Titolo: Commentariorum de Bello Gallico (libro quarto)
Autore: Caio Giulio Cesare
VERSIONE ELETTRONICA CURATA DALLA GEORGE MASON UNIVERSITY
ADATTATA ALLA LETTURA PER I NON VEDENTI DA AMEDEO MARCHINI
(Per spostarsi pi agevolmente sui 38 capitoli che compongono il quarto
libro, usare l'opzione cerca, del menu, digitando tra virgole il numero,
esempio: ,90,)

Caius Iuli Caesaris - Commentariorum de Bello Gallico - Liber Quartus


,1,  Ea quae secuta est hieme, qui fuit annus Cn. Pompeio, M.
Crasso consulibus, Usipetes Germani et item Tencteri magna (cum)
multitudine hominum flumen Rhenum transierunt, non longe a mari,
quo Rhenus influit. Causa transeundi fuit quod ab Suebis
complures annos exagitati bello premebantur et agri cultura
prohibebantur. Sueborum gens est longe maxima et bellicosissima
Germanorum omnium. Hi centum pagos habere dicuntur, ex quibus
quotannis singula milia armatorum bellandi causa ex finibus
educunt. Reliqui, qui domi manserunt, se atque illos alunt; hi
rursus in vicem anno post in armis sunt, illi domi remanent. Sic
neque agri cultura nec ratio atque usus belli intermittitur. Sed
privati ac separati agri apud eos nihil est, neque longius anno
remanere uno in loco colendi causa licet. Neque multum frumento,
sed maximam partem lacte atque pecore vivunt multum sunt in
venationibus; quae res et cibi genere et cotidiana exercitatione
et libertate vitae, quod a pueris nullo officio aut disciplina
adsuefacti nihil omnino contra voluntatem faciunt, et vires alit
et immani corporum magnitudine homines efficit. Atque in eam se
consuetudinem adduxerunt ut locis frigidissimis neque vestitus
praeter pelles habeant quicquam, quarum propter exiguitatem magna
est corporis pars aperta, et laventur in fluminibus.

,2,  Mercatoribus est aditus magis eo ut quae bello ceperint
quibus vendant habeant, quam quo ullam rem ad se importari
desiderent. Quin etiam iumentis, quibus maxime Galli delectantur
quaeque impenso parant pretio, Germani importatis non utuntur,
sed quae sunt apud eos nata, parva atque deformia, haec cotidiana
exercitatione summi ut sint laboris efficiunt. Equestribus
proeliis saepe ex equis desiliunt ac pedibus proeliantur, equos
eodem remanere vestigio adsue fecerunt, ad quos se celeriter, cum
usus est, recipiunt: neque eorum moribus turpius quicquam aut
inertius habetur quam ephippiis uti. Itaque ad quemvis numerum
ephippiatorum equitum quamvis pauci adire audent. Vinum omnino ad
se importari non patiuntur, quod ea re ad laborem ferendum
remollescere homines atque effeminari arbitrantur.

,3,  Publice maximam putant esse laudem quam latissime a suis
finibus vacare agros: hac re significari magnum numerum civitatum
suam vim sustinere non posse. Itaque una ex parte a Suebis
circiter milia passuum C agri vacare dicuntur. Ad alteram partem
succedunt Ubii, quorum fuit civitas ampla atque florens, ut est
captus Germanorum; ii paulo, quamquam sunt eiusdem generis, sunt
ceteris humaniores, propterea quod Rhenum attingunt multum ad eos
mercatores ventitant et ipsi propter propinquitatem (quod)
Gallicis sunt moribus adsuefacti. Hos cum Suebi multis saepe
bellis experti propter amplitudinem gravitatem civitatis finibus
expellere non potuissent, tamen vectigales sibi fecerunt ac multo
humiliores infirmiores redegerunt.

,4,  In eadem causa fuerunt Usipetes et Tencteri, quos supra
diximus; qui complures annos Sueborum vim sustinuerunt, ad
extremum tamen agris expulsi et multis locis Germaniae triennium
vagati ad Rhenum pervenerunt, quas regiones Menapii incolebant.
Hi ad utramque ripam fluminis agros, aedificia vicosque habebant;
sed tantae multitudinis adventu perterriti ex iis aedificiis quae
trans flumen habuerant demigraverant, et cis Rhenum dispositis
praesidiis Germanos transire prohibebant. Illi omnia experti, cum
neque vi contendere propter inopiam navium neque clam transire
propter custodias Menapiorum possent, reverti se in suas sedes
regiones simulaverunt et tridui viam progressi rursus reverterunt
atque omni hoc itinere una nocte equitatu confecto inscios
inopinantes Menapios oppresserunt, qui de Germanorum discessu per
exploratores certiores facti sine metu trans Rhenum in suos vicos
remigraverant. His interfectis navibus eorum occupatis, prius
quam ea pars Menapiorum quae citra Rhenum erat certior fieret,
flumen transierunt atque omnibus eorum aedificiis occupatis
reliquam partem hiemis se eorum copiis aluerunt.

,5,  His de rebus Caesar certior factus et infirmitatem Gallorum
veritus, quod sunt in consiliis capiendis mobiles et novis
plerumque rebus student, nihil his committendum existimavit. Est
enim hoc Gallicae consuetudinis, uti et viatores etiam invitos
consistere cogant et quid quisque eorum de quaque re audierit aut
cognoverit quaerant et mercatores in oppidis vulgus circumsistat
quibus ex regionibus veniant quas ibi res cognoverint pronuntiare
cogat. His rebus atque auditionibus permoti de summis saepe rebus
consula ineunt, quorum eos in vestigio paenitere necesse est, cum
incertis rumoribus serviant et pleri ad voluntatem eorum ficta
respondeant.

,6,  Qua consuetudine cognita Caesar, ne graviori bello,
occurreret, maturius quam consuerat ad exercitum proficiscitur.
Eo cum venisset, ea quas fore suspicatus erat facta cognovit:
missas legationes ab non nullis civitatibus ad Germanos invitatos
eos uti ab Rheno discederent: omnia quae(que) postulassent ab se
fore parata. Qua spe adducti Germani latius iam vagabantur et in
fines Eburonum et Condrusorum, qui sunt Treverorum clientes,
pervenerant. Principibus Gallice evocatis Caesar ea quae
cognoverat dissimulanda sibi existimavit, eorumque animis
permulsis et confirmatis equitatu imperato bellum cum Germanis
gerere constituit.

,7,  Re frumentaria comparata equitibusque delectis iter in ea
loca facere coepit, quibus in locis esse Germanos audiebat. A
quibus cum paucorum dierum iter abesset, legati ab iis venerunt,
quorum haec fuit oratio: Germanos neque priores populo Romano
bellum inferre neque tamen recusare, si lacessantur, quin armis
contendant, quod Germanorum consuetudo (haec) sit a maioribus
tradita, Quicumque bellum inferant, resistere neque deprecari.
Haec tamen dicere venisse invitos, eiectos domo; si suam gratiam
Romani velint, posse iis utiles esse amicos; vel sibi agros
attribuant vel patiantur eos tenere quos armis possederint: sese
unis Suebis concedere, quibus ne di quidem immortales pares esse
possint; reliquum quidem in terris esse neminem quem non superare
possint.

,8,  Ad haec Caesar quae visum est respondit; sed exitus fuit
orationis: sibi nullam cum iis amicitiam esse posse, si in Gallia
remanerent; neque verum esse, qui suos fines tueri non potuerint
alienos occupare; neque ullos in Gallia vacare agros qui dari
tantae praesertim multitudini sine iniuria possint; sed licere,
si velint, in Ubiorum finibus considere, quorum sint legati apud
se et de Sueborum iniuriis querantur et a se auxilium petant: hoc
se Ubiis imperaturus.

,9,  Legati haec se ad suos relaturos dixerunt et re deliberata
post diem tertium ad Caesarem reversuros: interea ne propius se
castra moveret petierunt. Ne id quidem Caesar ab se impetrari
posse dixit. Cognoverat enim magnam partem equitatus ab iis
aliquot diebus ante praedandi frumentandi causa ad Ambivaritos
trans Mosam missam: hos expectari equites atque eius rei causa
moram interponi arbitrabatur.

,10,  (Mosa profluit ex monte Vosego, qui est in finibus Lingonum,
et parte quadam ex Rheno recepta, quae appellatur Vacalus insulam
efficit Batavorum, in Oceanum influit neque longius ab Oceano
milibus passuum LXXX in Rhenum influit. Rhenus autem oritur ex
Lepontiis, qui Alpes incolunt, et longo spatio per fines
Nantuatium, Helvetiorum, Sequanorum, Mediomatricorum, Tribocorum,
Treverorum citatus fertur et, ubi Oceano adpropinquavit, in
plures diffluit partes multis ingentibus insulis effectis, quarum
pars magna a feris barbaris nationibus incolitur, ex quibus sunt
qui piscibus atque ovis avium vivere existimantur, multis
capitibus in Oceanum influit.)

,11,  Caesar cum ab hoste non amplius passuum XII: milibus
abesset, ut erat constitutum, ad eum legati revertuntur; qui in
itinere congressi magnopere ne longius progrederetur orabant. Cum
id non impetrassent, petebant uti ad eos (equites) qui agmen
antecessissent praemitteret eos pugna prohiberet, sibique ut
potestatem faceret in Ubios legatos mittendi; quorum si principes
ac senatus sibi iure iurando fidem fecisset, ea condicione quae a
Caesare ferretur se usuros ostendebant: ad has res conficiendas
sibi tridui spatium daret. Haec omnia Caesar eodem illo pertinere
arbitrabatur ut tridui mora interposita equites eorum qui
abessent reverterentur; tamen sese non longius milibus passuum
IIII aquationis causa processurum eo die dixit: huc postero die
quam frequentissimi convenirent, ut de eorum postulatis
cognosceret. Interim ad praefectos, qui cum omni equitatu
antecesserant, mittit qui nuntiarent ne hostes proelio
lacesserent, et si ipsi lacesserentur, sustinerent quoad ipse cum
exercitu propius accessisset.

,12,  At hostes, ubi primum nostros equites conspexerunt, quorum
erat V milium numerus, cum ipsi non amplius DCCC equites
haberent, quod ii qui frumentandi causa erant trans Mosam
profecti nondum redierant, nihil timentibus nostris, quod legati
eorum paulo ante a Caesare discesserant atque is dies indutiis
erat ab his petitus, impetu facto celeriter nostros
perturbaverunt; rursus his resistentibus consuetudine sua ad
pedes desiluerunt subfossis equis compluribus nostris deiectis
reliquos in fugam coniecerunt atque ita perterritos egerunt ut
non prius fuga desisterent quam in conspectum agminis nostri
venissent. In eo proelio ex equitibus nostris interficiuntur IIII
et LXX, in his vir fortissimus Piso Aquitanus, amplissimo genere
natus, cuius avus in civitate sua regnum obtinuerat amicus a
senatu nostro appellatus. Hic cum fratri intercluso ab hostibus
auxilium ferret, illum ex periculo eripuit, ipse equo vulnerato
deiectus, quoad potuit, fortissime restitit; cum circumventus
multis vulneribus acceptis cecidisset atque id frater, qui iam
proelio excesserat, procul animadvertisset, incitato equo se
hostibus obtulit atque interfectus est.

,13,  Hoc facto proelio Caesar neque iam sibi legatos audiendos
neque condiciones accipiendas arbitrabatur ab iis qui per dolum
atque insidias petita pace ultro bellum intulissent; expectare
vero dum hostium copiae augerentur equitatus reverteretur summae
dementiae esse iudicabat, et cognita Gallorum infirmitate quantum
iam apud eos hostes uno proelio auctoritatis essent consecuti
sentiebat; quibus ad consilia capienda nihil spatii dandum
existimabat. His constitutis rebus et consilio cum legatis et
quaestore communicato, ne quem diem pugnae praetermitteret,
oportunissima res accidit, quod postridie eius diei mane eadem et
perfidia et simulatione usi Germani frequentes, omnibus
principibus maioribusque natu adhibitis, ad eum in castra
venerunt, simul, ut dicebatur, sui purgandi causa, quod contra
atque esset dictum et ipsi petissent, proelium pridie
commisissent, simul ut, si quid possent, de indutiis fallendo
impetrarent. Quos sibi Caesar oblatos gavisus illos retineri
iussit; ipse omnes copias castris D eduxit equitatumque, quod
recenti proelio perterritum esse existimabat, agmen subsequi
iussit.

,14,  Acie triplici instituta et celeriter VIII milium itinere
confecto, prius ad hostium castra pervenit quam quid ageretur
Germani sentire possent. Qui omnibus rebus subito perterriti et
celeritate adventus nostri et discessu suorum, neque consilii
habendi neque arma capiendi spatio dato perturbantur, copiasne
adversus hostem ducere an castra defendere an fuga salutem petere
praestaret. Quorum timor cum fremitu et concursu significaretur,
milites nostri pristini diei perfidia incitati in castra
inruperunt. Quo loco qui celeriter arma capere potuerunt
paulisper nostris restiterunt atque inter carros impedimenta
proelium commiserunt; at reliqua multitudo puerorum mulierum (nam
eum omnibus suis domo excesserant Rhenum transierant) passim
fugere coepit, ad quos consectandos Caesar equitatum misit.

,15,  Germani post tergum clamore audito, eum suos interfiei
viderent, armis abiectis signis militaribus relictis se ex
castris eiecerunt, et eum ad confluentem Mosae et Rheni
pervenissent, reliqua fuga desperata, magno numero interfecto,
reliqui se in flumen praecipitaverunt atque ibi timore,
lassitudine, vi fluminis oppressi perierunt. Nostri ad unum omnes
incolumes, perpaucis vulneratis, ex tanti belli timore, cum
hostium numerus capitum CCCCXXX milium fuisset, se in castra
receperunt. Caesar iis quos in castris retinuerat discedendi
potestatem fecit. Illi supplicia cruciatusque Gallorum veriti,
quorum agros vexaverant, remanere se apud eum velle dixerunt. His
Caesar libertatem concessit.

,16,  Germanico bello confecto multis de causis Caesar statuit
sibi Rhenum esse transeundum; quarum illa fuit iustissima quod,
cum videret Germanos tam facile impelli ut in Galliam venirent,
suis quoque rebus eos timere voluit, cum intellegerent et posse
et audere populi Romani exercitum Rhenum transire. Accessit etiam
quod illa pars equitatus Usipetum et Tencterorum, quam supra
commemoravi praedandi frumentandi causa Mosam transisse neque
proelio interfuisse, post fugam suorum se trans Rhenum in fines
Sugambrorum receperat seque cum his coniunxerat. Ad quos cum
Caesar nuntios misisset, qui postularent eos qui sibi Galliae
bellum intulissent sibi dederent, responderunt: populi Romani
imperium Rhenum finire; si se invito Germanos in Galliam transire
non aequum existimaret, cur sui quicquam esse imperii aut
potestatis trans Rhenum postularet? Ubii autem, qui uni ex
Transrhenanis ad Caesarem legatos miserant, amicitiam fecerant,
obsides dederant, magnopere orabant ut sibi auxilium ferret, quod
graviter ab Suebis premerentur; vel, si id facere occupationibus
rei publicae prohiberetur, exercitum modo Rhenum transportaret:
id sibi ad auxilium spemque reliqui temporis satis futurum.
Tantum esse nomen atque opinionem eius exercitus Ariovisto pulso
et hoc novissimo proelio facto etiam ad ultimas Germanorum
nationes, uti opinione et amicitia populi Romani tuti esse
possint. Navium magnam copiam ad transportandum exercitum
pollicebantur.

,17,  Caesar his de causis quas commemoravi Rhenum transire
decrevat; sed navibus transire neque satis tutum esse
arbitrabatur neque suae neque populi Romani dignitatis esse
statuebat. Itaque, etsi summa difficultas faciendi pontis
proponebatur propter latitudinem, rapiditatem altitudinemque
fluminis, tamen id sibi contendendum aut aliter non traducendum
exercitum existimabat. Rationem pontis hanc instituit. Tigna bina
sesquipedalia. paulum ab imo praeacuta dimensa ad altitudinem
fluminis intervallo pedum duorum inter se iungebat. Haec cum
machinationibus immissa in flumen defixerat fistucisque adegerat,
non sublicae modo derecte ad perpendiculum, sed prone ac
fastigate, ut secundum naturam fluminis procumberent, iis item
contraria duo ad eundem modum iuncta intervallo pedum quadragenum
ab inferiore parte contra vim atque impetu fluminis conversa
statuebat. Haec utraque insuper bipedalibus trabibus immissis,
quantum eorum tignorum iunctura distabat, binis utrimque fibulis
ab extrema parte distinebantur; quibus disclusis atque in
contrariam partem revinctis, tanta erat operis firmitudo atque ea
rerum natura ut, quo maior vis aquae se incitavisset, hoc artius
inligata tenerentur. Haec derecta materia iniecta contexebantur
ac longuriis cratibusque consternebantur; ac nihilo setius
sublicae et ad inferiorem partem fluminis oblique agebantur, quae
pro ariete subiectae et cum omni opere coniunctae vim fluminis
exciperent, et aliae item supra pontem mediocri spatio, ut, si
arborum trunci sive naves deiciendi operis causa essent a
barbaris missae, his defensoribus earum rerum vis minueretur neu
ponti nocerent.

,18,  Diebus X, quibus materia coepta erat comportari, omni opere
effecto exercitus traducitur. Caesar ad utramque partem pontis
firmo praesidio relicto in fines Sugambrorum contendit. Interim a
compluribus civitatibus ad eum legati veniunt; quibus pacem atque
amicitiam petentibus liberaliter respondet obsidesque ad se
adduci iubet. At Sugambri, ex eo tempore quo pons institui
coeptus est fuga comparata, hortantibus iis quos ex Tencteris
atque Usipetibus apud se habebant, finibus suis excesserant
suaque omnia exportaverant seque in solitudinem ac silvas
abdiderant.

,19,  Caesar paucos dies in eorum finibus moratus, omnibus vicis
aedificiisque incensis frumentisque succisis, se in fines Ubiorum
recepit atque his auxilium suum pollicitus, si a Suebis
premerentur, haec ab iis cognovit: Suebos, postea quam per
exploratores pontem fieri comperissent, more suo concilio habito
nuntios in omnes partes dimisisse, uti de oppidis demigrarent,
liberos, uxores suaque omnia in silvis deponerent atque omnes qui
arma ferre possent unum in locum convenirent. Hunc esse delectum
medium fere regionum earum quas Suebi obtinerent; hic Romanorum
adventum expectare atque ibi decertare constituisse. Quod ubi
Caesar comperit, omnibus iis rebus confectis, quarum rerum causa
exercitum traducere constituerat, ut Germanis metum iniceret, ut
Sugambros ulcisceretur, ut Ubios obsidione liberaret, diebus
omnino XVIII trans Rhenum consumptis, satis et ad laudem et ad
utilitatem profectum arbitratus se in Galliam recepit pontemque
rescidit.

,20,  Exigua parte aestatis reliqua Caesar, etsi in his locis,
quod omnis Gallia ad septentriones vergit, maturae sunt hiemes,
tamen in Britanniam proficisci contendit, quod omnibus fere
Gallicis bellis hostibus nostris inde subministrata auxilia
intellegebat, et si tempus anni ad bellum gerendum deficeret,
tamen magno sibi usui fore arbitrabatur, si modo insulam
adiisset, genus hominum perspexisset, loca, portus, aditus
cognovisset; quae omnia fere Gallis erant incognita. Neque enim
temere praeter mercatores illo adit quisquam, neque his ipsis
quicquam praeter oram maritimam atque eas regiones quae sunt
contra Galliam notum est. Itaque vocatis ad se undique
mercatoribus, neque quanta esset insulae magnitudo neque quae aut
quantae nationes incolerent, neque quem usum belli haberent aut
quibus institutis uterentur, neque qui essent ad maiorem navium
multitudinem idonei portus reperire poterat.

,21,  Ad haec cognoscenda, prius quam periculum faceret, idoneum
esse arbitratus C. Volusenum cum navi longa praemittit. Huic
mandat ut exploratis omnibus rebus ad se quam primum revertatur.
Ipse cum omnibus copiis in Morinos proficiscitur, quod inde erat
brevissimus in Britanniam traiectus. Huc naves undique ex
finitimis regionibus et quam superiore aestate ad Veneticum
bellum fecerat classem iubet convenire. Interim, consilio eius
cognito et per mercatores perlato ad Britannos, a compluribus
insulae civitatibus ad eum legati veniunt, qui polliceantur
obsides dare atque imperio populi Romani obtemperare. Quibus
auditis, liberaliter pollicitus hortatusque ut in ea sententia
permanerent, eos domum remittit et cum iis una Commium, quem ipse
Atrebatibus superatis regem ibi constituerat, cuius et virtutem
et consilium probabat et quem sibi fidelem esse arbitrabatur
cuiusque auctoritas in his regionibus magni habebatur, mittit.
Huic imperat quas possit adeat civitates horteturque ut populi
Romani fidem sequantur seque celeriter eo venturum nuntiet.
Volusenus perspectis regionibus omnibus quantum ei facultatis
dari potuit, qui navi egredi ac se barbaris committere non
auderet, V. die ad Caesarem revertitur quaeque ibi perspexisset
renuntiat.

,22,  Dum in his locis Caesar navium parandarum causa moratur, ex
magna parte Morinorum ad eum legati venerunt, qui se de
superioris temporis consilio excusarent, quod homines barbari et
nostrae consuetudinis imperiti bellum populo Romano fecissent,
seque ea quae imperasset facturos pollicerentur. Hoc sibi Caesar
satis oportune accidisse arbitratus, quod neque post tergum
hostem relinquere volebat neque belli gerendi propter anni tempus
facultatem habebat neque has tantularum rerum occupationes
Britanniae anteponendas iudicabat, magnum iis numerum obsidum
imperat. Quibus adductis eos in fidem recipit. Navibus circiter
LXXX onerariis coactis contractisque, quot satis esse ad duas
transportandas legiones existimabat, quod praeterea navium
longarum habebat quaestori, legatis praefectisque distribuit. Huc
accedebant XVIII onerariae naves, quae ex eo loco a milibus
passuum VIII vento tenebantur quo minus in eundem portum venire
possent: has equitibus tribuit. Reliquum exercitum Q. Titurio
Sabino et L. Aurunculeio Cottae legatis in Menapios atque in eos
pagos Morinorum a quibus ad eum legati non venerant ducendum
dedit. P. Sulpicium Rufum legatum cum eo praesidio quod satis
esse arbitrabatur portum tenere iussit.

,23,  His constitutis rebus, nactus idoneam ad navigandum
tempestatem III. fere vigilia solvit equitesque in ulteriorem
portum progredi et naves conscendere et se sequi iussit. A quibus
cum paulo tardius esset administratum, ipse hora diei circiter
IIII. cum primis navibus Britanniam attigit atque ibi in omnibus
collibus expositas hostium copias armatas conspexit. Cuius loci
haec erat natura atque ita montibus angustis mare continebatur,
uti ex locis superioribus in litus telum adigi posset. Hunc ad
egrediendum nequaquam idoneum locum arbitratus, dum reliquae
naves eo convenirent ad horam nonam in ancoris expectavit.
Interim legatis tribunisque militum convocatis et quae ex
Voluseno cognovisset et quae fieri vellet ostendit monuitque, ut
rei militaris ratio, maximeque ut maritimae res postularent, ut,
cum celerem atque instabilem motum haberent, ad nutum et ad
tempus D omnes res ab iis administrarentur. His dimissis, et VII
ab eo loco progressus aperto ac plano litore naves constituit.

,24,  At barbari, consilio Romanorum cognito praemisso equitatu et
essedariis, quo plerumque genere in proeliis uti consuerunt,
reliquis copiis subsecuti nostros navibus egredi prohibebant.
Erat ob has causas summa difficultas, quod naves propter
magnitudinem nisi in alto constitui non poterant, militibus
autem, ignotis locis, impeditis manibus, magno et gravi onere
armorum oppressis simul et de navibus desiliendum et in auctibus
consistendum et cum hostibus erat pugnandum, cum illi aut ex
arido aut paulum in aquam progressi omnibus membris expeditis,
notissimis locis, audacter tela coicerent et equos insuefactos
incitarent. Quibus rebus nostri perterriti atque huius omnino
generis pugnae imperiti, non eadem alacritate ac studio quo in
pedestribus uti proeliis consuerant utebantur.

,25,  Quod ubi Caesar animadvertit, naves longas, quarum et
species erat barbaris inusitatior et motus ad usum expeditior,
paulum removeri ab onerariis navibus et remis incitari et ad
latus apertum hostium constitui atque inde fundis, sagittis,
tormentis hostes propelli ac submoveri iussit; quae res magno
usui nostris fuit. Nam et navium figura et remorum motu et
inusitato genere tormentorum permoti barbari constiterunt ac
paulum modo pedem rettulerunt. Atque nostris militibus
cunctantibus, maxime propter altitudinem maris, qui X legionis
aquilam gerebat, obtestatus deos, ut ea res legioni feliciter
eveniret, ' desilite', inquit, ' milites, nisi vultis aquilam
hostibus prodere; ego certe meum rei publicae atque imperatori
officium praestitero.' Hoc cum voce magna dixisset, se ex navi
proiecit atque in hostes aquilam ferre coepit. Tum nostri
cohortati inter se, ne tantum dedecus admitteretur, universi ex
navi desiluerunt. Hos item ex proximis primi navibus cum
conspexissent, subsecuti hostibus adpropinquaverunt.

,26,  Pugnatum est ab utrisque acriter. Nostri tamen, quod neque
ordines servare neque firmiter insistere neque signa subsequi
poterant atque alius alia ex navi quibuscumque signis occurrerat
se adgregabat, magnopere perturbabantur; hostes vero, notis
omnibus vadii, ubi ex litore aliquos singulares ex navi
egredientes conspexerant, incitatis equis impeditos adoriebantur,
plures paucos circumsistebant, alii ab latere aperto in universos
tela coiciebant. Quod cum animadvertisset Caesar, scaphas
longarum navium, item speculatoria navigia militibus compleri
iussit, et quos laborantes conspexerat, his subsidia submittebat.
Nostri, simul in arido constiterunt, suis omnibus consecutis, in
hostes impetum fecerunt atque eos in fugam dederunt; neque
longius prosequi potuerunt, quod equites cursum tenere atque
insulam capere non potuerant. Hoc unum ad pristinam fortunam
Caesari defuit.

,27,  Hostes proelio superati, simul atque se ex fuga: receperunt,
statim ad Caesarem legatos de pace miserunt; obsides sese daturos
quaeque imperasset facturos polliciti sunt. Una cum his legatis
Commius Atrebas venit, quem supra demonstraveram a Caesare in
Britanniam praemissum. Hunc illi e navi egressum, cum ad eos
oratoris modo Caesaris mandata deferret, comprehenderant atque in
vincula coniecerant; tum proelio facto remiserunt et in petenda
pace eius rei culpam in multitudinem contulerunt et propter
imprudentiam ut ignosceretur petiverunt. Caesar questus quod, cum
ultro in continentem legatis missis pacem ab se petissent, bellum
sine causa intulissent, ignoscere se imprudentiae dixit
obsidesque imperavit; quorum illi partem statim dederunt, partem
ex longinquioribus locis arcessitam paucis diebus sese daturos
dixerunt. Interea suos in agros remigrare iusserunt, principesque
undique convenire et se civitatesque suas Caesari commendare
coeperunt.

,28,  His rebus pace confirmata, post diem quartum quam est in
Britanniam ventum naves XVIII, de quibus supra demonstratum est,
quae equites sustulerant, ex superiore portu leni vento
solverunt. Quae cum adpropinquarent Britanniae et ex castris
viderentur, tanta tempestas subito coorta est ut nulla earum
cursum tenere posset, sed aliae eodem unde erant profectae
referrentur, aliae ad inferiorem partem insulae, quae est propius
solis occasum, magno suo cum periculo deicerentur; quae tamen
ancoris iactis cum fluctibus complerentur, necessario adversa
nocte in altum provectae continentem petierunt.

,29,  Eadem nocte accidit ut esset luna plena, qui dies a
maritimos aestus maximos in Oceano efficere consuevit, nostrisque
id erat incognitum. Ita uno tempore et longas naves, (quibus
Caesar exercitum transportandum curaverat,) quas Caesar in aridum
subduxerat, aestus complebat, et onerarias, quae ad ancoras erant
deligatae, tempestas adflictabat, neque ulla nostris facultas aut
administrandi ` aut auxiliandi dabatur. Compluribus navibus
fractis, reliquae cum essent funibus, ancoris reliquisque
armamentis amissis ad navigandum inutiles, magna, id quod necesse
erat accidere, totius exercitus perturbatio facta est. Neque enim
naves erant aliae quibus reportari possent, et omnia deerant quae
ad reficiendas naves erant usui, et, quod omnibus constabat
hiemari in Gallia oportere, frumentum in his locis in hiemem
provisum non erat.

,30,  Quibus rebus cognitis, principes Britanniae, qui post
proelium ad Caesarem convenerant, inter se conlocuti, cum et
equites et naves et frumentum Romanis deesse intellegerent et
paucitatem militum ex castrorum exiguitate cognoscerent, quae hoc
erant etiam angustior quod sine impedimentis Caesar legiones
transportaverat, optimum factu esse duxerunt rebellione facta
frumento commeatuque nostros prohibere et rem in hiemem
producere, quod his superatis aut reditu interclusis neminem
postea belli inferendi causa in Britanniam transiturum
confidebant. Itaque rursus coniuratione facta paulatim ex castris
discedere et suos clam ex agris deducere coeperunt.

,31,  At Caesar, etsi nondum eorum consilia cognoverat, tamen et
ex eventu navium suarum et ex eo quod obsides dare intermiserant
fore id quod accidit suspicabatur. Itaque ad omnes casus subsidia
comparabat. Nam et frumentum ex agris cotidie in castra
conferebat et, quae gravissime adflictae erant naves, earum
materia atque aere ad reliquas reficiendas utebatur et quae ad
eas res erant usui ex continenti comportari iubebat. Itaque, cum
summo studio a militibus administraretur, XII navibus amissis,
reliquis ut navigari satis commode posset effecit.

,32,  Dum ea geruntur, legione ex consuetudine una frumentatum
missa, quae appellabatur VII, neque ulla ad id tempus belli
suspicione interposita, cum pars hominum in agris remaneret, pars
etiam in castra ventitaret, ii qui pro portis castrorum in
statione erant Caesari nuntiaverunt pulverem maiorem quam
consuetudo ferret in ea parte videri quam in partem legio iter
fecisset. Caesar---id quod erat---suspicatus aliquid novi a
barbaris initum consilii, cohortes quae in statione erant secum
in eam partem proficisci, ex reliquis duas in stationem
succedere, reliquas armari et confestim sese subsequi iussit. Cum
paulo longius a castris processisset, suos ab hostibus premi
atque aegre sustinere et conferta legione ex omnibus partibus
tela coici animadvertit. Nam quod omni ex reliquis partibus
demesso frumento pars una erat reliqua, suspicati hostes huc
nostros esse venturos noctu in silvis delituerant; tum dispersos
depositis armis in metendo occupatos Subito adorti paucis
interfectis reliquos incertis ordinibus perturbaverant, simul
equitatu atque essedis circumdederant.

,33,  Genus hoc est ex essedis pugnae. Primo per omnes partes
perequitant et tela coiciunt atque ipso terrore equorum et
strepitu rotarum ordines plerumque perturbant, et cum se inter
equitum turmas insinuaverunt, ex essedis desiliunt et pedibus
proeliantur. Aurigae interim paulatim ex proelio excedunt atque
ita currus conlocant ut, si illi a multitudine hostium premantur,
expeditum ad quos receptum habeant. Ita mobilitatem equitum,
stabilitatem peditum in proeliis praestant, ac tantum usu
cotidiano et exercitatione efficiunt uti in declivi ac praecipiti
loco incitatos equos sustinere et brevi moderari ac flectere et
per temonem percurrere et in iugo insistere et se inde in currus
citissime recipere consuerint.

,34,  Quibus rebus perturbatis nostris (novitate pugnae) tempore
oportunissimo Caesar auxilium tulit: namque eius adventu hostes
constiterunt, nostri se ex timore receperunt. Quo facto, ad
lacessendum hostem et committendum proelium alienum esse tempus
arbitratus suo se loco continuit et brevi tempore intermisso in
castra legiones reduxit. Dum haec geruntur, nostris omnibus
occupatis qui erant in agris reliqui discesserunt. Secutae sunt
continuos complures dies tempeststes, quae et nostros in castris
continerent et hostem a pugna prohiberent. Interim barbari
nuntios in omnes partes dimiserunt paucitatemque nostrorum
militum suis praedicaverunt et quanta praedae faciendae atque in
perpetuum sui liberandi facultas daretur, si Romanos castris
expulissent, demonstra; verunt. His rebus celeriter magna
multitudine peditatus equitatusque coacta ad castra venerunt.

,35,  Caesar, etsi idem quod superioribus diebus acciderat fore
videbat, ut, si essent hostes pulsi, celeritate periculum
effugerent, tamen nactus equites circiter XXX, quos Commius
Atrebas, de quo ante dictum est, secum transportaverat, legiones
in acie pro castris constituit. Commisso proelio diutius
nostrorum militum impetum hostes ferre non potuerunt ac terga
verterunt. Quos tanto spatio secuti quantum cursu et viribus
efficere potuerunt, complures ex iis occiderunt, deinde omnibus
longe lateque aedificiis incensis se in castra receperunt.

,36,  Eodem die legati ab hostibus missi ad Caesarem de pace
venerunt. His Caesar numerum obsidum quem ante imperaverat
duplicavit eosque in continentem adduci iussit, quod propinqua
die aequinoctii infirmis navibus hiemi navigationem subiciendam
non existimabat. Ipse idoneam tempestatem nactus paulo post
mediam noctem naves solvit, quae omnes incolumes ad continentem
pervenerunt; sed ex iis onerariae duae eosdem portus quos
reliquae capere non potuerunt et paulo infra delatae sunt.

,37,  Quibus ex navibus cum essent expositi milites circiter CCC
atque in castra contenderent, Morini, quos Caesar in Britanniam
proficiscens pacatos reliquerat, spe praedae adducti primo non
ita magno suorum numero circumsteterunt ac, si sese interfici
nollent, arma ponere iusserunt. Cum illi orbe facto sese
defenderent, celeriter ad clamorem hominum circiter milia VI
convenerunt; Qua re nuntiata, Caesar omnem ex castris equitatum
suis auxilio misit. Interim nostri milites impetum hostium
sustinuerunt atque amplius horis IIII fortissime pugnaverunt et
paucis vulneribus acceptis complures ex iis occiderunt. Postea
vero quam equitatus noster in conspectum venit, hostes abiectis
armis terga verterunt magnusque eorum numerus est occisus.

,38,  Caesar postero die T. Labienum legatum cum iis legionibus
quas ex Britannia reduxerat in Morinos qui rebellionem fecerant
misit. Qui cum propter siccitates paludum quo se reciperent non
haberent, quo perfugio superiore anno erant usi, omnes fere in
potestatem Labieni venerunt. At Q. Titurius et L. Cotta legati,
qui in Menapiorum fines legiones duxerant, omnibus eorum agris
vastatis, frumentis succisis, aedificiis incensis, quod Menapii
se omnes in densissimas silvas abdiderant, se ad Caesarem
receperunt. Caesar in Belgis omnium legionum hiberna constituit.
Eo duae omnino civitates ex Britannia obsides miserunt, reliquae
neglexerunt. His rebus gestis ex litteris Caesaris dierum XX
supplicatio a senatu decreta est.


