum oppressum in libertatemvindicaret. Cuius
oratione confirmatus Lentulus, ut in oppidum reverti liceat,
petit:quod de sua salute impetraverit, fore etiam reliquis ad
suam spem solatio; adeo esseperterritos nonnullos, ut suae vitae
durius consulere cogantur. Facta potestate discedit.

,23,  Caesar, ubi luxit, omnes senatores senatorumque liberos,
tribunos militumequitesque Romanos ad se produci iubet. Erant
quinquaginta; ordinis senatorii L.Domitius, P. Lentulus Spinther,
L. Caecilius Rufus, Sex. Quintilius Varus quaestor, L.Rubrius;
praeterea filius Domiti aliique complures adulescentes et magnus
numerusequitum Romanorum et decurionum, quos ex municipiis
Domitius evocaverat. Hosomnes productos a contumeliis militum
conviciisque prohibet; pauca apud eosloquitur, (queritur) quod
sibi a parte eorum gratia relata non sit pro suis in eosmaximis
beneficiis; dimittit omnes incolumes. HS |LX|, quod advexerat
Domitiusatque in publico deposuerat, allatum ad se ab IIII viris
Corfiniensibus Domitio reddit,ne continentior in vita hominum
quam in pecunia fuisse videatur, etsi eampecuniam publicam esse
constabat datamque a Pompeio in stipendium. MilitesDomitianos
sacramentum apud se dicere iubet atque eo die castra movet
iustumqueiter conficit VII omnino dies ad Corfinium commoratus,
et per fines Marrucinorum,Frentranorum, Larinatium in Apuliam
pervenit.

,24,  Pompeius his rebus cognitis, quae erant ad Corfinium gestae,
Luceria proficisciturCanusium atque inde Brundisium. Copias
undique omnes ex novis dilectibus ad secogi iubet; servos,
pastores armat atque eis equos attribuit; ex his circiter CCC
equitesconficit. L. Manlius praetor Alba cum cohortibus sex
profugit, Rutilius Lupus praetorTarracina cum tribus; quae procul
equitatum Caesaris conspicatae, cui praeerat VibiusCurius,
relicto praetore signa ad Curium transferunt atque ad eum
transeunt. Itemreliquis itineribus nonnullae cohortes in agmen
Caesaris, aliae in equites incidunt.Reducitur ad eum deprensus ex
itinere N. Magius Cremona, praefectus fabrum Cn.Pompei. Quem
Caesar ad eum remittit cum mandatis: quoniam ad id tempus
facultascolloquendi non fuerit, atque ipse Brundisium sit
venturus, interesse rei publicae etcommunis salutis se cum
Pompeio colloqui; neque vero idem profici longo itinerisspatio,
cum per alios condiciones ferantur, ac si coram de omnibus
condicionibusdisceptetur.

,25,  His datis mandatis Brundisium cum legionibus VI pervenit,
veteranis III etreliquis, quas ex novo dilectu confecerat atque
in itinere compleverat; Domitianasenim cohortes protinus a
Corfinio in Siciliam miserat. Reperit consules
Dyrrachiumprofectos cum magna parte exercitus, Pompeium remanere
Brundisii cum cohortibusviginti; neque certum inveniri poterat,
obtinendine Brundisii causa ibi remansisset,quo facilius omne
Hadriaticum mare ex ultimis Italiae partibus
regionibusqueGraeciae in potestate haberet atque ex utraque parte
bellum administrare posset, aninopia navium ibi restitisset,
veritusque ne ille Italiam dimittendam non existimaret,exitus
administrationesque Brundisini portus impedire instituit. Quorum
operumhaec erat ratio. Qua fauces erant angustissimae portus,
moles atque aggerem abutraque parte litoris iaciebat, quod his
locis erat vadosum mare. Longius progressus,cum agger altiore
aqua contineri non posset, rates duplices quoquo versus pedum
XXXe regione molis collocabat. Has quaternis ancoris ex IIII
angulis destinabat, ne fluctibusmoverentur. His perfectis
collocatisque alias deinceps pari magnitudine rates iungebat.Has
terra atque aggere integebat, ne aditus atque incursus ad
defendendumimpediretur. A fronte atque ab utroque latere cratibus
ac pluteis protegebat; in quartaquaque earum turres binorum
tabulatorum excitabat, quo commodius ab impetunavium incendiisque
defenderet.

,26,  Contra haec Pompeius naves magnas onerarias, quas in portu
Brundisinodeprehenderat, adornabat. Ibi turres cum ternis
tabulatis erigebat easque multistormentis et omni genere telorum
completas ad opera Caesaris adpellebat, ut ratesperrumperet atque
opera disturbaret. Sic cotidie utrimque eminus fundis,
sagittisreliquisque telis pugnabatur. Atque haec Caesar ita
administrabat, ut condiciones pacisdimittendas non existimaret;
ac tametsi magnopere admirabatur Magium, quem adPompeium cum
mandatis miserat, ad se non remitti, atque ea res saepe temptata
etsiimpetus eius consiliaque tardabat, tamen omnibus rebus in eo
perseverandumputabat. Itaque Caninium Rebilum legatum, familiarem
necessariumque ScriboniLibonis, mittit ad eum colloquii causa;
mandat, ut Libonem de concilianda pacehortetur; imprimis, ut ipse
cum Pompeio colloqueretur, postulat; magnopere seseconfidere
demonstrat, si eius rei sit potestas facta, fore, ut aequis
condicionibus abarmis discedatur. Cuius rei magnam partem laudis
atque existimationis ad Libonemperventuram, si illo auctore atque
agente ab armis sit discessum. Libo a colloquioCanini digressus
ad Pompeium proficiscitur. Paulo post renuntiat, quod
consulesabsint, sine illis non posse agi de compositione. Ita
saepius rem frustra temptatamCaesar aliquando dimittendam sibi
iudicat et de bello agendum.

,27,  Prope dimidia parte operis a Caesare effecta diebusque in ea
re consumptis VIIIInaves a consulibus Dyrrachio remissae, quae
priorem partem exercitus eodeportaverant, Brundisium revertuntur.
Pompeius sive operibus Caesaris permotussive etiam quod ab initio
Italia excedere constituerat, adventu navium profectionemparare
incipit et, quo facilius impetum Caesaris tardaret, ne sub ipsa
profectionemilites oppidum irrumperent, portas obstruit, vicos
plateasque inaedificat, fossastransversas viis praeducit atque
ibi sudes stipitesque praeacutos defigit. Haec levibuscratibus
terraque inaequat; aditus autem atque itinera duo, quae extra
murum adportum ferebant, maximis defixis trabibus atque eis
praeacutis praesepit. His paratisrebus milites silentio naves
conscendere iubet, expeditos autem ex evocatis,
sagittariisfunditoribusque raros in muro turribusque disponit.
Hos certo signo revocareconstituit, cum omnes milites naves
conscendissent, atque eis expedito loco actuarianavigia
relinquit.

,28,  Brundisini Pompeianorum militum iniuriis atque ipsius Pompei
contumeliispermoti Caesaris rebus favebant. Itaque cognita Pompei
profectione concursantibusillis atque in ea re occupatis vulgo ex
tectis significabant. Per quos re cognita Caesarscalas parari
militesque armari iubet, ne quam rei gerendae facultatem
dimittat.Pompeius sub noctem naves solvit. Qui erant in muro
custodiae causa collocati, eosigno, quod convenerat, revocantur
notisque itineribus ad naves decurrunt. Militespositis scalis
muros ascendunt, sed moniti a Brundisinis, ut vallum caecum
fossasquecaveant, subsistunt et longo itinere ab his circumducti
ad portum perveniunt duasquenaves cum militibus, quae ad moles
Caesaris adhaeserant, scaphis lintribusquereprehendunt,
reprehensas excipiunt.

,29,  Caesar etsi ad spem conficiendi negotii maxime probabat
coactis navibus maretransire et Pompeium sequi, priusquam ille
sese transmarinis auxiliis confirmaret,tamen eius rei moram
temporisque longinquitatem timebat, quod omnibus coactisnavibus
Pompeius praesentem facultatem insequendi sui ademerat.
Relinquebatur, utex longinquioribus regionibus Galliae Picenique
et a freto naves essent exspectandae.Id propter anni tempus
longum atque impeditum videbatur. Interea veteremexercitum, duas
Hispanias confirmari, quarum erat altera maximis beneficiis
Pompeidevincta, auxilia, equitatum parari, Galliam Italiamque
temptari se absente nolebat.

,30,  Itaque in praesentia Pompei sequendi rationem omittit, in
Hispaniam proficisciconstituit: duumviris municipiorum omnium
imperat, ut naves conquirantBrundisiumque deducendas curent.
Mittit in Sardiniam cum legione una Valeriumlegatum, in Siciliam
Curionem pro praetore cum legionibus duabus; eundem, cumSiciliam
recepisset, protinus in Africam traducere exercitum iubet.
Sardiniamobtinebat M. Cotta, Siciliam M. Cato; Africam sorte
Tubero obtinere debebat.Caralitani, simul ad se Valerium mitti
audierunt, nondum profecto ex Italia suasponte Cottam ex oppido
eiciunt. Ille perterritus, quod omnem provinciam
consentireintellegebat, ex Sardinia in Africam profugit. Cato in
Sicilia naves longas veteresreficiebat, novas civitatibus
imperabat. Haec magno studio agebat. In LucanisBrutiisque per
legatos suos civium Romanorum delectus habebat, equitumpeditumque
certum numerum a civitatibus Siciliae exigebat. Quibus rebus
paeneperfectis adventu Curionis cognito queritur in contione sese
proiectum ac proditum aCn. Pompeio, qui omnibus rebus
imparatissimis non necessarium bellum suscepissetet ab se
reliquisque in senatu interrogatus omnia sibi esse ad bellum apta
ac parataconfirmavisset. Haec in contione questus ex provincia
fugit.

,31,  Nacti vacuas ab imperiis Sardiniam Valerius, Curio Siciliam,
cum exercitibus eoperveniunt. Tubero cum in Africam venisset,
invenit in provincia cum imperioAttium Varum; qui ad Auximum, ut
supra demonstravimus, amissis cohortibusprotinus ex fuga in
Africam pervenerat atque eam sua sponte vacuam
occupaveratdelectuque habito duas legiones effecerat, hominum et
locorum notitia et usu eiusprovinciae nactus aditus ad ea
conanda, quod paucis ante annis ex praetura eamprovinciam
obtinuerat. Hic venientem Uticam navibus Tuberonem portu
atqueoppido prohibet neque adfectum valetudine filium exponere in
terra patitur, sedsublatis ancoris excedere eo loco cogit.

,32,  His rebus confectis Caesar, ut reliquum tempus a labore
intermitteretur, milites inproxima municipia deducit; ipse ad
urbem proficiscitur. Coacto senatu iniuriasinimicorum commemorat.
Docet se nullum extraordinarium honorem appetisse, sedexspectato
legitimo tempore consulatus eo fuisse contentum, quod omnibus
civibuspateret. Latum ab X tribunis plebis contradicentibus
inimicis, Catone vero acerrimerepugnante et pristina consuetudine
dicendi mora dies extrahente, ut sui ratio absentishaberetur,
ipso consule Pompeio ; qui si improbasset, cur ferri passus
esset? Siprobasset, cur se uti populi beneficio prohibuisset?
Patientiam proponit suam, cum deexercitibus dimittendis ultro
postulavisset; in quo iacturam dignitatis atque honorisipse
facturus esset. Acerbitatem inimicorum docet, qui, quod ab altero
postularent, inse recusarent, atque omnia permisceri mallent,
quam imperium exercitusquedimittere. Iniuriam in eripiendis
legionibus praedicat, crudelitatem et insolentiam
incircumscribendis tribunis plebis; condiciones a se latas,
expetita colloquia et denegatacommemorat. Pro quibus rebus
hortatur ac postulat, ut rem publicam suscipiant atqueuna secum
administrent. Sin timore defugiant, illis se oneri non futurum et
per serem publicam administraturum. Legatos ad Pompeium de
compositione mittioportere, neque se reformidare, quod in senatu
Pompeius paulo ante dixisset, ad quoslegati mitterentur, his
auctoritatem attribui timoremque eorum, qui mitterentsignificari.
Tenuis atque infirmi haec animi videri. Se vero, ut operibus
anteirestuduerit, sic iustitia et aequitate velle superare.

,33,  Probat rem senatus de mittendis legatis: sed, qui
mitterentur, non reperiebantur,maximeque timoris causa pro se
quisque id munus legationis recusabat. Pompeiusenim discedens ab
urbe in senatu dixerat eodem se habiturum loco, qui
Romaeremansissent et qui in castris Caesaris fuissent. Sic
triduum disputationibusexcusationibusque extrahitur. Subicitur
etiam L. Metellus, tribunus plebis, ab inimicisCaesaris, qui hanc
rem distrahat, reliquasque res, quascumque agere
instituerit,impediat. Cuius cognito consilio Caesar frustra
diebus aliquot consumptis, nereliquum tempus amittat, infectis
eis, quae agere destinaverat, ab urbe proficiscituratque in
ulteriorem Galliam pervenit.

,34,  Quo cum venisset, cognoscit missum a Pompeio Vibullium
Rufum, quem paucisante diebus Corfinio captum ipse dimiserat;
profectum item Domitium adoccupandam Massiliam navibus actuariis
septem, quas Igilii et in Cosano a privatiscoactas servis,
libertis, colonis suis compleverat; praemissos etiam legatos
Massiliensesdomum, nobiles adulescentes, quos ab urbe discedens
Pompeius erat adhortatus, nenova Caesaris officia veterum suorum
beneficiorum in eos memoriam expellerent.Quibus mandatis acceptis
Massilienses portas Caesari clauserant; Albicos, barbaroshomines,
qui in eorum fide antiquitus erant montesque supra Massiliam
incolebant,ad se vocaverant; frumentum ex finitimis regionibus
atque ex omnibus castellis inurbem convexerant; armorum officinas
in urbe instituerant; muros portas classemreficiebant.

,35,  Evocat ad se Caesar Massilia XV primos; cum his agit, ne
initium inferendi belli aMassiliensibus oriatur: debere eos
Italiae totius auctoritatem sequi potius quam uniushominis
voluntati obtemperare. Reliqua, quae ad eorum sanandas mentes
pertinerearbitrabatur, commemorat. Cuius orationem legati domum
referunt atque exauctoritate haec Caesari renuntiant: intellegere
se divisum esse populum Romanumin partes duas; neque sui iudicii
neque suarum esse virium discernere, utra parsiustiorem habeat
causam. Principes vero esse earum partium Cn. Pompeium et
C.Caesarem patronos civitatis; quorum alter agros Volcarum
Arecomicorum etHelviorum publice iis concesserit, alter bello
victos Sallyas attribuerit vectigaliaqueauxerit. Quare paribus
eorum beneficiis parem se quoque voluntatem tribuere debereet
neutrum eorum contra alterum iuvare aut urbe aut portibus
recipere.

,36,  Haec dum inter eos aguntur, Domitius navibus Massiliam
pervenit atque ab eisreceptus urbi praeficitur; summa ei belli
administrandi permittitur. Eius imperioclassem quoquo versus
dimittunt; onerarias naves, quas ubique possunt,deprehendunt
atque in portum deducunt, parum clavis aut materia atque
armamentisinstructis ad reliquas armandas reficiendasque utuntur;
frumenti quod inventum est,in publicum conferunt; reliquas merces
commeatusque ad obsidionem urbis, siaccidat, reservant. Quibus
iniuriis permotus Caesar legiones tres Massiliam adducit;turres
vineasque ad oppugnationem urbis agere, naves longas Arelate
numero XIIfacere instituit. Quibus effectis armatisque diebus
XXX, a qua die materia caesa est,adductisque Massiliam his D.
Brutum praeficit, C. Trebonium legatum adoppugnationem Massiliae
relinquit.

,37,  Dum haec parat atque administrat, C. Fabium legatum cum
legionibus III, quasNarbone circumque ea loca hiemandi causa
disposuerat, in Hispaniam praemittitceleriterque saltus Pyrenaeos
occupari iubet, qui eo tempore ab L. Afranio legatopraesidiis
tenebantur. Reliquas legiones, quae longius hiemabant, subsequi
iubet.Fabius, ut erat imperatum, adhibita celeritate praesidium
ex saltu deiecit magnisqueitineribus ad exercitum Afrani
contendit.

,38,  Adventu L.Vibulli Rufi, quem a Pompeio missum in Hispaniam
demonstratumest, Afranius et Petreius et Varro, legati Pompei,
quorum unus Hispaniam citerioremtribus legionibus, alter
ulteriorem a saltu Castulonensi ad Anam duabus legionibus,tertius
ab Ana Vettonum agrum Lusitaniamque pari numero legionum
optinebat,officia inter se partiuntur, uti Petreius ex Lusitania
per Vettones cum omnibus copiisad Afranium proficiscatur, Varro
cum eis, quas habebat, legionibus omnemulteriorem Hispaniam
tueatur. His rebus constitutis equites auxiliaque toti
Lusitaniaea Petreio, Celtiberiae, Cantabris barbarisque omnibus,
qui ad Oceanum pertinent, abAfranio imperantur. Quibus coactis
celeriter Petreius per Vettones ad Afraniumpervenit,
constituuntque communi consilio bellum ad Ilerdam propter
ipsiusopportunitatem gerere.

,39,  Erant, ut supra demonstratum est, legiones Afranii tres,
Petreii duae, praetereascutatae citerioris provinciae et
caetratae ulterioris Hispaniae cohortes circiter LXXXequitumque
utriusque provinciae circiter V milia. Caesar legiones in
Hispaniampraemiserat VI, auxilia peditum V milia, equitum III
milia, quae omnibussuperioribus bellis habuerat, et parem ex
Gallia numerum, quam ipse pacaverat,nominatim ex omnibus
civitatibus nobilissimo et fortissimo quoque evocato, hucoptimi
generis hominum ex Aquitanis montanisque, qui Galliam
provinciamattingunt addiderat. Audierat Pompeium per Mauretaniam
cum legionibus iter inHispaniam facere confestimque esse
venturum. Simul a tribunis militumcenturionibusque mutuas
pecunias sumpsit; has exercitui distribuit. Quo facto duasres
consecutus est, quod pignore animos centurionum devinxit et
largitione militumvoluntates redemit.

,40,  Fabius finitimarum civitatum animos litteris nuntiisque
temptabat. In Sicoriflumine pontes effecerat duos distantes inter
se milia passuum IIII. His pontibuspabulatum mittebat, quod ea
quae citra flumen fuerant, superioribus diebusconsumpserat. Hoc
idem fere atque eadem de causa Pompeiani exercitus
ducesfaciebant, crebroque inter se equestribus proeliis
contendebant. Huc cum cotidianaconsuetudine congressae
pabulatoribus praesidio propiore ponte legiones Fabianaeduae
flumen transissent, impedimentaque et omnis equitatus sequeretur,
subito viventorum et aquae magnitudine pons est interruptus et
reliqua multitudo equituminterclusa. Quo cognito a Petreio et
Afranio ex aggere atque cratibus, quae flumineferebantur,
celeriter suo ponte Afranius, quem oppido castrisque coniunctum
habebat,legiones IIII equitatumque omnem traiecit duabusque
Fabianis occurrit legionibus.Cuius adventu nuntiato L. Plancus,
qui legionibus praeerat, necessaria re coactuslocum capit
superiorem diversamque aciem in duas partes constituit, ne ab
equitatucircumveniri posset. Ita congressus impari numero magnos
impetus legionumequitatusque sustinet. Commisso ab equitibus
proelio signa legionum duarum proculab utrisque conspiciuntur,
quas C. Fabius ulteriore ponte subsidio nostris miseratsuspicatus
fore id, quod accidit, ut duces adversariorum occasione et
beneficio fortunaead nostros opprimendos uterentur. Quarum
adventu proelium dirimitur, ac suasuterque legiones reducit in
castra.

,41,  Eo biduo Caesar cum equitibus DCCCC, quos sibi praesidio
reliquerat, in castrapervenit. Pons, qui fuerat tempestate
interruptus, paene erat refectus; hunc noctuperfici iussit. Ipse
cognita locorum natura ponti castrisque praesidio sex
cohortesreliquit atque omnia impedimenta et postero die omnibus
copiis triplici instructa aciead Ilerdam proficiscitur et sub
castris Afranii constitit et ibi paulisper sub armismoratus facit
aequo loco pugnandi potestatem. Potestate facta Afranius copias
educit etin medio colle sub castris constituit. Caesar, ubi
cognovit per Afranium stare, quominus proelio dimicaretur, ab
infimis radicibus montis intermissis circiter passibusCCCC castra
facere constituit et, ne in opere faciundo milites repentino
hostiumincursu exterrerentur atque opere prohiberentur, vallo
muniri vetuit, quod eminereet procul videri necesse erat, sed a
fronte contra hostem pedum XV fossam fieri iussit.Prima et
secunda acies in armis, ut ab initio constituta erat, permanebat;
post has opusin occulto a III acie fiebat. Sic omne prius est
perfectum, quam imtellegeretur abAfranio castra muniri. Sub
vesperum Caesar intra hanc fossam legiones reducit atqueibi sub
armis proxima nocte conquiescit.

,42,  Postero die omnem exercitum intra fossam continet et, quod
longius erat aggerpetendus, in praesentia similem rationem operis
instituit singulaque latera castrorumsingulis attribuit
legionibus munienda fossasque ad eandem magnitudinem
perficiiubet; reliquas legiones in armis expeditas contra hostem
constituit. AfraniusPetreiusque terrendi causa atque operis
impediendi copias suas ad infimas montisradices producunt et
proelio lacessunt, neque idcirco Caesar opus intermittit
confisuspraesidio legionum trium et munitione fossae. Illi non
diu commorati nec longius abinfimo colle progressi copias in
castra reducunt. Tertio die Caesar vallo castracommunit; reliquas
cohortes, quas in superioribus castris reliquerat,
impedimentaquead se traduci iubet.

,43,  Erat inter oppidum Ilerdam et proximum collem, ubi castra
Petreius atqueAfranius habebant, planities circiter passuum CCC,
atque in hoc fere medio spatiotumulus erat paulo editior; quem si
occupavisset Caesar et communisset, ab oppido etponte et commeatu
omni, quem in oppidum contulerant, se interclusurumadversarios
confidebat. Hoc sperans legiones III ex castris educit acieque in
locisidoneis instructa unius legionis antesignanos procurrere
atque eum tumulumoccupare iubet. Qua re cognita celeriter quae in
statione pro castris erant Afraniicohortes breviore itinere ad
eundem occupandum locum mittuntur. Contenditurproelio, et quod
prius in tumulum Afraniani venerant, nostri repelluntur atque
aliissubmissis subsidiis terga vertere seque ad signa legionum
recipere coguntur.

,44,  Genus erat pugnae militum illorum, ut magno impetu primo
procurrerent,audacter locum caperent, ordines suos non magnopere
servarent, rari dispersiquepugnarent; si premerentur, pedem
referre et loco excedere non turpe existimarentcum Lusitanis
reliquisque barbaris barbaro genere quodam pugnae assuefacti;
quodfere fit, quibus quisque in locis miles inveteraverit, ut
multum earum regionumconsuetudine moveatur. Haec tum ratio
nostros perturbavit insuetos huius generispugnae: circumiri enim
sese ab aperto latere procurrentibus singulis arbitrabantur;
ipsiautem suos ordines servare neque ab signis discedere neque
sine gravi causa eumlocum, quem ceperant, dimitti censuerant
oportere. Itaque perturbatis antesignanislegio, quae in eo cornu
constiterat, locum non tenuit atque in proximum collem
seserecepit.

,45,  Caesar paene omni acie perterrita, quod praeter opinionem
consuetudinemqueacciderat, cohortatus suos legionem nonam
subsidio ducit; hostem insolenter atqueacriter nostros
insequentem supprimit rursusque terga vertere seque ad
oppidumIlerdam recipere et sub muro consistere cogit. Sed nonae
legionis milites elati studio,dum sarcire acceptum detrimentum
volunt, temere insecuti longius fugientes inlocum iniquum
progrediuntur et sub montem, in quo erat oppidum positum
Ilerda,succedunt. Hinc se recipere cum vellent, rursus illi ex
loco superiore nostrospremebant. Praeruptus locus erat utraque ex
parte derectus ac tantum in latitudinempatebat, ut tres
instructae cohortes eum locum explerent, ut neque subsidia ab
lateribussubmitti neque equites laborantibus usui esse possent.
Ab oppido autem declivis locustenui fastigio vergebat in
longitudinem passuum circiter CCCC. Hac nostris eratreceptus,
quod eo incitati studio inconsultius processerant; hoc pugnabatur
loco, etpropter angustias iniquo et quod sub ipsis radicibus
montis constiterant, ut nullumfrustra telum in eos mitteretur.
Tamen virtute et patientia nitebantur atque omniavulnera
sustinebant. Augebatur illis copia, atque ex castris cohortes per
oppidumcrebro submittebantur, ut integri defessis succederent.
Hoc idem Caesar facerecogebatur, ut submissis in eundem locum
cohortibus defessos reciperet.

,46,  Hoc cum esset modo pugnatum continenter horis quinque
nostrique gravius amultitudine premerentur, consumptis omnibus
telis gladiis destrictis impetumadversus montem in cohortes
faciunt, paucisque deiectis reliquos sese converterecogunt.
Submotis sub murum cohortibus ac nonnullam partem propter
terrorem inoppidum compulsis facilis est nostris receptus datus.
Equitatus autem noster abutroque latere, etsi deiectis atque
inferioribus locis constiterat, tamen summa iniugum virtute
connititur atque inter duas acies perequitans commodiorem
actutiorem nostris receptum dat. Ita vario certamine pugnatum
est. Nostri in primocongressu circiter LXX ceciderunt, in his Q.
Fulginius ex primo hastato legionis XIIII,qui propter eximiam
virtutem ex inferioribus ordinibus in eum locum
pervenerat;vulnerantur amplius DC. Ex Afranianis interficiuntur
T. Caecilius, primi pilicenturio, et praeter eum centuriones
IIII, milites amplius CC.

,47,  Sed haec eius diei praefertur opinio, ut se utrique
superiores discessisseexistimarent: Afraniani, quod, cum esse
omnium iudicio inferiores viderentur,comminus tam diu stetissent
et nostrorum impetum sustinuissent et initio locumtumulumque
tenuissent, quae causa pugnandi fuerat, et nostros primo
congressuterga vertere coegissent; nostri autem, quod iniquo loco
atque impari congressinumero quinque horis proelium
sustinuissent, quod montem gladiis destrictisascendissent, quod
ex loco superiore terga vertere adversarios coegissent atque
inoppidum compulissent. Illi eum tumulum, pro quo pugnatum est,
magnis operibusmunierunt praesidiumque ibi posuerunt.

,48,  Accidit etiam repentinum incommodum biduo, quo haec gesta
sunt. Tanta enimtempestas cooritur, ut numquam illis locis
maiores aquas fuisse constaret. Tum autemex omnibus montibus
nives proluit ac summas ripas fluminis superavit pontesqueambo,
quos C. Fabius fecerat, uno die interrupit. Quae res magnas
difficultatesexercitui Caesaris attulit. Castra enim, ut supra
demonstratum est, cum essent interflumina duo, Sicorim et Cingam,
spatio milium XXX, neutrum horum transiripoterat, necessarioque
omnes his angustiis continebantur. Neque civitates, quae
adCaesaris amicitiam accesserant, frumentum supportare, neque ei,
qui pabulatumlongius progressi erant, interclusi fluminibus
reverti neque maximi commeatus, quiex Italia Galliaque veniebant,
in castra pervenire poterant. Tempus erat autemdifficillimum, quo
neque frumenta in hibernis erant neque multum a
maturitateaberant; ac civitates exinanitae, quod Afranius paene
omne frumentum ante Caesarisadventum Ilerdam convexerat, reliqui
si quid fuerat, Caesar superioribus diebusconsumpserat; pecora,
quod secundum poterat esse inopiae subsidium, propter
bellumfinitimae civitates longius removerant. Qui erant pabulandi
aut frumentandi causaprogressi, hos levis armaturae Lusitani
peritique earum regionum cetrati citeriorisHispaniae
consectabantur; quibus erat proclive tranare flumen, quod
consuetudoeorum omnium est, ut sine utribus ad exercitum non
eant.

,49,  At exercitus Afranii omnium rerum abundabat copia. Multum
erat frumentumprovisum et convectum superioribus temporibus,
multum ex omni provinciacomportabatur; magna copia pabuli
suppetebat. Harum omnium rerum facultates sineullo periculo pons
Ilerdae praebebat et loca trans flumen integra, quo omnino
Caesaradire non poterat.

,50,  Hae permanserunt aquae dies complures. Conatus est Caesar
reficere pontes; sednec magnitudo fluminis permittebat, neque ad
ripam dispositae cohortesadversariorum perfici patiebantur. Quod
illis prohibere erat facile cum ipsius fluminisnatura atque aquae
magnitudine, tum quod ex totis ripis in unum atque angustumlocum
tela iaciebantur; atque erat difficile eodem tempore rapidissimo
flumine operaperficere et tela vitare.

,51,  Nuntiatur Afranio magnos commeatus, qui iter habebant ad
Caesarem, ad flumenconstitisse. Venerant eo sagittarii ex
Rutenis, equites ex Gallia cum multis carrismagnisque
impedimentis, ut fert Gallica consuetudo. Erant praeterea
cuiusque generishominum milia circiter VI cum servis liberisque;
sed nullus ordo, nullum imperiumcertum, cum suo quisque consilio
uteretur atque omnes sine timore iter facerent usisuperiorum
temporum atque itinerum licentia. Erant complures
honestiadulescentes, senatorum filii et ordinis equestris; erant
legationes civitatum; erantlegati Caesaris. Hos omnes flumina
continebant. Ad hos opprimendos cum omniequitatu tribusque
legionibus Afranius de nocte proficiscitur imprudentesque
antemissis equitibus aggreditur. Celeriter sese tamen Galli
equites expediunt proeliumquecommittunt. Ei, dum pari certamine
res geri potuit, magnum hostium numerumpauci sustinuere; sed ubi
signa legionum appropinquare coeperunt, paucis amississese in
proximos montes conferunt. Hoc pugnae tempus magnum attulit
nostris adsalutem momentum; nacti enim spatium se in loca
superiora receperunt. Desideratisunt eo die sagittarii circiter
CC, equites pauci, calonum atque impedimentorum nonmagnus
numerus.

,52,  His tamen omnibus annona crevit; quae fere res non solum
inopia praesentis, sedetiam futuri temporis timore ingravescere
consuevit. Iamque ad denarios L insingulos modios annona
pervenerat, et militum vires inopia frumenti deminuerat,atque
incommoda in dies augebantur; et ita paucis diebus magna erat
facta rerumcommutatio ac se fortuna inclinaverat, ut nostri magna
inopia necessariarum rerumconflictarentur, illi omnibus
abundarent rebus superioresque haberentur. Caesar eiscivitatibus,
quae ad eius amicitiam accesserant, quod minor erat frumenti
copia, pecusimperabat; calones ad longinquiores civitates
dimittebat; ipse praesentem inopiamquibus poterat subsidiis
tutabatur.

,53,  Haec Afranius Petreiusque et eorum amici pleniora etiam
atque uberiora Romamad suos perscribebant; multa rumor
affingebat, ut paene bellum confectum videretur.Quibus litteris
nuntiisque Romam perlatis magni domum concursus ad
Afraniummagnaeque gratulationes fiebant; multi ex Italia ad Cn.
Pompeium proficiscebantur,alii, ut principes talem nuntium
attulisse, alii ne eventum belli exspectasse aut exomnibus
novissimi venisse viderentur.

,54,  Cum in his angustiis res esset, atque omnes viae ab
Afranianis militibusequitibusque obsiderentur, nec pontes perfici
possent, imperat militibus Caesar, utnaves faciant, cuius generis
eum superioribus annis usus Britanniae docuerat. Carinaeac prima
statumina ex levi materia fiebant; reliquum corpus navium
viminibuscontextum coriis integebatur. Has perfectas carris
iunctis devehit noctu milia passuuma castris XXII militesque his
navibus flumen transportat continentemque ripae collemimproviso
occupat. Hunc celeriter, priusquam ab adversariis sentiatur,
communit.Huc legionem postea traicit atque ex utraque parte
pontem instituit, biduo perficit. Itacommeatus et qui frumenti
causa processerant tuto ad se recipit et rem frumentariamexpedire
incipit.

,55,  Eodem die equitum magnam partem flumen traiecit. Qui
inopinantes pabulatoreset sine ullo dissipatos timore aggressi
magnum numerum iumentorum atquehominum intercipiunt cohortibusque
cetratis subsidio missis scienter in duas partessese distribuunt,
alii ut praedae praesidio sint, alii ut venientibus resistant
atque eospropellant, unamque cohortem, quae temere ante ceteras
extra aciem procurrerat,seclusam ab reliquis circumveniunt atque
interficiunt incolumesque cum magnapraeda eodem ponte in castra
revertuntur.

,56,  Dum haec ad Ilerdam geruntur, Massilienses usi L. Domitii
consilio naves longasexpediunt numero XVII, quarum erant XI
tectae. Multa huc minora navigia addunt,ut ipsa multitudine
nostra classis terreatur. Magnum numerum sagittariorum,magnum
Albicorum, de quibus supra demonstratum est, imponunt atque
hospraemiis pollicitationibusque incitant. Certas sibi deposcit
naves Domitius atque hascolonis pastoribusque, quos secum
adduxerat, complet. Sic omnibus rebus instructaclasse magna
fiducia ad nostras naves procedunt, quibus praeerat D. Brutus.
Hae adinsulam, quae est contra Massiliam, stationes obtinebant.

,57,  Erat multo inferior numero navium Brutus; sed electos ex
omnibus legionibusfortissimos viros, antesignanos, centuriones,
Caesar ei classi attribuerat, qui sibi idmuneris depoposcerant.
Hi manus ferreas atque harpagones paraverant magnoquenumero
pilorum, tragularum reliquorumque telorum se instruxerant. Ita
cognitohostium adventu suas naves ex portu educunt, cum
Massiliensibus confligunt.Pugnatum est utrimque fortissime atque
acerrime; neque multum Albici nostrisvirtute cedebant, homines
asperi et montani, exercitati in armis; atque hi mododigressi a
Massiliensibus recentem eorum pollicitationem animis
continebant,pastoresque Domitii spe libertatis excitati sub
oculis domini suam probare operamstudebant.

,58,  Ipsi Massilienses et celeritate navium et scientia
gubernatorum confisi nostroseludebant impetusque eorum
excipiebant et, quoad licebat latiore uti spatio, productalongius
acie circumvenire nostros aut pluribus navibus adoriri singulas
aut remostranscurrentes detergere, si possent, contendebant; cum
propius erat necessarioventum, ab scientia gubernatorum atque
artificiis ad virtutem montanorumconfugiebant. Nostri cum minus
exercitatis remigibus minusque peritisgubernatoribus utebantur,
qui repente ex onerariis navibus erant producti neque dumetiam
vocabulis armamentorum cognitis, tum etiam tarditate et gravitate
naviumimpediebantur; factae enim subito ex humida materia non
eundem usum celeritatishabebant. Itaque, dum locus comminus
pugnandi daretur, aequo animo singulas binisnavibus obiciebant
atque iniecta manu ferrea et retenta utraque nave
diversipugnabant atque in hostium naves transcendebant et magno
numero Albicorum etpastorum interfecto partem navium deprimunt,
nonnullas cum hominibus capiunt,reliquas in portum compellunt. Eo
die naves Massiliensium cum eis, quae suntcaptae, intereunt
VIIII.

,59,  Hoc primum Caesari ad Ilerdam nuntiatur; simul perfecto
ponte celeriter fortunamutatur. Illi perterriti virtute equitum
minus libere, minus audacter vagabantur, aliasnon longo a castris
progressi spatio, ut celerem receptum haberent,
angustiuspabulabantur, alias longiore circuitu custodias
stationesque equitum vitabant, autaliquo accepto detrimento aut
procul equitatu viso ex medio itinere proiectis
sarcinisfugiebant. Postremo et plures intermittere dies et
praeter consuetudinem omniumnoctu constituerant pabulari.

,60,  Interim Oscenses et Calagurritani, qui erant Oscensibus
contributi, mittunt ad eumlegatos seseque imperata facturos
pollicentur. Hos Tarraconenses et Iacetani etAusetani et paucis
post diebus Illurgavonenses, qui flumen Hiberum
attingunt,insequuntur. Petit ab his omnibus, ut se frumento
iuvent. Pollicentur atque omnibusundique conquisitis iumentis in
castra deportant. Transit etiam cohorsIllurgavonensis ad eum
cognito civitatis consilio et signa ex statione transfert.
Magnaceleriter commutatio rerum. Perfecto ponte, magnis quinque
civitatibus ad amicitiamadiunctis, expedita re frumentaria,
exstinctis rumoribus de auxiliis legionum, quaecum Pompeio per
Mauritaniam venire dicebantur, multae longinquiores civitates
abAfranio desciscunt et Caesaris amicitiam sequuntur.

,61,  Quibus rebus perterritis animis adversariorum Caesar, ne
semper magno circuituper pontem equitatus esset mittendus, nactus
idoneum locum fossas pedum XXX inlatitudinem complures facere
instituit, quibus partem aliquam Sicoris averteretvadumque in eo
flumine efficeret. His paene effectis magnum in timorem
AfraniusPetreiusque perveniunt, ne omnino frumento pabuloque
intercluderentur, quodmultum Caesar equitatu valebat. Itaque
constituunt illis locis excedere et inCeltiberiam bellum
transferre. Huic consilio suffragabatur etiam illa res, quod
exduobus contrariis generibus, quae superiore bello cum Sertorio
steterant civitates,victae nomen atque imperium absentis Pompei
timebant, quae in amicitia manserant,magnis affectae beneficiis
eum diligebant; Caesaris autem erat in barbaris nomenobscurius.
Hic magnos equitatus magnaque auxilia exspectabant et suis locis
bellum inhiemem ducere cogitabant. Hoc inito consilio toto
flumine Hibero naves conquiri etOctogesam adduci iubent. Id erat
oppidum positum ad Hiberum miliaque passuum acastris aberat XXX.
Ad eum locum fluminis navibus iunctis pontem imperant
fierilegionesque duas flumen Sicorim traducunt, castraque muniunt
vallo pedum XII.

,62,  Qua re per exploratores cognita summo labore militum Caesar
continuato diemnoctemque opere in flumine avertendo huc iam rem
deduxerat, ut equites, etsidifficulter atque aegre fiebat,
possent tamen atque auderent flumen transire, peditesvero
tantummodo umeris ac summo pectore exstarent et cum altitudine
aquae tumetiam rapiditate fluminis ad transeundum impedirentur.
Sed tamen eodem feretempore pons in Hibero prope effectus
nuntiabatur, et in Sicori vadum reperiebatur.

,63,  Iam vero eo magis illi maturandum iter existimabant. Itaque
duabus auxiliaribuscohortibus Ilerdae praesidio relictis omnibus
copiis Sicorim transeunt et cum duabuslegionibus, quas
superioribus diebus traduxerant, castra coniungunt.
RelinquebaturCaesari nihil, nisi uti equitatu agmen adversariorum
male haberet et carperet. Ponsenim ipsius magnum circuitum
habebat, ut multo breviore itinere illi ad Hiberumpervenire
possent. Equites ab eo missi flumen transeunt et, cum de tertia
vigiliaPetreius atque Afranius castra movissent, repente sese ad
novissimum agmenostendunt et magna multitudine circumfusa morari
atque iter impedire incipiunt.

,64,  Prima luce ex superioribus locis, quae Caesaris castris
erant coniuncta, cernebaturequitatus nostri proelio novissimos
illorum premi vehementer ac nonnumquamsustineri extremum agmen
atque interrumpi, alias inferri signa et universarumcohortium
impetu nostros propelli, dein rursus conversos insequi. Totis
vero castrismilites circulari et dolere hostem ex manibus
dimitti, bellum non necessario longiusduci; centuriones
tribunosque militum adire atque obsecrare, ut per eos Caesar
certiorfieret, ne labori suo neu periculo parceret; paratos esse
sese, posse et audere ea transireflumen, qua traductus esset
equitatus. Quorum studio et vocibus excitatus Caesar, etsitimebat
tantae magnitudini fluminis exercitum obicere, conandum tamen
atqueexperiendum iudicat. Itaque infirmiores milites ex omnibus
centuriis deligi iubet,quorum aut animus aut vires videbantur
sustinere non posse. Hos cum legione unapraesidio castris
relinquit; reliquas legiones expeditas educit magnoque
numeroiumentorum in flumine supra atque infra constituto traducit
exercitum. Pauci ex hismilitibus abrepti vi fluminis ab equitatu
excipiuntur ac sublevantur; interit tamennemo. Traducto incolumi
exercitu copias instruit triplicemque aciem ducere incipit.Ac
tantum fuit in militibus studii, ut milium sex ad iter addito
circuitu magnaque advadum fluminis mora interposita eos, qui de
tertia vigilia exissent, ante horam dieiVIIII consequerentur.

,65,  Quos ubi Afranius procul visos cum Petreio conspexit, nova
re perterritus locissuperioribus constitit aciemque instruit.
Caesar in campis exercitum reficit, nedefessum proelio obiciat;
rursus conantes progredi insequitur et moratur. Illinecessario
maturius, quam constituerant, castra ponunt. Suberant enim
montes, atquea milibus passuum V itinera difficilia atque angusta
excipiebant. Hos montes intrassecupiebant, ut equitatum
effugerent Caesaris praesidiisque in angustiis
collocatisexercitum itinere prohiberent, ipsi sine periculo ac
timore Hiberum copiastraducerent. Quod fuit illis conandum atque
omni ratione efficiendum; sed totius dieipugna atque itineris
labore defessi rem in posterum diem distulerunt. Caesar quoquein
proximo colle castra ponit.

,66,  Media circiter nocte eis, qui aquandi causa longius a
castris processerant, abequitibus correptis fit ab his certior
Caesar duces adversariorum silentio copias castriseducere. Quo
cognito signum dari iubet et vasa militari more conclamari. Illi
exauditoclamore veriti, ne noctu impediti sub onere confligere
cogerentur aut ne ab equitatuCaesaris in angustius tenerentur,
iter supprimunt copiasque in castris continent.Postero die
Petreius cum paucis equitibus occulte ad exploranda loca
proficiscitur. Hocidem fit ex castris Caesaris. Mittitur L.
Decidius Sasa cum paucis, qui loci naturamperspiciat. Uterque
idem suis renuntiat: V milia passuum proxima intercedere
itineriscampestris, inde excipere loca aspera et montuosa; qui
prior has angustias occupaverit,ab hoc hostem prohiberi nihil
esse negotii.

,67,  Disputatur in consilio a Petreio atque Afranio et tempus
profectionis quaeritur.Plerique censebant, ut noctu iter
facerent: posse prius ad angustias veniri, quamsentiretur. Alii,
quod pridie noctu conclamatum esset in Caesaris castris,
argumentisumebant loco non posse clam exiri. Circumfundi noctu
equitatum Caesaris atqueomnia loca atque itinera obsidere;
nocturnaque proelia esse vitanda, quod perterritusmiles in civili
dissensione timori magis quam religioni consulere consuerit. At
lucemmultum per se pudorem omnium oculis, multum etiam tribunorum
militum etcenturionum praesentiam afferre; quibus rebus coerceri
milites et in officio continerisoleant. Quare omni ratione esse
interdiu perrumpendum: etsi aliquo acceptodetrimento, tamen summa
exercitus salva locum, quem petant, capi posse. Haec vincitin
consilio sententia, et prima luce postridie constituunt
proficisci.

,68,  Caesar exploratis regionibus albente caelo omnes copias
castris educit magnoquecircuitu nullo certo itinere exercitum
ducit. Nam quae itinera ad Hiberum atqueOctogesam pertinebant
castris hostium oppositis tenebantur. Ipsi erant
transcendendaevalles maximae ac difflcillimae; saxa multis locis
praerupta iter impediebant, ut armaper manus necessario
traderentur, militesque inermes sublevatique alii ab aliismagnam
partem itineris conficerent. Sed hunc laborem recusabat nemo,
quod eumomnium laborum finem fore existimabant, si hostem Hibero
intercludere et frumentoprohibere potuissent.

,69,  Ac primo Afraniani milites visendi causa laeti ex castris
procurrebantcontumeliosisque vocibus prosequebantur nostros:
necessarii victus inopia coactosfugere atque ad Ilerdam reverti.
Erat enim iter a proposito diversum, contrariamquein partem iri
videbatur. Duces vero eorum consilium suum laudibus efferebant,
quodse castris tenuissent; multumque eorum opinionem adiuvabat,
quod sine iumentisimpedimentisque ad iter profectos videbant, ut
non posse inopiam diutius sustinereconfiderent. Sed, ubi paulatim
retorqueri agmen ad dextram conspexerunt iamqueprimos superare
regionem castrorum animum adverterunt, nemo erat adeo tardusaut
fugiens laboris, quin statim castris exeundum atque occurrendum
putaret.Conclamatur ad arma, atque omnes copiae paucis praesidio
relictis cohortibus exeuntrectoque ad Hiberum itinere contendunt.

,70,  Erat in celeritate omne positum certamen, utri prius
angustias montesqueoccuparent; sed exercitum Caesaris viarum
difficultates tardabant, Afranii copiasequitatus Caesaris
insequens morabatur. Res tamen ab Afranianis huc erat
necessariodeducta, ut, si priores montes, quos petebant,
attigissent, ipsi periculum vitarent,impedimenta totius exercitus
cohortesque in castris relictas servare non possent;quibus
interclusis exercitu Caesaris auxilium ferri nulla ratione
poterat. Confecit prioriter Caesar atque ex magnis rupibus nactus
planitiem in hac contra hostem acieminstruit. Afranius, cum ab
equitatu novissimum agmen premeretur, ante se hostemvideret,
collem quendam nactus ibi constitit. Ex eo loco IIII cetratorum
cohortes inmontem, qui erat in conspectu omnium excelsissimus,
mittit. Hunc magno cursuconcitatos iubet occupare, eo consilio,
uti ipse eodem omnibus copiis contenderet etmutato itinere iugis
Octogesam perveniret. Hunc cum obliquo itinere cetrati
peterent,conspicatus equitatus Caesaris in cohortes impetum
fecit; nec minimam partemtemporis equitum vim cetrati sustinere
potuerunt omnesque ab eis circumventi inconspectu utriusque
exercitus interficiuntur.

,71,  Erat occasio bene gerendae rei. Neque vero id Caesarem
fugiebat, tanto sub oculisaccepto detrimento perterritum
exercitum sustinere non posse, praesertimcircumdatum undique
equitatu, cum in loco aequo atque aperto confligeretur; idqueex
omnibus partibus ab eo flagitabatur. Concurrebant legati,
centuriones tribuniquemilitum: ne dubitaret proelium committere;
omnium esse militum paratissimosanimos. Afranianos contra multis
rebus sui timoris signa misisse: quod suis nonsubvenissent, quod
de colle non decederent, quod vix equitum incursus
sustinerentcollatisque in unum locum signis conferti neque
ordines neque signa servarent. Quodsi iniquitatem loci timeret,
datum iri tamen aliquo loco pugnandi facultatem, quodcerte inde
decedendum esset Afranio nec sine aqua permanere posset.

,72,  Caesar in eam spem venerat, se sine pugna et sine vulnere
suorum rem conficereposse, quod re frumentaria adversarios
interclusisset. Cur etiam secundo proelioaliquos ex suis
amitteret? cur vulnerari pateretur optime de se meritos milites?
curdenique fortunam periclitaretur? praesertim cum non minus
esset imperatorisconsilio superare quam gladio. Movebatur etiam
misericordia civium, quosinterficiendos videbat; quibus salvis
atque incolumibus rem obtinere malebat. Hocconsilium Caesaris
plerisque non probabatur: milites vero palam inter se
loquebantur,quoniam talis occasio victoriae dimitteretur, etiam
cum vellet Caesar, sese non essepugnaturos. Ille in sua sententia
perseverat et paulum ex eo loco digreditur, uttimorem adversariis
minuat. Petreius atque Afranius oblata facultate in castra
sesereferunt. Caesar praesidiis montibus dispositis omni ad
Hiberum intercluso itinerequam proxime potest hostium castris
castra communit.

,73,  Postero die duces adversariorum perturbati, quod omnem rei
frumentariaefluminisque Hiberi spem dimiserant, de reliquis rebus
consultabant. Erat unum iter,Ilerdam si reverti vellent; alterum,
si Tarraconem peterent. Haec consiliantibus eisnuntiantur
aquatores ab equitatu premi nostro. Qua re cognita crebras
stationesdisponunt equitum et cohortium alariarum legionariasque
intericiunt cohortesvallumque ex castris ad aquam ducere
incipiunt, ut intra munitionem et sine timoreet sine stationibus
aquari possent. Id opus inter se Petreius atque Afranius
partiunturipsique perficiundi operis causa longius progrediuntur.

,74,  Quorum discessu liberam nacti milites colloquiorum
facultatem vulgo procedunt,et quem quisque in castris notum aut
municipem habebat conquirit atque evocat.Primum agunt gratias
omnibus, quod sibi perterritis pridie pepercissent: eorum
sebeneficio vivere. Deinde de imperatoris fide quaerunt, rectene
se illi sint commissuri,et quod non ab initio fecerint armaque
cum hominibus necessariis et consanguineiscontulerint, queruntur.
His provocati sermonibus fidem ab imperatore de Petreiiatque
Afranii vita petunt, ne quod in se scelus concepisse neu suos
prodidissevideantur. Quibus confirmatis rebus se statim signa
translaturos confirmantlegatosque de pace primorum ordinum
centuriones ad Caesarem mittunt. Interim aliisuos in castra
invitandi causa adducunt, alii ab suis abducuntur, adeo ut una
castraiam facta ex binis viderentur; compluresque tribuni militum
et centuriones adCaesarem veniunt seque ei commendant. Idem hoc
fit a principibus Hispaniae, quosevocaverant et secum in castris
habebant obsidum loco. Hi suos notos hospitesquequaerebant, per
quem quisque eorum aditum commendationis haberet ad
Caesarem.Afranii etiam filius adulescens de sua ac parentis sui
salute cum Caesare perSulpicium legatum agebat. Erant plena
laetitia et gratulatione omnia, eorum, qui tantapericula vitasse,
et eorum, qui sine vulnere tantas res confecisse
videbantur,magnumque fructum suae pristinae lenitatis omnium
iudicio Caesar ferebat,consiliumque eius a cunctis probabatur.

,75,  Quibus rebus nuntiatis Afranius ab instituto opere discedit
seque in castra recipit,sic paratus, ut videbatur, ut, quicumque
accidisset casus, hunc quieto et aequo animoferret. Petreius vero
non deserit sese. Armat familiam; cum hac et praetoria
cohortecetratorum barbarisque equitibus paucis, beneficiariis
suis, quos suae custodiae causahabere consuerat, improviso ad
vallum advolat, colloquia militum interrumpit,nostros repellit a
castris, quos deprendit interficit. Reliqui coeunt inter se et
repentinopericulo exterriti sinistras sagis involvunt gladiosque
destringunt atque ita se a cetratisequitibusque defendunt
castrorum propinquitate confisi seque in castra recipiunt et
abeis cohortibus, quae erant in statione ad portas, defenduntur.

,76,  Quibus rebus confectis flens Petreius manipulos circumit
militesque appellat, neuse neu Pompeium, imperatorem suum,
adversariis ad supplicium tradant, obsecrat.Fit celeriter
concursus in praetorium. Postulat, ut iurent omnes se exercitum
ducesquenon deserturos neque prodituros neque sibi separatim a
reliquis consilium capturos.Princeps in haec verba iurat ipse;
idem iusiurandum adigit Afranium; subsequunturtribuni militum
centurionesque; centuriatim producti milites idem iurant.
Edicunt,penes quem quisque sit Caesaris miles, ut producatur:
productos palam in praetoriointerficiunt. Sed plerosque ei, qui
receperant, celant noctuque per vallum emittunt. Sicterror
oblatus a ducibus, crudelitas in supplicio, nova religio
iurisiurandi spempraesentis deditionis sustulit mentesque militum
convertit et rem ad pristinam bellirationem redegit.

,77,  Caesar, qui milites adversariorum in castra per tempus
colloquii venerant, summadiligentia conquiri et remitti iubet.
Sed ex numero tribunorum militumcenturionumque nonnulli sua
voluntate apud eum remanserunt. Quos ille posteamagno in honore
habuit; centuriones in priores ordines, equites Romanos
intribunicium restituit honorem.

,78,  Premebantur Afraniani pabulatione, aquabantur aegre.
Frumenti copiamlegionarii nonnullam habebant, quod dierum XXII ab
Ilerda frumentum iussi erantefferre, cetrati auxiliaresque
nullam, quorum erant et facultates ad parandum exiguaeet corpora
insueta ad onera portanda. Itaque magnus eorum cotidie numerus
adCaesarem perfugiebat. In his erat angustiis res. Sed ex
propositis consiliis duobusexplicitius videbatur Ilerdam reverti,
quod ibi paulum frumenti reliquerant. Ibi sereliquum consilium
explicaturos confidebant. Tarraco aberat longius; quo
spatioplures rem posse casus recipere intellegebant. Hoc probato
consilio ex castrisproficiscuntur. Caesar equitatu praemisso, qui
novissimum agmen carperet atqueimpediret, ipse cum legionibus
subsequitur. Nullum intercedebat tempus, quinextremi cum
equitibus proeliarentur.

,79,  Genus erat hoc pugnae. Expeditae cohortes novissirnum agmen
claudebantpluresque in locis campestribus subsistebant. Si mons
erat ascendendus, facile ipsa locinatura periculum repellebat,
quod ex locis superioribus, qui antecesserant, suosascendentes
protegebant; cum vallis aut locus declivis suberat, neque ei,
quiantecesserant, morantibus opem ferre poterant, equites vero ex
loco superiore inaversos tela coniciebant, tum magno erat in
periculo res. Relinquebatur, ut, cumeiusmodi locis esset
appropinquatum, legionum signa consistere iuberent magnoqueimpetu
equitatum repellerent, eo submoto repente incitati cursu sese in
vallesuniversi demitterent atque ita transgressi rursus in locis
superioribus consisterent.Nam tantum ab equitum suorum auxiliis
aberant, quorum numerum habebantmagnum, ut eos superioribus
perterritos proeliis in medium reciperent agmenultroque eos
tuerentur; quorum nulli ex itinere excedere licebat, quin ab
equitatuCaesaris exciperetur.

,80,  Tali dum pugnatur modo, lente atque paulatim proceditur,
crebroque, ut sintauxilio suis, subsistunt; ut tum accidit. Milia
enim progressi IIII vehementiusqueperagitati ab equitatu montem
excelsum capiunt ibique una fronte contra hostemcastra muniunt
neque iumentis onera deponunt. Ubi Caesaris castra
positatabernaculaque constituta et dimissos equites pabulandi
causa animum adverterunt,sese subito proripiunt hora circiter
sexta eiusdem diei et spem nacti morae discessunostrorum equitum
iter facere incipiunt. Qua re animum adversa Caesar
refectislegionibus subsequitur, praesidio impedimentis paucas
cohortes relinquit; hora xsubsequi pabulatores equitesque
revocari iubet. Celeriter equitatus ad cotidianumitineris
officium revertitur. Pugnatur acriter ad novissimum agmen, adeo
ut paeneterga convertant, compluresque milites, etiam nonnulli
centuriones, interficiuntur.Instabat agmen Caesaris atque
universum imminebat.

,81,  Tum vero neque ad explorandum idoneum locum castris neque
adprogrediendum data facultate consistunt necessario et procul ab
aqua et natura iniquoloco castra ponunt. Sed isdem de causis
Caesar, quae supra sunt demonstratae, proelionon lacessit et eo
die tabernacula statui passus non est, quo paratiores essent
adinsequendum omnes, sive noctu sive interdiu erumperent. Illi
animadverso vitiocastrorum tota nocte munitiones proferunt
castraque castris convertunt. Hoc idempostero die a prima luce
faciunt totumque in ea re diem consumunt. Sed quantumopere
processerant et castra protulerant, tanto aberant ab aqua
longius, et praesentimalo aliis malis remedia dabantur. Prima
nocte aquandi causa nemo egreditur excastris; proximo die
praesidio in castris relicto universas ad aquam copias
educunt,pabulatum emittitur nemo. His eos suppliciis male haberi
Caesar et necessariamsubire deditionem quam proelio decertare
malebat. Conatur tamen eos vallo fossaquecircummunire, ut quam
maxime repentinas eorum eruptiones demoretur; quonecessario
descensuros existimabat. Illi et inopia pabuli adducti et, quo
essentexpeditiores, omnia sarcinaria iumenta interfici iubent.

,82,  In his operibus consiliisque biduum consumitur; tertio die
magna iam pars operisCaesaris processerat. Illi impediendae
reliquae munitionis causa hora circiter VIIIIsigno dato legiones
educunt aciemque sub castris instruunt. Caesar ab opere
legionesrevocat, equitatum omnem convenire iubet, aciem instruit;
contra opinionen enimmilitum famamque omnium videri proelium
defugisse magnum detrimentumafferebat. Sed eisdem de causis, quae
sunt cognitae, quo minus dimicare vellet,movebatur, atque hoc
etiam magis, quod spatii brevitate etiam in fugam
coniectisadversariis non multum ad summam victoria iuvare
poterat. Non enim ampliuspedum milibus duobus ab castris castra
distabant; hinc duas partes acies occupabantduae; tertia vacabat
ad incursum atque impetum militum relicta. Si
proeliumcommitteretur, propinquitas castrorum celerem superatis
ex fuga receptum dabat. Hacde causa constituerat signa
inferentibus resistere, prior proelio non lacessere.

,83,  Acies erat Afraniana duplex legionum V; tertium in subsidiis
locum alariaecohortes obtinebant; Caesaris triplex; sed primam
aciem quaternae cohortes ex Vlegionibus tenebant, has
subsidiariae ternae et rursus aliae totidem suae cuiusquelegionis
subsequebantur; sagittarii funditoresque media continebantur
acie, equitatuslatera cingebat. Tali instructa acie tenere
uterque propositum videbatur: Caesar, ne nisicoactus proelium
committeret; ille, ut opera Caesaris impediret. Producitur tamen
res,aciesque ad solis occasum continentur; inde utrique in castra
discedunt. Postero diemunitiones institutas Caesar parat
perficere; illi vadum fluminis Sicoris temptare, sitransire
possent. Qua re animadversa Caesar Germanos levis armaturae
equitumquepartem flumen traicit crebrasque in ripis custodias
disponit.

,84,  Tandem omnibus rebus obsessi, quartum iam diem sine pabulo
retentis iumentis,aquae, lignorum, frumenti inopia colloquium
petunt et id, si fieri possit, semoto amilitibus loco. Ubi id a
Caesare negatum et, palam si colloqui vellent, concessum
est,datur obsidis loco Caesari filius Afranii. Venitur in eum
locum, quem Caesar delegit.Audiente utroque exercitu loquitur
Afranius: non esse aut ipsis aut militibussuccensendum, quod
fidem erga imperatorem suum Cn. Pompeium conservarevoluerint. Sed
satis iam fecisse officio satisque supplicii tulisse perpessos
omniumrerum inopiam; nunc vero paene ut feras circummunitos
prohiberi aqua, prohiberiingressu, neque corpore dolorem neque
animo ignominiam ferre posse. Itaque sevictos confiteri; orare
atque obsecrare, si qui locus misericordiae relinquatur, ne
adultimum supplicium progredi necesse habeat. Haec quam potest
demississime etsubiectissime exponit.

,85,  Ad ea Caesar respondit: nulli omnium has partes vel
querimoniae velmiserationis minus convenisse. Reliquos enim omnes
officium suum praestitisse: se,qui etiam bona condicione, et loco
et tempore aequo, confligere noluerit, ut quamintegerrima essent
ad pacem omnia; exercitum suum, qui iniuria etiam acceptasuisque
interfectis, quos in sua potestate habuerit, conservarit et
texerit; illius deniqueexercitus milites, qui per se de
concilianda pace egerint; qua in re omnium suorumvitae
consulendum putarint. Sic omnium ordinum partes in misericordia
constitisse:ipsos duces a pace abhorruisse; eos neque colloquii
neque indutiarum iura servasse ethomines imperitos et per
colloquium deceptos crudelissime interfecisse. Accidisseigitur
his, quod plerumque hominum nimia pertinacia atque arrogantia
accideresoleat, uti eo recurrant et id cupidissime petant, quod
paulo ante contempserint.Neque nunc se illorum humilitate neque
aliqua temporis opportunitate postulare,quibus rebus opes
augeantur suae; sed eos exercitus, quos contra se multos iam
annosaluerint, velle dimitti. Neque enim sex legiones alia de
causa missas in Hispaniamseptimamque ibi conscriptam neque tot
tantasque classes paratas neque submissosduces rei militaris
peritos. Nihil horum ad pacandas Hispanias, nihil ad
usumprovinciae provisum, quae propter diuturnitatem pacis nullum
auxilium desiderarit.Omnia haec iam pridem contra se parari; in
se novi generis imperia constitui, ut idemad portas urbanis
praesideat rebus et duas bellicosissimas provincias absens tot
annisobtineat; in se iura magistratuum commutari, ne ex praetura
et consulatu, ut semper,sed per paucos probati et electi in
provincias mittantur; in se etiam aetatisexcusationem nihil
valere, cum superioribus bellis probati ad obtinendos
exercitusevocentur; in se uno non servari, quod sit omnibus datum
semper imperatoribus, utrebus feliciter gestis aut cum honore
aliquo aut certe sine ignominia domumrevertantur exercitumque
dimittant. Quae tamen omnia et se tulisse patienter et
esselaturum; neque nunc id agere, ut ab illis abductum exercitum
teneat ipse, quod tamensibi difficile non sit, sed ne illi
habeant, quo contra se uti possint. Proinde, ut essetdictum,
provinciis excederent exercitumque dimitterent; si id sit factum,
se nociturumnemini. Hanc unam atque extremam esse pacis
condicionem.

,86,  Id vero militibus fuit pergratum et iucundum, ut ex ipsa
significatione cognoscipotuit, ut, qui aliquid iusti incommodi
exspectavissent, ultro praemium missionisferrent. Nam cum de loco
et tempore eius rei controversia inferretur, et voce etmanibus
universi ex vallo, ubi constiterant, significare coeperunt, ut
statimdimitterentur, neque omni interposita fide firmum esse
posse, si in aliud tempusdifferretur. Paucis cum esset in
utramque partem verbis disputatum, res hucdeducitur, ut ei, qui
habeant domicilium aut possessionem in Hispania, statim,
reliquiad Varum flumen dimittantur; ne quid eis noceatur, neu
quis invitus sacramentumdicere cogatur, a Caesare cavetur.

,87,  Caesar ex eo tempore, dum ad flumen Varum veniatur, se
frumentum daturumpollicetur. Addit etiam, ut, quod quisque eorum
in bello amiserit, quae sint penesmilites suos, eis, qui
amiserint, restituatur; militibus aequa facta
aestimationepecuniam pro his rebus dissolvit. Quascumque postea
controversias inter se militeshabuerunt, sua sponte ad Caesarem
in ius adierunt. Petreius atque Afranius cumstipendium ab
legionibus paene seditione facta flagitarentur, cuius illi diem
nondumvenisse dicerent, Caesar ut cognosceret, postulatum est,
eoque utrique, quod statuit,contenti fuerunt. Parte circiter
tertia exercitus eo biduo dimissa duas legiones suasantecedere,
reliquas subsequi iussit, ut non longo inter se spatio castra
facerent, eiquenegotio Q. Fufium Calenum legatum praeficit. Hoc
eius praescripto ex Hispania adVarum flumen est iter factum,
atque ibi reliqua pars exercitus dimissa est.


