Titolo: Commentariorum de Bello Gallico (libro ottavo)
Autore: Aulo Irzio
VERSIONE ELETTRONICA CURATA DALLA GEORGE MASON UNIVERSITY
ADATTATO ALLA LETTURA PER I NON VEDENTI DA AMEDEO MARCHINI
(Per spostarsi pi agevolmente sulla lettera di premessa da Irzio a Balbo,
e i 55 capitoli, che costituiscono il libro ottavo, usare il l'opzione
cerca del menu, digitando il numero tra virgole (la lettera ha il numero 0
e l'ultimo capitolo il 55); esempio: ,90,)

Aulus Hirtio - Commentariorum de Bello Gallico - Liber Octavus


,0,
Coactus assiduis tuis vocibus, Balbe, cum cotidiana mea recusatio
non difficultatis excusationem, sed inertiae videretur
deprecationem habere, rem difficillimam suscepi. Caesaris nostri
commentarios rerum gestarum Galliae, non comparantibus
superioribus atque insequentibus eius scriptis, contexui
novissimumque imperfectum ab rebus gestis Alexandriae confeci
usque ad exitum non quidem civilis dissensionis, cuius finem
nullum videmus, sed vitae Caesaris. Quos utinam qui legent scire
possint quam invitus susceperim scribendos, qua facilius caream
stultitiae atque arrogantiae crimine, qui me mediis interposuerim
Caesaris scriptis. Constat enim inter omnes nihil tam operose ab
aliis esse perfectum, quod non horum elegantia commentariorum
superetur: qui sunt editi, ne scientia tantarum rerum
scriptoribus deesset, adeoque probantur omnium iudicio ut
praerepta, non praebita, facultas scriptoribus videatur. Cuius
tamen rei maior nostra quam reliquorum est admiratio: ceteri
enim, quam bene atque emendate, nos etiam, quam facile atque
celeriter eos perfecerit scimus. Erat autem in Caesare cum
facultas atque elegantia summa scribendi, tum verissima scientia
suorum consiliorum explicandorum. Mihi ne illud quidem accidit,
ut Alexandrino atque Africano bello interessem; quae bella
quamquam ex parte nobis Caesaris sermone sunt nota, tamen aliter
audimus ea, quae rerum novitate aut admiratione nos capiunt,
aliter, quae pro testimonio sumus dicturi. Sed ego nimirum, dum
omnes excusationis causas colligo ne cum Caesare conferar, hoc
ipsum crimen arrogantiae subeo, quod me iudicio cuiusquam
existimem posse cum Caesare comparari. Vale.

,1,  Omni Gallia devicta Caesar cum a superiore aestate nullum
bellandi tempus intermisisset militesque hibernorum quiete
reficere a tantis laboribus vellet, complures eodem tempore
civitates renovare belli consilia nuntiabantur coniurationesque
facere. Cuius rei verisimilis causa adferebatur, quod Gallis
omnibus cogrutum esset neque ulla multitudine in unum locum
coacta resisti posse Romanis, nec, si diversa bella complures
eodem tempore intulissent civitates, satis auxili aut spati aut
copiarum habiturum exercitum populi Romani ad omnia persequenda;
non esse autem alicui civitati sortem incommodi recusandam, si
tali mora reliquae possent se vindicare in libertatem.

,2,  Quae ne opinio Gallorum confirmaretur, Caesar Marcum Antonium
quaestorem suis praefecit hibernis; ipse equitum praesidio pridie
Kal. Ianuarias ab oppido Bibracte proficiscitur ad legionem XIII,
quam non longe a finibus Aeduorum collocaverat in finibus
Biturigum, eique adiungit legionem XI, quae proxima fuerat. Binis
cohortibus ad impedimenta tuenda relictis reliquum exercitum in
copiosissimos agros Biturigum inducit, qui, cum latos fines et
complura oppida haberent, unius legionis hibernis non potuerint
contineri quin bellum pararent coniurationesque facerent.

,3,  Repentino adventu Caesaris accidit, quod imparatis
disiectisque accidere fuit necesse, ut sine timore ullo rura
colentes prius ab equitatu opprimerentur quam confugere in oppida
possent. Namque etiam illud vulgare incursionis hostium signum,
quod incendiis aedificiorum intellegi consuevit, Caesaris erat
interdicto sublatum, ne aut copia pabuli frumentique, si longius
progredi vellet, deficeretur, aut hostes incendius terrerentur.
Multis hominum milibus captis perterriti Bituriges; qui primum
adventum potuerant effugere Romanorum, in finitimas civitates aut
privatis hospitiis confisi aut societate consiliorum confugerant.
Frustra: nam Caesar magni sitineribus omnibus locis occurrit nec
dat ulli civitati spatium de aliena potius quam de domestica
salute cogitandi; qua celeritate et fideles amicos retinebat et
dubitantes terrore ad condiciones pacis adducebat. Tali
condicione proposita Bituriges, cum sibi viderent clementia
Caesaris reditum patere in eius amicitiam finitimasque civitates
sine ulla poena dedisse obsides atque in fidem receptas esse,
idem fecerunt.

,4,  Caesar militibus pro tanto labore ac patientia, qui
brumalibus diebus itineribus difficillimis, frigoribus
intolerandis studiosissime permanserant in labore, ducenos
sestertios, centurionibus tot milia nummum praedae nomine
condonanda pollicetur legionibusque in hiberna remissis ipse se
recipit die XXXX Bibracte. Ibi cum ius diceret, Bituriges ad eum
legatos mittunt auxilium petitum contra Carnutes, quos intulisse
bellum sibi querebantur. Qua re cognita, cum dies non amplius
decem et octo in hibernis esset moratus, legiones XIIII et VI ex
hibernis ab Arare educit, quas ibi collocatas explicandae rei
frumentariae causa superiore commentario demonstratum est: ita
cum duabus legionibus ad persequendos Carnutes proficiscitur.

,5,  Cum fama exercitus ad hostes esset perlata, calamitate
ceterorum ducti Carnutes desertis vicis oppidisque, quae
tolerandae hiemis causa constitutis repente exiguis ad
necessitatem aedificiis incolebant (nuper enim devicti complura
oppida dimiserant), dispersi profugiunt. Caesar erumpentes eo
maxime tempore acerrimas tempestates cum subire milites nollet,
in oppido Carnutum Cenabo castra ponit atque in tecta partim
Gallorum, partim quae coniectis celeriter stramentis tentoriorum
integendorum gratia erant inaedificata, milites compegit. Equites
tamen et auxiliarios pedites in omnes partes mittit quascumque
petisse dicebantur hostes; nec frustra: nam plerumque magna
praeda potiti nostri revertuntur. Oppressi Carnutes hiemis
difficultate, terrore periculi, cum tectis expulsi nullo loco
diutius consistere auderent nec silvarum praesidio tempestatibus
durissimis tegi possent, dispersi magna parte amissa suorum
dissipantur in finitimas civitates.

,6,  Caesar tempore anni difficillimo, cum satis haberet
convenientes manus dissipare, ne quod initium belli nasceretur,
quantumque in ratione esset, exploratum haberet sub tempus
aestivorum nullum summum bellum posse conflari, Gaium Trebonium
cum duabus legionibus, quas secum habebat, in hibernis Cenabi
collocavit; ipse, cum crebris legationibus Remorum certior fieret
Bellovacos, qui belli gloria Gallos omnes Belgasque praestabant,
finitimasque his civitates duce Correo Bellovaco et Commio
Atrebate exercitus comparare atque in unum locum cogere, ut omni
multitudine in fines Suessionum, qui Remis erant attributi,
facerent impressionem, pertinere autem non tantum ad dignitatem
sed etiam ad salutem suam iudicaret nullam calamitatem socios
optime de re publica meritos accipere, legionem ex hibernis
evocat rursus undecimam; litteras autem ad Gaium Fabium mittit,
ut in fines Suessionum legiones duas quas habebat adduceret,
alteramque ex duabus ab Labieno arcessit. Ita, quantum hibernorum
opportunitas bellique ratio postulabat, perpetuo suo labore in
vicem legionibus expeditionum onus iniungebat.

,7,  His copiis coactis ad Bellovacos proficiscitur castrisque in
eorum finibus positis equitum turmas dimittit in omnes partes ad
aliquos excipiendos ex quibus hostium consilia cognosceret.
Equites officio functi renuntiant paucos in aedificiis esse
inventos, atque hos, non qui agrorum colendorum causa
remansissent (namque esse undique diligenter demigratum), sed qui
speculandi causa essent remissi. A quibus cum quaereret Caesar
quo loco multitudo esset Bellovacorum quodve esset consilium
eorum, inveniebat Bellovacos omnes qui arma ferre possent in unum
locum convenisse, itemque Ambianos, Aulercos, Caletos,
Veliocasses, Atrebatas; locum castris excelsum in silva
circumdata palude delegisse, impedimenta omnia in ulteriores
silvas contulisse. Complures esse principes belli auctores, sed
multitudinem maxime Correo obtemperare, quod ei summo esse odio
nomen populi Romani intellexissent. Paucis ante diebus ex his
castris Atrebatem Commium discessisse ad auxilia Germanorum
adducenda; quorum et vicinitas propinqua et multitudo esset
infinita. Constituisse autem Bellovacos omnium principum
consensu, summa plebis cupiditate, si, ut diceretur, Caesar cum
tribus legionibus veniret, offerre se ad dimicandum, ne miseriore
ac duriore postea condicione cum toto exercitu decertare
cogerentur; si maiores copias adduceret, in eo loco permanere
quem delegissent, pabulatione autem, quae propter anni tempus cum
exigua tum disiecta esset, et frumentatione et reliquo commeatu
ex insidiis prohibere Romanos.

,8,  Quae Caesar consentientibus pluribus cum cognosset atque ea
quae proponerentur consilia plena prudentiae longeque a
temeritate barbarorum remota esse iudicaret, omnibus rebus
inserviendum statuit, quo celerius hostis contempta sua paucitate
prodiret in aciem. Singularis enim virtutis veterrimas legiones
VII, VIII, VIIII habebat, summae spei delectaeque iuventutis XI,
quae octavo iam stipendio tamen in collatione reliquarum nondum
eandem vetustatis ac virtutis ceperat opinionem. Itaque consilio
advocato, rebus eis quae ad se essent delatae omnibus expositis
animos multitudinis confirmat. Si forte hostes trium legionum
numero posset elicere ad dimicandum, agminis ordinem ita
constituit, ut legio septima, octava, nona ante omnia irent
impedimenta, deinde omnium impedimentorum agmen, quod tamen erat
mediocre, ut in expeditionibus esse consuevit, cogeret undecima,
ne maioris multitudinis species accidere hostibus posset quam
ipsi depoposcissent. Hac ratione paene quadrato agmine instructo
in conspectum hostium celerius opinione eorum exercitum adducit.

,9,  Cum repente instructas velut in acie certo gradu legiones
accedere Galli viderent, quorum erant ad Caesarem plena fiduciae
consilia perlata, sive certamiuis periculo sive subito adventu
sive exspectatione nostri consili copias instruunt pro castris
nec loco superiore decedunt. Caesar, etsi dimicare optaverat,
tamen admiratus tantam multitudinem hostium valle intermissa
magis in altitudinem depressa quam late patente castra castris
hostium confert. Haec imperat vallo pedum XII muniri, loriculam
pro (hac) ratione eius altitudinis inaedificari; fossam duplicem
pedum denum quinum lateribus deprimi directis; turres excitari
crebras in altitudinem trium tabulatorum, pontibus traiectis
constratisque coniungi, quorum frontes viminea loricula
munirentur; ut ab hostibus duplici fossa, duplici propugnatorum
ordine defenderentur, quorum alter ex pontibus, quo tutior
altitudine esset, hoc audacius longiusque permitteret tela,
alter, qui propior hostem in ipso vallo collocatus esset, ponte
ab incidentibus telis tegeretur. Portis fores altioresque turres
imposuit.

,10,  Huius munitionis duplex erat consilium. Namque et operum
magnitudinem et timorem suum sperabat fiduciam barbaris
allaturum, et cum pabulatum frumentatumque longius esset
proficiscendum, parvis copiis castra munitione ipsa videbat posse
defendi. Interim crebro paucis utrimque procurrentibus inter bina
castra palude interiecta contendebatur; quam tamen paludem
nonnumquam aut nostra auxilia Gallorum Germanorumque transibant
acriusque hostes insequebantur, aut vicissim hostes eadem
transgressi nostros longius summovebant. Accidebat autem
cotidianis pabulationibus (id quod accidere erat necesse, cum
raris disiectisque ex aedificius pabulum conquireretur), ut
impeditis locis dispersi pabulatores circumvenirentur; quae res,
etsi mediocre detrimentum iumentorum ac servorum nostris
adferebat, tamen stultas cogitationes incitabat barbarorum, atque
eo magis, quod Commius, quem profectum ad auxilia Germanorum
arcessenda docui, cum equitibus venerat; qui, tametsi numero non
amplius erant quingenti, tamen Germanorum adventu barbari
nitebantur.

,11,  Caesar, cum animadverteret hostem complures dies castris
palude et loci natura munitis se tenere neque oppugnari castra
eorum sine dimicatione perniciosa nec locum munitionibus claudi
nisi a maiore exercitu posse, litteras ad Trebonium mittit, ut
quam celerrime posset legionem XIlI, quae cum T. Sextio legato in
Biturigibus hiemabat, arcesseret atque ita cum tribus legionibus
magnis itineribus ad se veniret; ipse equites in vicem Remorum ac
Lingonum reliquarumque civitatum, quorum magnum numerum
evocaverat, praesidio pabulationibus mittit, qui subitas hostium
incursiones sustinerent.

,12,  Quod cum cotidie fieret ac iam consuetudine diligentia
minueretur, quod plerumque accidit diu turnitate, Bellovaci
delecta manu peditum cognitis stationibus cotidianis equitum
nostrorum silvestribus locis insidias disponunt eodemque equites
postero die mittunt, qui primum elicerent nostros, deinde
circumventos aggrederentur. Cuius mali sors incidit Remis, quibus
ille dies fungendi muneris obvenerat. Namque hi, cum repente
hostium equites animad vertissent ac numero superiores paucitatem
contempsissent, cupidius insecuti peditibus undique sunt
circumdati. Quo facto perturbati celerius quam consuetudo fert
equestris proeli se receperunt amisso Vertisco, principe
civitatis, praefecto equitum; qui cum vix equo propter aetatem
posset uti, tamen consuetudine Gallorurn neque aetatis
excusatione in suscipienda praefectura usus erat neque dimicari
sine se voluerat. Inflantur atque incitantur hostium animi
secundo proelio, principe et praefecto Remorum interfecto,
nostrique detrimento admonentur diligentius exploratis locis
stationes disponere ac mode ratius cedentem insequi hostem.

,13,  Non intermittunt interim cotidiana proelia in conspectu
utrorumque castrorum, quae ad vada transitus que fiebant paludis.
Qua contentione Germani, quos propterea Caesar traduxerat Rhenum
ut equitibus interpositi proeliarentur, cum constantius universi
paludem transissent paucisque resistentibus interfectis
pertinacius reliquam multitudinem essent insecuti, perterriti non
solum ei qui aut comminus opprimebantur aut eminus vulnerabantur,
sed etiam qui longius subsidiari consuerant, turpiter refugerunt,
nec prius finem fugae fecerunt saepe amissis superioribus locis
quam se aut in castra suorum reciperent, aut nonnulli pudore
coacti longius profugerent. Quorum periculo sic omnes copiae sunt
perturbatae ut vix iudicari posset, utrum secundis minimisque
rebus insolentiores an adverso mediocri casu timidiores essent.

,14,  Compluribus diebus isdem in castris consumptis, cum propius
accessisse legiones et Gaium Trebonium legatum cognossent, duces
Bellovacorum veriti similem obsessionem Alesiae noctu dimittunt
eos quos aut aetate aut viribus inferiores aut inermes habebant,
unaque reliqua impedimenta. Quorum perturbatum et confusum dum
explicant agmen (magna enim multitudo carrorum etiam expeditos
sequi Gallos consuevit), oppressi luce copias armatorum pro suis
instruunt castris, ne prius Romani persequi se inciperent quam
longius agmen impedimentorum suorum processisset. At Caesar neque
resistentes adgrediendos tanto collis ascensu iudicabat, neque
non usque eo legiones admovendas ut discedere ex eo loco sine
periculo barbari militibus instantibus non possent. Ita, cum
palude impedita a castris castra dividi videret, quae trans eundi
difficultas celeritatem insequendi tardare posset, adque id iugum
quod trans paludem paene ad hostium castra pertineret mediocri
valle a castris eorum intercisum animum adverteret, pontibus
palude constrata legiones traducit celeriterque in summam
planitiem iugi pervenit, quae declivi fastigio duobus ab
lateribus muniebatur. Ibi legionibus instructis ad ultimum iugum
pervenit aciemque eo loco constituit unde tormento missa tela in
llostium cuneos conici possent.

,15,  Barbari confisi loci natura, cum dimicare non recusarent, si
forte Romani subire collem conarentur, paulatim copias
distributas dimittere non possent, ne dispersi perturbarentur, in
acie permanserunt. Quorum pertinacia cogruta Caesar XX cohortibus
instructis castrisque eo loco metatis muniri iubet castra.
Absolutis operibus pro vallo legiones instructas collocat,
equites frenatis equis in statione disponit. Bellovaci, cum
Romanos ad insequendum paratos viderent neque pernoctare aut
diutius permanere sine periculo eodem loco possent, tale
consilium sui recipiendi ceperunt. Fasces, ubi consederant
(namque in acie sedere Gallos consuesse superioribus commentariis
Caesaris declaratum est), per manus stramentorum ac virgultorum,
quorum summa erat in castris copia, inter se traditos ante aciem
collocarunt extremoque tempore diei signo pronuntiato uno tempore
incenderunt. Ita continens flamma copias omnes repente a
conspectu texit Romanorum. Quod ubi accidit, barbari
vehementissimo cursu refugerunt.

,16,  Caesar, etsi discessum hostium animadvertere non poterat
incendiis oppositis, tamen id consilium cum fugae causa initum
suspicaretur, legiones promovet, turmas mittit ad insequendum;
ipse veritus insidias, ne forte in eodem loco subsistere hostis
atque elicere nostros in locum conaretur iniquum, tardius
procedit. Equites cum intrare fumum et flammam densissimam
timerent ac, si qui cupidius intraverant, vix suorum ipsi priores
partes animadverterent equorum, insidias veriti liberam
facultatem sui recipiendi Bellovacis dederunt. Ita fuga timoris
simul calliditatisque plena sine ullo detrimento milia non
amplius decem progressi hostes loco munitissimo castra posuerunt.
Inde cum saepe in insidiis equites peditesque disponerent, magna
detrimenta Romanis in pabulationibus inferebant.

,17,  Quod cum crebrius accideret, ex captivo quodam comperit
Caesar Correum, Bellovacorum ducem, fortissimorum milia sex
peditum delegisse equitesque ex omni numero mille, quos in
insidiis eo loco collocaret, quem in locum propter copiam
frumenti ac pabuli Romanos missuros suspicaretur. Quo cognito
consilio legiones plures quam solebat educit equitatumque, qua
consuetudine pabulatoribus mittere praesidio consuerat,
praemittit: huic interponit auxilia levis armaturae; ipse cum
legionibus quam potest maxime appropinquat.

,18,  Hostes in insidus dispositi, cum sibi delegissent campum ad
rem gerendam non amplius patentem in omnes partes passibus mille,
silvis undique aut impeditissimo flumine munitum, velut indagine
hunc insidiis circumdederunt. Explorato hostium consilio nostri
ad proeliandum animo atque armis parati, cum subsequentibus
legionibus nullam dimicationem recusarent, turmatim in eum locum
devenerunt. Quorum adventu cum sibi Correus oblatam occasionem
rei gerendae existimaret, primum cum paucis se ostendit atque in
proximas turmas impetum fecit. Nostri constanter incursum
sustinent insidiatorum neque plures in unum locum conveniunt;
quod plerumque equestribus proeliis cum propter aliquem timorem
accidit, tum multitudine ipsorum detrimentum accipitur.

,19,  Cum dispositis turmis in vicem rari proeliarentur neque ab
lateribus circumveniri suos paterentur, erumpunt ceteri Correo
proeliante ex silvis. Fit magna contentione diversum proelium.
Quod cum diutius pari Marte iniretur, paulatim ex silvis
instructa multitudo procedit peditum, quae nostros coegit cedere
equites. Quibus celeriter subveniunt levis armaturae pedites,
quos ante legiones missos docui, turmisque nostrorum interpositi
constanter proeliantur. Pugnatur aliquamdiu pari contentione;
deinde, ut ratio postulabat proeli, qui sustinuerant primos
impetus insidiarum hoc ipso fiunt superiores, quod nullum ab
insidiantibus imprudentes acceperant detrimentum. Accedunt
propius interim legiones, crebrique eodem tempore et nostris et
hostibus nuntii adferuntur, imperatorem instructis copiis adesse.
Qua re cognita praesidio cohortium confisi nostri acerrime
proeliantur, ne, si tardius rem gessissent, victoriae gloriam
communicasse cum legionibus viderentur; hostes concidunt animis
atque itineribus diversis fugam quaerunt. Nequiquam: nam quibus
difficultatibus locorum Romanos claudere voluerant, eis ipsi
tenebantur. Victi tamen perculsique maiore parte amissa
consternati profugiunt partim silvis petitis, partim flumine (qui
tamen in fuga a nostris acriter insequentibus conficiuntur), eum
interim nulla calamitate victus Correus excedere proelio
silvasque petere aut invitantibus nostris ad deditionem potuit
adduci, quin fortissime proeliando compluresque vulnerando
cogeret elatos iracundia victores in se tela conicere.

,20,  Tali modo re gesta recentibus proeli vestigiis ingressus
Caesar, cum victos tanta calamitate existimaret hostes nuntio
accepto locum castrorum relicturos, quae non longius ab ea caede
abesse plus minus octo milibus dicebantur, tametsi flumine
impeditum transitum videbat, tamen exercitu traducto progreditur.
At Bellovaci reliquaeque civitates repente ex fuga paucis atque
his vulneratis receptis, qui silvarum benefieio casum
evitaverant, omnibus adversis, cognita calamitate, interfecto
Correo, amisso equitatu et fortissimis pcditibus, cum adventare
Romanos existimarent, concilio repente cantu tubarum convocato
conclamant, legati obsidesque ad Caesarem mittantur.

,21,  Hoc omnibus probato consilio Commius Atrebas ad eos confugit
Germanos, a quibus ad id bellum auxilia mutuatus erat. Ceteri e
vestigio mittunt ad Caesarem legatos petuntque, ut ea poena sit
contentus hostium, quam si sine dimicatione inferre integris
posset, pro sua clementia atque humanitate numquam profecto esset
illaturus. Adflictas opes equestri proelio Bellovacorum esse;
delectorum peditum multa milia interisse, vix refugisse nuntios
caedis. Tamen magnum ut in tanta calamitate Bellovacos eo proelio
commodum esse consecutos, quod Correus, auctor belli, concitator
multitudinis, esset interfectus. Numquam enim senatum tantum in
civitate illo vivo quantum imperitam plebem potuisse.

,22,  Haec orantibus legatis commemorat Caesar: Eodem tempore
superiore anno Bellovacos ceterasque Galliae civitates suscepisse
bellum: pertinacissime hos ex omnibus in sententia permansisse
neque ad sanitatem reliquorum deditione esse perductos. Scire
atque intellegere se causam peccati facillime mortuis delegari.
Neminem vero tantum pollere, ut invitis principibus, resistente
senatu, omnibus bonis repugnantibus infirma manu plebis bellum
concitare et gerere posset. Sed tamen se contentum fore ea poena
quam sibi ipsi contraxissent.

,23,  Nocte insequenti legati responsa ad suos referunt, obsides
conficiunt. Concurrunt reliquarum civitatium legati, quae
Bellovacorum speculabantur eventum; obsides dant, imperata
faciunt excepto Commio, quem timor prohibebat cuiusquam fidei
suam committere salutem. Nam superiore anno Titus Labienus,
Caesare in Gallia citeriore ius dicente, cum Commium comperisset
sollicitare civitates et coniurationem contra Caesarem facere,
infidelitatem eius sine ulla perfidia iudicavit comprimi posse.
Quem quia non arbitrabatur vocatum in castra venturum, ne
temptando cautiorem faceret, Gaium Volusenum Quadratum misit, qui
eum per simulationem colloqui curaret interficiendum. Ad eam rem
delectos idoneos ei tradit centuriones. Cum in colloquium ventum
esset, et, ut convenerat, manum Commi Volusenus arripuisset,
centurio vel insueta re permotus vel celeriter a familiaribus
prohibitus Commi conficere hominem non potuit; graviter tamen
primo ictu gladio caput percussit. Cum utrimque gladii destricti
essent, non tam pugnandi quam diffugiendi fuit utrorumque
consilium: nostrorum, quod mortifero vulnere Commium credebant
adfectum; Gallorum, quod insidius cognitis plura quam videbant
extimescebant. Quo facto statuisse Commius dicebatur numquam in
conspectum cuiusquam Romani venire.

,24,  Bellicosissimis gentibus devictis Caesar, cum videret nullam
iam esse civitatem quae bellum pararet quo sibi resisteret, sed
nonnullos ex oppidis demigrare, ex agris diffugere ad praesens
imperium evitandum, plures in partes exercitum dimittere
constituit. M. Antonium quaestorem cum legione duodecima sibi
coniungit. C. Fabium legatum cum cohortibus XXV mittit in
diversissimam partem Galliae, quod ibi quasdam civitates in armis
esse audiebat neque C. Caninium Rebilum legatum, qui in illis
regionibus erat, satis firmas duas legiones habere existimabat.
Titum Labienum ad se evocat; legionem autem XV, quae cum eo
fuerat in hibernis, in togatam Galliam mittit ad colonias civium
Romanorum tuendas, ne quod simile incommodum accideret decursione
barbarorum ac superiore aestate Tergestinis acciderat, qui
repentino latrocinio atque impetu illorum erant oppressi. Ipse ad
vastandos depopulandosque fines Ambiorigis proficiscitur; quem
perterritum ac fugientem cum redigi posse in suam potestatem
desperasset, proximum suae dignitatis esse ducebat, adeo fines
eius vastare civibus, aedificiis, pecore, ut odio suorum
Ambiorix, si quos fortuna reliquos fecisset, nullum reditum
propter tantas calamitates haberet in civitatem.

,25,  Cum in omnes partes finium Ambiorigis aut legiones aut
auxilia dimisisset atque omnia caedibus, incendius, rapinis
vastasset, magno numero hominum interfecto aut capto Labienum cum
duabus legionibus in Treveros mittit, quorum civitas propter
Germaniae vicinitatem cotidianis exercitata bellis cultu et
feritate non multum a Germanis differebat neque imperata umquam
nisi exercitu coacta faciebat.

,26,  Interim Gaius Caninius legatus, cum magnam multitudinem
convenisse hostium in fines Pictonum litteris nuntiisque Durati
cognosceret, qui perpetuo in amicitia manserat Romanorum, cum
pars quaedam civitatis eius defecisset, ad oppidum Lemonum
contendit. Quo cum adventaret atque ex captivis certius
cognosceret multis hominum milibus a Dumnaco, duce Andium,
Duratium clausum Lemoni oppugnari neque infirmas legiones
hostibus committere auderet, castra posuit loco munito. Dumnacus,
cum appropinquare Caninium cognosset, copiis omnibus ad legiones
conversis castra Romanorum oppugnare instituit. Cum complures
dies in oppugnatione consumpsisset et magno suorum detrimento
nullam partem munitionum convellere potuisset, rursus ad
obsidendum Lemonum redit.

,27,  Eodem tempore C. Fabius legatus complures civitates in fidem
recipit, obsidibus firmat litterisque Gai Canini Rebili fit
certior quae in Pictonibus gerantur. Quibus rebus cognitis
proficiscitur ad auxilium Duratio ferendum. At Dumnacus adventu
Fabi cognito desperata salute, si tempore eodem coactus esset et
Romanum externum sustinere hostem et respicere ac timere
oppidanos, repente ex eo loco cum copiis recedit nec se satis
tutum fore arbitratur, nisi flumine Ligeri, quod erat ponte
propter magnitudinem transeundum, copias traduxisset. Fabius,
etsi nondum in conspectum venerat hostibus neque se Caninio
coniunxerat, tamen doctus ab eis qui locorum noverant naturam
potissimum credidit hostes perterritos eum locum, quem petebant,
petituros. Itaque cum copiis ad eundem pontem contendit
equitatumque tantum procedere ante agmen imperat legionum,
quantum cum processisset, sine defatigatione equorum in eadem se
reciperet castra. Consecuntur equites nostri, ut erat praeceptum,
invaduntque Dumnaci agmen et fugientes perterritosque sub
sarcinis in itinere adgressi magna praeda multis interfectis
potiuntur. Ita re bene gesta se recipiunt in castra.

,28,  Insequenti nocte Fabius equites praemittit sic paratos ut
confligerent atque omne agmen morarentur, dum consequeretur ipse.
Cuius praeceptis ut res gereretur, Quintus Atius Varus,
praefectus equitum, singularis et animi et prudentiae vir, suos
hortatur agmenque hostium consecutus turmas partim idoneis locis
disponit, parte equitum proelium committit. Confligit audacius
equitatus hostium succedentibus sibi peditibus, qui toto agmine
subsistentes equitibus suis contra nostros ferunt auxilium. Fit
proelium acri certamine. Namque nostri contemptis pridie
superatis hostibus, cum subsequi legiones meminissent, et pudore
cedendi et cupiditate per se conficiendi proeli fortissime contra
pedites proeliantur, hostesque nihil amplius copiarum accessurum
credentes, ut pridie cognoverant, delendi equitatus nostri nacti
occasionem videbantur.

,29,  Cum aliquamdiu summa contentione dimicaretur, Dumnacus
instruit aciem quae suis esset equitibus in vicem praesidio, cum
repente confertae legiones in conspectum hostium veniunt. Quibus
visis perculsae barbarorum turmae ac perterritae acies hostium,
perturbato impedimentorum agmine, magno clamore discursuque
passim fugae se mandant. At nostri equites, qui paulo ante cum
resistentibus fortissime conflixerant, laetitia victoriae elati
magno undique clamore sublato cedentibus circumfusi, quantum
equorum vires ad persequendum dextraeque ad caedendum valent,
tantum eo proelio interficiunt. Itaque amplius milibus XII aut
armatorum aut eorum qui eo timore arma proiecerant interfectis
omnis multitudo capitur impedimentorum.

,30,  Qua ex fuga cum constaret Drappetem Senonem, qui, ut primum
defecerat Gallia, collectis undique perditis hominibus, servis ad
libertatem vocatis, exulibus omnium civitatum adscitis, receptis
latronibus impedimenta et commeatus Romanorum interceperat, non
amplius hominum duobus milibus ex fuga collectis provinciam
petere unaque consilium cum eo Lucterium Cadurcum cepisse, quem
superiore commentario prima defectione Galliae facere in
provinciam voluisse impetum cognitum est, Caninius legatus cum
legionibus duabus ad eos persequendos contendit, ne detrimento
aut timore provinciae magna infamia perditorum hominum
latrociniis caperetur.

,31,  Gaius Fabius cum reliquo exercitu in Carnutes ceterasque
proficiscitur civitates, quarum eo proelio, quod cum Dumnaco
fecerat, copias esse accisas sciebat. Non enim dubitabat quin
recenti calamitate summissiores essent futurae, dato vero spatio
ac tempore eodem instigante Dumnaco possent concitari. Qua in re
summa felicitas celeritasque in recipiendis civitatibus Fabium
consequitur. Nam Carnutes, qui saepe vexati numquam pacis
fecerant mentionem, datis obsidibus veniunt in deditionem,
ceteraeque civitates positae in ultimis Galliae finibus Oceano
coniunctae, quae Armoricae appellantur, auctoritate adductae
Carnutum adventu Fabi legio numque imperata sine mora faciunt.
Dumnacus suis finibus expulsus errans latitansque solus extremas
Galliae regiones petere est coactus.

,32,  At Drappes unaque Lucterius, cum legiones Caniniumque adesse
cognoscerent nec se sine certa pernicie persequente exercitu
putarent provinciae fines intrare posse nec iam libere vagandi
latrociniorumque faciendorum facultatem haberent, in finibus
consistunt Cadurcorum. Ibi cum Lucterius apud suos cives quondam
integris rebus multum potuisset, semperque auctor novorum
consiliorum magnam apud barbaros auctoritatem haberet, oppidum
Vxellodunum, quod in clientela fuerat eius, egregie natura loci
munitum, occupat suis et Drappetis copiis oppidanosque sibi
coniungit.

,33,  Quo cum confestim Gaius Caninius venisset animadverteretque
omnes oppidi partes praeruptissimis saxis esse munitas, quo
defendente nullo tamen armatis ascendere esset difficile, magna
autem impedimenta oppidanorum videret, quae si clandestina fuga
subtrahere conarentur, effugere non modo equitatum, sed ne
legiones quidem possent, tripertito cohortibus divisis trina
excelsissimo loco castra fecit; a quibus paulatim, quantum copiae
patiebantur, vallum in oppidi circuitum ducere instituit.

,34,  Quod cum animadverterent oppidani miserrimaque Alesiae
memoria solliciti similem casum obsessionis vererentur, maximeque
ex omnibus Lucterius, qui fortunae illius periculum fecerat,
moneret frumenti rationem esse habendam, constituunt omnium
consensu parte ibi relicta copiarum ipsi cum expeditis ad
importandum frumentum proficisci. Eo consilio probato proxima
nocte duobus milibus armatorum relictis reliquos ex oppido
Drappes et Lucterius educunt. Hi paucos dies morati ex finibus
Cadurcorum, qui partim re frumentaria sublevare eos cupiebant,
partim prohibere quo minus sumerent non poterant, magnum numerum
frumenti comparant, nonnumquam autem expeditionibus nocturnis
castella nostrorum adoriuntur. Quam ob causam Gaius Caninius toto
oppido munitiones circumdare moratur, ne aut opus effectum tueri
non possit aut plurimis in locis infirma disponat praesidia.

,35,  Magna copia frumenti comparata considunt Drappes et
Lucterius non longius ab oppido X milibus, unde paulatim
frumentum in oppidum supportarent. Ipsi inter se provincias
partiuntur: Drappes castris praesidio cum parte copiarum
restitit; Lucterius agmen iumentorum ad oppidum ducit. Dispositis
ibi praesidiis hora noctis circiter decima silvestribus
angustisque itineribus frumentum importare in oppidum instituit.
Quorum strepitum vigiles castrorum cum sensissent,
exploratoresque missi quae gererentur renuntiassent, Caninius
celeriter cum cohortibus armatis ex proximis castellis in
frumentarios sub ipsam lucem impetum fecit. Ei repentino malo
perterriti diffugiunt ad sua praesidia; quae nostri ut viderunt,
acrius contra armatos incitati neminem ex eo numero vivum capi
patiuntur. Profugit inde cum paucis Lucterius nec se recipit in
eastra.

,36,  Re bene gesta Caninius ex captivis comperit partem copiarum
cum Drappete esse in castris a milibus longe non amplius XII. Qua
re ex compluribus cognita, cum intellegeret fugato duce altero
perterritos reliquos facile opprimi posse, magnae felicitatis
esse arbitrabatur neminem ex caede refugisse in castra qui de
accepta calamitate nuntium Drappeti perferret. Sed in experiendo
cum periculum nullum videret, equitatum omnem Germanosque
pedites, summae velocitatis homines, ad castra hostium
praemittit; ipse legionem unam in trina castra distribuit,
alteram secum expeditam ducit. Cum propius hostes accessisset, ab
exploratoribus quos praemiserat cognoscit castra eorum, ut
barbarorum fere consuetudo est, relictis locis superioribus ad
ripas fluminis esse demissa; at Germanos equitesque imprudentibus
omnibus de improviso advolasse proeliumque commisisse. Qua re
cognita legionem armatam instructamque adducit. Ita repente
omnibus ex partibus signo dato loca superiora capiuntur. Quod ubi
accidit, Germani equitesque signis legionis visis vehementissime
proeliantur. Confestim cohortes undique impetum faciunt
omnibusque aut interfectis aut captis magna praeda potiuntur.
Capitur ipse eo proelio Drappes.

,37,  Caninius felicissime re gesta sine ullo paene militis
vulnere ad obsidendos oppidanos revertitur externoque hoste
deleto, cuius timore antea dividere praesidia et munitione
oppidanos circumdare prohibitus erat, opera undique imperat
administrari. Venit eodem cum suis copiis postero die Gaius
Fabius partemque oppidi sumit ad obsidendum.

,38,  Caesar interim M. Antonium quaestorem cum cohortibus XV in
Bellovacis relinquit, ne qua rursus novorum consiliorum
capiendorum Belgis facultas daretur. Ipse reliquas civitates
adit, obsides plures imperat, timentes omnium animos consolatione
sanat. Cum in Carnutes venisset, quorum in civitate superiore
commentario Caesar exposuit initium belli esse ortum, quod
praecipue eos propter conscientiam facti timere animadvertebat,
quo celerius civitatem timore liberaret, principem sceleris
illius et concitatorem belli, Gutruatum, ad supplicium
depoposcit. Qui etsi ne civibus quidem suis se committebat, tamen
celeriter omnium cura quaesitus in castra perducitur. Cogitur in
eius supplicium Caesar contra suam naturam concursu maximo
militum, qui ei omnia pericula et detrimenta belli accepta
referebant, adeo ut verberibus exanimatum corpus securi
feriretur.

,39,  Ibi crebris litteris Canini fit certior quae de Drappete et
Lucterio gesta essent, quoque in consilio permanerent oppidani.
Quorum etsi paucitatem contemnebat, tamen pertinaciam magna poena
esse adficiendam iudicabat, ne universa Gallia non sibi vires
defuisse ad resistendum Romanis, sed constantiam putaret, neve
hoc exemplo ceterae civitates locorum opportunitate fretae se
vindicarent in libertatem, cum omnibus Gallis notum esse sciret
reliquam esse unam aestatem suae provinciae, quam si sustinere
potuissent, nullum ultra periculum vererentur. Itaque Q. Calenum
legatum cum legionibus reliquit qui iustis itineribus
subsequeretur; ipse cum omni equitatu quam potest celerrime ad
Caninium contendit.

,40,  Cum contra exspectationem omnium Caesar Vxellodunum venisset
oppidumque operibus clausum animadverteret neque ab oppugnatione
recedi videret ulla condicione posse, magna autem copia frumenti
abundare oppidanos ex perfugis cognosset, aqua prohibere hostem
temptare coepit. Flumen infimam vallem dividebat, quae totum
paene montem cingebat, in quo positum erat praeruptum undique
oppidum Vxellodunum. Hoc avertere loci natura prohibebat: in
infimis enim sic radicibus montis ferebatur, ut nullam in partem
depressis fossis derivari posset. Erat autem oppidanis difficilis
et praeruptus eo descensus, ut prohibentibus nostris sine
vulneribus ac periculo vitae neque adire flumen neque arduo se
recipere possent ascensu. Qua difficultate eorum cogmta Caesar
sagittariis funditoribusque dispositis, tormentis etiam quibusdam
locis contra facillimos descensus collocatis aqua fluminis
prohibebat oppidanos.

,41,  Quorum omnis postea multitudo aquatorum unum in locum
conveniebat sub ipsius oppidi murum, ubi magnus fons aquae
prorumpebat ab ea parte, quae fere pedum CCC intervallo fluminis
circuitu vacabat. Hoc fonte prohiberi posse oppidanos cum
optarent reliqui, Caesar unus videret, e regione eius vineas
agere adversus montem et aggerem instruere coepit magno cum
labore et continua dimicatione. Oppidani enim loco superiore
decurrunt et eminus sine periculo proeliantur multosque
pertinaciter succedentes vulnerant; non deterrentur tamen milites
nostri vineas proferre et labore atque operibus locorum vincere
difficultates. Eodem tempore cuniculos tectos ab vineis agunt ad
caput fontis; quod genus operis sine ullo periculo, sine
suspicione hostium facere licebat. Exstruitur agger in
altitudinem pedum sexaginta, collocatur in eo turris decem
tabulatorum, non quidem quae moenibus aequaret (id enim nullis
operibus effici poterat), sed quae superare fontis fastigium
posset. Ex ea cum tela tormentis iacerentur ad fontis aditum, nec
sine periculo possent aquari oppidani, non tantum pecora atque
iumenta, sed etiam magna hostium multitudo siti consumebatur.

,42,  Quo malo perterriti oppidani cupas sebo, pice, scandulis
complent; eas ardentes in opera provolvunt eodemque tempore
acerrime proeliantur, ut ab incendio restinguendo dimicationis
periculo deterreant Romanos. Magna repente in ipsis operibus
flamma exstitit. Quaecumque enim per locum praecipitem missa
erant, ea vineis et aggere suppressa comprehendebant id ipsum
quod morabatur. Milites contra nostri, quamquam periculoso genere
proeli locoque iniquo premebantur, tamen omnia fortissimo
sustinebant animo. Res enim gerebatur et excelso loco et in
conspectu exercitus nostri, magnusque utrimque clamor oriebatur.
Ita quam quisque poterat maxime insignis, quo notior testatiorque
virtus esset eius, telis hostium flammaeque se offerebat.

,43,  Caesar cum complures suos vulnerari videret, ex omnibus
oppidi partibus cohortes montem ascendere et simulatione moenium
occupandorum clamorem undique iubet tollere. Quo facto perterriti
oppidani, cum quid ageretur in locis reliquis essent suspensi,
revocant ab impugnandis operibus armatos murisque disponunt. Ita
nostri fine proeli facto celeriter opera flamma comprehensa
partim restinguunt, partim interscindunt. Cum pertinaciter
resisterent oppidani, magna etiam parte amissa siti suorum in
sententia permanerent, ad postremum cuniculis venae fontis
intercisae sunt atque aversac. Quo facto repente perennis exaruit
fons tantamque attulit oppidanis salutis desperationem, ut id non
hominum consilio, sed deorum voluntate factum putarent. Itaque se
necessitate coacti tradiderunt.

,44,  Caesar, cum suam lenitatem cognnitam omnibus sciret neque
vereretur ne quid crudelitate naturae videretur asperius fecisse,
neque exitum consiliorum suorum animadverteret, si tali ratione
diversis in locis plures consilia inissent, exemplo supplici
deterrendos reliquos existimavit. Itaque omnibus qui arma
tulerant manus praecidit vitamque concessit, quo testatior esset
poena improborum. Drappes, quem captum esse a Caninio docui, sive
indignitate et dolore vinculorum sive timore gravioris supplici
paucis diebus cibo se abstinuit atque ita interiit. Eodem tempore
Lacterius, quem profugisse ex proelio scripsi, cum in potestatem
venisset Epasnacti Arverni (crebro enim mutandis locis multorum
fidei se committebat, quod nusquam diutius sine periculo
commoraturus videbatur, cum sibi conscius esset, quam inimicum
deberet Caesarem habere), hunc Epasnactus Arvernus, amicissimus
populi Romani, sine dubitatione ulla vinctum ad Caesarem deduxit.

,45,  Labienus interim in Treveris equestre proelium facit
secundum compluribusque Treveris interfectis et Germanis, qui
nullis adversus Romanos auxilia denegabant, principes eorum vivos
redigit in suam potestatem atque in his Surum Aedmlm, qui et
virtutis et generis summam nobilitatem habebat solusque ex Aeduis
ad id tempus permanserat in armis.

,46,  Ea re cognita Caesar, cum in omnibus partibus Galliae bene
res geri videret iudicaretque superioribus aestivis Galliam
devictam subactamque esse, Aquitaniam numquam adisset, per
Publium Crassum quadam ex parte devicisset, cum duabus legionibus
in eam partem Galliae est profectus, ut ibi extremum tempus
consumeret aestivorum. Quam rem sicuti cetera celeriter
feliciterque confecit. Namque omnes Aquitaniae civitates legatos
ad Caesarem miserunt obsidesque ei dederunt. Quibus rebus gestis
ipse equitum praesidio Narbonem profecto est, exercitum per
legatos in hiberna deduxit: quattuor legiones in Belgio
collocavit cum M. Antonio et C. Trebonio et P. Vatinio legatis,
duas legiones in Aeduos deduxit, quorum in omni Gallia summam
esse auctoritatem sciebat, duas in Turonis ad fines Carnutum
posuit, quae omnem illam regionem coniunctam Oceano continerent,
duas reliquas in Lemovicum finibus non longe ab Arvernis, ne qua
pars Galliae vacua ab exercitu esset. Paucos dies ipse in
provincia moratus, cum celeriter omnes conventus percucurrisset,
publicas controversias cognosset, bene meritis praemia tribuisset
(cognoscendi enim maximam facultatem habebat, quali quisque
fuisset animo in totius Galliae defectione, quam sustinuerat
fidelitate atque auxiliis provinciae illius), his confectis rebus
ad legiones in Belgium se recipit hibernatque Nemetocennae.

,47,  Ibi cognoscit Commium Atrebatem proelio cum equitatu suo
contendisse. Nam cum Antonius in hiberna venisset, civitasque
Atrebatum in officio esset, Commius, qui post illam
vulnerationem, quam supra commemoravi, semper ad omnes motus
paratus suis civibus esse consuesset, ne consilia belli
quaerentibus auctor armorum duxque deesset, parente Romanis
civitate cum suis equitibus latrociniis se suos que alebat
infestisque itineribus commeatus complures, qui comportabantur in
hiberna Romanorum, intercipiebat.

,48,  Erat attributus Antonio praefectus equitum C. Volusenus
Quadratus qui cum eo hibernaret. Hunc Antonius ad persequendum
equitatum hostium mittit. Volusenus ad eam virtutem, quae
singularis erat in eo, magnum odium Commi adiungebat, quo
libentius id faceret quod imperabatur. Itaque dispositis insidiis
saepius equites eius adgressus secunda proelia faciebat.
Novissime, cum vehementius contenderetur, ac Volusenus ipsius
intercipiendi Commi cupiditate pertinacius eum cum paucis
insecutus esset, ille autem fuga vehementi Volusenum produxisset
longius, inimicus homini suorum invocat fidem atque auxilium, ne
sua vulnera per fidem imposita paterentur impunita, conversoque
equo se a ceteris incautius permittit in praefectum. Faciunt hoc
idem omnes eius equites paucosque nostros convertunt atque
insequuntur. Commius incensum calcaribus equum coniungit equo
Quadrati lanceaque infesta magnis viribus medium femur traicit
Voluseni. Praefecto vulnerato non dubitant nostri resistere et
conversis equis hostem pellere. Quod ubi accidit, complures
hostium magno nostrorum impetu perculsi vulnerantur ac partim in
fuga proteruntur, partim intercipiuntur; quod malum dux equi
velocitate evitavit: graviter adeo vulneratus praefectus, ut
vitae periculum aditurus videretur, refertur in castra. Commius
autem sive expiato suo dolore sive magna parte amissa suorum
legatos ad Antonium mittit seque et ibi futurum, ubi
praescripserit, et ea facturum, quae imperarit, obsidibus firmat;
unum illud orat, ut timori suo concedatur, ne in conspectum
veniat cuiusquam Romani. Cuius postulationem Antonius cum
iudicaret ab iusto nasci timore, veniam petenti dedit, obsides
accepit.
Scio Caesarem singulorum annorum singulos commentarios
confecisse; quod ego non existimavi mihi esse faciendum,
propterea quod insequens annus, L. Paulo C. Marcello consulibus,
nullas habet magnopere Galliae res gestas. Ne quis tamen
ignoraret, quibus in locis Caesar exercitusque eo tempore
fuissent, pauca esse scribenda coniungendaque huic commentario
statui.

,49,  Caesar in Belgio cum hiemaret, unum illud propositum
habebat, continere in amicitia civitates, nulli spem aut causam
dare armorum. Nihil enim minus volebat quam sub decessu suo
necessitatem sibi aliquam imponi belli gerendi, ne, cum exercitum
deducturus esset, bellum aliquod relinqueretur quod omnis Gallia
libenter sine praesenti periculo susciperet. Itaque honorifice
civitates appellando, principes maximis praemiis adficiendo,
nulla onera iniungendo defessam tot adversis proeliis Galliam
condicione parendi meliore facile in pace continuit.

,50,  Ipse hibernis peractis contra consuetudinem in Italiam quam
maximis itineribus est profectus, ut municipia et colonias
appellaret, quibus M. Antoni quaestoris sui, commendaverat
sacerdoti petitionem. Contendebat enim gratia cum libenter pro
homine sibi coniunctissimo, quem paulo ante praemiserat ad
petitionem, tum acriter contra factionem et potentiam paucorum,
qui M. Antoni repulsa Caesaris decedentis gratiam convellere
cupiebant. Hunc etsi augurem prius faetum quam Italiam attingeret
in itinere audierat, tamen non minus iustam sibi causam municipia
et colonias adeundi existimavit, ut eis gratias ageret, quod
frequentiam atque officium suum Antonio praestitissent, simulque
se et honorem suum sequentis anni commendaret, propterea quod
insolenter adversarii sui gloriarentur L. Lentulum et C.
Marcellum consules creatos qui omnem honorem et dignitatem
Caesaris spoliarent, ereptum Ser. Galbae consulatum, cum is multo
plus gratia suffragiisque valuisset, quod sibi coniunctus et
familiaritate et consuetudine legationis esset.

,51,  Exceptus est Caesaris adventus ab omnibus municipiis et
coloniis incredibili honore atque amore. Tum primum enim veniebat
ab illo universae Galliae bello. Nihil relinquebatur quod ad
ornatum portarum, itinerum, locorum omnium qua Caesar iturus erat
excogitari poterat. Cum liberis omnis multitudo obviam
procedebat, hostiae omnibus locis immolabantur, tricliniis
stratis fora templaque occupabantur, ut vel exspectatissimi
triumphi laetitia praecipi posset. Tanta erat magnificentia apud
opulentiores, cupiditas apud humiliores.

,52,  Cum omnes regiones Galliae togatae Caesar percucurrisset,
summa celeritate ad exercitum Nemetocennam rediit legionibusque
ex omnibus hibernis ad fines Treverorum evocatis eo profectus est
ibique exercitum lustravit. T. Labienum Galliae togatae
praefecit, quo maiore commendatione conciliaretur ad consulatus
petitionem. Ipse tantum itinerum faciebat, quantum satis esse ad
mutationem locorum propter salubritatem existimabat. Ibi quamquam
crebro audiebat Labienum ab inimicis suis sollicitari certiorque
fiebat id agi paucorum consiliis, ut interposita senatus
auctoritate aliqua parte exercitus spoliaretur, tamen neque de
Labieno credidit quidquam neque contra senatus auctoritatem ut
aliquid faceret potuit adduci. Iudicabat enim liberis sententiis
patrum conscriptorum causam suam facile obtineri. Nam C. Curio,
tribunus plebis, cum Caesaris causam dignitatemque defendendam
suscepisset, saepe erat senatui pollicitus, si quem timor armorum
Caesaris laederet, et quoniam Pompei dominatio atque arma non
minimum terrorem foro inferrent, discederet uterque ab armis
exercitusque dimitteret: fore eo facto liberam et sui iuris
civitatem. Neque hoc tantum pollicitus est, sed etiam sc. per
discessionem facere coepit; quod ne fieret consules amicique
Pompei iusserunt atque ita rem morando discusserunt.

,53,  Magnum hoc testimonium senatus erat universi conveniensque
superiori facto. Nam Marcellus proximo anno, cum impugnaret
Caesaris dignitatem, contra legem Pompei et Crassi rettulerat
ante tempus ad senatum de Caesaris provinciis, sententiisque
dictis discessionem faciente Marcello, qui sibi omnem dignitatem
ex Caesaris invidia quaerebat, senatus frequens in alia omnia
transiit. Quibus non frangebantur animi inimicorum Caesaris, sed
admonebantur quo maiores pararent necessitates, quibus cogi
posset senatus id probare, quod ipsi constituissent.

,54,  Fit deinde senatus consultum, ut ad bellum Parthi cum legio
una a Cn. Pompeio, altera a C. Caesare mitteretur; neque obscure
duae legiones uni detrahuntur. Nam Cn. Pompeius legionem primam,
quam ad Caesarem miserat, confectam ex delectu provinciae
Caesaris, eam tamquam ex suo numero dedit. Caesar tamen, cum de
voluntate minime dubium esset adversariorum suorum, Pompeio
legionem remisit et suo nomine quintam decimam, quam in Gallia
citeriore habuerat, ex senatus consulto iubet tradi. In eius
locum tertiam decimam legionem in Italiam mittit quae praesidia
tueretur, ex quibus praesidiis quinta decima deducebatur. Ipse
exercitui distribuit hiberna: C. Trebonium cum legionibus
quattuor in Belgio collocat, C. Fabium cum totidem in Aeduos
deducit. Sic enim existimabat tutissimam fore Galliam, si Belgae,
quorum maxima virtus, Aedui, quorum auctoritas summa esset,
exercitibus continerentur. Ipse in Italiam profectus est.

,55,  Quo cum venisset, cognoscit per C. Marcellum consulem
legiones duas ab se remissas, quae ex senatus consulto deberent
ad Parthicum bellum duci, Cn. Pompeio traditas atque in Italia
retentas esse. Hoc facto quamquam nulli erat dubium, quidnam
contra Caesarem pararetur, tamen Caesar omnia patienda esse
statuit, quoad sibi spes aliqua relinqueretur iure potius
disceptandi quam belli gerendi. Contendit . . .


