Titolo: Commentariorum de Bello Gallico (libro quinto)
Autore: Caio Giulio Cesare
VERSIONE ELETTRONICA CURATA DALLA GEORGE MASON UNIVERSITY
ADATTATA ALLA LETTURA PER I NON VEDENTI DA AMEDEO MARCHINI
(Per spostarsi pi agevolmente sui 58 capitoli che compongono il quinto
libro, usare l'opzione cerca del menu, digitando il numero tra virgole,
esempio: ,90,)

Caius Iuli Caesaris - Commentariorum de Bello Gallico - Liber Quintus



,1,  L. Domitio Ap. Claudio consulibus, discedens ab hibernis
Caesar in Italiam, ut quotannis facere consuerat, legatis imperat
quos legionibus praefecerat uti quam plurimas possent hieme naves
aedificandas veteresque reficiendas curarent. Earum modum
formamque demonstrat. Ad celeritatem onerandi subductionesque
paulo facit humiliores quam quibus in nostro mari uti
consuevimus, atque id eo magis, quod propter crebras
commutationes aestuum minus magnos ibi fluctus fieri cognoverat;
ad onera, ad multitudinem iumentorum transportandam paulo
latiores quam quibus in reliquis utimur maribus. Has omnes
actuarias imperat fieri, quam ad rem multum humilitas adiuvat. Ea
quae sunt usui ad armandas naves ex Hispania apportari iubet.
Ipse conventibui Galliae citeribris peractis in Illyricum
proficiscitur, quod a Pirustis finitimam partem provinciae
incursionibus vastari audiebat. Eo cum venisset, civitatibus
milites imperat certumque in locum convenire iubet. Qua re
nuntiata Pirustae legatos ad eum mittunt qui doceant nihil earum
rerum publico factum consilio, seseque paratos esse demonstrant
omnibus rationibus de iniuriis satisfacere. Accepta oratione
eorum Caesar obsides imperat eosque ad certam diem adduci iubet;
nisi ita fecerint, sese bello civitatem persecuturum demonstrat.
Eis ad diem adductis, ut imperaverat, arbitros inter civitates
dat qui litem aestiment poenamque constituant.

,2,  His confectis rebus conventibusque peractis, in citeriorem
Galliam revertitur atque inde ad exercitum proficiscitur. Eo cum
venisset, circuitis omnibus hibernis, singulari militum studio in
sumrma omnium rerum inopia circiter sescentas eius generis cuius
supra demonstravimus naves et longas XXVIII invenit instructas
neque multum abesse ab eo quin paucis diebus deduci possint.
Collaudatis militibus atque eis qui negotio praefuerant, quid
fieri velit ostendit atque omnes ad portum Itium convenire iubet,
quo ex portu commodissimum in Britanniam traiectum esse
cognoverat, circiter milium passuum XXX transmissum a continenti:
huic rei quod satis esse visum est militum reliquit. Ipse cum
legionibus expeditis IIII et equitibus DCCC in fines Treverorum
proficiscitur, quod hi neque ad concilia veniebant neque imperio
parebant Germanosque Transrhenanos so icitare dicebantur.

,3,  Haec civitas longe plurimum totius Galliae equitatu valet
magnasque habet copias peditum Rhenumque, ut supra
demonstravimus, tangit. In ea civitate duo de principatu inter se
contendebant, Indutiomarus et Cingetorix; e quibus alter, simul
atque de Caesaris legionumque adventu cognitum est, ad eum venit,
se suosque omnes in offlcio futuros neque ab amicitia populi
Romani defecturos confirmavit quaeque in Treveris gererentur
ostendit. At Indutiomarus equitatum peditatumque cogere, eisque
qui per aetatem in armis esse non poterant in silvam Arduennam
abditis, quae ingenti magnitudine per medios fines Treverorum a
flumine Rheno ad initium Remorum pertinet, bellum parare
instituit. Sed posteaquam nonnulli principes ex ea civitate et
familiaritate Cingetorigis adducti et adventu nostri exercitus
perterriti ad Caesarem venerunt et de suis privatim rebus ab eo
petere coeperunt, quoniam civitati consulere non possent, veritus
ne ab omnibus desereretur Indutiomarus legatos ad Caesarem
mittit: Sese idcirco ab suis discedere atque ad eum venire
noluisse, quo facilius civitatem in offlcio contineret, ne omnis
nobilitatis discessu plebs propter imprudentiam laberetur: itaque
esse civitatem in sua potestate, seseque, si Caesar permitteret,
ad eum in castra venturum, suas civitatisque fortunas eius fidei
permissurum.

,4,  Caesar, etsi intellegebat qua de causa ea dicerentur quaeque
eum res ab instituto consilio deterreret, tamen, ne aestatem in
Treveris consumere cogeretur omnibus ad Britannicum bellum rebus
comparatis, Indutiomarum ad se cum CC obsidibus venire iussit.
His adductis, in eis filio propinquisque eius omnibus, quos
nominatim evocaverat, consolatus Indutiomarum hortatusque est uti
in officio maneret; nihilo tamen setius principibus Treverorum ad
se convocatis hos singillatim Cingetorigi conciliavit, quod cum
merito eius a se fieri intellegebat, tum magni interesse
arbitrabatur eius auctoritatem inter suos quam plurimum valere,
cuius tam egregiam in se voluntatem perspexisset. Id tulit factum
graviter Indutiomarus, suam gratiam inter suos minui, et, qui iam
ante inimico in nos animo fuisset, multo gravius hoc dolore
exarsit.

,5,  His rebus constitutis Caesar ad portum Itium cum legionibus
pervenit. Ibi cognoscit LX naves, quae in Meldis factae erant,
tempestate reiectas cursum tenere non potuisse atque eodem unde
erant profectae revertisse; reliquas paratas ad navigandum atque
omnibus rebus instructas invenit. Eodem equitatus totius Galliae
convenit, numero milium quattuor, principesque ex omnibus
civitatibus; ex quibus perpaucos, quorum in se fidem perspexerat,
relinquere in Gallia, reliquos obsidum loco secum ducere
decreverat, quod, cum ipse abesset, motum Galliae verebatur.

,6,  Erat una cum ceteris Dumnorix Aeduus, de quo ante ab nobis
dictum est. Hunc secum habere in primis constituerat, quod eum
cupidum rerum novarum, cupidum imperi, magru animi, magnae inter
Gallos auctoritatis cognoverat. Accedebat huc quod in concilio
Aeduorum Dumnorix dixerat sibi a Caesare regnum civitatis
deferri; quod dictum Aedui graviter ferebant, neque recusandi aut
deprecandi causa legatos ad Caesarem mittere audebant. Id factum
es suis hospitibus Caesar cognoverat. Ille omnibus primo precibus
petere contendit ut in Gallia relinqueretur, partim quod insuetus
navigandi mare timeret, partim quod religionibus impediri sese
diceret. Posteaquam id obstinate sibi negari vidit, omni spe
impetrandi adempta principes Galliae sollicitare, sevocare
singulos hortarique coepit uti in continenti remanerent metu
territare: non sine causa fieri, ut Gallia omni nobilitate
spoliaretur; id esse consilium Caesaris, ut quos in conspectu
Galliae interficere vereretur, hos omnes in Britanniam traductos
necaret; fidem reliquis interponere, iusiurandum poscere, ut quod
esse ex usu Galliae intellexissent communi consilio
administrarent. Haec a compluribus ad Caesarem deferebantur.

,7,  Qua re cognita Caesar, quod tantum civitati Aeduae dignitatis
tribuebat, coercendum atque deten endum quibuscumque rebus posset
Dumnorigem statuebat; quod longius eius amentiam progredi
videbat, prospiciendum, ne quid sibi ac rei publicae nocere
posset. Itaque dies circiter XXV in eo loco commoratus, quod
Carus ventus navigationem impediebat, qui magnam partem omnis
temporis in his locis flare consuevit, dabat operam ut in officio
Dumnorigem contineret, nihilo tamen setius omnia eius consilia
cognosceret: tandem idoneam nactus tempestatem milites equitesque
conscendere in naves iubet. At omnium impeditis animis Dumnorix
cum equitibus Aeduorum a castris insciente Caesare domum
discedere coepit. Qua re nuntiata Caesar intermissa profectione
atque omnibus rebus postpositis magnam partem equitatus ad eum
insequendum mittit retrahique imperat; si vim faciat neque
pareat, interfici iubet, nihil hunc se absente pro sano facturum
arbitratus, qui praesentis imperium neglexisset. Ille enim
revocatus resistere ac se manu defendere suorumque fidem
implorare coepit, saepe clamitans liberum se liberaeque esse
civitatis. Illi, ut erat imperatum, circumsistunt hominem atque
interficiunt: at equites Aedui ad Caesarem omnes revertuntur.

,8,  His rebus gestis, Labieno in continente cum tribus legionibus
et equitum milibus duobus relicto ut portus tueretur et rem
frumentariam provideret quaeque in Gallia gererentur cognosceret
consiliumque pro tempore et pro re caperet, ipse cum quinque
legionibus et pari numero equitum, quem in continenti reliquerat,
ad solis occasum naves solvit et leni Africo provectus media
circiter nocte vento intermisso cursum non tenuit, et longius
delatus aestu orta luce sub sinistra Britanniam relictam
conspexit. Tum rursus aestus commutationem secutus remis
contendit ut eam partem insulae caperet, qua optimum esse
egressum superiore aestate cognoverat. Qua in re admodum fuit
militum virtus laudanda, qui vectoriis gravibusque navigiis non
intermisso remigandi labore longarum navium cursum adaequarunt.
Accessum est ad Britanniam omnibus navibus meridiano fere
tempore, neque in eo loco hostis est visus; sed, ut postea Caesar
ex captivis cognovit, cum magnae manus eo convenissent,
multitudine navium perterritae, quae cum annotinis privatisque
quas sui quisque commodi fecerat amplius octingentae uno erant
visae tempore, a litore discesserant ac se in superiora loca
abdiderant.

,9,  Caesar exposito exercitu et loco castris idoneo capto, ubi ex
captivis cognovit quo in loco hostium copiae consedissent,
cohortibus decem ad mare relictis et equitibus trecentis, qui
praesidio navibus essent, de tertia vigilia ad hostes contendit,
eo minus veritus navibus, quod in litore molli atque aperto
deligatas ad ancoram relinquebat, et praesidio navibus Q. Atrium
praefecit. Ipse noctu progressus milia passuum circiter XII
hostium copias conspicatus est. Illi equitatu atque essedis ad
flumen progressi ex loco superiore nostros prohibere et proelium
committere coeperuut. Repulsi ab equitatu se in silvas
abdiderunt, locum nacti egregie et natura et opere munitum, quem
domestici belli, ut videbantur, causa iam ante praeparaverant:
nam crebris arboribus succisis omnes introitus erant praeclusi.
Ipsi ex silvis rari propugnabant nostrosque intra munitiones
ingredi prohibebant. At milites legionis septimae, testudine
facta et aggere ad munitiones adiecto, locum ceperunt eosque ex
silvis expulerunt paucis vulneribus acceptis. Sed eos fugientes
longius Caesar prosequi vetuit, et quod loci naturam ignorabat,
et quod magna parte diei consumpta munitioni castrorum tempus
relinqui volebat.

,10,  Postridie eius diei mane tripertito milites equitesque in
expeditionem misit, ut eos qui fugerant persequerentur. His
aliquantum itineris progressis, cum iam extremi essent in
prospectu, equites a Quinto Atrio ad Caesarem venerunt, qui
nuntiarent superiore nocte maxima coorta tempestate prope omnes
naves adflictas atque in litore eiectas esse, quod neque ancorae
funesque subsisterent, neque nautae gubernatoresque vim
tempestatis pati possent; itaque ex eo concursu navium magnum
esse incommodum acceptum.

,11,  His rebus cognitis Caesar legiones equitatumque revocari
atque in itinere resistere iubet, ipse ad naves revertitur; eadem
fere quae ex nuntiis litterisque cognoverat coram perspicit, sic
ut amissis circiter XL navibus reliquae tamen refici posse magno
negotio viderentur. Itaque ex legionibus fabros deligit et ex
continenti alios arcessi iubet; Labieno scribit, ut quam plurimas
posset eis legionibus, quae sunt apud eum, naves instituat. Ipse,
etsi res erat multae operae ac laboris, tamen commodissimum esse
statuit omnes naves subduci et cum castris una munitione
coniungi. In his rebus circiter dies X consumit ne nocturnis
quidem temporibus ad laborem militum intermissis. Subductis
navibus castrisque egregie munitis easdem copias, quas ante,
praesidio navibus reliquit: ipse eodem unde redierat
proficiscitur. Eo cum venisset, maiores iam undique in eum locum
copiae Britannorum convenerant summa imperi bellique
administrandi communi consilio permissa Cassivellauno, cuius
fines a maritimis civitatibus fiumen dividit, quod appellatur
Tamesis, a mari circiter milia passuum LXXX. Huic superiore
tempore cum reliquis civitatibus continentia bella
intercesserant; sed nostro adventu permoti Britanni hunc toti
bello imperioque praefeceraut.

,12,  Britanniae pars interior ab eis incolitur quos natos in
insula ipsi memoria proditum dicunt, maritima ab eis, qui praedae
ac belli inferendi causa ex Belgio transierunt (qui omnes fere
eis nominibus civitatum appellantur, quibus orti ex civitatibus
eo pervenerunt) et bello illato ibi permanserunt atque agros
colere coeperunt. Hominum est infinita multitudo creberrimaque
aedificia fere Gallicis consimilia, pecorum magnus numerus.
Utuntur aut aere aut nummo aureo aut taleis ferreis ad certum
pondus examinatis pro nummo. Nascitur ibi plumbum album in
mediterraneis regionibus, in maritimis ferrum, sed eius exigua
est copia; aere utuntur importato. Materia cuiusque generis ut in
Gallia est, praeter fagum atque abietem. Leporem et gallinam et
anserem gustare fas non putant; haec tamen alunt animi
voluptatisque causa. Loca sunt temperatiora quam in Gallia,
remissioribus frigoribus.

,13,  Insula natura triquetra, cuius unum latus est contra
Galliam. Huius lateris alter angulus, qui est ad Cantium, quo
fere omnes ex Gallia naves appelluntur, ad orientem solem,
inferior ad meridiem spectat. Hoc pertinet circiter mila passuum
quingenta. Alterum vergit ad Hispaniam atque occidentem solem;
qua ex parte est Hibernia, dimidio minor, ut aestimatur, quam
Britannia, sed pari spatio transmissus atque ex Gallia est in
Britanniam. In hoc medio cursu est insula, quae appellatur Mona:
complures praeterea minores subiectae insulae existimantur, de
quibus insulis nonnulli scripserunt dies continuos triginta sub
bruma esse noctem. Nos nihil de eo percontationibus reperiebamus,
nisi certis ex aqua mensuris breviores esse quam in continenti
noctes videbamus. Huius est longitudo lateris, ut fert illorum
opinio, septingentorum milium. Tertium est contra septentriones;
cui parti nulla est obiecta terra, sed eius angulus lateris
maxime ad Germaniam spectat. Hoc milia passuum octingenta in
longitudinem esse existimatur. Ita omnis insula est in circuitu
vicies centum milium passuum.

,14,  Ex his omnibus longe sunt humanissimi qui Cantium incolunt,
quae regio est maritima omnis, neque multum a Gallica differunt
consuetudine. Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte
et carne vivunt pellibusque sunt vestiti. Omnes vero se Britanni
vitro inficiunt, quod caeruleum efficit colorem, atque hoc
horridiores sunt in pugna aspectu; capilloque sunt promisso atque
omni parte corporis rasa praeter caput et labrum superius. Vxores
habent deni duodenique inter se communes et maxime fratres cum
fratribus parentesque cum liberis; sed qui sunt ex his nati,
eorum habentur liberi, quo primum virgo quaeque deducta est.

,15,  Equites hostium essedariique acriter proelio cum equitatu
nostro in itinere conflixerunt, tamen ut nostri omnibus partibus
superiores fuerint atque eos in silvas collesque compulerint; sed
compluribus interfectis cupidius insecuti nonnullos ex suis
amiserunt. At illi intermisso spatio imprudentibus nostris atque
occupatis in munitione castrorum subito se ex statione pro
castris collocati, acriter pugnaverunt, duabusque missis subsidio
cohortibus a Caesare atque eis primis legionum duarum, cum hae
perexiguo intermisso loci spatio inter se constitissent, novo
genere pugnae perterritis nostris per medios audacissime
perruperunt seque inde incolumes receperunt. Eo die Quintus
Laberius Durus, tribunus militum, interficitur. Illi pluribus
submissis cohortibus repelluntur.

,16,  Toto hoc in genere pugnae, cum sub oculis omnium ac pro
castris dimicaretur, intellectum est nostros propter gravitatem
armorum, quod neque insequi cedentes possent neque ab signis
discedere auderent, minus aptos esse ad huius generis hostem,
equites autem magno cum periculo proelio dimicare, propterea quod
illi etiam consulto plerumque cederent et, cum paulum ab
legionibus nostros removissent, ex essedis desilirent et pedibus
dispari proelio contenderent. Equestris autem proeli ratio et
cedentibus et insequentibus par atque idem periculum inferebat.
Accedebat huc ut numquam conferti sed rari magnisque intervallis
proeliarentur stationesque dispositas haberent, atque alios alii
deinceps exciperent, integrique et recentes defetigatis
succederent.

,17,  Postero die procul a castris hostes in collibus constiterunt
rarique se ostendere et lenius quam pridie nostros equites
proelio lacessere coeperunt. Sed meridie, cum Caesar pabulandi
causa tres legiones atque omnem equitatum cum Gaio Trebonio
legato misisset, repente ex omnibus partibus ad pabulatores
advolaverunt, sic uti ab signis legionibusque non absisterent.
Nostri acriter in eos impetu facto reppulerunt neque finem
sequendi fecerunt, quoad subsidio confisi equites, cum post se
legiones viderent, praecipites hostes egerunt magnoque eorum
numero interfecto neque sui colligendi neque consistendi aut ex
essedis desiliendi facultatem dederunt. Ex hac fuga protinus,
quae undique convenerant, auxilia discesserunt, neque post id
tempus umquam summis nobiscum copiis hostes contenderunt.

,18,  Caesar cognito consilio eorum ad flumen Tamesim in fines
Cassivellauni exercitum duxit; quod flumen uno omnino loco
pedibus, atque hoc aegre, transiri potest. Eo cum venisset,
animum advertit ad alteram fluminis ripam magnas esse copias
hostium instructas. Ripa autem erat acutis sudibus praefixis
munita, eiusdemque generis sub aqua defixae sudes flumine
tegebantur. His rebus cognitis a captivis perfugisque Caesar
praemisso equitatu confestim legiones subsequi iussit. Sed ea
celeritate atque eo impetu milites ierunt, cum capite solo ex
aqua exstarent, ut hostes impetum legionum atque equitum
sustinere non possent ripasque dimitterent ac se fugae mandarent.

,19,  Cassivellaunus, ut supra demonstravimus, omni deposita spe
contentionis dimissis amplioribus copiis milibus circiter
quattuor essedariorum relictis itinera nostra servabat paulumque
ex via excedebat locisque impeditis ac silvestribus sese
occultabat, atque eis regionibus quibus nos iter facturos
cognoverat pecora atque homines ex agris in silvas compellebat
et, cum equitatus noster liberius praedandi vastandique causa se
in agros eiecerat, omnibus viis semitisque essedarios ex silvis
emittebat et magno cum periculo nostrorum equitum cum eis
confligebat atque hoc metu latius vagari prohibebat.
Relinquebatur ut neque longius ab agmine legionum discedi Caesar
pateretur, et tantum in agris vastandis incendiisque faciendis
hostibus noceretur, quantum labore atque itinere legionarii
milites efficere poterant.

,20,  Interim Trinobantes, prope firmissima earum regionum
civitas, ex qua Mandubracius adulescens Caesaris fidem secutus ad
eum in continentem Galliam venerat, cuius pater in ea civitate
regnum obtinuerat interfectusque erat a Cassivellauno, ipse fuga
mortem vitaverat, legatos ad Caesarem mittunt pollicenturque sese
ei dedituros atque imperata facturos; petunt, ut Mandubracium ab
iniuria Cassivellauni defendat atque in civitatem mittat, qui
praesit imperiumque obtineat. His Caesar imperat obsides
quadraginta frumentumque exercitui Mandubraciumque ad eos mittit.
Illi imperata celeriter fecerunt, obsides ad numerum frumentumque
miserunt.

,21,  Trinobantibus defensis adque ab omni militum niuria
prohibitis Cenimagni, Segontiaci, Ancalites, Bibroci, Cassi
legationibus missis sese Caesari dedumt. Ab his cognoscit non
longe ex eo loco oppidum Cassivellauni abesse silvis paludibusque
munitum, quo satis magnus hominum pecorisque numerus onvenerit.
Oppidum autem Britanni vocant, cum silvas impeditas vallo atque
fossa munierunt, quo incursionis hostium vitandae causa convenire
consuerunt. Eo proficiscitur cum legionibus: locum reperit
egregie natura atque opere munitum; tamen hunc duabus ex partibus
oppugnare contendit. Hostes paulisper morati militum nostrorum
impetum non tulerunt seseque alia ex parte oppidi eiecerunt.
Magnus ibi numerus pecoris repertus, multique in fuga sunt
comprehensi atque interfecti.

,22,  Dum haec in his locis geruntur, Cassivellaunus ad Cantium,
quod esse ad mare supra demonstravimus, quibus regionibus
quattuor reges praeerant, Cingetorix, Carvilius, Taximagulus,
Segovax, nuntios mittit atque eis imperat uti coactis omnibus
copiis castra navalia de improviso adoriantur atque oppugent. Ei
cum ad castra venissent, nostri eruptione facta multis eorum
interfectis, capto etiam nobili duce Lugotorige suos incolumes
reduxerunt. Cassivellaunus hoc proelio nuntiato tot detrimentis
acceptis, vastatis finibus, maxime etiam permotus defectione
civitatum legatos per Atrebatem Commium de deditione ad Caesarem
mittit. Caesar, cum constituisset hiemare in continenti propter
repentinos Galliae motus, neque multum aestatis superesset, atque
id facile extrahi posse intellegeret, obsides imperat et quid in
annos singulos vectigalis populo Romano Britannia penderet
constituit; interdicit atque imperat Cassivellauno, ne
Mandubracio neu Trinobantibus noceat.

,23,  Obsidibus acceptis exercitum reducit ad mare, naves invenit
refectas. His deductis, quod et captivorum magnum numerum
habebat, et nonnullae tempestate deperierant naves, duobus
commeatibus exercitum reportare instituit. Ac sic accidit, uti ex
tanto navium numero tot navigationibus neque hoc neque superiore
anno ulla omnino navis, quae milites portaret, desideraretur; at
ex eis, quae inanes ex continenti ad eum remitterentur et prioris
commeatus expositis militibus et quas postea Labienus faciendas
curaverat numero LX, perpaucae locum caperent, reliquae fere
omnes reicerentur. Quas cum aliquamdiu Caesar frustra
exspectasset, ne anni tempore a navigatione excluderetur, quod
aequinoctium suberat, necessario angustius milites collocavit ac
summa tranquillitate consecuta, secunda inita cum solvisset
vigilia, prima luce terram attigit omnesque incolumes naves
perduxit.

,24,  Subductis navibus concilioque Gallorum Samarobrivae peracto,
quod eo anno frumentum in Gallia propter siccitates angustius
provenerat, coactus est aliter ac superioribus annis exercitum in
hibernis collocare legionesque in plures civitates distribuere.
Ex quibus unam in Morinos ducendam Gaio Fabio legato dedit,
alteram in Nervios Quinto Ciceroni, tertiam in Esubios Lucio
Roscio; quartam in Remis cum Tito Labieno in confinio Treverorum
hiemare iussit. Tres in Belgis collocavit: eis Marcum Crassum
quaestorem et Lucium Munatium Plancum et Gaium Trebonium legatos
praefecit. Unam legionem, quam proxime trans Padum conscripserat,
et cohortes V in Eburones, quorum pars maxima est inter Mosam ac
Rhenum, qui sub imperio Ambiorigis et Catuvolci erant, misit. Eis
militibus Quintum Titurium Sabinum et Lucium Aurunculeium Cottam
legatos praeesse iussit. Ad hunc modum distributis legionibus
facillime inopiae frumentariae sese mederi posse existimavit.
Atque harum tamen omnium legionum hiberna praeter eam, quam Lucio
Roscio im pacatissimam et quietissimam partem ducendam dederat,
milibus passuum centum continebantur. Ipse interea, quoad
legiones collocatas munitaque hiberna cognovisset, in Gallia
morari constituit.

,25,  Erat in Carnutibus summo loco natus Tasgetius, cuius maiores
in sua civitate regnum obtinuerant. Huic Caesar pro eius virtute
atque in se benevolentia, quod in omnibus bellis singulari eius
onera fuerat usus, maiorum locum restituerat. Tertium iam hunc
annum regnantem inimici, multis palam ex civitate eius
auctoribus, eum interfecerunt. Defertur ea res ad Caesarem. Ille
veritus, quod ad plures pertinebat, ne civitas eorum impulsu
deficeret, Lucium Plancum cum legione ex Belgio celeriter in
Carnutes proficisci iubet ibique hiemare quorumque opera
cognoverat Tasgetium interfectum, hos comprehensos ad se mittere.
Interim ab omnibus legatis quaestoreque, quibus legiones
tradiderat, certior factus est in hiberna perventum locumque
hibernis esse munitum.

,26,  Diebus circiter XV, quibus in hiberna ventum est, initium
repentini tumultus ac defectionis ortum est ab Ambiorige et
Catuvolco; qui, cum ad fines regni sui Sabino Cottaeque praesto
fuissent frumentumque in hiberna comportavissent, Indutiomari
Treveri nuntiis impulsi suos concitaverunt subitoque oppressis
lignatoribus magna manu ad castra oppugnatum venerunt. Cum
celeriter nostri arma cepissent vallumque adscendissent atque una
ex parte Hispanis equitibus emissis equestri proelio superiores
fuissent, desperata re hostes suos ab oppugnatione reduxerunt.
Tum suo more conclamaverunt, uti aliqui ex nostris ad colloquium
prodiret: habere sese, quae de re communi dicere vellent, quibus
rebus controversias minui posse sperarent.

,27,  Mittitur ad eos colloquendi causa Gaius Arpineius, eques
Romanus, familiaris Quinti Tituri, et Quintus Iunius ex Hispania
quidam, qui iam ante missu Caesaris ad Ambiorigem ventitare
consuerat; apud quos Ambiorix ad hunc modum locutus est: Sese pro
Caesaris in se beneficiis plurimum ei confiteri debere, quod eius
opera stipendio liberatus esset, quod Aduatucis, finitimis suis,
pendere consuesset, quodque ei et filius et fratris filius ab
Caesare remissi essent, quos Aduatuci obsidum numero missos apud
in servitute et catenis tenuissent; neque id, quod tecerit de
oppugnatione castrorum, aut iudicio aut voluntate sua fecisse,
sed coactu civitatis, suaque esse eiusmodi imperia, ut non minus
haberet iuris in se multitudo quam ipse in multitudinem. Civitati
porro hanc fuisse belli causam, quod repentinae Gallorum
coniurationi resistere non potuerit. Id se facile ex humilitate
sua probare posse, quod non adeo sit imperitus rerum ut suis
copiis populum Romanum superari posse confidat. Sed esse Galliae
commune consilium: omnibus hibernis Caesaris oppugnandis hunc
esse dictum diem, ne qua legio alterae legioni subsidio venire
posset. Non facile Gallos Gallis negare potuisse, praesertim cum
de recuperanda communi libertate consilium initum videretur.
Quibus quoniam pro pietate satisfecerit, habere nunc se rationem
offici pro beneficiis Caesaris: monere, orare Titurium pro
hospitio, ut suae ac militum saluti consulat. Magnam manum
Germanorum conductam Rhenum transisse; hanc adfore biduo. Ipsorum
esse consilium, velintne priusquam finitimi sentiant eductos ex
hibernis milites aut ad Ciceronem aut ad Labienum deducere,
quorum alter milia passuum circiter quinquaginta, alter paulo
amplius ab eis absit. Illud se polliceri et iureiurando
confirmare tutum iter per fines daturum. Quod cum faciat, et
civitati sese consulere, quod hibernis levetur, et Caesari pro
eius meritis gratiam referre. Hac oratione habita discedit
Ambiorix.

,28,  Arpineius et Iunius, quae audierunt, ad legatoc deferunt.
Illi repentina re perturbati, etsi ab hoste ea dicebantur, tamen
non neglegenda existimabant maximeque hac re permovebantur, quod
civitatem ignobilem atque humilem Eburonum sua sponte populo
Romano bellum facere ausam vix erat credendum. Itaque ad
consilium rem deferunt magnaque inter eos exsistit controversia.
Lucius Aummculeius compluresque tribuni militum et primorum
ordinum centuriones nihil temere agendum neque ex hibernis
iniussu Caesaris discedendum existimabant: quantasvis (magnas)
copias etiam Germanorum sustineri posse munitis hibernis
docebant: rem esse testimonio, quod primum hostium impetum multis
ultro vulneribus illatis fortissime sustinuerint: re frumentaria
non premi; interea et ex proximis hibernis et a Caesare
conventura subsidia: postremo quid esse levius aut turpius, quam
auctore hoste de summis rebus capere consilium?

,29,  Contra ea Titurius sero facturos clamitabat, cum maiores
manus hostium adiunctis Germanis convenis sent aut cum aliquid
calamitatis in proximis hibernis esset acceptum. Brevem
consulendi esse occasionem. Caesarem arbitrari profcctum in
Italiam; neque aiiter Calnutcs interficiendi Tasgeti consilium
fuisse capturos, neque Eburones, si ille adesset, tanta
contemptione nostri ad castra venturos esse. Non hostem auctorem,
sed rem spectare: subesse Rhenum; magno esse Germanis dolori
Ariovisti mortem et superiores nostras victorias; ardere Galliam
tot contumeliis acceptis sub populi Romani imperium redactam
superiore gloria rei militaris exstincta. Postremo quis hoc sibi
persuaderet, sine certa re Ambiorigem ad eiusmodi consilium
descendisse? Suam sententiam in utramque partem esse tutam: si
nihil esset durius, nullo cum periculo ad proximam legionem
perventuros; si Gallia omnis cum Germanis consentiret, unam esse
in celeritate positam salutem. Cottae quidem atque eorum, qui
dissentirent, consilium quem habere exitum? In quo si non
praesens periculum, at certe longinqua obsidione fames esset
timenda.

,30,  Hac in utramque partem disputatione habita, cum a Cotta
primisque ordinibus acriter resisteretur, " Vincite," inquit, "
si ita vultis," Sabinus, et id clariore voce, ut magna pars
militum exaudiret; " neque is sum," inquit, "qui gravissime ex
vobis mortis periculo terrear: hi sapient; si gravius quid
acciderit, abs te rationem reposcent, qui, si per te liceat,
perendino die cum proximis hibernis coniuncti communem cum
reliquis belli casum sustineant, non reiecti et relegati longe ab
ceteris aut ferro aut fame intereant."

,31,  Consurgitur ex consilio; comprehendunt utrumque et orant, ne
sua dissensione et pertinacia rem in summum periculum deducat:
facilem esse rem, seu maneant, seu proficiscantur, si modo unum
omnes sentiant ac probent; contra in dissensione nullam se
salutem perspicere. Res disputatione ad mediam noctem perducitur.
Tandem dat Cotta permotuc manus: superat sententia Sabini.
Pronuntiatu prima luce ituros. Consumitur vigiliis reliqua pars
noctis, cum sua quisque miles circumspiceret, quic secum portare
posset, quid ex instrumento hibernorum relinquere cogeretur.
Omnia excogitantur, quare nec sine periculo maneatur, et languore
militulr et vigiLus periculum augeatur. Prima luce sic ex castris
proficiscuntur, ut quibus esset persuas non ab hoste, sed ab
homine amicissimo Ambiorige consilium datum, longissimo agmine
maximisque impedimentis.

,32,  At hostes, posteaquam ex nocturno fremitu vigiliicque de
profectione eorum senserunt, collocatis in sidus bipertito in
silvis opportuno atque occulto loco a milibus passuum circiter
duobus Romanorum adventum exspectabant, et cum se maior pars
agminis in magnam convallem demisisset, ex utraque parte eius
vallis subito se ostenderunt novissimosque premere et primos
prohibere ascensu atque iniquissimo nostris loco proelium
committere coeperunt.

,33,  Tum demum Titurius, qui nihil ante providisset, trepidare et
concursare cohortesque disponere, haec tamen ipsa timide atque ut
eum omnia deficere viderentur; quod plerumque eis accidere
consuevit, qui in ipso negotio consilium capere coguntur. At
Cotta, qui cogitasset haec posse in itinere accidere atque ob eam
causam profectionis auctor non fuisset, nulla in re communi
saluti deerat et in appellandis cohortandisque miLtibus
imperatoris et in pugna militis officia praestabat. Cum propter
longitudinem agminis minus facile omnia per se obire et, quid
quoque loco faciendum esset, providere possent, iusserunt
pronuntiare, ut impedimenta relinquerent atque in orbem
consisterent. Quod consilium etsi in eiusmodi casu reprehendendum
non est, tarmen incommode accidit: nam et nostris militibus spem
minuit et hostes ad pugnam alacriores effecit, quod non sine
summo timore et desperatione id factum videbatur. Praeterea
accidit, quod fieri necesse erat, ut vulgo milites ab signis
discederent, quae quisque eorum carissima haberet, ab
impedimentis petere atque arripere properaret, clamore et fletu
omnia complerentur.

,34,  At barbaris consilium non defuit. Nam duces eorum tota acie
pronuntiare iusserunt, ne quis ab loco discederet: illorum esse
praedam atque illis reservari quaecumque Romani reliquissent:
proinde omnia in victoria posita existimarent. Erant et virtute
et studio pugnandi pares; nostri, tametsi ab duce et a fortuna
deserebantur, tamen omnem spem salutis in virtute ponebant, et
quotiens quaeque cohors procurrerat, ab ea parte magnus numerus
hostium cadebat. Qua re animadversa Ambiorix pronuntiari iubet,
ut procul tela coniciant neu propius accedant et, quam in partem
Romani impetum fecerint, cedant (levitate armorum et cotidiana
exercitatione nihil eis noceri posse), rursus se ad signa
recipientes insequantur.

,35,  Quo praecepto ab eis diligentissime observato, cum quaepiam
cohors ex orbe excesserat atque impetum fecerat, hostes
velocissime refugiebant. Interim eam partem nudari necesse erat
et ab latere aperto tela recipi. Rursus cum in eum locum unde
erant egressi reverti coeperant, et ab eis qui cesserant et ab
eis qui proximi steterant circumveniebantur; sin autem locum
tenere vellent, nec virtuti locus relinquebatur, neque ab tanta
multitudine coniecta tela conferti vitare poterant. Tamen tot
incommodis conflictati, multis vulneribus acceptis resistebant et
magna parte diei consumpta, cum a prima luce ad horam octavam
pugnaretur, nihil quod ipsis esset indignum committebant. Tum
Tito Balventio, qui superiore anno primum pilum duxerat, viro
forti et magnae auctoritatis, utrumque femur tragula traicitur;
Quintus Lucanius, eiusdem ordinis, fortissime pugnans, dum
circumvento filio subvenit, interficitur; Lucius Cotta legatus
omnes cohortes ordinesque adhortans in adversum os funda
vulneratur.

,36,  His rebus permotus Quintus Titurius, cum procul Ambiorigem
suos cohortantem conspexisset, interpretem suum Gnaeum Pompeium
ad eum mittit rogatum ut sibi militibusque parcat. Ille
appellatus respondit: si velit secum colloqui, licere; sperare a
multitudine impetrari posse, quod ad militum salutem pertineat;
ipsi vero nihil nocitum iri, inque eam rem se suam fidem
interponere. Ille cum Cotta saucio communicat, si videatur, pugna
ut excedant et cum Ambiorige una colloquantur: sperare ab eo de
sua ac militum salute impetrari posse. Cotta se ad armatum hostem
iturum negat atque in eo perseverat.

,37,  Sabinus quos in praesentia tribunos militum circum se
habebat et primorum ordinum centuriones se sequi iubet et, cum
propius Ambiorigem accessisset, iussus arma abicere imperatum
facit suisque ut idem faciant imperat. Interim, dum de
condicionibus inter se agunt longiorque consulto ab Ambiorige
instituitur sermo, paulatim circumventus interficitur. Tum vero
suo more victoriam conclamant atque ululatum tollunt impetuque in
nostros facto ordines perturbant. Ibi Lucius Cotta pugnans
interficitur cum maxima parte militum. Reliqui se in castra
recipiunt unde erant egressi. Ex quibus Lucius Petrosidius
aquilifer, cum magna multitudine hostium premeretur, aquilam
intra vallum proiecit; ipse pro castris fortissime pugnans
occiditur. Illi aegre ad noctem oppugnationem sustinent; noctu ad
unum omnes desperata salute se ipsi interficiunt. Pauci ex
proelio lapsi incertis itineribus per silvas ad Titum Labienum
legatum in hiberna perveniunt atque eum de rebus gestis certiorem
faciunt.

,38,  Hac victoria sublatus Ambiorix statim cum equitatu in
Aduatucos, qui erant eius regno finitimi, proficiscitur; neque
noctem neque diem intermittit pedita tumque subsequi iubet. Re
demonstrata Aduatucisque concitatis postero die in Nervios
pervenit hortaturque, ne sui in perpetuum liberandi atque
ulciscendi Romanos pro eis quas acceperint iniuriis occasionem
dimittant: interfectos esse legatos duos magnamque partem
exercitus interisse demonstrat; nihil esse negoti subito
oppressam legionem quae cum Cicerone hiemet interfici; se ad eam
rem profitetur adiutorem. Facile hac oratione Nerviis persuadet.

,39,  Itaque confestim dimissis nuntiis ad Ceutrones, Grudios,
Levacos, Pleumoxios, Geidumnos, qui omnes sub eorum imperio sunt,
quam maximas manus possunt cogunt et de improviso ad Ciceronis
hiberna advolant nondum ad eum fama de Tituri morte perlata. Huic
quoque accidit, quod fuit necesse, ut nonnulli milites, qui
lignationis munitionisque causa in silvas discessissent,
repentino equitum adventu interciperentur. His circumventis magna
manu Eburones, Nervii, Aduatuci atque horum omnium socii et
clientes legionem oppugnare incipiunt. Nostri celeriter ad arma
concurrunt, vallum conscendunt. Aegre is dies sustentatur, quod
omnem spem hostes in celeritate ponebant atque hanc adepti
victoriam in perpetuum se fore victores confidebant.

,40,  Mittuntur ad Caesarem confestim ab Cicerone litterae magnis
propositis praemiis, si pertulissent: obsessis omnibus viis missi
intercipiuntur. Noctu ex materia, quam munitionis causa
comportaverant, turres admodum CXX excitantur incredibili
celeritate; quae deesse operi videbantur, perficiuntur. Hostes
postero die multo maioribus coactis copiis castra oppugnant,
fossam complent. Eadem ratione, qua pridie, ab nostris
resistitur. Hoc idem reliquis deinceps fit diebus. Nulla pars
nocturni temporis ad laborem intermittitur; non aegris, non
vulneratis facultas quietis datur. Quaecumque ad proximi diei
oppugnationem opus sunt noctu comparantur; multae praeustae
sudes, magnus muralium pilorum numerus instituitur; turres
contabulantur, pinnae loricaeque ex cratibus attexuntur. Ipse
Cicero, cum tenuissima valetudine esset, ne nocturnum quidem sibi
tempus ad quietem relinquebat, ut ultro militum concursu ae
vocibus sibi parcere cogeretur.

,41,  Tunc duces principesque Nerviorum qui aliquem cermonis
aditum causamque amicitiae cum Cicerone habebant colloqui sese
velle dicunt. Facta potestate eadem quae Ambiorix cum Titurio
egerat commemorant: omnem esse in armis Galliam; Germanos Rhenum
transisse; Caesaris reliquorumque hiberna oppugnari. Addunt etiam
de Sabini morte: Ambiorigem ostentant fidei faciendae causa.
Errare eos dicunt, si quidquam ab his praesidi sperent, qui suis
rebus diffidant; sese tamen hoe esse in Ciceronem populumque
Romanum animo, ut nihil nisi hiberna recusent atque hanc
inveterascere consuetudinem nolint: licere illis incolumibus per
se ex hibernis discedere et quascumque in partes velint sine metu
proficisci. Cicero ad haec unum modo respondit: non esse
consuetudinem populi Romani accipere ab hoste armato condicionem:
si ab armis discedere velint, se adiutore utantur legatosque ad
Caesarem mittant; sperare pro eius iustitia, quae petierint,
impetraturos.

,42,  Ab hac spe repulsi Nervii vallo pedum IX et fossa pedum XV
hiberna cingunt. Haec et superiorum annorum consuetudine ab nobis
cognoverant et, quos clam de exercitu habebant captivos, ab eis
docebantur; sed nulla ferramentorum copia quae esset ad hunc usum
idonea, gladiis caespites circumcidere, manibus sagulisque terram
exhaurire nitebantur. Qua quidem ex re hominum multitudo cognosci
potuit: nam minus horis tribus milium pedum XV in circuitu
munitionem perfecerunt reliquisque diebus turres ad altitudinem
valli, falces testudinesque, quas idem captivi docuerant, parare
ac facere coeperunt.

,43,  Septimo oppugnationis die maximo coorto vento ferventes
fusili ex argilla glandes fundis et fervefacta iacula in casas,
quae more Gallico stramentis erant tectae, iacere coeperunt. Hae
celeriter ignem comprehenderunt et venti magnitudine in omnem
locum castrorum distulerunt. Hostes maximo clamore sicuti parta
iam atque explorata victoria turres testudinesque agere et scalis
vallum ascendere coeperunt. At tanta militum virtus atque ea
praesentia animi fuit, ut, cum undique flamma torrerentur
maximaque telorum multitudine premerentur suaque omnia
impedimenta atque omnes fortunas conflagrare intellegerent, non
modo demigrandi causa de vallo decederet nemo, sed paene ne
respiceret quidem quisquam, ac tum omnes acerrime fortissimeque
pugnarent. Hic dies nostris longe gravissimus fuit; sed tamen
hunc habuit eventum, ut eo die maximus numerus hostium
vulneraretur atque interficeretur, ut se sub ipso vallo
constipaverant recessumque primis ultimi non dabant. Paulum
quidem intermissa flamma et quodam loco turri adacta et
contingente vallum tertiae cohortis centuriones ex eo, quo
stabant, loco recesserunt suosque omnes removerunt, nutu
vocibusque hostes, si introire vellent, vocare coeperunt; quorum
progredi ausus est nemo. Tum ex omni parte lapidibus coniectis
deturbati, turrisque succensa est.

,44,  Erant in ea legione fortissimi viri, centuriones, qui primis
ordinibus appropinquarent, Titus Pullo et Lucius Vorenus. Hi
perpetuas inter se controversias habebant, quinam anteferretur,
omnibusque annis de locis summis simultatibus contendebant. Ex
his Pullo, cum acerrime ad munitiones pugnaretur, "Quid dubitas,"
inquit, " Vorene? aut quem locum tuae probandae virtutis
exspectas ? hic dies de nostris controversiis iudicabit." Haec
cum dixisset, procedit extra munitiones quaque pars hostium
confertissma est visa irrumpit. Ne Vorenus quidem tum sese vallo
continet, sed omnium veritus existi mationem subsequitur.
Mediocri spatio relicto Pullo pilum in hostes immittit atque unum
ex multitudine procurrentem traicit; quo percusso et exanimato
hunc scutis protegunt, in hostem tela universi coniciunt neque
dant regrediendi facultatem. Transfigitur scutum Pulloni et
verutum in balteo defigitur. Avertit hic casus vaginam et gladium
educere conanti dextram moratur manum, impeditumque hostes
circumsistunt. Succurrit inimicus illi Vorenus et laboranti
subvenit. Ad hunc se confestim a Pullone omnis multitudo
convertit: illum veruto arbitrantur occisum. Gladio comminus rem
gerit Vorenus atque uno interfecto reliquos paulum propellit; dum
cupidius instat, in locum deiectus inferiorem concidit. Huic
rursus circumvento fert subsidium Pullo, atque ambo incolumes
compluribus interfectis summa cum laude sese intra munitiones
recipiunt. Sic fortuna in contentione et certamine utrumque
versavit, ut alter alteri inimicus auxilio salutique esset, neque
diiudicari posset, uter utri virtute anteferendus videretur.

,45,  Quanto erat in dies gravior atque asperior oppugnatio, et
maxime quod magna parte militum confecta vulneribus res ad
paucitatem defensorum pervenerat, tanto crebriores litterae
nuntiique ad Caesarem mittebantur; quorum pars deprehensa in
conspectu nostrorum militum cum cruciatu necabatur. Erat unus
intus Nervius nomine Vertico, loco natus honesto, qui a prima
obsidione ad Ciceronem perfugerat suamque ei fidem praestiterat.
Hic servo spe libertatis magnisque persuadet praemiis, ut
litteras ad Caesarem deferat. Has ille in iaculo illigatas effert
et Gallus inter Gallos sine ulla suspicione versatus ad Caesarem
pervenit. Ab eo de periculis Ciceronis legionisque cognoscitur.

,46,  Caesar acceptis litteris hora circiter Xl diei statim
nuntium in Bellovacos ad M. Crassum quaestorem mittit, cuius
hiberna aberant ab eo milia passuum XXV; iubet media nocte
legionem proficisci celeriterque ad se venire. Exit cum nuntio
Crassus. Alterum ad Gaium Fabium legatum mittit, ut in Atrebatium
fines legionem adducat, qua sibi iter faciendum sciebat. Scribit
Labieno, si rei publicae commodo facere posset, cum legione ad
fines Nerviorum veniat. Reliquam partem exercitus, quod paulo
aberat longius, non putat exspectandam; equites circiter
quadringentos ex proximis hibernis colligit.

,47,  Hora circiter tertia ab antecursoribus de Crassi adventu
certior factus eo die milia passuum XX pro cedit. Crassum
Samarobrivae praeficit legionemque attribuit, quod ibi
impedimenta exercitus, obsides civitatum, litteras publicas
frumentumque omne quod eo tolerandae hiemis causa devexerat
relinquebat. Fabius, ut imperatum erat, non ita multum moratus in
itinere cum legione occurrit. Labienus interitu Sabini et caede
cohortium cognita, cum omnes ad eum Treverorum copiae venissent,
veritus, si ex hibernis fugae similem profectionem fecisset, ut
hostium impetum sustinere posset, praesertim quos recenti
victoria efferri sciret, litteras Caesari remittit, quanto cum
periculo legionem ex hibernis educturus esset; rem gestam in
Eburonibus perscribit; docet omnes equitatus peditatusque copias
Treverorum tria milia passuum longe ab suis castris consedisse.

,48,  Caesar consilio eius probato, etsi opinione trium legionum
deiectus ad duas redierat, tamen unum communis salutis auxilium
in celeritate ponebat. Venit magnis itineribus in Nerviorum
fines. Ibi ex captivis cognoscit, quae apud Ciceronem gerantur,
quantoque in periculo res sit. Tum cuidam ex equitibus Gallis
magnis praems persuadet uti ad Ciceronem epistolam deferat. Hanc
Graecis conscriptam litteris mittit, ne intercepta epistola
nostra ab hostibus consilia cognoscantur. Si adire non possit,
monet ut tragulam cum epistola ad amentum deligata intra
munitionem castrorum abiciat. In litteris scribit se cum
legionibus profectum celeriter adfore; hortatur ut pristinam
virtutem retineat. Gallus periculum veritus, ut erat praeceptum,
tragulam mittit. Haec casu ad turrim adhaesit neque ab nostris
biduo animadversa tertio die a quodam milite conspicitur, dempta
ad Ciceronem defertur. Ille perlectam in conventu militum recitat
maximaque omnes laetitia adficit. Tum fumi incendiorum procul
videbantur; quae res omnem dubitationem adventus legionum
expulit.

,49,  Galli re cognita per exploratores obsidionem relinquunt, ad
Caesarem omnibus copiis contendunt. Hae erant armata circiter
milia LX. Cicero data facultate Gallum ab eodem Verticone, quem
supra demonstravimus, repetit, qui litteras ad Caesarem deferat;
hunc admonet, iter caute diligenterque faciat: perscribit in
litteris hostes ab se discessisse omnemque ad eum multitudinem
convertisse. Quibus litteris circiter media nocte Caesar adlatis
suos facit certiores eosque ad dimicandum animo confirmat.
Postero die luce prima movet castra et circiter milia passuum
quattuor progressus trans vallem et rivum multitudinem hostium
conspicatur. Erat magni periculi res tantulis copiis iniquo loco
dimicare; tum, quoniam obsidione liberatum Ciceronem sciebat,
aequo animo remittendum de celeritate existimabat: consedit et
quam aequissimo loco potest castra communit atque haec, etsi
erant exigua per se vix hominum milium septem praesertim nullis
cum impedimentis, tamen angustiis viarum quam maxime potest
contrahit, eo consilio, ut in summam contemptionem hostibus
veniat. Interim speculatoribus in omnes partes dimissis explorat
quo commodissime itinere vallem transire possit.

,50,  Eo die parvulis equestribus proeliis ad aquam factis utrique
sese suo loco continent: Galli, quod ampliores copias, quae
nondum convenerant, exspectabant; Caesar, si forte timoris
simulatione hostes in suum locum elicere posset, ut citra vallem
pro castris proelio contenderet, si id efficere non posset, ut
exploratis itineribus minore cum periculo vallem rivumque
transiret. Prima luce hostium equitatus ad castra accedit
proeliumque cum nostris equitibus committit. Caesar consulto
equites cedere seque in castra recipere iubet, simul es omnibus
partibus castra altiore vallo muniri portasque obstrui atque in
his administrandis rebus quam maxime concursari et cum
simulatione agi timoris iubet.

,51,  Quibus omnibus rebus hostes invitati copias traducunt
aciemque iniquo loco constituunt, nostris vero etiam de vallo
deductis propius accedunt et tela intra munitionem ex omnibus
partibus coniciunt praeconibusque circummissis pronuntiari
iubent, seu quis Gallus seu Romanus velit ante horam tertiam ad
se transire, sine periculo licere; post id tempus non fore
potestatem: ac sic nostros contempserunt, ut obstructis in
speciem portis singulis ordinibus caespitum, quod ea non posse
introrumpere videbantur, alii vallum manu scindere, alii fossas
complere inciperent. Tum Caesar omnibus portis eruptione facta
equitatuque emisso celeriter hostes in fugam dat, sic uti omnino
pugnandi causa resisteret nemo, magnumque ex eis numerum occidit
atque omnes armis exuit.

,52,  Longius prosequi veritus, quod silvae paludesque
intercedebant neque etiam parvulo detrimento illorum locum
relinqui videbat, omnibus suis incolumibus copiis eodem die ad
Ciceronem pervenit. Institutas turres, testudines munitionesque
hostium admiratur; legione producta cognoscit non decimum quemque
esse reliquum militem sine vulnere: ex his omnibus iudicat rebus,
quanto cum periculo et quanta cum virtute res sint administratae.
Ciceronem pro eius merito leg,ionemque collaudat; centuriones
singillatim tribunosquc militum appellat, quorum egregiam fuisse
virtutem testimonio Ciceronis cognoverat. De casu Sabini et
Cottae certius ex captivis cognoscit. Postero die contione habita
rem gestam proponit, milites consolatur et confirmat: quod
detrimentum culpa et temeritate legati sit acceptum, hoc aequiore
animo ferendum docet, quod beneficio deorum immortalium et
virtute eorum expiato incommodo neque hostibus diutina laetatio
neque ipsis longior dolor relinquatur.

,53,  Interim ad Labienum per Remos incredibili celeritate de
victoria Caesaris fama perfertur, ut, cum ab hibernis Ciceronis
milia passuum abesset circiter LX, eoque post horam nonam diei
Caesar pervenisset, ante mediam noctem ad portas castrorum clamor
oreretur, quo clamore significatio victoriae gratulatioque ab
Remis Labieno fieret. Hac fama ad Treveros perlata Indutiomarus,
qui postero die castra Labieni oppugnare decreverat, noctu
profugit copiasque omnes in Treveros reducit. Caesar Fabium cum
sua legione remittit in hiberna, ipse cum tribus legionibus
circum Samarobrivam trinis hibernis hiemare constituit et, quod
tanti motus Galliae exstiterant, totam hiemem ipse ad exercitum
manere decrevit. Nam illo incommodo de Sabini morte perlato omnes
fere Galliae civitates de bello consultabant, nuntios
legationesque in omnes partes dimittebant et quid reliqui consili
caperent atque unde initium belli fieret explorabant nocturnaque
in locis desertis concilia habebant. Neque ullum fere totius
hiemis tempus sine sollicitudine Caesaris intercessit, quin
aliquem de consiliis ac motu Gallorum nuntium acciperet. In his
ab Lucio Roscio, quem legioni tertiae decimae praefecerat,
certior factus est magnas Gallorum copias earum civitatum, quae
Armoricae appellantur, oppugnandi sui causa convenisse neque
longius milia passuum octo ab hibernis suis afuisse, sed nuntio
allato de victoria Caesaris discessisse, adeo ut fugae similis
discessus videretur.

,54,  At Caesar principibus cuiusque civitatis ad se evocatis
alias territando, cum se scire quae fierent denuntiaret, alias
cohortando magnam partem Galliae in offiicio tenuit. Tamen
Senones, quae est civitas in primis firma et magnae inter Gallos
auctoritatis, Cavarinum, quem Caesar apud eos regem constituerat,
cuius frater Moritasgus adventu in Galliam Caesaris cuiusque
maiores regnum obtinuerant, interficere publico consilio conati,
cum ille praesensisset ac profugisset, usque ad fines insecuti
regno domoque expulerunt et, missis ad Caesarem satisfaciendi
causa legatis, cum is omnem ad se senatum venire iussisset, dicto
audientes non fuerunt. Tantum apud homines barbaros valuit esse
aliquos repertos principes inferendi belli tantamque omnibus
voluntatum commutationem attulit, ut praeter Aeduos et Remos,
quos praecipuo semper honore Caesar habuit, alteros pro vetere ac
perpetua erga populum Romanum fide, alteros pro recentibus
Gallici belli officiis, nulla fere civitas fuerit non suspecta
nobis. Idque adeo haud scio mirandumne sit, cum compluribus aliis
de causis, tum maxime quod ei, qui virtute belli omnibus gentibus
praeferebantur, tantum se eius opinionis deperdidisse ut a populo
Romano imperia perferrent gravissime dolebant.

,55,  Treveri vero atque Indutiomarus totius hiemis nullum tempus
intermiserunt, quin trans Rhenum legatos mitterent, civitates
sollicitarent, pecunias pollicerentur, magna parte exercitus
nostri interfecta multo minorem superesse dicerent partem. Neque
tamen ulli civitati Germanorum persuaderi potuit, ut Rhenum
transiret, cum se bis expertos dicerent, Ariovisti bello et
Tencterorum transitu: non esse amplius fortunam temptaturos. Hac
spe lapsus Indutiomarus nihilo minus copias cogere, exercere, a
finitimis equos parare, exules damnatosque tota Gallia magnis
praemiis ad se allicere coepit. Ac tantam sibi iam his rebus in
Gallia auctoritatem comparaverat ut undique ad eum legationes
concurrerent, gratiam atque amicitiam publice privatimque
peterent.

,56,  Vbi intellexit ultro ad se veniri, altera ex parte Senones
Carnutesque conscientia facinoris instigari, altera Nervios
Aduatucosque bellum Romanis parare, neque sibi voluntariorum
copias defore, si ex finibus suis progredi coepisset, armatum
concilium indicit. Hoc more Gallorum est initium belli, quo lege
communi omnes puberes armati convenire consuerunt; qui ex eis
novissimus convenit, in conspectu multitudinis omnibus
cruciatibus affectus necatur. In eo concilio Cingetorigem,
alterius principem factionis, generum suum, quem supra
demonstravimus Caesaris secutum fidem ab eo non discessisse,
hostem iudicat bonaque eius publicat. His rebus confectis, in
concilio pronuntiat arcessitum se a Senonibus et Carnutibus
aliisque compluribus Galliae civitatibus; huc iturum per fines
Remorum eorumque agros popula turum ac, priusquam id faciat,
castra Labieni oppugnaturum. Quae fieri velit praecipit.

,57,   Labienus, cum et loci natura et manu munitissumis castris
sese teneret, de suo ac legionis periculo nihil timebat; ne quam
occasionem rei bene gerendae dimitteret, cogitabat. Itaque a
Cingetorige atque eius propinquis oratione Indutiomari cognita,
quam in concilio habuerat, nuntios mittit ad finitimas civitates
equitesque undique evocat: his certum diem conveniendi dicit.
Interim prope cotidie cum omni equitatu Indutiomarus sub castris
eius vagabatur, alias ut situm castrorum cognosceret, alias
colloquendi aut territandi causa: equites plerumque omnes tela
intra vallum coniciebant. Labienus suos intra munitionem
continebat timorisque opinionem, quibuscumque poterat rebus,
augebat.

,58,  Cum maiore in dies contemptione Indutiomarus ad castra
accederet, nocte una intromissis equitibus omnium finitimarum
civitatum quos arcessendos curaverat, tanta diligentia omnes suos
custodiis intra castra continuit, ut nulla ratione ea res
enuntiari aut ad Treveros perferri posset. Interim ex
consuetudine cotidiana Indutiomarus ad castra accedit atque ibi
magnam partem diei consumit; equites tela coniciunt et magna cum
contumelia verborum nostros ad pugnam evocant. Nullo ab nostris
dato responso, ubi visum est, sub vesperum dispersi ac dissipati
discedunt. Subito Labienus duabus portis omnem equitatum emittit;
praecipit atque interdicit, proterritis hostibus atque in fugam
coniectis (quod fore, sicut accidit, videbat) unum omnes peterent
Indutiomarum, neu quis quem prius vulneret, quam illum
interfectum viderit, quod mora reliquorum spatium nactum illum
effugere nolebat; magna proponit eis qui occiderint praemia;
summittit cohortes equitibus subsidio. Comprobat hominis
consilium fortuna, et cum unum omnes peterent, in ipso fluminis
vado deprehensus Indutiomarus interficitur, caputque eius
refertur in castra: redeuntes equites quos possunt consectantur
atque occidunt. Hac re cognita omnes Eburonum et Nerviorum quae
convenerant copiae discedunt, pauloque habuit post id factum
Caesar quietiorem Galliam.


