Epistula beati Pauli apostoli ad Titum (Tt.)
Lettera a Tito 1
1 Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum  fidem
electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum  pietatem est
2 in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus  ante
tempora saecularia
3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in  praedicatione
quae credita est mihi secundum praeceptum  salvatoris nostri Dei
4 Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a  Deo
Patre et Christo Iesu salvatore nostro
5 huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt  corrigas et
constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi  disposui
6 si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens  fideles
non in accusatione luxuriae aut non subditos
7 oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei  dispensatorem
non superbum non iracundum non vinolentum non  percussorem non
turpilucri cupidum
8 sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem
9 amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem  ut
potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui  contradicunt
arguere
10 sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores  maxime
qui de circumcisione sunt
11 quos oportet redargui qui universas domos subvertunt  docentes
quae non oportet turpis lucri gratia
12 dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses  semper
mendaces malae bestiae ventres pigri
13 testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure  ut
sani sint in fide
14 non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum  aversantium
se a veritate
15 omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil  mundum
sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia
16 confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt  abominati
et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi

Lettera a Tito 2
1 tu autem loquere quae decet sanam doctrinam
2 senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione
patientia
3 anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino  multo
servientes bene docentes
4 ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament  filios
diligant
5 prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis  viris
ut non blasphemetur verbum Dei
6 iuvenes similiter hortare ut sobrii sint
7 in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in  doctrina
integritatem gravitatem
8 verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est  vereatur
nihil habens malum dicere de nobis
9 servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non
contradicentes
10 non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut
doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus
11 apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus
12 erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia  desideria
sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo
13 expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et
salvatoris nostri Iesu Christi
14 qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni
iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem  bonorum
operum
15 haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te
contemnat

Lettera a Tito 3
1 admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto
oboedire ad omne opus bonum paratos esse
2 neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem  ostendentes
mansuetudinem ad omnes homines
3 eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes
servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et  invidia
agentes odibiles odientes invicem
4 cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri  Dei
5 non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam
misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et
renovationis Spiritus Sancti
6 quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem  nostrum
7 ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem  vitae
aeternae
8 fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent  bonis
operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et  utilia hominibus
9 stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et  pugnas
legis devita sunt enim inutiles et vanae
10 hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita
11 sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit  proprio
iudicio condemnatus
12 cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire
Nicopolim ibi enim statui hiemare
13 Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil  illis
desit
14 discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus
necessarios ut non sint infructuosi
15 salutant te qui mecum sunt omnes saluta qui nos amant in  fide
gratia Dei cum omnibus vobis amen




