Titolo: Commentariorum de Bello Gallico (libro terzo)
Autore: Caio Giulio Cesare
VERSIONE ELETTRONICA CURATA DALLA GEORGE MASON UNIVERSITY
ADATTATA ALLA LETTURA PER I NON VEDENTI DA AMEDEO MARCHINI
(Per spostarsi pi agevolmente sui 29 libri che compongono il libro terzo,
usare l'opzione cerca, del menu, digitando il numero tra virgole,
esempio: ,90,)

Caius Iuli Caesaris Commentariorum de Bello Gallico Liber Tertius


,1,  Cum in Italiam proficisceretur Caesar, Ser. Galbam cum
legione XII et parte equitatus in Nantuates, Veragros Sedunosque
misit, qui a finibus Allobrogum et lacu Lemanno et flumine
Rhodano ad summas Alpes pertinent. Causa mittendi fuit quod iter
per Alpes, quo magno cum periculo magnisque cum portoriis
mercatores ire consuerant, patefieri volebat. Huic permisit, si
opus esse arbitraretur, uti in his locis legionem hiemandi causa
conlocaret. Galba secundis aliquot proeliis factis castellisque
compluribus eorum expugnatis, missis ad eum undique legatis
obsidibusque datis et pace facta, constituit cohortes duas in
Nantuatibus conlocare et ipse cum reliquis eius legionis
cohortibus in vico Veragrorum, qui appellatur Octodurus hiemare;
qui vicus positus in valle non magna adiecta planitie altissimis
montibus undique continetur. Cum hic in duas partes flumine
divideretur, alteram partem eius vici Gallis (ad hiemandum)
concessit, alteram vacuam ab his relictam cohortibus attribuit.
Eum locum vallo fossaque munivit.

,2,  Cum dies hibernorum complures transissent frumentumque eo
comportari iussisset, subito per exploratores certior factus est
ex ea parte vici, quam Gallis concesserat, omnes noctu
discessisse montesque qui impenderent a maxima multitudine
Sedunorum et Veragrorum teneri. Id aliquot de causis acciderat,
ut subito Galli belli renovandi legionisque opprimendae consilium
caperent: primum, quod legionem neque eam plenissimam detractis
cohortibus duabus et compluribus singillatim, qui commeatus
petendi causa missi erant, absentibus propter paucitatem
despiciebant; tum etiam, quod propter iniquitatem loci, cum ipsi
ex montibus in vallem decurrerent et tela coicerent, ne primum
quidem impetum suum posse sustineri existimabant. Accedebat quod
suos ab se liberos abstraetos obsidum nomine dolebant, et Romanos
non solum itinerum causa sed etiam perpetuae possessionis culmina
Alpium oceupare conari et ea loca finitimae provinciae adiungere
sibi persuasum habebant.

,3,  His nuntiis acceptis Galba, cum neque opus hibernorum
munitionesque plene essent perfectae neque de frumento reliquoque
commeatu satis esset provisum quod deditione facta obsidibusque
acceptis nihil de bello timendum existimaverat, consilio
celeriter convocato sententias exquirere coepit. Quo in consilio,
cum tantum repentini periculi praeter opinionem accidisset ac iam
omnia fere superiora loca multitudine armatorum completa
conspicerentur neque subsidio veniri neque commeatus supportari
interclusis itineribus possent, prope iam desperata salute non
nullae eius modi sententiae dicebantur, ut impedimentis relictis
eruptione facta isdem itineribus quibus eo pervenissent ad
salutem contenderent. Maiori tamen parti placuit, hoc reservato
ad extremum casum consilio interim rei eventum experiri et castra
defendere.

,4,  Brevi spatio interiecto, vix ut iis rebus quas constituissent
conlocandis atque administrandis tempus daretur, hostes ex
omnibus partibus signo dato decurrere, lapides gaesaque in vallum
coicere. Nostri primo integris viribus fortiter propugnare neque
ullum flustra telum ex loco superiore mittere, et quaecumque pars
castrorum nudata defensoribus premi videbatur, eo occurrere et
auxilium ferre, sed hoc superari quod diuturnitate pugnae hostes
defessi proelio excedebant, alii integris viribus succedebant;
quarum rerum a nostris propter paucitatem fieri nihil poterat, ac
non modo defesso ex pugna excedendi, sed ne saucio quidem eius
loci ubi constiterat relinquendi ac sui recipiendi facultas
dabatur.

,5,  Cum iam amplius horis sex continenter pugnaretur, ac non
solum vires sed etiam tela nostros deficerent, atque hostes
acrius instarent languidioribusque nostris vallum scindere et
fossas complere coepissent, resque esset iam ad extremum perducta
casum, P. Sextius Baculus, primi pili centurio, quem Nervico
proelio compluribus confectum vulneribus diximus, et item C.
Volusenus, tribunus militum, vir et consilii magni et virtutis,
ad Galbam accurrunt atque unam esse spem salutis docent, si
eruptione facta extremum auxilium experirentur. Itaque convocatis
centurionibus celeriter milites certiores facit, paulisper
intermitterent proelium ac tantum modo tela missa exciperent
seque ex labore reficerent, post dato signo ex castris
erumperent, atque omnem spem salutis in virtute ponerent.

,6,  Quod iussi sunt faciunt, ac subito omnibus portis eruptione
facta neque cognoscendi quid fieret neque sui colligendi hostibus
facultatem relinquunt. Ita commutata fortuna eos qui in spem
potiundorum castrorum venerant undique circumventos intercipiunt,
et ex hominum milibus amplius XXX, quem numerum barbarorum ad
castra venisse constabat, plus tertia parte interfecta reliquos
perterritos in fugam coiciunt ac ne in locis quidem superioribus
consistere patiuntur. Sic omnibus hostium copiis fusis armisque
exutis se intra munitiones suas recipiunt. Quo proelio facto,
quod saepius fortunam temptare Galba nolebat atque alio se in
hiberna consilio venisse meminerat, aliis occurrisse rebus
videbat, maxime frumenti (commeatusque) inopia permotus postero
die omnibus eius vici aedificiis incensis in provinciam reverti
contendit, ac nullo hoste prohibente aut iter demorante incolumem
legionem in Nantuates, inde in Allobroges perduxit ibique
hiemavit.

,7, His rebus gestis cum omnibus de causis Caesar pacatam Galliam
existimaret, (superatis Belgis, expulsis Germanis, victis in
Alpibus Sedunis,) atque ita inita hieme in Illyricum profectus
esset, quod eas quoque nationes adire et regiones cognoseere
volebat, subitum bellum in Gallia eoortum est. Eius belli haec
fuit causa. P. Crassus adulescens eum legione VII. proximus mare
Oeeanum in Andibus hiemabat. Is, quod in his loeis inopia
frumenti erat, praefectos tribunosque militum eomplures in
finitimas civitates frumenti causa dimisit; quo in numero est T.
Terrasidius missus in Esuvios, M. Trebius Gallus in Coriosolites,
Q. Velanius eum T. Silio in Venetos.

,8,  Huius est civitatis longe amplissima auctoritas omnis orae
maritimae regionum earum, quod et naves habent Veneti plurimas,
quibus in Britanniam navigare consuerunt, et scientia atque usu
rerum nauticarum ceteros antecedunt et in magno impetu maris
atque aperto paucis portibus interiectis, quos tenent ipsi, omnes
fere qui eo mari uti consuerunt habent vectigales. Ab his fit
initium retinendi Silii atque Velanii, quod per eos suos se
obsides, quos Crasso dedissent, recuperaturos existimabant. Horum
auctoritate finitimi adducti, ut sunt Gallorum subita et
repentina consilia, eadem de causa Trebium Terrasidiumque
retinent et celeriter missis legatis per suos principes inter se
coniurant nihil nisi communi consilio acturos eundemque omnes
fortunae exitum esse laturos, reliquasque civitates sollicitant,
ut in ea libertate quam a maioribus acceperint permanere quam
Romanorum servitutem perferre malint. Omni ora maritima celeriter
ad suam sententiam perducta communem legationem ad P. Crassum
mittunt, si velit suos recuperare, obsides sibi remittat.

,9,  Quibus de rebus Caesar a Crasso certior factus, quod ipse
aberat longius, naves interim longas aedificari in flumine
Ligeri, quod influit in Oceanum, remiges ex provincia institui,
nautas gubernatoresque comparari iubet. His rebus celeriter
administratis ipse, cum primum per anni tempus potuit, ad
exercitum contendit. Veneti reliquaeque item civitates cognito
Caesaris adventu (certiores facti), simul quod quantum in se
facinus admisissent intellegebant, (legatos, quod nomen ad omnes
nationes sanctum inviolatumque semper fuisset, retentos ab se et
in vincula coniectos,) pro magnitudine periculi bellum parare et
maxime ea quae ad usum navium pertinent providere instituunt, boc
maiore spe quod multum natura loci confidebant. Pedestria esse
itinera concisa aestuariis, navigationem impeditam propter
inscientiam locorum paucitatemque portuum sciebant, neque nostros
exercitus propter inopiam frumenti diutius apud se morari posse
confidebant; ac iam ut omnia contra opinionem acciderent, tamen
sc plurimum navibus posse, (quam) Romanos neque ullam facultatem
habere navium, neque eorum locorum ubi bellum gesturi essent
vada, portus, insulas novisse; ac longe aliam esse navigationem
in concluso mari atque in vastissimo atque apertissimo Oceano
perspiciebant. His initis consiliis oppida muniunt, frumenta ex
agris in oppida comportant, naves in Venetiam, ubi Caesarem
primum bellum gesturum constabat, quam plurimas possunt cogunt.
Socios sibi ad id bellum Osismos, Lexovios, Namnetes, Ambiliatos,
Morinos, Diablintes, Menapios adsciscunt; auxilia ex Britannia,
quae contra eas regiones posita est, arcessunt.

,10,  Erant hae difficultates belli gerendi quas supra
ostendiIrIus, sed tamen multa Caesarem ad id bellum incitabant:
iniuria retentorum equitum Romanorum, rebellio facta post
deditionem, defectio datis obsidibus, tot civitatum coniuratio,
in primis ne hac parte neglecta reliquae nationes sibi idem
licere arbitrarentur. Itaque cum intellegeret omnes fere Gallos
novis rebus studere et ad bellum mobiliter celeriterque excitari,
omnes autem homines natura libertati studere et condicionem
servitutis odisse, prius quam plures civitates conspirarent,
partiendum sibi ac latius distribuendum exercitum putavit.

,11,  Itaque T. Labienum legatum in Treveros, qui proximi flumini
Rheno sunt, cum equitatu mittit. Huic imandat, Remos reliquosque
Belgas adeat atque in officio contineat Germanosque, qui auxilio
a Belgis arcessiti dicebantur, si per vim navibus flumen transire
conentur, prohibeat. P. Crassum cum cohortibus legionariis XII et
magno numero equitatus in Aquitaniam proficisci iubet, ne ex his
nationibus auxilia in Galliam mittantur ac tantae nationes
coniungantur. Q. Titurium Sabinum legatum cum legionibus tribus
in Venellos, Coriosolites Lexoviosque mittit, qui eam manum
distinendam curet. D. Brutum adulescentem classi Gallicisque
navibus, quas ex Pictonibus et Santonis reliquisque pacatis
regionibus convenirel iusserat, praeficit et, cum primum possit,
in Venetos proficisci iubet. Ipse eo pedestribus copiis
contendit.

,12,  Erant eius modi fere situs oppidorum ut posita in extremis
lingulis promunturiisque neque pedibus aditum haberent, cum ex
alto se acstus incitavisset, quod (bis) accidit semper horarum
XII spatio, neque navibus, quod rursus minuente aestu naves in
vadis adflictarentur. Ita utraque re oppidorum oppugnatio
impediebatur. Ac si quando magnitudine operis forte superati,
extruso mari aggere ac molibus atque his oppidi moenibus
adaequatis, suis fortunis desperare coeperant, magno numero
navium adpulso, cuius rei summam facultatem habebant, omnia sua
deportabant seque in proxima oppida recipiebant: ibi se rursus
isdem oportunitatibus loci defendebant. Haec eo facilius Inagnaln
partem aestatis faciebant quod nostrae naves tempestatibus
detinebantur summaque erat vasto atque aperto mari, rnagnis
aestibus, raris ac prope nullis portibus difficultas navigandi.

,13,  Namque ipsorum naves ad hunc modum factae armataeque erant:
carinae aliquanto planiores quam nostrarum navium, quo facilius
vada ac decessum aestus excipere possent; prorae admodum erectae
atque item puppes, ad magnitudinem fluctuum tempestatumque
accommodatae; naves totae factae ex robore ad quamvis vim et
contumeliam perferendam; transtra ex pedalibus in altitudinem
trabibus, confixa clavis ferreis digiti pollicis crassitudine;
ancorae pro funibus ferreis catenis revinctae; pelles pro velis
alutaeque tenuiter confectae, (hae) sive propter inopiam lini
atque eius usus inscientiam, sive eo, quod est magis veri simile,
quod tantas tempestates Oceani tantosque impetus ventorum
sustineri ac tanta onera navium regi velis non satis commode
posse arbitrabantur. Cum his navibus nostrae classi eius modi
congressus erat ut una celeritate et pulsu remorum praestaret,
reliqua pro loci natura, pro vi tempestatum illis essent aptiora
et accommodatiora. Neque enim iis nostrae rostro nocere poterant
(tanta in iis erat firmitudo), neque propter altitudinem facile
telum adigebatur, et eadem de causa minus commode copulis
continebautur. Accedebat ut, cum (saevire ventus coepisset et) se
vento dedissent, et tempestatem ferrent facilius et in vadis
consisterent tutius et ab aestu relictae nihil saxa et cotes
timerent; quarum rerum omnium nostris navibus casus erat
extimescendus.

,14,  Compluribus expugnatis oppidis Caesar, ubi intellexit
frustra tantum laborem sumi neque hostium fugam captis oppidis
reprimi neque iis noceri posse, statuit expectandam classem. Quae
ubi convenit ac primum ab hostibus visa est, circiter CCXX naves
eorum paratissimae atque omni genere armorum ornatissimae
profectae ex portu nostris adversae constiterunt; neque satis
Bruto, qui classi praeerat, vel tribunis militum
centurionibusque, quibus singulae naves erant attributae,
constabat quid agerent aut quam rationem pugnae insisterent.
Rostro enim noceri non posse cognoverant; turribus autem
excitatis tamen has altitudo puppium ex barbaris navibus
superabat, ut neque ex inferiore loco satis commode tela adigi
possent et missa a Gallis gravius acciderent. Una erat magno usui
res praeparata a nostris, falces praeacutae insertae adfixaeque
longuriis, non absimili forma muralium falcium. His cum funes qui
antemnas ad malos destinabant comprehensi adductique erant,
navigio remis incitato praerumpebantur. Quibus abscisis antemnae
necessario concidebant, ut, cum omnis Gallicis navibus spes in
velis armamentisque consisteret, his ereptis omnis usus navium
uno tempore eriperetur. Reliquum erat certamen positum in
virtute, qua nostri milites facile superabant, atque eo magis
quod in conspectu Caesaris atque omnis exercitus res gerebatur,
ut nullum paulo fortius factum latere posset; omnes enim colles
ac loca superiora, unde erat propinquus despectus in mare, ab
exercitu tenebantur.

,15,  Deiectis, ut diximus, antemnis, cum singulas binae ac ternae
naves circumsteterant, milites summa vi transcendere in hostium
naves contendebant. Quod postquam barbari fieri animadverterunt,
expugnatis compluribus navibus, cum ei rei nullum reperiretur
auxilium, fuga salutem petere contenderunt. Ac iam conversis in
eam partem navibus quo ventus ferebat, tanta subito malacia ac
tranquillitas extitit ut se ex loco movere non possent. Quae
quidem res ad negotium conficiendum maximae fuit oportunitati:
nam singulas nostri consectati expugnaverunt, ut perpaucae ex
omni numero noctis interventu ad terram per venirent, cum ab hora
fere IIII usque ad solis occasum pugnaretur.

,16,  Quo proelio bellum Venetorum totiusque orae maritimae
confectum est. Nam cum omnis iuventus, omnes etiam gravioris
aetatis in quibus aliquid consilii aut dignitatis fuit eo
convenerant, tum navium quod ubique fuerat in unum locum
coegerant; quibus amissis reliqui neque quo se reciperent neque
quem ad modum oppida defenderent habebant. Itaque se suaque omnia
Caesari dediderunt. In quos eo gravius Caesar vindicandum statuit
quo diligentius in reliquum tempus a barbaris ius legatorum
conservaretur. Itaque omni senatu necato reliquos sub corona
vendidit.

,17, Dum haec in Venetis geruntur, Q. Titurius Sabinus cum iis
copiis quas a Caesare acceperat in fines Venellorum pervenit. His
praeerat Viridovix ac summam imperii tenebat earum omnium
civitatum quae defecerant, ex quibus exercitum (magnasque
scopias) coegerat; atque his paucis diebus Aulerci Eburovices
Lexoviique, senatu suo interfecto quod auctores belli esse
nolebant, portas clauserunt seque cum Viridovice coniunxerunt;
magnaque praeterea multitudo undique ex Gallia perditorum hominum
latronumque convenerat, quos spes praedandi studiumque bellandi
ab agri cultura et cotidiano labore revocabat. Sabinus idoneo
omnibus rebus loco castris sese tenebat, cum Viridovix contra eum
duorum milium spatio consedisset cotidieque productis copiis
pugnandi potestatem faceret, ut iam non solum hostibus in
contemptionem Sabinus veniret, sed etiam nostrorum militum
vocibus non nihil carperetur; tantamque opinionem timoris
praebuit ut iam ad vallum castrorum hostes accedere auderent. Id
ea de causa faciebat quod cum tanta multitudine hostium,
praesertim eo absente qui summam imperii teneret, nisi aequo loco
aut oportunitate aliqua data legato dimicandum non existimabat.

,18,  Hac confirmata opinione timoris idoneum quendam hominem et
callidum deligit, Gallum, ex iis quos auxilii causa secum
habebat. Huic magnis praemiis pollicitationibusque persuadet uti
ad hostes transeat, et quid fieri velit edocet. Qui ubi pro
perfuga ad eos venit, timorem Romanorum proponit, quibus
angustiis ipse Caesar a Venetis prematur docet, eque longius
abesse quin proxima nocte Sabinus clam ex castris exercitum
educat et ad Caesarem auxilii ferendi causa proficiscatur. Quod
ubi auditum est, conclamant omnes occasionem negotii bene gerendi
amittendam non esse: ad castra iri oportere. Multae res ad hoc
consilium Gallos hortabantur: superiorum dierum Sabini cunctatio,
perfugae confirmatio, inopia cibariorum, cui rei paum diligenter
ab iis erat provisum, spes Venetici belli, et quod fere libenter.
homines id quod volunt credunt. His rebus adducti non prius
Viridovicem reliquosque duces ex concilio dimittunt quam ab iis
sit concessum arma uti capiant et ad castra contendant. Qua re
concessa laeti, ut explorata victoria, sarmentis virgultisque
collectis, quibus fossas Romanorum compleant, ad castra pergunt.

,19,  Locus erat castrorum editus et paulatim ab imo acclivis
circiter passus mille. Huc magno cursu contenderunt, ut quam
minimum spatii ad se colligendos armandosque Romanis daretur,
exanimatique pervenerunt. Sabinus suos hortatus cupientibus
signum dat. Impeditis hostibus propter ea quae ferebant onera
subito duabus portis eruptionem fieri iubet. Factum est
oportunitate loci, hostium inscientia ac defatigatione, virtute
militum et superiorum pugnarum exercitatione, ut ne unum quidem
nostrorum impetum ferrent ac statim terga verterent. Quos
impeditos integris viribus milites nostri consecuti magnum
numerum eorum occiderunt; reliquos equites consectati paucos, qui
ex fuga evaserant, reliquerunt. Sic uno tempore et de navali
pugna Sabinus et de Sabini victoria Caesar est certior factus,
civitatesque omnes se statim Titurio dediderunt. Nam ut ad bella
suscipienda Gallorum alacer ac promptus est animus, sic mollis ac
minime resistens ad calamitates ferendas mens eorum est.

,20,  Eodem fere tempore P. Crassus., cum in Aquitaniam
pervenisset, quae (pars), ut ante dictum est, (et regionum
latitudine et multitudine hominum) tertia pars Galliae est
(aestimanda), cum intellegeret in iis locis sibi bellum gerendum
ubi paucis ante annis L. Valerius Praeconinus legatus exercitu
pulso interfectus esset atque unde L. Manlius proconsul
impedimentis amissis profugisset, non mediocrem sibi diligentiam
adhibendam intellegebat. Itaque re frumentaria provisa, auxiliis
equitatuque comparato, multis praeterea viris fortibus Tolosa et
Carcasone et Narbone, quae sunt civitates Galliae provinciae
finitimae, ex his regionibus nominatim evocatis, in Sotiatium
fines exercitum introduxit. Cuius adventu cognito Sotiates magnis
copiis coactis, equitatuque, quo plurimum valebant, in itinere
agmen nostrum adorti primum equestre proelium commiserunt, deinde
equitatu suo pulso atque insequentibus nostris subito pedestres
copias, quas in convalle in insidiis conlocaverant, ostenderunt.
Hi nostros disiectos adorti proelium renovarunt.

,21,  Pugnatum est diu atque acriter, cum Sotiates superioribus
victoriis freti in sua virtute totius Aquitaniae salutem positam
putarent, nostri autem quid sine imperatore et sine reliquis
legionibus adulescentulo duce efficere possent perspici cuperent;
tandem confecti vulneribus hostes terga verterunt. Quorum magno
numero interfecto Crassus ex itinere oppidum Sotiatium oppugnare
coepit. Quibus fortiter resistentibus vineas turresque egit. Illi
alias eruptione temptata, alias cuniculis ad aggerem vineasque
actis (cuius rei sunt longe peritissimi Aquitani, propterea quod
multis locis apud eos aerariae secturaeque sunt), ubi diligentia
nostrorum nihil his rebus profici posse intellexerunt, legatos ad
Crassum mittunt seque in deditionem ut recipiat petunt.

,22,  Qua re impetrata arma tradere iussi faciunt. Atque in eam
rem omnium nostrorum intentis animis alia ex parte oppidi
Adiatunnus, qui summam imperii tenebat, cum DC devotis, quos illi
soldurios appellant, quorum haec est condicio, ut omnibus in vita
commodis una cum iis fruantur quorum se amicitiae dediderint, si
quid his per vim accidat, aut eundem casum una ferant aut sibi
mortem consciscant; neque adhuc hominum memoria repertus est
quisquam qui, eo interfecto cuius se amicitiae devovisset, mortem
recusaret--- cum his Adiatunnus eruptionem facere conatus clamore
ab ea parte munitionis sublato cum ad arma milites concurrissent
vehementerque ibi pugnatum esset, repulsus in oppidum tamen uti
eadem deditionis condicione uteretur a Crasso impetravit.

,23,  Armis obsidibusque acceptis, Crassus in fines Vocatium et
Tarusatium profectus est. Tum vero barbari commoti, quod oppidum
et natura loci et manu munitum paucis diebus quibus eo ventum
erat expugnatum cognoverant, legatos quoque versus dimittere,
coniurare, obsides inter se dare, copias parare coeperunt.
Mittuntur etiam ad eas civitates legati quae sunt citerioris
Hispaniae finitimae Aquitaniae: inde auxilia ducesque
arcessuntur. Quorum adventu magna cum auctoritate et magna (cum)
hominum multitudine bellum gerere conantur. Duces vero ii
deliguntur qui una cum Q. Sertorio omnes annos fuerant summamque
scientiam rei militaris habere existimabantur. Hi consuetudine
populi Romani loca capere, castra munire, commeatibus nostros
intercludere instituunt. Quod ubi Crassus animadvertit, suas
copias propter exiguitatem non facile diduci, hostem et vagari et
vias obsidere et castris satis praesidii relinquere, ob eam
causam minus commode frumentum commeatumque sibi supportari, in
dies hostium numcrum augeri, non cunctandum existimavit quin
pugna decertaret. Hac re ad consilium delata, ubi omnes idem
sentire intellexit, posterum diem pugnae constituit.

,24,  Prima luce productis omnibus copiis duplici acie instituta,
auxiliis in mediam aciem coniectis, quid hostes consilii caperent
expectabat. Illi, etsi propter multitudinem et veterem belli
gloriam paucitatemque nostrorum se tuto dimicaturos existimabant,
tamen tutius esse arbitrabantur obsessis viis commeatu intercluso
sine vulnere victoria potiri, et si propter inopiam rei
frumentariae Romani se recipere coepissent, impeditos in agmine
et sub sarcinis infirmiores animo adoriri cogitabant. Hoc
consilio probato ab ducibus, productis Romanorum copiis, sese
castris tenebant. Hac re perspecta Crassus, cum sua cunctatione
atque opinione timoris hostes nostros milites alacriores ad
pugnaudum effecissent atque omnium voces audirentur expectari
diutius non oportere quin ad castra iretur, cohortatus suos
omnibus cupientibus ad hostium castra contendit.

,25,  Ibi cum alii fossas complerent, alii multis telis coniectis
defensores vallo munitionibusque depellerent, auxiliaresque,
quibus ad pugnam non multum Crassus confidebat, lapidibus
telisque subministrandis et ad aggerem caespitibus comportandis
speciem atque opinionem pugnantium praeberent, cum item ab
hostibus constanter ac non timide pugnaretur telaque ex loco
superiore missa non frustra acciderent, equites circumitis
hostium castris Crasso renuntiaverunt non eadem esse diligentia
ab decumana porta castra munita facilemque aditum habere.

,26,  Crassus equitum praefectos cohortatus, ut magnis praemiis
pollicitationibusque suos excitarent, quid fieri vellet ostendit.
Illi, ut erat imperatum, eductis iis cohortibus quae praesidio
castris relictae intritae ab labore erant, et longiore itinere
circumductis, ne ex hostium castris conspici possent, omnium
oculis mentibusque ad pugnam intentis celeriter ad eas quas
diximus munitiones pervenerunt atque his prorutis prius in
hostium castris constiterunt quam plane ab his videri aut quid
rei gereretur cognosci posset. Tum vero clamore ab ea parte
audito nostri redintegratis viribus, quod plerumque in spe
victoriae accidere consuevit, acrius impugnare coeperunt. Hostes
undique circumventi desperatis omnibus rebus se per munitiones
deicere et fuga salutem petere contenderunt. Quos equitatus
apertissimis campis consectatus ex milium L numero, quae ex
Aquitania Cantabrisque convenisse constabat, vix quarta parte
relicta, multa nocte se in castra recepit.

,27,  Hac audita pugna maxima pars Aquitaniae sese Crasso dedidit
obsidesque ultro misit; quo in numero fuerunt Tarbelli,
Bigerriones, Ptianii, Vocates, Tarusates, Elusates, Gates, Ausci,
Garumni, Sibusates, Cocosates: paucae ultimae nationes anni
tempore confisae, quod hiems suberat, id facere neglexerunt.

,28,  Eodem fere tempore Caesar, etsi pmpe exacta iam aestas erat,
tamen, quod omni Gallia pacata Morini Menapiique supererant, qui
in armis essent neque ad eum umquam legatos de pace misissent,
arbitratus id bellum celeriter confici posse eo exercitum duxit;
qui longe alia ratione ac reliqui Galli bellum gerere coeperunt.
Nam quod intellegebant maximas nationes, quae proelio
contendissent, pulsas superatasque esse, continentesque silvas ac
paludes habebant, eo se suaque omnia contulerunt. Ad quarum
initium silvarum cum Caesar pervenisset castraque munire
instituisset neque hostis interim visus esset, dispersis in opere
nostris subito ex omnibus partibus silvae evolaverunt et in
nostros impetum fecerunt. Nostri celeriter arma ceperunt eosque
in silvas repulerunt et compluribus interfectis longius
impeditioribus locis secuti paucos ex suis deperdiderunt.

,29,  Reliquis deinceps diebus Caesar silvas caedere instituit, et
ne quis inermibus imprudentibusque militibus ab latere impetus
fieri posset, omnem eam materiam quae erat caesa conversam ad
hostem conlocabat et pro vallo ad utrumque latus extruebat.
Incredibili celeritate magno spatio paucis diebus confecto, cum
iam pecus atque extrema impedimenta a nostris tenerentur, ipsi
densiores silvas peterent, eius modi sunt tempestates consecutae
uti opus necessario intermitteretur et continuatione imbrium
diutius sub pellibus milites contineri non possent. Itaque
vastatis omnibus eorum agris, vicis aedificiisque incensis,
Caesar exercitum reduxit et in Aulercis Lexoviisque, reliquis
item civitatibus quae proxime bellum fecerant, in hibernis
conlocavit.


