Titolo: Commentariorum de Bello Gallico  (libro secondo)
Autore: Caio Giulio Cesare
VERSIONE ELETTRONICA CURATA DALLA GEORGE MASON UNIVERSITY
ADATTAMENTO ALLA LETTURA PER NON VEDENTI DI AMEDEO MARCHINI
(Per spostarsi pi agevolmente sui 35 capitoli che compongono questo
libro usare l'opzione cerca del menu digitanto il numero del capitolo
tra virgole, esempio: ,90,)


Caius Iuli Caesaris - Commentariorum de Bello Gallico - Liber Secundus


,1, Cum esset Caesar in citeriore Gallia (in hibernis), ita uti
supra demonstravimus, crebri ad eum rumores adferebantur
litterisque item Labieni certior fiebat omnes Belgas, quam
tertiam esse Galliae partem dixeramus, contra populum Romanum
coniurare obsidesque inter se dare. Coniurandi has esse causas:
primum quod vererentur ne, omni pacata Gallia, ad eos exercitus
noster adduceretur; deinde quod ab non nullis Gallis
sollicitarentur, partim qui, ut Germanos diutius in Gallia
versari noluerant, ita populi Romani exercitum hiemare atque
inveterascere in Gallia moleste ferebant, partim qui mobilitate
et levitate animi novis imperiis studebant; ab non nullis etiam
quod in Gallia a potentioribus atque iis qui ad conducendos
homines facultates habebant vulgo regna occupabantur; qui minus
facile eam rem imperio nostro consequi poterant.

,2, His nuntiis litterisque commotus Caesar duas legiones in
citeriore Gallia novas conscripsit et inita aestate in ulteriorem
Galliam qui deduceret Q. Pedium legatum misit. Ipse, cum primum
pabuli copia esse inciperet, ad exercitum venit. Dat negotium
Senonibus reliquisque Gallis qui finitimi Belgis erant uti ea
quae apud eos gerantur cognoscant seque de his rebus certiorem
faciant. Hi constanter omnes nuntiaverunt manus cogi, exercitum
in unum locum conduci. Tum vero dubitandum non existimavit quin
ad eos proficisceretur. Re frumentaria provisa castra movet
diebusque circiter XV ad fines Belgarum pervenit.

,3, Eo cum de improviso celeriusque omnium opinione venisset,
Remi, qui proximi Galliae ex Belgis sunt, ad eum legatos Iccium
et Andebrogium, primos civitatis, miserunt, qui dicerent se
suaque omnia in fidem atque potestatem populi Romani permittere,
neque se cum reliquis Belgis consensisse neque contra populum
Romanum coniurasse, paratosque esse et obsides dare et imperata
facere et oppidis recipere et frumento ceterisque rebus iuvare;
reliquos omnes Belgas in armis esse, Germanosque qui cis Rhenum
incolant sese cum his coniunxisse, tantumque esse eorum omnium
furorem ut ne Suessiones quidem, fratres consanguineosque suos,
qui eodem iure et isdem legibus utantur, unum imperium unumque
magistratum cum ipsis habeant, deterrere potuelint quin cum iis
consentirent.

,4, Cum ab iis quaereret quae civitates quantaeque in armis
essent et quid in bello possent, sic reperiebat: plerosque Belgos
esse ortos a Germanis Rhenumque antiquitus traductos propter loci
fertilitatem ibi consedisse Gallosque qui ea loca incolerent
expulisse, solosque esse qui, patrum nostrorum memoria omni
Gallia vexata, Teutonos Cimbrosque intra suos fines ingredi
prohibuerint; qua ex re fieri uti earum rerum memoria magnam sibi
auctoritatem Illagnosque spiritus in re militari sumerent. De
numero eorum omnia se habere explorata Remi dicebant, propterea
quod propinquitatibus adfinitatibus quo coniuncti quantam quisque
multitudinem in communi Belgarum concilio ad id bellum pollicitus
sit cognoverint. Plurimum inter eos Bellovacos et virtute et
auctoritate et hominum numero valere: hos posse conficere armata
milia centum, pollicitos ex eo numero electa milia LX totiusque
belli imperium sibi postulare. Suessiones suos esse finitimos;
fines latissimos teracissimosque agros possidere. Apud eos fuisse
regem nostra etiam memoria Diviciacum, totius Galliae
potentissimum, qui cum magnae partis harum regionum, tum etiam
Britanniae imperium obtinuerit; nunc esse regem Galbam: ad hunc
propter iustitiam prudentiamque summam totius belli omnium
voluntate deferri; oppida habere numero XII, polliceri milia
armata L; totidem Nervios, qui maxime feri inter ipsos habeantur
longissimeque absint; XV milia Atrebates, Ambianos X milia,
Morinos XXV milia, Menapios VII milia, Caletos X milia,
Veliocasses et Viromanduos totidem, Atuatucos XVIIII milia;
Condrusos, Eburones, Caerosos, Paemanos, qui uno nomine Germani
appellantur, arbitrari ad XL milia.

,5, Caesar Remos cohortatus liberaliterque oratione prosecutus
omnem senatum ad se convenire principumque liberos obsides ad se
adduci iussit. Quae omnia ab his diligenter ad diem facta sunt.
Ipse Diviciacum Haeduum magnopere cohortatus docet quanto opere
rei publicae comnlunisque salutis intersit manus hostium
distineri, ne cum tanta multitudine uno tempore confligendum sit.
Id fieri posse, si suas copias Haedui in fines Bellovacorum
introduxerint et eorum agros populari coeperint. His
datis$\rangle$ mandatis eum a se dimittit. Postquam omnes
Belgarum copias in unum locum coactas ad se venire vidit neque
iam longe abesse ab iis quos miserat exploratoribus et ab Remis
cognovit, flumen Axonam, quod est in extremis Remorum finibus,
exercitum traducere maturavit atque ibi castra posuit. Quae res
et latus ullum castrorum ripis fluminis muniebat et post eum quae
erant tuta ab hostibus reddebat et commeatus ab Remis reliquisque
civitatibus ut sine periculo ad eum portari possent efficiebat.
In eo flumine pons erat. Ibi praesidium ponit et in altera parte
fluminis Q.Titurium Sabinum legatum cum sex cohortibus relinquit;
castra in altitudinem pedum XII vallo fossaque duodeviginti pedum
muniri iubet.

,6, Ab his castris oppidum Remorum nomine Bibrax aberat milia
passuum VIII. Id ex itinere magno impetu Belgae oppugnare
coeperunt. Aegre eo die sustentatum est. Gallorum eadem atque
Belgarum oppugnatio est haec: ubi circumiecta multitudine hominum
totis moenibus undique in murum lapides iaci coepti sunt murusque
defensoribus nudatus est, testudine facta portas succedunt
murumque subruunt. Quod tum facile fiebat. Nam cum tanta
multitudo lapides ac tela coicerent, in muro consistendi potestas
erat nulli. Cum finem oppugnandi nox fecisset, Iccius Remus,
summa nobilitate et gratia inter suos, qui tum oppido praeerat,
unus ex iis qui legati de pace ad Caesarem venerant, nuntium ad
eum mittit, nisi subsidium sibi submittatur, sese diutius
sustinere non posse.

,7, Eo de media nocte Caesar isdem ducibus usus qui nuntii ab
Iccio venerant, Numidas et Cretas sagittarios et funditores
Baleares subsidio oppidanis mittit; quorum adventu et Remis cum
spe delensionis studium propugnandi accessit et hostibus eadem de
causa spes potiundi oppidi discessit. Itaque paulisper apud
oppidum morati agrosque Remorum depopulati, omnibus vicis
aedificiisque quo adire potuerant incensis, ad castra Caesaris
omnibus copiis contenderunt et a milibus passuum minus duobus
castra posuerunt; quae castra, ut fumo atque ignibus
significabatur, amplius milibus passuum VIII latitudinem
patebant.

,8, Caesar primo et propter multitudinem hostium et propter
eximiam opinionem virtutis proelio supersedere statuit; cotidie
tamen equestribus proeliis quid hostis virtute posset et quid
nostri auderent periclitabatur. Ubi nostros non esse inferiores
intellexit, loco pro castris ad aciem instruendam natura oportuno
atque idoneo, quod is collis ubi castra posita erant paululum ex
planitie editus tantum adversus in latitudinem patebat quantum
loci acies instructa occupare poterat, atque ex utraque parte
lateris deiectus habebat et in fronte leniter fastigatus paulatim
ad planitiem redibat, ab utroque latere eius collis transversam
fossam obduxit circiter passuum CCCC et ad extremas fossas
castella constituit ibique tormenta conlocavit, ne, cum aciem
instruxisset, hostes, quod tantum multitudine poterant, ab
lateribus pugnantes suos circumvenire possent. Hoc facto, duabus
legionibus quas proxime conscripserat in castris relictis ut, si
quo opus esset, subsidio duci possent, reliquas VI legiones pro
castris in acie constituit. Hostes item suas copias ex castris
eductas instruxerunt.

,9, Palus erat non magna inter nostrum atque hostium exercitum.
Hanc si nostri transirent hostes expectabant; nostri autem, si ab
illis initium transeundi fieret, ut impeditos adgrederentur
parati in armis erant. Interim proelio equestri inter duas acies
contendebatur. Ubi neutri transeundi initium faciunt, secundiore
equitum proelio nostris Caesar suos in castra reduxit. Hostes
protinus ex eo loco ad flumen Axonam contenderunt, quod esse post
nostra castra demonstratum est. Ibi vadis repertis partem suarum
copiarum traducere conati sunt eo consilio ut, si possent,
castellum, cui praeerat Q.Titurius legatus, expugnarent pontemque
interscinderent, si minus potuissent, agros Remorum popularentur,
qui magno nobis usui ad bellum gerendum erant, commeatuque
nostros prohiberent.

,10, (Caesar) certior factus ab Titurio onlnem equitatum et levis
armaturae Numidas, funditores sagittariosque pontem traducit
atque ad eos contendit. Acriter in eo loco pugnatum est. Hostes
impeditos nostri in flumine adgressi magnum eorum numerum
occiderunt; per eorum corpora reliquos audacissime transire
conantes multitudine telorum reppulerunt primosque, qui
transierant, equitatu circumventos interfecerunt. Hostes, ubi et
de expugnando oppido et de flumine transeundo spem se fefellisse
intellexerunt neque nostros in locum iniquiorum progredi pugnandi
causa viderunt atque ipsos res frumentaria deficere coepit,
concilio convocato constituerunt optimum esse domum suam quemque
reverti, et quorum in fines primum Romani exercitum
introduxissent, ad eos defendendos undique convenirent, ut potius
in suis quam in alienis finibus decertarent et domesticis copiis
rei frumentariae uterentur. Ad eam sententiam cum reliquis causis
haec quoque ratio eos deduxit, quod Diviciacum atque Haeduos
finibus Bellovacorum adpropinquare cognoverant. His persuaderi ut
diutius morarentur neque suis auxilium terrent non poterat.

,11, Ea re constituta, secunda vigilia magno cum, strepitu ac
tumultu castris egressi nullo certo ordine neque imperio, cum
sibi quisque primum itineris locum peteret et domum pervenire
properaret, fecerunt ut consimilis fugae profectio videretur. Hac
re statim Caesar per speculatores cognita insidias veritus, quod
qua de causa discederent nondum perspexerat, exercitum
equitatumque castris continuit. Prima luce, confirmata re ab
exploratoribus, omnem equitatum, qui novissimum agmen moraretur,
praemisit. His Q.Pedium et L.Aurunculeium Cottam legatos
praefecit; T.Labienum legatum cum legionibus tribus subsequi
iussit. Hi novissimos adorti et multa milia passuum prosecuti
magnam multitudinem eorum fugientium conciderunt, cum ab extremo
agmine, ad quos ventum erat, consisterent fortiterque impetum
nostrorum militum sustinerent, priores, quod abesse a periculo
viderentur neque ulla necessitate neque imperio continerentur,
exaudito clamore perturbatis ordinibus omnes in fuga sibi
praesidium ponerent. Ita sine ullo periculo tantam eorum
multitudinem nostri interfecerunt quantum fuit diei spatium; sub
occasum solis sequi destiterunt seque in castra, ut erat
imperatum, receperunt.

,12, Postridie eius diei Caesar, prius quam se hostes ex terrore
ac fuga reciperent, in fines Suessionum, qui proximi Remis erant,
exercitum duxit et magno itinere (confecto) ad oppidum Noviodunum
contendit. Id ex itinere oppugnare conatus, quod vacuum ab
defensoribus esse audiebat, propter latitudinem fossae murique
altitudinem paucis defendentihus expugnare non potuit. Castris
munitis vineas agere quaeque ad oppugnandum usui erant comparare
coepit. Interim omnis ex fuga Suessionum multitudo in oppidum
proxima nocte convenit. Celeriter vineis ad oppidum actis, aggere
iacto turribusque constitutis, magnitudine operum, quae neque
viderant ante Galli neque audierant, et celeritate Romanorum
permoti legatos ad Caesarem de deditione mittunt et petentibus
Remis ut conservarentur impetrant.

,13, Caesar, obsidibus acceptis primis civitatis atque ipsius
Galbae regis duobus filiis armisque omnibus ex oppido traditis,
in deditionem Suessiones accipit exercitumque in Bellovacos
ducit. Qui cum se suaque omnia in oppidum Bratuspantium
contulissent atque ab eo oppido Caesar cum exercitu circiter
milia passuum V abesset, omnes maiores natu ex oppido egressi
manus ad Caesarem tendere et voce significare coeperunt sese in
eius fidem ac potestatem venire neque contra populum Romanum
armis contendere. Item, cum ad oppidum accessisset castraque ibi
poneret, pueri mulieresque ex muro passis mallibus suo more pacem
ab Romanis petierunt.

,14, Pro his Diviciacus (nam post discessum Belgarum dimissis
Haeduorum copiis ad eum reverterat) facit verba: Bellovacos omni
tempore in fide atque amicitia civitatis Haeduae fuisse; impulsos
ab suis principibus, qui dicerent Haeduos a Caesare in servitutem
redacto. omnes indignitates contumeliasque perferre, et ab
Haeduis defecisse et populo Romano bellum intulisse. Qui eius
consilii principes fuissent, quod intellegerent quantam
calamitatem civitati intulissent, in Britanniam profugisse.
Petere non solum Bellovacos, sed etiam pro his Haeduos, ut sua
clementia ac mansuetudine in eos utatur. Quod si fecerit,
Haeduorum auctoritatem apud omnes Belgas amplificaturum, quorum
auxiliis atque opibus, si qua bella inciderint, sustentare
consuerint.

,15, Caesar honoris Diviciaci atque Haeduorum causa sese eos in
fidem recepturum et conservaturum dixit, et quod erat civitas
magna inter Belgas auctoritate atque hominum multitudine
praestabat, DC obsides poposcit. His traditis omnibusque armis ex
oppido conlatis, ab eo loco in fines Ambianorum pervenit; qui se
suaque omnia sine mora dediderunt. Eorum fines Nervii
attingebant. Quorum de natura moribusque Caesar cum quaereret,
sic reperiebat: nullum esse aditum ad eos mercatoribus; nihil
pati vini reliquarumque rerum ad luxuriam pertinentium inferri,
quod his rebus relanguescere animos eorum et remitti virtutem
existimarent; esse homines feros magnaeque virtutis; increpitare
atque incusare reliquos Belgas, qui se populo Romano dedidissent
patriamque virtutem proiecissent; confirmare sese neque legatos
missuros neque ullam condicionem pacis accepturos.

,16, Cum per eorum fines triduum iter fecisset, inveniebat ex
captivis Sabim flumen a castris suis non amplius milibus passuum
X abesse; trans id flumen omnes Nervios consedisse adventumque
ibi Romanorum expectare una cum Atrebatibus et Viromanduis,
finitimis suis (nam his utrisque persuaserant uti eandem belli
fortunam experirentur); expectari etiam ab iis Atuatucorum copias
atque esse in itinere; mulieres quique per aetatem ad pugnam
inutiles viderentur in eum locum coniecisse quo propter paludes
exercitui aditus non esset.

,17, His rebus cognitis, exploratores centurionesque praemittit
qui locum castris idoneum deligant. Cum ex dediticiis Belgis
reliquisque Gallis complures Caesarem secuti una iter facerent,
quidam ex his, ut postea ex captivis cognitum est, eorum dierum
consuetudine itineris nostri exercitus perspecta, nocte ad
Nervios pervenerunt atque his demonstrarunt inter singulas
legiones impedimentorum magnum numerum intercedere, neque esse
quicquam negotii, cum prima legio in castra venisset reliquaeque
legiones magnum spatium abessent, hanc sub sarcinis adoriri; qua
pulsa impedimentisque direptis, futurum ut reliquae contra
consistere non auderent. Adiuvabat etiam eorum collsilium qui rem
deferebant quod Nervii antiquitus, cum equitatu nihil possent
(neque enim ad hoc tempus ei rei student, sed quicquid possunt,
pedestribus valent copiis), quo facilius finitimorum equitatum,
si praedandi causa ad eos venissent, impedirent, teneris
arboribus incisis atque inflexis crebrisque in latitudinem ramis
enatis (et) rubis sentibusque interiectis effecerant ut instar
muri hae saepes munimentum praeberent, quo non modo non intrari
sed ne perspici quidem posset. His rebus cum iter agminis nostri
impediretur, non omittendum sibi consilium Nervii existimaverunt.

,18, Loci natura erat haec, quem locum nostri castris delegerant.
Collis ab summo aequaliter declivis ad flumen Sabim, quod supra
nominavimus, vergebat. Ab eo flumine pari acclivitate collis
nascebatur adversus huic et contrarius, passus circiter CC
infimus apertus, ab superiore parte silvestris, ut non facile
introrsus perspici posset. Intra eas silvas hostes in occulto
sese continebant; in aperto loco secundum flumen paucae stationes
equitum videbantur. Fluminis erat altitudo pedum circiter trium.

,19, Caesar equitatu praemisso subsequebatur omnibus copiis; sed
ratio ordoque agminis aliter se habebat ac Belgae ad Nervios
detulerant. Nam quod hostibus adpropinquabat, consuetudine sua
Caesar VI legiones expeditas ducebat; post eas totius exercitus
impedimenta conlocarat; inde duae legiones quae proxime
conscriptae erant totum agmen claudebant praesidioque
impedimentis erant. Equites nostri cum funditoribus
sagittariisque flumen transgressi cum hostium equitatu proelium
commiserunt. Cum se illi identidem in silvis ad suos reciperent
ac rursus ex silva in nostros impetum facerent, neque nostri
longius quam quem ad finem porrecta (ac) loca aperta pertinebant
cedentes insequi auderent, interim legiones VI quae primae
venerant, opere dimenso, castra munire coeperunt. Ubi prima
impedimenta nostri exercitus ab iis qui in silvis abditi latebant
visa sunt, quod tempus inter eos committendi proelii convenerat,
ut intra silvas aciem ordinesque constituerant atque ipsi sese
confirmaverant, subito omnibus copiis provolaverunt impetumque in
nostros equites fecerunt. His facile pulsis ac proturbatis,
incredibili celeritate ad flumen decucurrerunt, ut paene uno
tempore et ad silvas et in flumine (et iam in manibus nostris)
hostes viderentur. Eadem autem celeritate adverso colle ad nostra
castra atque eos qui in opere occupati erant contenderunt.

,20, Caesari omnia uno tempore erant agenda: vexillum
proponendum, quod erat insigne, cum ad arma concurri oporteret;
signum tuba dandum; ab opere revocandi milites; qui paulo longius
aggeris petendi causa processerant arcessendi; acies instruenda;
milites cohortandi; signum dandum. Quarum rerum magnam partem
temporis brevitas et incursus hostium impediebat. His
difficultatibus duae res erant subsidio, scientia atque usus
militum, quod superioribus proeliis exercitati quid fieri
oporteret non minus commode ipsi sibi praescribere quam ab aliis
doceri poterant, et quod ab opere singulisque legionibus singulos
legatos Caesar discedere nisi munitis castris vetuerat. Hi
propter propinquitatem et celeritatem hostium nihil iam Caesaris
imperium expectabant, sed per se quae videbantur administrabant.

,21, Caesar, necessariis rebus imperatis, ad cohortandos milites,
quam (in) partem fors obtulit, decucurrit et ad legionem decimam
devenit. Milites non longiore oratione cohortatus quam uti suae
pristinae virtutis memoriam retinerent neu perturbarentur animo
hostiumque impetum fortiter sustinerent, quod non longius hostes
aberant quam quo telum adigi posset, proelii committendi signum
dedit. Atque in alteram item cohortandi causa profectus
pugnantibus occurrit. Temporis tanta fuit exiguitas hostiumque
tam paratus ad dimicandum animus ut non modo ad insignia
accommodanda sed etiam ad galeas induendas scutisque tegimenta
detrahenda tempus defuerit. Quam quisque ab opere in partem casu
devenit quaeque prima signa conspexit, ad haec constitit, ne in
quaerendis suis pugnandi tempus dimitteret.

,22, Instructo exercitu magis ut loci natura (delectusque collis)
et necessitas temporis quam ut rei militaris ratio atque ordo
postulabat, cum diversae legiones aliae alia in parte hostibus
resisterent saepibusque densissimis, ut ante demonstravimus,
interiectis prospectus impediretur, neque certa subsidia
conlocari neque quid in quaque parte opus esset provideri neque
ab uno omnia imperia administrari poterant. Itaque in tanta rerum
iniquitate fortunae quoque eventus varii sequebantur.

,23, Legionis VIIII. et X. milites, ut in sinistra parte aciei
constiterant, pilis emissis cursu ac lassitudine exanimatos
vulneribusque confectos Atrebates (nam his ea pars obvenerat)
celeriter ex loco superiore in flumen compulerunt et transire
conantes insecuti gladiis magnam partem eorum impeditam
interfecerunt. Ipsi transire flumen non dubitaverunt et in locum
iniquum progressi rursus resistentes hostes redintegrato proelio
in fugam coniecerunt. Item alia in parte diversae duae legiones,
XI. et VIII., profligatis Viromanduis, quibuscum erant
congressae, ex loco superiore in ipsis fluminis ripis
proeliabantur. At totis fere castris a fronte et a sinistra parte
nudatis, cum in dextro cornu legio XII. et non magno ab ea
intervallo VII. constitisset, omnes Nervii confertissimo agmine
duce Boduognato, qui summam imperii tenebat, ad eum locum
contenderunt; quorum pars ab aperto latere legiones circumvenire,
pars summum castrorum locum petere coepit.

,24, Eodem tempore equites nostri levisque armaturae pedites, qui
cum iis una fuerant, quos primo hostium impetu pulsos dixeram,
cum se in castra reciperent, adversis hostibus occurrebant ac
rursus aliam in partem fugam petebant; et calones, qui ab
decumana porta ac summo iugo collis nostros victores flumen
transire conspexerant, praedandi causa egressi, cum respexissent
et hostes in nostris castris versari vidissent, praecipites fugae
sese mandabant. Simul eorum qui cum impedimentis veniebant clamor
fremitusque oriebatur, aliique aliam in partem perterriti
ferebantur. Quibus omnibus rebus permoti equites Treveri, quorum
inter Gallos virtutis opinio est singularis, qui auxilii causa a
civitate missi ad Caesarem venerant, cum multitudine hostium
castra (nostra) compleri, legiones premi et paene circumventas
teneri, calones, equites, tunditores, Numidas diversos
dissipatosque in omnes partes fugere vidissent, desperatis
nostris rebus domum contenderunt: Romanos pulsos superatosque,
castris impedimentisque eorum hostes potitos civitati
renuntiaverunt.

,25, Caesar ab X. legionis cohortatione ad dextrum cornu
prolectus, ubi suos urgeri signisque in unum locum conlatis XII.
legionis confertos milites sibi ipsos ad pugnam esse impedimento
vidit, quartae cohortis omnibus centurionibus occisis
signiferoque interfecto, signo amisso, reliquarum cohortium
omnibus fere centurionibus aut vulneratis aut occisis, in his
primipilo P. Sextio Baculo, fortissimo viro, multis gravibusque
vulneribus confecto, ut iam se sustinere non posset, reliquos
esse tardiores et non nullos ab novissimis deserto loco proelio
excedere ac tela vitare, hostes neque a fronte ex inferiore loco
subeuntes intermittere et ab utroque latere instare et rem esse
in angusto vidit, neque ullum esse subsidium quod submitti
posset, scuto ab novissimis (uni) militi detracto, quod ipse eo
sine scuto venerat, in primam aciem processit centurionibusque
nominatim appellatis reliquos cohortatus milites signa inferre et
manipulos laxare iussit, quo facilius gladiis uti possent. Cuius
adventu spe inlata militibus ac redintegrato animo, cum pro se
quisque in conspectu imperatoris etiam in extremis suis rebus
operam navare cuperet, paulum hostium impetus tardatus est.

,26, Caesar, cum VII. legionem, quae iuxta constiterat, item
urgeri ab hoste vidisset, tribunos militum monuit ut paulatim
sese legiones coniungerent et conversa signa in hostes inferrent.
Quo facto cum aliis alii subsidium ferrent neque timerent ne
aversi ab hoste circumvenirentur, audacius resistere ac fortius
pugnare coeperunt. Interim milites legionum duarum quae in
novissimo agmine praesidio impedimentis fuerant, proelio
nuntiato, cursu incitato in summo colle ab hostibus
conspiciebantur, et T.Labienus castris hostium potitus et ex loco
superiore quae res in nostris castris gererentur conspicatus
X.legionem subsidio nostris misit. Qui cum ex equitum et calonum
fuga quo in loco res esset quantoque in periculo et castra et
legiones et imperator versaretur cognovissent, nihil ad
celeritatem sibi reliqui fecerunt.

,27, Horum adventu tanta rerum commutatio est facta ut nostri,
etiam qui vulneribus confecti procubuissent, scutis innixi
proelium redintegrarent, calones perterritos hostes conspicati
etiam inermes armatis occurrerent, equites vero, ut turpitudinem
fugae virtute delerent, omnibus in locis pugnae se legionariis
militibus praeferrent. At hostes, etiam in extrema spe salutis,
tantam virtutem praestiterunt ut, cum primi eorum cecidissent,
proximi iacentibus insisterent atque ex eorum corporibus
pugnarent, his deiectis et coacervatis cadaveribus qui
superessent ut ex tumulo tela in nostros coicerent et pila
intercepta remitterent: ut non nequiquam tantae virtutis homines
iudicari deberet ausos esse transire latissimum flumen, ascendere
altissimas ripas, subire iniquissimum locum; quae facilia ex
difficillimis animi magnitudo redegerat.

,28, Hoc proelio facto et prope ad internecionem gente ac nomine
Nerviorum redacto, maiores natu, quos una cum pueris
mulieribusque in aestuaria ac paludes coniectos dixeramus, hac
pugna nuntiata, cum victoribus nihil impeditum, victis nihil
tutum arbitrarentur, omnium qui supererant consensu legatos ad
Caesarem miserunt seque ei dediderunt; et in commemoranda
civitatis calamitate ex DC ad tres senatores, ex hominum milibus
LX vix ad D, qui arma ferre possent, sese redactos esse dixerunt.
Quos Caesar, ut in miseros ac supplices usus misericordia
videretur, diligentissime conservavit suisque finibus atque
oppidis uti iussit et finitimis imperavit ut ab iniuria et
maleficio se suosque prohiberent.

,29, Atuatuci, de quibus supra diximus, cum omnibus copiis
auxilio Nerviis venirent, hac pugna nuntiata ex itinere domum
reverterunt; cunctis oppidis castellisque desertis sua omnia in
unum oppidum egregie natura munitum contulerunt. Quod cum ex
omnibus in circuitu partibus altissimas rupes deiectusque
haberet, una ex parte leniter acclivis aditus in latitudinem non
amplius pedum CC relinquebatur; quem locum duplici altissimo muro
munierant; tum magni ponderis saxa et praeacutas trabes in muro
conlocabant. Ipsi erant ex Cimbris Teutonisque prognati, qui, cum
iter in provinciam nostram atque Italiam; facerent, iis
impedimentis quae secum agere ac portare non poterant citra
flumen Rhenum depositis custodiae (ex suis) ac praesidio VI milia
hominum una reliquerant. Hi post eorum obitum multos annos a
finitimis exagitati, cum alias bellum inferrent, alias inlatum
defenderent, consensu eorum omnium pace facta hunc sibi domicilio
locum delegerant.

,30, Ac primo adventu exercitus nostri crebras ex oppido
excursiones faciebant parvulisque proeliis cum nostris
contendebant; postea vallo pedum XII in circuitu milium
crebrisque castellis circummuniti oppido sese continebant. Ubi
vineis actis aggere extructo turrim procul constitui viderunt,
primum inridere ex muro atque increpitare vocibus, quod tanta
machinatio a tanto spatio institueretur: quibusnam mallibus aut
quibus viribus praesertim homines tantulae staturae (nam
plerumque omnibus Gallis prae magnitudine corporum quorum
brevitas nostra contemptui est) tanti oneris turrim in muro sese
posse conlocare confiderent?

,31, Ubi vero moveri et adpropinquare muris viderunt, nova atque
inusitata specie commoti legatos ad Caesarem de pace miserunt,
qui ad hunc modum locuti, non se existimare Romanos sine ope
divina bellum gerere, qui tantae altitudinis machinationes tanta
celeritate promovere possent, se suaque omnia eorum potestati
permittere dixerunt. Unum petere ac deprecari: si forte pro sua
clementia ac mansuetudine, quam ipsi ab aliis audirent,
statuisset Atuatucos esse conservandos, ne se armis despoliaret.
Sibi omnes fere finitimos esse inimicos ac suae virtuti invidere;
a quibus se defelldere traditis armis non possent. Sibi
praestare, si in eum casum deducerentur, quamvis fortunam a
populo Romano pati quam ab his per cruciatum interfici inter quos
dominari consuessent.

,32, Ad haec Caesar respondit: se magis consuetudine sua quam
merito eorum civitatem conservaturum, si prius quam murum aries
attigisset se dedidissent; sed deditionis nullam esse condicionem
nisi armis traditis. Se id quod in Nerviis fecisset facturum
finitimisque imperaturum ne quam dediticiis populi Romani
iniuriam inferrent. Re renuntiata ad suos illi se quae
imperarentur facere dixerunt. Armorum magna multitudine de muro
in fossam, quae erat ante oppidum, iacta, sic ut prope summam
muri aggerisque altitudinem acervi armorum adaequarent, et tamen
circiter parte tertia, ut postea perspectum est, celata atque in
oppido retenta, portis patefactis eo die pace sunt usi.

,33, Sub vesperum Caesar portas claudi militesque ex oppido exire
iussit, ne quam noctu oppidani a militibus iniuriam acciperent.
Illi ante inito, ut intellectum est, consilio, quod deditione
facta nostros praesidia deducturos aut denique indiligentius
servaturos crediderant, partim cum iis quae retinuerant et
celaverant armis, partim scutis ex cortice factis aut viminibus
intextis, quae subito, ut temporis exiguitas postulabat, pellibus
induxerant, tertia vigilia, qua minime arduus ad nostras
munitiones accensus videbatur, omnibus copiis repente ex oppido
eruptionem fecerunt. Celeriter, ut ante Caesar imperaverat,
ignibus significatione facta, ex proximis castellis eo concursum
est, pugnatumque ab hostibus ita acriter est ut a viris fortibus
in extrema spe salutis iniquo loco contra eos qui ex vallo
turribusque tela iacerent pugnari debuit, cum in una virtute
omnis spes consisteret. Occisis ad hominum milibus IIII reliqui
in oppidum reiecti sunt. Postridie eius diei refractis portis,
cum iam defenderet nemo, atque intromissis militibus nostris,
sectionem eius oppidi universa Caesar vendidit. Ab iis qui
emerant capitum numerus ad eum relatus est milium LIII.

,34, Eodem tempore a P. Crasso, quem cum legione una miserat ad
Venetos, Venellos, Osismos, Coriosolitas, Esuvios, Aulercos,
Redones, quae sunt maritimae civitates Oceanumque attingunt,
certior factus est omnes eas civitates in dicionem potestatemque
populi Romani esse redactas.

,35, His rebus gestis omni Gallia pacata, tanta huius belli ad
barbaros opinio perlata est uti ab iis nationibus quae trans
Rhenum incolerent legationes ad Caesarem mitterentur, quae se
obsides daturas, imperata facturas pollicerentur. Quas legationes
Caesar, quod in Italiam Illyricumque properabat, inita proxima
aestate ad se reverti iussit. Ipse in Carnutes, Andes, Turonos
quaeque civitates propinquae iis locis erant ubi bellum gesserat,
legionibus in hiberna deductis, in Italiam profectus est. Ob
easque res ex litteris Caesaris dierum XV supplicatio decreta
est, quod ante id tempus accidit nulli.



