Titolo: Commentariorum de Bello Gallico  (libro primo)
Autore: Caio Giulio Cesare
VERSIONE ELETTRONICA CURATA DALLA GEORGE MASON UNIVERSITY
ADATTATA ALLA LETTURA PER I NON VEDENTI DA AMEDEO MARCHINI
(Per spostarsi pi agevolmente sui 54 capitoli che compongono il
primo libro, usare l'opzione cerca del menu, digitando il numero tra
virgole, esempio: ,90,)

Caius Iuli Caesaris - Commentariorum de Bello Gallico - Liber Primus




,1, Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt
Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra
Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se
differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona
et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae,
propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime
absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae
ad effeminandos animos pertinent important, proximique sunt
Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum
gerunt. Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute
praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis
contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum
finibus bellum gerunt. Eorum una, pars, quam Gallos obtinere
dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur Garumna
flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et
Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones. Belgae ab
extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem partem
fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem.
Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem
Oceani quae est ad Hispaniam pertinet; spectat inter occasum
solis et septentriones.

,2, Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus
Orgetorix. Is M. Messala, (et P.) M. Pisone consulibus regni
cupiditate inductus coniurationem nobilitatis fecit et civitati
persuasit ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent:
perfacile esse, cum virtute omnibus praestarent, totius Galliae
imperio potiri. Id hoc facilius iis persuasit, quod undique loci
natura Helvetii continentur: una ex parte flumine Rheno latissimo
atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit; altera
ex parte monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos et
Helvetios; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam
nostram ab Helvetiis dividit. His rebus fiebat ut et minus late
vagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent; qua
ex parte homines bellandi cupidi magno dolore adficiebantur. Pro
multitudine autem hominum et pro gloria belli atque fortitudinis
angustos se fines habere arbitrabantur, qui in longitudinem milia
passuum CCXL, in latitudinem CLXXX patebant.

,3, His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti
constituerunt ea quae ad proficiscendum pertinerent comparare,
iumentorum et carrorum quam maximum numerum coemere, sementes
quam maximas facere, ut in itinere copia frumenti suppeteret, cum
proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare. Ad eas res
conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt; in tertium annum
profectionem lege confirmant. Ad eas res conficiendas Orgetorix
deligitur. Is sibi legationem ad civitates suscipit. In eo
itinere persuadet Castico, Catamantaloedis filio, Sequano, cuius
pater regnum in Sequanis multos annos obtinuerat et a senatu
populi Romani amicus appellatus erat, ut regnum in civitate sua
occuparet, quod pater ante habuerit; itemque Dumnorigi Haeduo,
fratri Diviciaci, qui eo tempore principatum in civitate
obtinebat ac maxime plebi acceptus erat, ut idem conaretur
persuadet eique filiam suam in matrimonium dat. Perfacile factu
esse illis probat conata perficere, propterea quod ipse suae
civitatis imperium obtenturus esset: non esse dubium quin totius
Galliae plurimum Helvetii possent; se suis copiis suoque exercitu
illis regna conciliaturum confirmat. Hac oratione adducti inter
se fidem et ius iurandum dant et regno occupato per tres
potentissimos ac firmissimos populos totius Galliae sese potiri
posse sperant.

,4, Ea res est Helvetiis per indicium enuntiata. Moribus suis
Orgetoricem ex vinculis causam dicere coegerunt; damnatum poenam
sequi oportebat, ut igni cremaretur. Die constituta causae
dictionis Orgetorix ad iudicium omnem suam familiam, ad hominum
milia decem, undique coegit, et omnes clientes obaeratosque suos,
quorum magnum numerum habebat, eodem conduxit; per eos ne causam
diceret se eripuit. Cum civitas ob eam rem incitata armis ius
suum exequi conaretur multitudinemque hominum ex agris
magistratus cogerent, Orgetorix mortuus est; neque abest
suspicio, ut Helvetii arbitrantur, quin ipse sibi mortem
consciverit.

,5, Post eius mortem nihilo minus Helvetii id quod constituerant
facere conantur, ut e finibus suis exeant. Ubi iam se ad eam rem
paratos esse arbitrati sunt, oppida sua omnia, numero ad
duodecim, vicos ad quadringentos, reliqua privata aedificia
incendunt; frumentum omne, praeter quod secum portaturi erant,
comburunt, ut domum reditionis spe sublata paratiores ad omnia
pericula subeunda essent; trium mensum molita cibaria sibi
quemque domo efferre iubent. Persuadent Rauracis et Tulingis et
Latobrigis finitimis, uti eodem usi consilio oppidis suis
vicisque exustis una cum iis proficiscantur, Boiosque, qui trans
Rhenum incoluerant et in agrum Noricum transierant Noreiamque
oppugnabant, receptos ad se socios sibi adsciscunt.

,6, Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire
possent: unum per Sequanos, angustum et difficile, inter montem
Iuram et flumen Rhodanum, vix qua singuli carri ducerentur, mons
autem altissimus impendebat, ut facile perpauci prohibere
possent; alterum per provinciam nostram, multo facilius atque
expeditius, propterea quod inter fines Helvetiorum et Allobrogum,
qui nuper pacati erant, Rhodanus fluit isque non nullis locis
vado transitur. Extremum oppidum Allobrogum est proximumque
Helvetiorum finibus Genava. Ex eo oppido pons ad Helvetios
pertinet. Allobrogibus sese vel persuasuros, quod nondum bono
animo in populum Romanum viderentur, existimabant vel vi
coacturos ut per suos fines eos ire paterentur. Omnibus rebus ad
profectionem comparatis diem dicunt, qua die ad ripam Rhodani
omnes conveniant. Is dies erat a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone, A.
Gabinio consulibus.

,7, Caesari cum id nuntiatum esset, eos per provincia nostram
iter facere conari, maturat ab urbe proficisci et quam maximis
potest itineribus in Galliam ulteriorem contendit et ad Genavam
pervenit. Provinciae toti quam maximum potest militum numerum
imperat (erat omnino in Gallia ulteriore legio una), pontem, qui
erat ad Genavam, iubet rescindi. Ubi de eius aventu Helvetii
certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt nobilissimos
civitatis, cuius legationis Nammeius et Verucloetius principem
locum obtinebant, qui dicerent sibi esse in animo sine ullo
maleficio iter per provinciam facere, propterea quod aliud iter
haberent nullum: rogare ut eius voluntate id sibi facere liceat.
Caesar, quod memoria tenebat L. Cassium consulem occisum
exercitumque eius ab Helvetiis pulsum et sub iugum missum,
concedendum non putabat; neque homines inimico animo, data
facultate per provinciam itineris faciundi, temperaturos ab
iniuria et maleficio existimabat. Tamen, ut spatium intercedere
posset dum milites quos imperaverat convenirent, legatis
respondit diem se ad deliberandum sumpturum: si quid vellent, ad
Id. April. reverterentur.

,8, Interea ea legione quam secum habebat militibusque, qui ex
provincia convenerant, a lacu Lemanno, qui in flumen Rhodanum
influit, ad montem Iuram, qui fines Sequanorum ab Helvetiis
dividit, milia passuum XVIIII murum in altitudinem pedum sedecim
fossamque perducit. Eo opere perfecto praesidia disponit,
castella communit, quo facilius, si se invito transire conentur,
prohibere possit. Ubi ea dies quam constituerat cum legatis venit
et legati ad eum reverterunt, negat se more et exemplo populi
Romani posse iter ulli per provinciam dare et, si vim lacere
conentur, prohibiturum ostendit. Helvetii ea spe deiecti navibus
iunctis ratibusque compluribus factis, alii vadis Rhodani, qua
minima altitudo fluminis erat, non numquam interdiu, saepius
noctu si perrumpere possent conati, operis munitione et militum
concursu et telis repulsi, hoc conatu destiterunt.

,9, Relinquebatur una per Sequanos via, qua Sequanis invitis
propter angustias ire non poterant. His cum sua sponte persuadere
non possent, legatos ad Dumnorigem Haeduum mittunt, ut eo
deprecatore a Sequanis impetrarent. Dumnorix gratia et largitione
apud Sequanos plurimum poterat et Helvetiis erat amicus, quod ex
ea civitate Orgetorigis filiam in matrimonium duxerat, et
cupiditate regni adductus novis rebus studebat et quam plurimas
civitates suo beneficio habere obstrictas volebat. Itaque rem
suscipit et a Sequanis impetrat ut per fines suos Helvetios ire
patiantur, obsidesque uti inter sese dent perficit: Sequani, ne
itinere Helvetios prohibeant, Helvetii, ut sine maleficio et
iniuria transeant.

,10, Caesari renuntiatur Helvetiis esse in animo per agrum
Sequanorum et Haeduorum iter in Santonum fines facere, qui non
longe a Tolosatium finibus absunt, quae civitas est in provincia.
Id si fieret, intellegebat magno cum periculo provinciae futurum
ut homines bellicosos, populi Romani inimicos, locis patentibus
maximeque frumentariis finitimos haberet. Ob eas causas ei
munitioni quam fecerat T. Labienum legatum praeficit; ipse in
Italiam magnis itineribus contendit duasque ibi legiones
conscribit et tres, quae circum Aquileiam hiemabant, ex hibernis
educit et, qua proximum iter in ulteriorem Galliam per Alpes
erat, cum his quinque legionibus ire contendit. Ibi Ceutrones et
Graioceli et Caturiges locis superioribus occupatis itinere
exercitum prohibere conantur. Compluribus his proeliis pulsis ab
Ocelo, quod est oppidum citerioris provinciae extremum, in fines
Vocontiorum ulterioris provinciae die septimo pervenit; inde in
Allobrogum fines, ab Allobrogibus in Segusiavos exercitum ducit.
Hi sunt extra provinciam trans Rhodanum primi.

,11, Helvetii iam per angustias et fines Sequanorum suas copias
traduxerant et in Haeduorum fines pervenerant eorumque agros
populabantur. Haedui, cum se suaque ab iis defendere non possent,
legatos ad Caesarem mittunt rogatum auxilium: ita se omni tempore
de populo Romano meritos esse ut paene in conspectu exercitus
nostri agri vastari, liberi (eorum) in servitutem abduci, oppida
expugnari non debuerint. Eodem tempore quo Haedui Ambarri,
necessarii et consanguinei Haeduorum, Caesarem certiorem faciunt
sese depopulatis agris non facile ab oppidis vim hostium
prohibere. Item Allobroges, qui trans Rhodanum vicos
possessionesque habebant, fuga se ad Caesarem recipiunt et
demonstrant sibi praeter agri solum nihil esse reliqui. Quibus
rebus adductus Caesar non expectandum sibi statuit dum, omnibus,
fortunis sociorum consumptis, in Santonos Helvetii pervenirent.

,12, Flumen est Arar, quod per fines Haeduorum et Sequanorum in
Rhodanum influit, incredibili lenitate, ita ut oculis in utram
partem fluat iudicari non possit. Id Helvetii ratibus ac
lintribus iunctis transibant. Ubi per exploratores Caesar certior
factus est tres iam partes copiarum Helvetios id flumen
traduxisse, quartam vero partem citra flumen Ararim reliquam
esse, de tertia vigilia cum legionibus tribus e castris profectus
ad eam partem pervenit quae nondum flumen transierat. Eos
impeditos et inopinantes adgressus magnam partem eorum concidit;
reliqui sese fugae mandarunt atque in proximas silvas abdiderunt.
Is pagus appellabatur Tigurinus; nam omnis civitas Helvetia in
quattuor pagos divisa est. Hic pagus unus, cum domo exisset,
patrum nostrorum memoria L. Cassium consulem interfecerat et eius
exercitum sub iugum miserat. Ita sive casu sive consilio deorum
immortalium quae pars civitatis Helvetiae insignem calamitatem
populo Romano intulerat, ea princeps poenam persolvit. Qua in re
Caesar non solum publicas, sed etiam privatas iniurias ultus est,
quod eius soceri L. Pisonis avum, L. Pisonem legatum, Tigurini
eodem proelio quo Cassium interfecerant.

,13, Hoc proelio facto, reliquas copias Helvetiorum ut consequi
posset, pontem in Arari faciendum curat atque ita exercitum
traducit. Helvetii repentino eius adventu commoti cum id quod
ipsi diebus XX aegerrime confecerant, ut flumen transirent, illum
uno die fecisse intellegerent, legatos ad eum mittunt; cuius
legationis Divico princeps fuit, qui bello Cassiano dux
Helvetiorum fuerat. Is ita cum Caesare egit: si pacem populus
Romanus cum Helvetiis faceret, in eam partem ituros atque ibi
futuros Helvetios ubi eos Caesar constituisset atque esse
voluisset; sin bello persequi perseveraret, reminisceretur et
veteris incommodi populi Romani et pristinae virtutis
Helvetiorum. Quod improviso unum pagum adortus esset, cum ii qui
flumen transissent suis auxilium ferre non possent, ne ob eam rem
aut suae magnopere virtuti tribueret aut ipsos despiceret. Se ita
a patribus maioribusque suis didicisse, ut magis virtute
contenderent quam dolo aut insidiis niterentur. Quare ne
committeret ut is locus ubi constitissent ex calamitate populi
Romani et internecione exercitus nomen caperet aut memoriam
proderet.

,14, His Caesar ita respondit: eo sibi minus dubitationis dari,
quod eas res quas legati Helvetii commemorassent memoria teneret,
atque eo gravius ferre quo minus merito populi Romani
accidissent; qui si alicuius iniuriae sibi conscius fuisset, non
fuisse difficile cavere; sed eo deceptum, quod neque commissum a
se intellegeret quare timeret neque sine causa timendum putaret.
Quod si veteris contumeliae oblivisci vellet, num etiam recentium
iniuriarum, quod eo invito iter per provinciam per vim
temptassent, quod Haeduos, quod Ambarros, quod Allobrogas
vexassent, memoriam deponere posse? Quod sua victoria tam
insolenter gloriarentur quodque tam diu se impune iniurias
tulisse admirarentur, eodem pertinere. Consuesse enim deos
immortales, quo gravius homines ex commutatione rerum doleant,
quos pro scelere eorum ulcisci velint, his secundiores interdum
res et diuturniorem impunitatem concedere. Cum ea ita sint,
tamen, si obsides ab iis sibi dentur, uti ea quae polliceantur
facturos intellegat, et si Haeduis de iniuriis quas ipsis
sociisque eorum intulerint, item si Allobrogibus satis faciunt,
sese cum iis pacem esse facturum. Divico respondit: ita Helvetios
a maioribus suis institutos esse uti obsides accipere, non dare,
consuerint; eius rem populum Romanum esse testem. Hoc responso
dato discessit.

,15, Postero die castra ex eo loco movent. Idem facit Caesar
equitatumque omnem, ad numerum quattuor milium, quem ex omni
provincia et Haeduis atque eorum sociis coactum habebat,
praemittit, qui videant quas in partes hostes iter faciant. Qui
cupidius novissimum agmen insecuti alieno loco cum equitatu
Helvetiorum proelium committunt; et pauci de nostris cadunt. Quo
proelio sublati Helvetii, quod quingentis equitibus tantam
multitudinem equitum propulerant, audacius subsistere non numquam
et novissimo agmine proelio nostros lacessere coeperunt. Caesar
suos a proelio continebat, ac satis habebat in praesentia hostem
rapinis, pabulationibus populationibusque prohibere. Ita dies
circiter XV iter fecerunt uti inter novissimum hostium agmen et
nostrum primum non amplius quinis aut senis milibus passuum
interesset.

,16, Interim cotidie Caesar Haeduos frumentum, quod essent
publice polliciti, flagitare. Nam propter frigora (quod Gallia
sub septentrionibus, ut ante dictum est, posita est,) non modo
frumenta in agris matura non erant, sed ne pabuli quidem satis
magna copia suppetebat; eo autem frumento quod flumine Arari
navibus subvexerat propterea uti minus poterat quod iter ab Arari
Helvetii averterant, a quibus discedere nolebat. Diem ex die
ducere Haedui: conferri, comportari, adesse dicere. Ubi se
diutius duci intellexit et diem instare quo die frumentum
militibus metiri oporteret, convocatis eorum principibus, quorum
magnam copiam in castris habebat, in his Diviciaco et Lisco, qui
summo magistratui praeerat, quem vergobretum appellant Haedui,
qui creatur annuus et vitae necisque in suos habet potestatem,
graviter eos accusat, quod, cum neque emi neque ex agris sumi
possit, tam necessario tempore, tam propinquis hostibus ab iis
non sublevetur, praesertim cum magna ex parte eorum precibus
adductus bellum susceperit (; multo etiam gravius quod sit
destitutus queritur).

,17, Tum demum Liscus oratione Caesaris adductus quod antea
tacuerat proponit: esse non nullos, quorum auctoritas apud plebem
plurimum valeat, qui privatim plus possint quam ipsi magistratus.
Hos seditiosa atque improba oratione multitudinem deterrere, ne
frumentum conferant quod debeant: praestare, si iam principatum
Galliae obtinere non possint, Gallorum quam Romanorum imperia
perferre, neque dubitare (debeant) quin, si Helvetios
superaverint Romani, una cum reliqua Gallia Haeduis libertatem
sint erepturi. Ab isdem nostra consilia quaeque in castris
gerantur hostibus enuntiari; hos a se coerceri non posse. Quin
etiam, quod necessariam rem coactus Caesari enuntiarit,
intellegere sese quanto id cum periculo fecerit, et ob eam causam
quam diu potuerit tacuisse.

,18, Caesar hac oratione Lisci Dumnorigem, Diviciaci fratrem,
designari sentiebat, sed, quod pluribus praesentibus eas res
iactari nolebat, celeriter concilium dimittit, Liscum retinet.
Quaerit ex solo ea quae in conventu dixerat. Dicit liberius atque
audacius. Eadem secreto ab aliis quaerit; reperit esse vera:
ipsum esse Dumnorigem, summa audacia, magna apud plebem propter
liberalitatem gratia, cupidum rerum novarum. Complures annos
portoria reliquaque omnia Haeduorum vectigalia parvo pretio
redempta habere, propterea quod illo licente contra liceri audeat
nemo. His rebus et suam rem familiarem auxisse et facultates ad
largiendum magnas comparasse; magnum umerum equitatus suo sumptu
semper alere et circum se habere, neque solum domi, sed etiam
apud finitimas civitates largiter posse, atque huius potentiae
causa matrem in Biturigibus homini illic nobilissimo ac
potentissimo conlocasse; ipsum ex Helvetiis uxorem habere,
sororum ex matre et propinquas suas nuptum in alias civitates
conlocasse. Favere et cupere Helvetiis propter eam adfinitatem,
odisse etiam suo nomine Caesarem et Romanos, quod eorum adventu
potentia eius deminuta et Diviciacus frater in antiquum locum
gratiae atque honoris sit restitutus. Si quid accidat Romanis,
summam in spem per Helvetios regni obtinendi venire; imperio
populi Romani non modo de regno, sed etiam de ea quam habeat
gratia desperare. Reperiebat etiam in quaerendo Caesar, quod
proelium equestre adversum paucis ante diebus esset factum,
initium eius fugae factum a Dumnorige atque eius equitibus (nam
equitatui, quem auxilio Caesari Haedui miserant, Dumnorix
praeerat): eorum fuga reliquum esse equitatum perterritum.

,19, Quibus rebus cognitis, cum ad has suspiciones certissimae
res accederent, quod per fines Sequanorum Helvetios traduxisset,
quod obsides inter eos dandos curasset, quod ea omnia non modo
iniussu suo et civitatis sed etiam inscientibus ipsis fecisset,
quod a magistratu Haeduorum accusaretur, satis esse causae
arbitrabatur quare in eum aut ipse animadverteret aut civitatem
animadvertere iuberet. His omnibus rebus unum repugnabat, quod
Diviciaci fratris summum in populum Romanum studium, summum in se
voluntatem, egregiam fidem, iustitiam, temperantiam cognoverat;
nam ne eius supplicio Diviciaci animum offenderet verebatur.
Itaque prius quam quicquam conaretur, Diviciacum ad se vocari
iubet et, cotidianis interpretibus remotis, per C. Valerium
Troucillum, principem Galliae provinciae, familiarem suum, cui
summam omnium rerum fidem habebat, cum eo conloquitur; simul
commonefacit quae ipso praesente in concilio (Gallorum) de
Dumnorige sint dicta, et ostendit quae separatim quisque de eo
apud se dixerit. Petit atque hortatur ut sine eius offensione
animi vel ipse de eo causa cognita statuat vel civitatem statuere
iubeat.

,20, Diviciacus multis cum lacrimis Caesarem complexus obsecrare
coepit ne quid gravius in fratrem statueret: scire se illa esse
vera, nec quemquam ex eo plus quam se doloris capere, propterea
quod, cum ipse gratia plurimum domi atque in reliqua Gallia, ille
minimum propter adulescentiam posset, per se crevisset; quibus
opibus ac nervis non solum ad minuendam gratiam, sed paene ad
perniciem suam uteretur. Sese tamen et amore fraterno et
existimatione vulgi commoveri. Quod si quid ei a Caesare gravius
accidisset, cum ipse eum locum amicitiae apud eum teneret,
neminem existimaturum non sua voluntate factum; qua ex re futurum
uti totius Galliae animi a se averterentur. Haec cum pluribus
verbis flens a Caesare peteret, Caesar eius dextram prendit;
consolatus rogat finem orandi faciat; tanti eius apud se gratiam
esse ostendit uti et rei publicae iniuriam et suum dolorem eius
voluntati ac precibus condonet. Dumnorigem ad se vocat, fratrem
adhibet; quae in eo reprehendat ostendit; quae ipse intellegat,
quae civitas queratur proponit; monet ut in reliquum tempus omnes
suspiciones vitet; praeterita se Diviciaco fratri condonare
dicit. Dumnorigi custodes ponit, ut quae agat, quibuscum loquatur
scire possit.

,21, Eodem die ab exploratoribus certior factus hostes sub monte
consedisse milia passuum ab ipsius castris octo, qualis esset
natura montis et qualis in circuitu ascensus qui cognoscerent
misit. Renuntiatum est facilem esse. De tertia vigilia T.
Labienum, legatum pro praetore, cum duabus legionibus et iis
ducibus qui iter cognoverant summum iugum montis ascendere iubet;
quid sui consilii sit ostendit. Ipse de quarta vigilia eodem
itinere quo hostes ierant ad eos contendit equitatumque omnem
ante se mittit. P. Considius, qui rei militaris peritissimus
habebatur et in exercitu L. Sullae et postea in M. Crassi fuerat,
cum exploratoribus praemittitur.

,22, Prima luce, cum summus mons a (Lucio) Labieno teneretur,
ipse ab hostium castris non longius mille et quingentis passibus
abesset neque, ut postea ex captivis comperit, aut ipsius
adventus aut Labieni cognitus esset, Considius equo admisso ad
eum accurrit, dicit montem, quem a Labieno occupari voluerit, ab
hostibus teneri: id se a Gallicis armis atque insignibus
cognovisse. Caesar suas copias in proximum collem subducit, aciem
instruit. Labienus, ut erat ei praeceptum a Caesare ne proelium
committeret, nisi ipsius copiae prope hostium castra visae
essent, ut undique uno tempore in hostes impetus fieret, monte
occupato nostros expectabat proelioque abstinebat. Multo denique
die per exploratores Caesar cognovit et montem a suis teneri et
Helvetios castra, movisse et Considium timore perterritum quod
non vidisset pro viso sibi renuntiavisse. Eo die quo consuerat
intervallo hostes sequitur et milia passuum tria ab eorum castris
castra ponit.

,23, Postridie eius diei, quod omnino biduum supererat, cum
exercitui frumentum metiri oporteret, et quod a Bibracte, oppido
Haeduorum longe maximo et copiosissimo, non amplius milibus
passuum XVIII aberat, rei frumentariae prospiciendum existimavit;
itaque iter ab Helvetiis avertit ac Bibracte ire contendit. Ea
res per fugitivos L. Aemilii, decurionis equitum Gallorum,
hostibus nuntiatur. Helvetii, seu quod timore perterritos Romanos
discedere a se existimarent, eo magis quod pridie superioribus
locis occupatis proelium non commisissent, sive eo quod re
frumentaria intercludi posse confiderent, commutato consilio
atque itinere converso nostros a novissimo agmine insequi ac
lacessere coeperunt.

,24, Postquam id animum advertit, copias suas Caesar in proximum
collem subduxit equitatumque, qui sustineret hostium petum,
misit. Ipse interim in colle medio triplicem aciem instruxit
legionum quattuor veteranarum; in summo iugo duas legiones quas
in Gallia citeriore proxime conscripserat et omnia auxilia
conlocavit, ita ut supra se totum montem hominibus compleret;
impedimenta sarcinasque in unum locum conterri et eum ab iis qui
in superiore acie constiterant muniri iussit. Helvetii cum
omnibus suis carris secuti impedimenta in unum locum contulerunt;
ipsi concertissima acie, reiecto nostro equitatu, phalange facta
sub primam nostram aciem successerunt.

,25, Caesar primum suo, deinde omnium ex conspectu remotis equis,
ut aequato omnium periculo spem fugae tolleret, cohortatus suos
proelium commisit. Milites loco superiore pilis missis facile
hostium phalangem perfregerunt. Ea disiecta gladiis destrictis in
eos impetum fecerunt. Gallis magno ad pugnam erat impedimento
quod pluribus eorum scutis uno ictu pilorum transfixis et
conligatis, cum ferrum se inflexisset, neque evellere neque
sinistra impedita satis commode pugnare poterant, multi ut diu
iactato bracchio praeoptarent scutum manu emittere et nudo
corpore pugnare. Tandem vulneribus defessi et pedem referre et,
quod mons suberit circiter mille passuum spatio, eo se recipere
coeperunt. Capto monte et succedentibus nostris, Boi et Tulingi,
qui hominum milibus circiter XV agmen hostium claudebant et
novissimis praesidio erant, ex itinere nostros ab latere aperto
adgressi circumvenire, et id conspicati Helvetii, qui in montem
sese receperant, rursus instare et proelium redintegrare
coeperunt. Romani conversa signa bipertito intulerunt: prima et
secunda acies, ut victis ac submotis resisteret, tertia, ut
venientes sustineret.

,26, Ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est. Diutius
cum sustinere nostrorum impetus non possent, alteri se, ut
coeperant, in montem receperunt, alteri ad impedimenta et carros
suos se contulerunt. Nam hoc toto proelio, cum ab hora septima ad
vesperum pugnatum sit, aversum hostem videre nemo potuit. Ad
multam noctem etiam ad impedimenta pugnatum est, propterea quod
pro vallo carros obiecerunt et e loco superiore in nostros
venientes tela coiciebant et non nulli inter carros rotasque
mataras ac tragulas subiciebant nostrosque vulnerabant. Diu cum
esset pugnatum, impedimentis castrisque nostri potiti sunt. Ibi
Orgetorigis filia atque unus e filiis captus est. Ex eo proelio
circiter hominum milia CXXX superfuerunt eaque tota nocte
continenter ierunt (nullam partem noctis itinere intermisso); in
fines Lingonum die quarto pervenerunt, cum et propter vulnera
militum et propter sepulturam occisorum nostri (triduum morati)
eos sequi non potuissent. Caesar ad Lingonas litteras nuntiosque
misit, ne eos frumento neve alia re iuvarent: qui si iuvissent,
se eodem loco quo Helvetios habiturum. Ipse triduo intermisso cum
omnibus copiis eos sequi coepit.

,27, Helvetii omnium rerum inopia adducti legatos de deditione ad
eum miserunt. Qui cum eum in itinere convenissent seque ad pedes
proiecissent suppliciterque locuti flentes pacem petissent, atque
eos in eo loco quo tum essent suum adventum expectare iussisset,
paruerunt. Eo postquam Caesar pervenit, obsides, arma, servos qui
ad eos perfugissent, poposcit. Dum ea conquiruntur et
conferuntur, (nocte intermissa) circiter hominum milia VI eius
pagi qui Verbigenus appellatur, sive timore perterriti, ne armis
traditis supplicio adficerentur, sive spe salutis inducti, quod
in tanta multitudine dediticiorum suam fugam aut occultari aut
omnino ignorari posse existimarent, prima nocte e castris
Helvetiorum egressi ad Rhenum finesque Germanorum contenderunt.

,28, Quod ubi Caesar resciit, quorum per fines ierant his uti
conquirerent et reducerent, si sibi purgati esse vellent,
imperavit; reductos in hostium numero habuit; reliquos omnes
obsidibus, armis, perfugis traditis in deditionem accepit.
Helvetios, Tulingos, Latobrigos in fines suos, unde erant
profecti, reverti iussit, et, quod omnibus frugibus amissis domi
nihil erat quo famem tolerarent, Allobrogibus imperavit ut iis
frumenti copiam facerent; ipsos oppida vicosque, quos
incenderant, restituere iussit. Id ea maxime ratione fecit, quod
noluit eum locum unde Helvetii discesserant vacare, ne propter
bonitatem agrorum Germani, qui trans Rhenum incolunt, ex suis
finibus in Helvetiorum fines transirent et finitimi Galliae
provinciae Allobrogibusque essent. Boios petentibus Haeduis, quod
egregia virtute erant cogniti, ut in finibus suis conlocarent,
concessit; quibus illi agros dederunt quosque postea in parem
iuris libertatisque condicionem atque ipsi erant receperunt.

,29, In castris Hevetiorum tabulae repertae sunt litteris Graecis
confectae et ad Caesarem relatae, quibus in tabulis nominatim
ratio confecta erat, qui numerus domo exisset eorum qui arma
ferre possent, et item separatim, quot pueri, senes mulieresque.
(Quarum omnium rerum) summa erat capitum Helvetiorum milium
CCLXIII, Tulingorum milium XXXVI, Latobrigorum XIIII, Rauracorum
XXIII, Boiorum XXXII; ex his qui arma ferre possent ad milia
nonaginta duo. Summa omnium fuerunt ad milia CCCLXVIII. Eorum qui
domum redierunt censu habito, ut Caesar imperaverat, repertus est
numerus milium C et X.

,30, Bello Helvetiorum confecto totius fere Galliae legati,
principes civitatum, ad Caesarem gratulatum convenerunt:
intellegere sese, tametsi pro veteribus Helvetiorum iniuriis
populi Romani ab his poenas bello repetisset, tamen eam rem non
minus ex usu (terrae) Galliae quam populi Romani accidisse,
propterea quod eo consilio florentissimis rebus domos suas
Helvetii reliquissent uti toti Galliae bellum inferrent
imperioque potirentur, locumque domicilio ex magna copia
deligerent quem ex omni Gallia oportunissimum ac fructuosissimum
iudicassent, reliquasque civitates stipendiarias haberent.
Petierunt uti sibi concilium totius Galliae in diem certam
indicere idque Caesaris facere voluntate liceret: sese habere
quasdam res quas ex communi consensu ab eo petere vellent. Ea re
permissa diem concilio constituerunt et iure iurando ne quis
enuntiaret, nisi quibus communi consilio mandatum esset, inter se
sanxerunt.

,31, Eo concilio dimisso, idem princeps civitatum qui ante
fuerant ad Caesarem reverterunt petieruntque uti sibi secreto in
occulto de sua omniumque salute cum eo agere liceret. Ea re
impetrata sese omnes flentes Caesari ad pedes proiecerunt: non
minus se id contendere et laborare ne ea quae dixissent
enuntiarentur quam uti ea quae vellent impetrarent, propterea
quod, si enuntiatum esset, summum in cruciatum se venturos
viderent. Locutus est pro his Diviciacus Haeduus: Galliae totius
lactiones esse duas; harum alterius principatum tenere Haeduos,
alterius Arvernos. Hi cum tantopere de potentatu inter se multos
annos contenderent, factum esse uti ab Arvernis Sequanisque
Germani mercede arcesserentur. Horum primo circiter milia XV
Rhenum transisse; postea quam agros et cultum et copias Gallorum
homines feri ac barbari adamassent, traductos plures; nunc esse
in Gallia ad C et XX milium numerum. Cum his Haeduos eorumque
clientes semel atque iterum armis contendisse; magnam calamitatem
pulsos accepisse, omnem nobilitatem, omnem senatum, omnem
equitatum amisisse. Quibus proeliis calamitatibusque fractos, qui
et sua virtute et populi Romani hospitio atque amicitia plurimum
ante in Gallia potuissent, coactos esse Sequanis obsides dare
nobilissimos civitatis et iure iurando civitatem obstringere sese
neque obsides repetituros neque auxilium a populo Romano
imploraturos neque recusaturos quo minus perpetuo sub illorum
dicione atque imperio essent. Unum se esse ex omni civitate
Haeduorum qui adduci non potuerit ut iuraret aut liberos suos
obsides daret. Ob eam rem se ex civitate profugisse et Romam ad
senatum venisse auxilium postulatum, quod solus neque iure
iurando neque obsidibus teneretur. Sed peius victoribus Sequanis
quam Haeduis victis accidisse, propterea quod Ariovistus, rex
Germanorum, in eorum finibus consedisset tertiamque partem agri
Sequani, qui esset optimus totius Galliae, occupavisset et nunc
de altera parte tertia Sequanos decedere iuberet, propterea quod
paucis mensibus ante Harudum milia hominum XXIIII ad eum
venissent, quibus locus ac sedes pararentur. Futurum esse paucis
annis uti omnes ex Galliae finibus pellerentur atque omnes
Germani Rhenum transirent; neque enim conferendum esse Gallicum
cum Germanorum agro neque hanc consuetudinem victus cum illa
comparandam. Ariovistum autem, ut semel Gallorum copias proelio
vicerit, quod proelium factum sit ad Magetobrigam, superbe et
crudeliter imperare, obsides nobilissimi cuiusque liberos poscere
et in eos omnia exempla cruciatusque edere, si qua res non ad
nutum aut ad voluntatem eius facta sit. Hominem esse barbarum,
iracundum, temerarium: non posse eius imperia, diutius sustineri.
Nisi quid in Caesare populoque Romano sit auxilii, omnibus Gallis
idem esse faciendum quod Helvetii fecerint, ut domo emigrent,
aliud domicilium, alias sedes, remotas a Germanis, petant
fortunamque, quaecumque accidat, experiantur. Haec si enuntiata
Ariovisto sint, non dubitare quin de omnibus obsidibus qui apud
eum sint gravissimum supplicium sumat. Caesarem vel auctoritate
sua atque exercitus vel recenti victoria vel nomine populi Romani
deterrere posse ne maior multitudo Germanorum Rhenum traducatur,
Galliamque omnem ab Ariovisti iniuria posse defendere.

,32, Hac oratione ab Diviciaco habita omnes qui aderant magno
fletu auxilium a Caesare petere coeperunt. Animadvertit Caesar
unos ex omnibus Sequanos nihil earum rerum facere quas ceteri
facerent sed tristes capite demisso terram intueri. Eius rei quae
causa esset miratus ex ipsis quaesiit. Nihil Sequani respondere,
sed in eadem tristitia taciti permanere. Cum ab his saepius
quaereret neque ullam omnino vocem exprimere posset, idem
Diviacus Haeduus respondit: hoc esse miseriorem et graviorem
fortunam Sequanorum quam reliquorum, quod soli ne in occulto
quidem queri neque auxilium implorare auderent absentisque
Ariovisti crudelitatem, velut si cora adesset, horrerent,
propterea quod reliquis tamen fugae facultas daretur, Sequanis
vero, qui intra fines suos Ariovistum recepissent, quorum oppida
omnia in potestate eius essent, omnes cruciatus essent
perferendi.

,33, His rebus cognitis Caesar Gallorum animos verbis confirmavit
pollicitusque est sibi eam rem curae futuram; magnam se habere
spem et beneficio suo et auctoritate adductum Ariovistum finem
iniuriis facturum. Hac oratione habita, concilium dimisit. Et
secundum ea multae res eum hortabantur quare sibi eam rem
cogitandam et suscipiendam putaret, in primis quod Haeduos,
fratres consanguineosque saepe numero a senatu appellatos, in
servitute atque (in) dicione videbat Germanorum teneri eorumque
obsides esse apud Ariovistum ac Sequanos intellegebat; quod in
tanto imperio populi Romani turpissimum sibi et rei publicae esse
arbitrabatur. Paulatim autem Germanos consuescere Rhenum transire
et in Galliam magnam eorum multitudinem venire populo Romano
periculosum videbat, neque sibi homines feros ac barbaros
temperaturos existimabat quin, cum omnem Galliam occupavissent,
ut ante Cimbri Teutonique fecissent, in provinciam exirent atque
inde in Italiam contenderent (, praesertim cum Sequanos a
provincia nostra Rhodanus divideret); quibus rebus quam maturrime
occurrendum putabat. Ipse autem Ariovistus tantos sibi spiritus,
tantam arrogantiam sumpserat, ut ferendus non videretur.

,34, Quam ob rem placuit ei ut ad Ariovistum legatos mitteret,
qui ab eo postularent uti aliquem locum medium utrisque conloquio
deligeret: velle sese de re publica et summis utriusque rebus cum
eo agere. Ei legationi Ariovistus respondit: si quid ipsi a
Caesare opus esset, sese ad eum venturum fuisse; si quid ille se
velit, illum ad se venire oportere. Praeterea se neque sine
exercitu in eas partes Galliae venire audere quas Caesar
possideret, neque exercitum sine magno commeatu atque molimento
in unum locum contrahere posse. Sibi autem mirum videri quid in
sua Gallia, quam bello vicisset, aut Caesari aut omnino populo
Romano negotii esset.

,35, His responsis ad Caesarem relatis, iterum ad eum Caesar
legatos cum his mandatis mittit: quoniam tanto suo populique
Romani beneficio adtectus, cum in consulatu suo rex atque amicus
a senatu appellatus esset, hanc sibi populoque Romano gratiam
referret ut in conloquium venire invitatus gravaretur neque de
communi re dicendum sibi et cognoscendum putaret, haec esse quae
ab eo postularet: primum ne quam multitudinem hominum amplius
trans Rhenum in Galliam traduceret; deinde obsides quos haberet
ab Haeduis redderet Sequanisque permitteret ut quos illi haberent
voluntate eius reddere illis liceret; neve Haeduos iniuria
lacesseret neve his sociisque eorum bellum inferret. Si (id) ita
fecisset, sibi populoque Romano perpetuam gratiam atque amicitiam
cum eo futuram; si non impetraret, sese, quoniam M. Messala, M.
Pisone consulibus senatus censuisset uti quicumque Galliam
provinciam obtineret, quod commodo rei publicae lacere posset,
Haeduos ceterosque amicos populi Romani defenderet, se Haeduorum
iniurias non neglecturum.

,36, Ad haec Ariovistus respondit: ius esse belli ut qui
vicissent iis quos vicissent quem ad modum vellent imperarent.
Item populum Romanum victis non ad alterius praescriptum, sed ad
suum arbitrium imperare consuesse. Si ipse populo Romano non
praescriberet quem ad modum suo iure uteretur, non oportere se a
populo Romano in suo iure impediri. Haeduos sibi, quoniam belli
fortunam temptassent et armis congressi ac superati essent,
stipendiarios esse factos. Magnam Caesarem iniuriam facere, qui
suo adventu vectigalia sibi deteriora faceret. Haeduis se obsides
redditurum non esse neque his neque eorum sociis iniuria bellum
inlaturum, si in eo manerent quod convenisset stipendiumque
quotannis penderent; si id non fecissent, longe iis fraternum
nomen populi Romani afuturum. Quod sibi Caesar denuntiaret se
Haeduorum iniurias non neglecturum, neminem secum sine sua
pernicie contendisse. Cum vellet, congrederetur: intellecturum
quid invicti Germani, exercitatissimi in armis, qui inter annos
XIIII tectum non subissent, virtute possent.

,37, Haec eodem tempore Caesari mandata referebantur et legati ab
Haeduis et a Treveris veniebant: Haedui questum quod Harudes, qui
nuper in Galliam transportati essent, fines eorum popularentur:
sese ne obsidibus quidem datis pacem Ariovisti redimere potuisse;
Treveri autem, pagos centum Sueborum ad ripas Rheni consedisse,
qui Rhemum transire conarentur; his praeesse Nasuam et Cimberium
fratres. Quibus rebus Caesar vehementer commotus maturandum sibi
existimavit, ne, si nova manus Sueborum cum veteribus copiis
Ariovisti sese coniunxisset, minus facile resisti posset. Itaque
re frumentaria quam celerrime potuit comparata magnis itineribus
ad Ariovistum contendit.

,38, Cum tridui viam processisset, nuntiatum est ei Ariovistum
cum suis omnibus copiis ad occupandum Vesontionem, quod est
oppidum maximum Sequanorum, contendere (triduique viam a suis
finibus processisse). Id ne accideret, magnopere sibi
praecavendum Caesar existimabat. Namque omnium rerum quae ad
bellum usui erant summa erat in eo oppido facultas, idque natura
loci sic muniebatur ut magnam ad ducendum bellum daret
facultatem, propterea quod flumen (alduas) Dubis ut circino
circumductum paene totum oppidum cingit, reliquum spatium, quod
est non amplius pedum MDC, qua flumen intermittit, mons continet
magna altitudine, ita ut radices eius montis ex utraque parte
ripae fluminis contingant, hunc murus circumdatus arcem efficit
et cum oppido coniungit. Huc Caesar magnis nocturnis diurnisque
itineribus contendit occupatoque oppido ibi praesidium conlocat.

,39, Dum paucos dies ad Vesontionem rei frumentariae commeatusque
causa moratur, ex percontatione nostrorum vocibusque Gallorum ac
mercatorum, qui ingenti magnitudine corporum Germanos,
incredibili virtute atque exercitatione in armis esse
praedicabant (saepe numero sese cum his congressos ne vultum
quidem atque aciem oculorum dicebant ferre potuisse), tantus
subito timor omnem exercitum occupavit ut non mediocriter omnium
mentes animosque perturbaret. Hic primum ortus est a tribunis
militum, praefectis, reliquisque qui ex urbe amicitiae causa
Caesarem secuti non magnum in re militari usum habebant: quorum
alius alia causa inlata, quam sibi ad proficiscendum necessariam
esse diceret, petebat ut eius voluntate discedere liceret; non
nulli pudore adducti, ut timoris suspicionem vitarent,
remanebant. Hi neque vultum fingere neque interdum lacrimas
tenere poterant: abditi in tabernaculis aut suum fatum
querebantur aut cum familiaribus suis commune periculum
miserabantur. Vulgo totis castris testamenta obsignabantur. Horum
vocibus ac timore paulatim etiam ii qui magnum in castris usum
habebant, milites centurionesque quique equitatui praeerant,
perturbabantur. Qui se ex his minus timidos existimari volebant,
non se hostem vereri, sed angustias itineris et magnitudinem
silvarum quae intercederent inter ipsos atque Ariovistum, aut rem
frumentariam, ut satis commode supportari posset, timere
dicebant. Non nulli etiam Caesari nuntiabant, cum castra moveri
ac signa ferri iussisset, non fore dicto audientes milites neque
propter timorem signa laturos.

,40, Haec cum animadvertisset, convocato consilio omniumque
ordinum ad id consilium adhibitis centurionibus, vehementer eos
incusavit: primum, quod aut quam in partem aut quo consilio
ducerentur sibi quaerendum aut cogitandum putarent. Ariovistum se
consule cupidissime populi Romani amicitiam adpetisse; cur hunc
tam temere quisquam ab officio discessurum iudicaret? Sibi quidem
persuaderi cognitis suis poslulatis atque aequitate condicionum
perspecta eum neque suam neque populi Romani gratiam epudiaturum.
Quod si furore atque amentia impulsum bellum intulisset, quid
tandem vererentur? Aut cur de sua virtute aut de ipsius
diligentia desperarent? Factum eius hostis periculum patrum
nostrorum emoria Cimbris et Teutonis a C. Mario pulsis (cum non
minorem laudem exercitus quam ipse imperator meritus videbatur);
factum etiam nuper in Italia servili tumultu, quos tamen aliquid
usus ac disciplina, quam a nobis accepissent, sublevarint. Ex quo
iudicari posse quantum haberet in se boni constantia, propterea
quod quos aliquam diu inermes sine causa timuissent hos postea
armatos ac victores superassent. Denique hos esse eosdem Germanos
quibuscum saepe numero Helvetii congressi non solum in suis sed
etiam in illorum finibus plerumque superarint, qui tamen pares
esse nostro exercitui non potuerint. Si quos adversum proelium et
fuga Gallorum commoveret, hos, si quaererent, reperire posse
diuturnitate belli defatigatis Gallis Ariovistum, cum multos
menses castris se ac paludibus tenuisset neque sui potestatem
fecisset, desperantes iam de pugna et dispersos subito adortum
magis ratione et consilio quam virtute vicisse. Cui rationi
contra homines barbaros atque imperitos locus fuisset, hac ne
ipsum quidem sperare nostros exercitus capi posse. Qui suum
timorem in rei frumentariae simulationem angustiasque itineris
conferrent, facere arroganter, cum aut de officio imperatoris
desperare aut praescribere viderentur. Haec sibi esse curae;
frumentum Sequanos, Leucos, Lingones subministrare, iamque esse
in agris frumenta matura; de itinere ipsos brevi tempore
iudicaturos. Quod non fore dicto audientes neque signa laturi
dicantur, nihil se ea re commoveri: scire enim, quibuscumque
exercitus dicto audiens non fuerit, aut male re gesta fortunam
defuisse aut aliquo facinore comperto avaritiam esse convictam.
Suam innocentiam perpetua vita, felicitatem Helvetiorum bello
esse perspectam. Itaque se quod in longiorem diem conlaturus
fuisset repraesentaturum et proxima nocte de quarta, vigilia
castra moturum, ut quam primum intellegere posset utrum apud eos
pudor atque officium an timor plus valeret. Quod si praeterea
nemo sequatur, tamen se cum sola decima legione iturum, de qua
non dubitet, sibique eam praetoriam cohortem futuram. Huic
legioni Caesar et indulserat praecipue et propter virtutem
confidebat maxime.

,41, Hac oratione habita mirum in modum conversae sunt omnium
mentes summaque alacritas et cupiditas belli gerendi innata est,
princepsque X. legio per tribunos militum ei gratias egit quod de
se optimum iudicium fecisset, seque esse ad bellum gerendum
paratissimam confirmavit. Deinde reliquae legiones cum tribunis
militum et primorum ordinum centurionibus egerunt uti Caesari
satis facerent: se neque umquam dubitasse neque timuisse neque de
summa belli suum iudicium sed imperatoris esse existimavisse.
Eorum satisfactione accepta et itinere exquisito per Diviciacum,
quod ex Gallis ei maximam fidem habebat, ut milium amplius
quinquaginta circuitu locis apertis exercitum duceret, de quarta
vigilia, ut dixerat, profectus est. Septimo die, cum iter non
intermitteret, ab exploratoribus certior factus est Ariovisti
copias a nostris milia passuum IIII et XX abesse.

,42, Cognito Caesaris adventu Ariovistus legatos ad eum mittit:
quod antea de conloquio postulasset, id per se fieri licere,
quoniam propius accessisset seque id sine periculo facere posse
existimaret. Non respuit condicionem Caesar iamque eum ad
sanitatem reverti arbitrabatur, cum id quod antea petenti
denegasset ultro polliceretur, magnamque in spem veniebat pro
suis tantis populique Romani in eum beneficiis cognitis suis
postulatis fore uti pertinacia desisteret. Dies conloquio dictus
est ex eo die quintus. Interim saepe cum legati ultro citroque
inter eos mitterentur, Ariovistus postulavit ne quem peditem ad
conloquium Caesar adduceret: vereri se ne per insidias ab eo
circumveniretur; uterque cum equitatu veniret: alia ratione sese
non esse venturum. Caesar, quod neque conloquium interposita
causa tolli volebat neque salutem suam Gallorum equitatui
committere audebat, commodissimum esse statuit omnibus equis
Gallis equitibus detractis eo legionarios milites legionis X.,
cui quam maxime confidebat, imponere, ut praesidium quam
amicissimum, si quid opus facto esset, haberet. Quod cum fieret,
non inridicule quidam ex militibus X. legionis dixit: plus quam
pollicitus esset Caesarem facere; pollicitum se in cohortis
praetoriae loco X. legionem habiturum ad equum rescribere.

,43, Planities erat magna et in ea tumulus terrenus satis
grandis. Hic locus aequum fere spatium a castris Ariovisti et
Caesaris aberat. Eo, ut erat dictum, ad conloquium venerunt.
Legionem Caesar, quam equis devexerat, passibus CC ab eo tumulo
constituit. Item equites Ariovisti pari intervallo constiterunt.
Ariovistus ex equis ut conloquerentur et praeter se denos ad
conloquium adducerent postulavit. Ubi eo ventum est, Caesar
initio orationis sua senatusque in eum beneficia commemoravit,
quod rex appellatus esset a senatu, quod amicus, quod munera
amplissime missa; quam rem et paucis contigisse et pro magnis
hominum officiis consuesse tribui docebat; illum, cum neque
aditum neque causam postulandi iustam haberet, beneficio ac
liberalitate sua ac senatus ea praemia consecutum. Docebat etiam
quam veteres quamque iustae causae necessitudinis ipsis cum
Haeduis intercederent, quae senatus consulta quotiens quamque
honorifica in eos facta essent, ut omni tempore totius Galliae
principatum Haedui tenuissent, prius etiam quam nostram amicitiam
adpetissent. Populi Romani hanc esse consuetudinem, ut socios
atque amicos non modo sui nihil deperdere, sed gratia, dignitate,
honore auctiores velit esse; quod vero ad amicitiam populi Romani
attulissent, id iis eripi quis pati posset? Postulavit deinde
eadem quae legatis in mandatis dederat: ne aut Haeduis aut eorum
sociis bellum inferret, obsides redderet, si nullam partem
Germanorum domum remittere posset, at ne quos amplius Rhenum
transire pateretur.

,44, Ariovistus ad postulata Caesaris pauca respondit, de suis
virtutibus multa praedicavit: transisse Rhenum sese non sua
sponte, sed rogatum et arcessitum a Gallis; non sine magna spe
magnisque praemiis domum propinquosque reliquisse; sedes habere
in Gallia ab ipsis concessas, obsides ipsorum voluntate datos;
stipendium capere iure belli, quod victores victis imponere
consuerint. Non sese Gallis sed Gallos sibi bellum intulisse:
omnes Galliae civitates ad se oppugnandum venisse ac contra se
castra habuisse; eas omnes copias a se uno proelio pulsas ac
superatas esse. Si iterum experiri velint, se iterum paratum esse
decertare; si pace uti velint, iniquum esse de stipendio
recusare, quod sua voluntate ad id tempus pependerint. Amicitiam
populi Romani sibi ornamento et praesidio, non detrimento esse
oportere, atque se hac spe petisse. Si per populum Romanum
stipendium remittatur et dediticii subtrahantur, non minus
libenter sese recusaturum populi Romani amicitiam quam
adpetierit. Quod multitudinem Germanorum in Galliam traducat, id
se sui muniendi, non Galliae oppugnandae causa facere; eius rei
testimonium esse quod nisi rogatus non venerit et quod bellum non
intulerit sed defenderit. Se prius in Galliam venisse quam
populum Romanum. Numquam ante hoc tempus exercitum populi Romani
Galliae provinciae finibus egressum. Quid sibi vellet? Cur in
suas possessiones veniret? Provinciam suam hanc esse Galliam,
sicut illam nostram. Ut ipsi concedi non oporteret, si in nostros
fines impetum faceret, sic item nos esse iniquos, quod in suo
iure se interpellaremus. Quod fratres a senatu Haeduos appellatos
diceret, non se tam barbarum neque tam imperitum esse rerum ut
non sciret neque bello Allobrogum proximo Haeduos Romanis
auxilium tulisse neque ipsos in iis contentionibus quas Haedui
secum et cum Sequanis habuissent auxilio populi Romani usos esse.
Debere se suspicari simulata Caesarem amicitia, quod exercitum in
Gallia habeat, sui opprimendi causa habere. Qui nisi decedat
atque exercitum deducat ex his regionibus, sese illum non pro
amico sed pro hoste habiturum. Quod si eum interfecerit, multis
sese nobilibus principibusque populi Romani gratum esse facturum
(id se ab ipsis per eorum nuntios compertum habere), quorum
omnium gratiam atque amicitiam eius morte redimere posset. Quod
si decessisset et liberam possessionem Galliae sibi tradidisset,
magno se illum praemio remuneraturum et quaecumque bella geri
vellet sine ullo eius labore et periculo confecturum.

,45, Multa a Caesare in eam sententiam dicta sunt quare negotio
desistere non posset: neque suam neque populi Romani
consuetudinem pati ut optime meritos socios desereret, neque se
iudicare Galliam potius esse Ariovisti quam populi Romani. Bello
superatos esse Arvernos et Rutenos a Q. Fabio Maximo, quibus
populus Romanus ignovisset neque in provinciam redegisset neque
stipendium posuisset. Quod si antiquissimum quodque tempus
spectari oporteret, populi Romani iustissimum esse in Gallia
imperium; si iudicium senatus observari oporteret, liberam debere
esse Galliam, quam bello victam suis legibus uti voluisset.

,46, Dum haec in conloquio geruntur, Caesari nuntiatum est
equites Ariovisti propius tumulum accedere et ad nostros
adequitare, lapides telaque in nostros coicere. Caesar loquendi
finem fecit seque ad suos recepit suisque imperavit ne quod
omnino telum in hostes reicerent. Nam etsi sine ullo periculo
legionis delectae cum equitatu proelium fore videbat, tamen
committendum non putabat ut, pulsis hostibus, dici posset eos ab
se per fidem in conloquio circumventos. Postea quam in vulgus
militum elatum est qua arrogantia in conloquio Ariovistus usus
omni Gallia Romanis interdixisset, impetumque in nostros eius
equites fecissent, eaque res conloquium ut diremisset, multo
maior alacritas studiumque pugnandi maius exercitui iniectum est.

,47, Biduo post Ariovistus ad Caesarem legatos misit: velle se de
iis rebus quae inter eos egi coeptae neque perfectae essent agere
cum eo: uti aut iterum conloquio diem constitueret aut, si id
minus vellet, ex suis legatis aliquem ad se mitteret. Conloquendi
Caesari causa visa non est, et eo magis quod pridie eius diei
Germani retineri non potuerant quin tela in nostros coicerent.
Legatum ex suis sese magno cum periculo ad eum missurum et
hominibus feris obiecturum existimabat. Commodissimum visum est
C. Valerium Procillum, C. Valerii Caburi filium, summa virtute et
humanitate adulescentem, cuius pater a C. Valerio Flacco civitate
donatus erat, et propter fidem et propter linguae Gallicae
scientiam, qua multa iam Ariovistus longinqua consuetudine
utebatur, et quod in eo peccandi Germanis causa non esset, ad eum
mittere, et una M. Metium, qui hospitio Ariovisti utebatur. His
mandavit quae diceret Ariovistus cognogcerent et ad se referrent.
Quos cum apud se in castris Ariovistus conspexisset, exercitu suo
praesente conclamavit: quid ad se venirent? an speculandi causa?
Conantes dicere prohibuit et in catenas coniecit.

,48, Eodem die castra promovit et milibus passuum VI a Caesaris
castris sub monte consedit. Postridie eius diei praeter castra
Caesaris suas copias traduxit et milibus passuum duobus ultra eum
castra fecit eo consilio uti frumento commeatuque qui ex Sequanis
et Haeduis supportaretur Caesarem intercluderet. Ex eo die dies
continuos V Caesar pro castris suas copias produxit et aciem
instructam habuit, ut, si vellet Ariovistus proelio contendere,
ei potestas non deesset. Ariovistus his omnibus diebus exercitum
castris continuit, equestri proelio cotidie contendit. Genus hoc
erat pugnae, quo se Germani exercuerant: equitum milia erant VI,
totidem numero pedites velocissimi ac fortissimi, quos ex omni
copia singuli singulos suae salutis causa delegerant: cum his in
proeliis versabantur, ad eos se equites recipiebant; hi, si quid
erat durius, concurrebant, si qui graviore vulnere accepto equo
deciderat, circumsistebant; si quo erat longius prodeundum aut
celerius recipiendum, tanta erat horum exercitatione celeritas ut
iubis sublevati equorum cursum adaequarent.

,49, Ubi eum castris se tenere Caesar intellexit, ne diutius
commeatu prohiberetur, ultra eum locum, quo in loco Germani
consederant, circiter passus DC ab his, castris idoneum locum
delegit acieque triplici instructa ad eum locum venit. Primam et
secundam aciem in armis esse, tertiam castra munire iussit. (Hic
locus ab hoste circiter passus DC, uti dictum est, aberat.) Eo
circiter hominum XVI milia expedita cum omni equitatu Ariovistus
misit, quae copiae nostros terrerent et munitione prohiberent.
Nihilo setius Caesar, ut ante constituerat, duas acies hostem
propulsare, tertiam opus perficere iussit. Munitis castris duas
ibi legiones reliquit et partem auxiliorum, quattuor reliquas
legiones in castra maiora reduxit.

,50, Proximo die instituto suo Caesar ex castris utrisque copias
suas eduxit paulumque a maioribus castris progressus aciem
instruxit hostibusque pugnandi potestatem fecit. Ubi ne tum
quidem eos prodire intellexit, circiter meridiem exercitum in
castra reduxit. Tum demum Ariovistus partem suarum copiarum, quae
castra minora oppugnaret, misit. Acriter utrimque usque ad
vesperum pugnatum est. Solis occasu suas copias Ariovistus multis
et inlatis et acceptis vulneribus in castra reduxit. Cum ex
captivis quaereret Caesar quam ob rem Ariovistus proelio non
decertaret, hanc reperiebat causam, quod apud Germanos ea
consuetudo esset ut matres familiae eorum sortibus et
vaticinationibus declararent utrum proelium committi ex usu esset
necne; eas ita dicere: non esse fas Germanos superare, si ante
novam lunam proelio contendissent.

,51, Postridie eius diei Caesar praesidio utrisque castris quod
satis esse visum est reliquit, alarios omnes in conspectu hostium
pro castris minoribus constituit, quod minus multitudine militum
legionariorum pro hostium numero valebat, ut ad speciem alariis
uteretur; ipse triplici instructa acie usque ad castra hostium
accessit. Tum demum necessario Germani suas copias castris
eduxerunt generatimque constituerunt paribus intervallis,
Harudes, Marcomanos, Tribocos, Vangiones, Nemetes, Sedusios,
Suebos, omnemque aciem suam raedis et carris circumdederunt, ne
qua spes in fuga relinqueretur. Eo mulieres imposuerunt, quae ad
proelium proficiscentes milites passis manibus flentes
implorabant ne se in servitutem Romanis traderent.

,52, Caesar singulis legionibus singulos legatos et quaestorem
praefecit, uti eos testes suae quisque virtutis haberet; ipse a
dextro cornu, quod eam partem minime firmam hostium esse
animadverterat, proelium commisit. Ita nostri acriter in hostes
signo dato impetum fecerunt itaque hostes repente celeriterque
procurrerunt, ut spatium pila in hostes coiciendi non daretur.
Relictis pilis comminus gladiis pugnatum est. At Germani
celeriter ex consuetudine sua phalange facta impetus gladiorum
exceperunt. Reperti sunt complures nostri qui in phalanga
insilirent et scuta manibus revellerent et desuper vulnerarent.
Cum hostium acies a sinistro cornu pulsa atque in fugam coniecta
esset, a dextro cornu vehementer multitudine suorum nostram aciem
premebant. Id cum animadvertisset P. Crassus adulescens, qui
equitatui praeerat, quod expeditior erat quam ii qui inter aciem
versabantur, tertiam aciem laborantibus nostris subsidio misit.

,53, Ita proelium restitutum est, atque omnes hostes terga
verterunt nec prius fugere destiterunt quam ad flumen Rhenum
milia passuum ex eo loco circiter L pervenerunt. Ibi perpauci aut
viribus confisi tranare contenderunt aut lintribus inventis sibi
salutem reppererunt. In his fuit Ariovistus, qui naviculam
deligatam ad ripam nactus ea profugit; reliquos omnes consecuti
equites nostri interfecerunt. Duae fuerunt Ariovisti uxores, una
Sueba natione, quam domo secum eduxerat, altera Norica, regis
Voccionis soror, quam in Gallia duxerat a fratre missam: utraque
in ea fuga periit; duae filiae: harum altera occisa, altera capta
est. C. Valerius Procillus, cum a custodibus in fuga trinis
catenis vinctus traheretur, in ipsum Caesarem hostes equitatu
insequentem incidit. Quae quidem res Caesari non minorem quam
ipsa victoria voluptatem attulit, quod hominem honestissimum
provinciae Galliae, suum familiarem et hospitem, ereptum ex
manibus hostium sibi restitutum videbat neque eius calamitate de
tanta voluptate et gratulatione quicquam fortuna deminuerat. Is
se praesente de se ter sortibus consultum dicebat, utrum igni
statim necaretur an in aliud tempus reservaretur: sortium
beneficio se esse incolumem. Item M. Metius repertus et ad eum
reductus est.

,54, Hoc proelio trans Rhenum nuntiato, Suebi, qui ad ripas Rheni
venerant, domum reverti coeperunt; quos ubi qui proximi Rhenum
incolunt perterritos senserunt, insecuti magnum ex iis numerum
occiderunt. Caesar una aestate duobus maximis bellis confectis
maturius paulo quam tempus anni postulabat in hiberna in Sequanos
exercitum deduxit; hibernis Labienum praeposuit; ipse in
citeriorem Galliam ad conventus agendos profectus est.


