Epistula beati Pauli apostoli ad Romanos (Rm.)
Lettera ai Romani 1
1 Paulus servus Christi Iesu vocatus apostolus segregatus in
evangelium Dei
2 quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis  sanctis
3 de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem
4 qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum  Spiritum
sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu  Christi Domini
nostri
5 per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboediendum  fidei in
omnibus gentibus pro nomine eius
6 in quibus estis et vos vocati Iesu Christi
7 omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia  vobis
et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
8 primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro  omnibus
vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo
9 testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in  evangelio
Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri  facio
10 semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem  aliquando
prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad  vos
11 desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiae vobis
spiritalis ad confirmandos vos
12 id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est  fidem
vestram atque meam
13 nolo autem vos ignorare fratres quia saepe proposui venire  ad vos
et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam  et in vobis
sicut et in ceteris gentibus
14 Graecis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor  sum
15 ita quod in me promptum est et vobis qui Romae estis  evangelizare
16 non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem  omni
credenti Iudaeo primum et Graeco
17 iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut  scriptum
est iustus autem ex fide vivit
18 revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et
iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent
19 quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim  illis
manifestavit
20 invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta  sunt
intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et  divinitas
ut sint inexcusabiles
21 quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt  aut
gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et  obscuratum
est insipiens cor eorum
22 dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt
23 et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem
imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et
serpentium
24 propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum  in
inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet  ipsis
25 qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et
servierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in
saecula amen
26 propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae nam  feminae
eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est  contra naturam
27 similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae
exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos
turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in
semet ipsis recipientes
28 et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit  eos Deus
in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt
29 repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia  nequitia
plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate  susurrones
30 detractores Deo odibiles contumeliosos superbos elatos  inventores
malorum parentibus non oboedientes
31 insipientes inconpositos sine affectione absque foedere  sine
misericordia
32 qui cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt  quoniam qui
talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt  sed et consentiunt
facientibus

Lettera ai Romani 2
1 propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in  quo enim
iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui  iudicas
2 scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in  eos qui
talia agunt
3 existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt  et
facis ea quia tu effugies iudicium Dei
4 an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis
contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te  adducit
5 secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas  tibi
iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei
6 qui reddet unicuique secundum opera eius
7 his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et  honorem
et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam
8 his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati
credunt autem iniquitati ira et indignatio
9 tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis  malum
Iudaei primum et Graeci
10 gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo  primum et
Graeco
11 non est enim personarum acceptio apud Deum
12 quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt  et
quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur
13 non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores  legis
iustificabuntur
14 cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae  legis sunt
faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt  lex
15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis  testimonium
reddente illis conscientia ipsorum et inter se  invicem cogitationum
accusantium aut etiam defendentium
16 in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum  evangelium
meum per Iesum Christum
17 si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et
gloriaris in Deo
18 et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem
19 confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in  tenebris
sunt
20 eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam
scientiae et veritatis in lege
21 qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non
furandum furaris
22 qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola
sacrilegium facis
23 qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum  inhonoras
24 nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut  scriptum
est
25 circumcisio quidem prodest si legem observes si autem
praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est
26 si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne  praeputium
illius in circumcisionem reputabitur
27 et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans  te
qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es
28 non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in  manifesto in
carne circumcisio
29 sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in  spiritu
non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est

Lettera ai Romani 3
1 quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas  circumcisionis
2 multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis
eloquia Dei
3 quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid  incredulitas
illorum fidem Dei evacuabit absit
4 est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum  est ut
iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris
5 si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid  dicemus
numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem  dico
6 absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum
7 si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam  ipsius
quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor
8 et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere
faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est
9 quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus  Iudaeos
et Graecos omnes sub peccato esse
10 sicut scriptum est quia non est iustus quisquam
11 non est intellegens non est requirens Deum
12 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui  faciat
bonum non est usque ad unum
13 sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose  agebant
venenum aspidum sub labiis eorum
14 quorum os maledictione et amaritudine plenum est
15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem
16 contritio et infelicitas in viis eorum
17 et viam pacis non cognoverunt
18 non est timor Dei ante oculos eorum
19 scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in  lege sunt
loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis  mundus Deo
20 quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram  illo
per legem enim cognitio peccati
21 nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est  testificata a
lege et prophetis
22 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui  credunt
non enim est distinctio
23 omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei
24 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae  est
in Christo Iesu
25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine  ipsius
ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem  praecedentium
delictorum
26 in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc  tempore
ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est  Iesu
27 ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum  non
sed per legem fidei
28 arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus  legis
29 an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium
30 quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex  fide
et praeputium per fidem
31 legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus

Lettera ai Romani 4
1 quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum  carnem
2 si enim Abraham ex operibus iustificatus est habet gloriam  sed non
apud Deum
3 quid enim scriptura dicit credidit Abraham Deo et reputatum  est
illi ad iustitiam
4 ei autem qui operatur merces non inputatur secundum gratiam  sed
secundum debitum
5 ei vero qui non operatur credenti autem in eum qui  iustificat
impium reputatur fides eius ad iustitiam
6 sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto  fert
iustitiam sine operibus
7 beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt
peccata
8 beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum
9 beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio  dicimus
enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam
10 quomodo ergo reputata est in circumcisione an in praeputio  non in
circumcisione sed in praeputio
11 et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei  quae
est in praeputio ut sit pater omnium credentium per  praeputium ut
reputetur et illis ad iustitiam
12 et sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex
circumcisione sed et his qui sectantur vestigia quae est in
praeputio fidei patris nostri Abrahae
13 non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius ut  heres
esset mundi sed per iustitiam fidei
14 si enim qui ex lege heredes sunt exinanita est fides  abolita est
promissio
15 lex enim iram operatur ubi enim non est lex nec  praevaricatio
16 ideo ex fide ut secundum gratiam ut firma sit promissio  omni
semini non ei qui ex lege est solum sed et ei qui ex fide  est
Abrahae qui est pater omnium nostrum
17 sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te  ante
Deum cui credidit qui vivificat mortuos et vocat quae non  sunt
tamquam ea quae sunt
18 qui contra spem in spem credidit ut fieret pater multarum  gentium
secundum quod dictum est sic erit semen tuum
19 et non infirmatus fide consideravit corpus suum emortuum  cum fere
centum annorum esset et emortuam vulvam Sarrae
20 in repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia sed
confortatus est fide dans gloriam Deo
21 plenissime sciens quia quaecumque promisit potens est et  facere
22 ideo et reputatum est illi ad iustitiam
23 non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum  est
illi
24 sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum  qui
suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis
25 qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit  propter
iustificationem nostram

Lettera ai Romani 5
1 iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per  Dominum
nostrum Iesum Christum
2 per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua  stamus
et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei
3 non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes  quod
tribulatio patientiam operatur
4 patientia autem probationem probatio vero spem
5 spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in  cordibus
nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis
6 ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum  tempus
pro impiis mortuus est
7 vix enim pro iusto quis moritur nam pro bono forsitan quis  et
audeat mori
8 commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc
peccatores essemus
9 Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis  iustificati nunc
in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per  ipsum
10 si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per  mortem
Filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita  ipsius
11 non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum  Iesum
Christum per quem nunc reconciliationem accepimus
12 propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum  intravit
et per peccatum mors et ita in omnes homines mors  pertransiit in quo
omnes peccaverunt
13 usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem  non
inputatur cum lex non est
14 sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui  non
peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est  forma
futuri
15 sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto  multi
mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam  unius hominis
Iesu Christi in plures abundavit
16 et non sicut per unum peccantem ita et donum nam iudicium  ex uno
in condemnationem gratia autem ex multis delictis in  iustificationem
17 si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis
abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in  vita
regnabunt per unum Iesum Christum
18 igitur sicut per unius delictum in omnes homines in
condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in
iustificationem vitae
19 sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores  constituti
sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti  constituentur multi
20 lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem  abundavit
delictum superabundavit gratia
21 ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet  per
iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum  nostrum

Lettera ai Romani 6
1 quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet
2 absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in  illo
3 an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu  in
morte ipsius baptizati sumus
4 consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut  quomodo
surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et  nos in
novitate vitae ambulemus
5 si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius  simul et
resurrectionis erimus
6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut
destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato
7 qui enim mortuus est iustificatus est a peccato
8 si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam
vivemus cum Christo
9 scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur  mors
illi ultra non dominabitur
10 quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem  vivit
vivit Deo
11 ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato  viventes
autem Deo in Christo Iesu
12 non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut  oboediatis
concupiscentiis eius
13 sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato  sed
exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra  vestra arma
iustitiae Deo
14 peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis  sed
sub gratia
15 quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub  gratia
absit
16 nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum  servi
estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis  ad iustitiam
17 gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis  autem ex
corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis
18 liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae
19 humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim
exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad
iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae  in
sanctificationem
20 cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae
21 quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis  nam
finis illorum mors est
22 nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis
fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam
23 stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna  in
Christo Iesu Domino nostro

Lettera ai Romani 7
1 an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex  in
homine dominatur quanto tempore vivit
2 nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi  si
autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri
3 igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio  viro si
autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut  non sit
adultera si fuerit cum alio viro
4 itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus
Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut
fructificaremus Deo
5 cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per  legem
erant operabantur in membris nostris ut fructificarent  morti
6 nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur  ita ut
serviamus in novitate spiritus et non in vetustate  litterae
7 quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non  cognovi
nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex  diceret non
concupisces
8 occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est  in me
omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum  erat
9 ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset  mandatum
peccatum revixit
10 ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod  erat ad
vitam hoc esse ad mortem
11 nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et  per
illud occidit
12 itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et  bonum
13 quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum  ut
appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat  supra
modum peccans peccatum per mandatum
14 scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum
venundatus sub peccato
15 quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago  sed
quod odi illud facio
16 si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona
17 nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me
peccatum
18 scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum  nam
velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio
19 non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc  ago
20 si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed  quod
habitat in me peccatum
21 invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi  malum
adiacet
22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem
23 video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi  mentis
meae et captivantem me in lege peccati quae est in  membris meis
24 infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius
25 gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego  ipse
mente servio legi Dei carne autem legi peccati 8

Lettera ai Romani 8
1 nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu  qui
non secundum carnem ambulant 8
2 lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege
peccati et mortis 8
3 nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per  carnem
Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati  et de
peccato damnavit peccatum in carne 8
4 ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum  carnem
ambulamus sed secundum Spiritum 8
5 qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui  vero
secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt 8
6 nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et  pax 8
7 quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim  Dei non
subicitur nec enim potest 8
8 qui autem in carne sunt Deo placere non possunt 8
9 vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen  Spiritus Dei
habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi  non habet hic non
est eius 8
10 si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est  propter
peccatum spiritus vero vita propter iustificationem 8
11 quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis  habitat in
vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis  vivificabit et
mortalia corpora vestra propter inhabitantem  Spiritum eius in vobis
8
12 ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem  vivamus
8
13 si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem  Spiritu
facta carnis mortificatis vivetis 8
14 quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei 8
15 non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore  sed
accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus  Abba Pater 8
16 ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus  filii
Dei 8
17 si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes  autem
Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur 8
18 existimo enim quod non sunt condignae passiones huius  temporis ad
futuram gloriam quae revelabitur in nobis 8
19 nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat 8
20 vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter  eum
qui subiecit in spem 8
21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis  in
libertatem gloriae filiorum Dei 8
22 scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit  usque
adhuc 8
23 non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus  habentes
et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum  expectantes
redemptionem corporis nostri 8
24 spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est  spes
nam quod videt quis quid sperat 8
25 si autem quod non videmus speramus per patientiam  expectamus 8
26 similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram  nam quid
oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus  postulat pro nobis
gemitibus inenarrabilibus 8
27 qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia
secundum Deum postulat pro sanctis 8
28 scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in  bonum
his qui secundum propositum vocati sunt sancti 8
29 nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri  imaginis
Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis  fratribus 8
30 quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit  hos et
iustificavit quos autem iustificavit illos et  glorificavit 8
31 quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos 8
32 qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus  tradidit
illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit 8
33 quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat 8
34 quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo  qui
resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat  pro
nobis 8
35 quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an  angustia an
persecutio an fames an nuditas an periculum an  gladius 8
36 sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die
aestimati sumus ut oves occisionis 8
37 sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos 8
38 certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli  neque
principatus neque instantia neque futura neque  fortitudines 8
39 neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit  nos
separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino  nostro

Lettera ai Romani 9
1 veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi  perhibente
conscientia mea in Spiritu Sancto
2 quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi  meo
3 optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus  meis
qui sunt cognati mei secundum carnem
4 qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria  et
testamenta et legislatio et obsequium et promissa
5 quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est  super
omnia Deus benedictus in saecula amen
6 non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex  Israhel
hii sunt Israhel
7 neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac  vocabitur
tibi semen
8 id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt
promissionis aestimantur in semine
9 promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam  et
erit Sarrae filius
10 non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens  Isaac
patre nostro
11 cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum  aut
malum ut secundum electionem propositum Dei maneret
12 non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior  serviet
minori
13 sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui
14 quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit
15 Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam
praestabo cuius miserebor
16 igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei
17 dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te  ut
ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in
universa terra
18 ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat
19 dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius  quis
resistit
20 o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit  figmentum ei
qui se finxit quid me fecisti sic
21 an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere  aliud
quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam
22 quod si volens Deus ostendere iram et notam facere  potentiam suam
sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in  interitum
23 ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae  quae
praeparavit in gloriam
24 quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex  gentibus
25 sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et  non
misericordiam consecutam misericordiam consecutam
26 et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi
vocabuntur filii Dei vivi
27 Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum
Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient
28 verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum
breviatum faciet Dominus super terram
29 et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset  nobis
semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes  fuissemus
30 quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur  iustitiam
adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide  est
31 Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non
pervenit
32 quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in
lapidem offensionis
33 sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et
petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur

Lettera ai Romani 10
1 fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum  fit pro
illis in salutem
2 testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei  habent sed
non secundum scientiam
3 ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere
iustitiae Dei non sunt subiecti
4 finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti
5 Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui  fecerit
homo vivet in ea
6 quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in  corde tuo
quis ascendit in caelum id est Christum deducere
7 aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis  revocare
8 sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo  hoc est
verbum fidei quod praedicamus
9 quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde  tuo
credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris
10 corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit  in
salutem
11 dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non  confundetur
12 non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus  omnium
dives in omnes qui invocant illum
13 omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
14 quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut  quomodo
credent ei quem non audierunt quomodo autem audient  sine praedicante
15 quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum  est quam
speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium  bona
16 sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit  Domine quis
credidit auditui nostro
17 ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi
18 sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram  exiit
sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
19 sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit  ego ad
aemulationem vos adducam in non gentem in gentem  insipientem in iram
vos mittam
20 Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus  me
palam apparui his qui me non interrogabant
21 ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad  populum non
credentem et contradicentem

Lettera ai Romani 11
1 dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et  ego
Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin
2 non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in  Helia
quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum  adversus Israhel
3 Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et  ego
relictus sum solus et quaerunt animam meam
4 sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem  milia
virorum qui non curvaverunt genu Baal
5 sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem  gratiae
factae sunt
6 si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est  gratia
7 quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus  electio
autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt
8 sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis  oculos
ut non videant et aures ut non audiant usque in  hodiernum diem
9 et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem  et in
scandalum et in retributionem illis
10 obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum  semper
incurva
11 dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed  illorum
delicto salus gentibus ut illos aemulentur
12 quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio  eorum
divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum
13 vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium  apostolus
ministerium meum honorificabo
14 si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos  faciam
aliquos ex illis
15 si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae  adsumptio nisi
vita ex mortuis
16 quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta  et rami
17 quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster  esses
insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis  olivae factus
es
18 noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu  radicem
portas sed radix te
19 dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar
20 bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas  noli
altum sapere sed time
21 si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec  tibi
parcat
22 vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui
ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris  in
bonitate alioquin et tu excideris
23 sed et illi si non permanserint in incredulitate  inserentur
potens est enim Deus iterum inserere illos
24 nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra  naturam
insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum  naturam
inserentur suae olivae
25 nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis  vobis
ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in  Israhel donec
plenitudo gentium intraret
26 et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est  veniet ex
Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob
27 et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum
28 secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum
electionem autem carissimi propter patres
29 sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei
30 sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem
misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem
31 ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam  ut et
ipsi misericordiam consequantur
32 conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium  misereatur
33 o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam
inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae  eius
34 quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius  eius fuit
35 aut quis prior dedit illi et retribuetur ei
36 quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria  in
saecula amen

Lettera ai Romani 12
1 obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut  exhibeatis
corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo  placentem rationabile
obsequium vestrum
2 et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in  novitate
sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona  et placens et
perfecta
3 dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt  inter
vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad  sobrietatem
unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei
4 sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem  membra
non eundem actum habent
5 ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter
alterius membra
6 habentes autem donationes secundum gratiam quae data est  nobis
differentes sive prophetiam secundum rationem fidei
7 sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina
8 qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate  qui
praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate
9 dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono
10 caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem
praevenientes
11 sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino  servientes
12 spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes
13 necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem  sectantes
14 benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere
15 gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus
16 id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed  humilibus
consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos
17 nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum  coram
Deo sed etiam coram omnibus hominibus
18 si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus  pacem
habentes
19 non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae
scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus
20 sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum  da illi
hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput  eius
21 noli vinci a malo sed vince in bono malum

Lettera ai Romani 13
1 omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est  enim
potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt
2 itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui  autem
resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt
3 nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis  autem non
timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa
4 Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris  time non
enim sine causa gladium portat Dei enim minister est  vindex in iram
ei qui malum agit
5 ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed  et
propter conscientiam
6 ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in  hoc
ipsum servientes
7 reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal  vectigal
cui timorem timorem cui honorem honorem
8 nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim
diligit proximum legem implevit
9 nam non adulterabis non occides non furaberis non  concupisces et
si quod est aliud mandatum in hoc verbo  instauratur diliges proximum
tuum tamquam te ipsum
10 dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis  est
dilectio
11 et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno  surgere
nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus
12 nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera
tenebrarum et induamur arma lucis
13 sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et
ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in  contentione et
aemulatione
14 sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne  feceritis
in desideriis

Lettera ai Romani 14
1 infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus
cogitationum
2 alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est  holus
manducat
3 is qui manducat non manducantem non spernat et qui non  manducat
manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit
4 tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut  cadit
stabit autem potens est enim Deus statuere illum
5 nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem  diem
unusquisque in suo sensu abundet
6 qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat
gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat  et
gratias agit Deo
7 nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur
8 sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino  morimur sive
ergo vivimus sive morimur Domini sumus
9 in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et  mortuorum et
vivorum dominetur
10 tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis  fratrem
tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei
11 scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi  flectet
omne genu et omnis lingua confitebitur Deo
12 itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo
13 non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis  ne
ponatis offendiculum fratri vel scandalum
14 scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per  ipsum nisi
ei qui existimat quid commune esse illi commune est
15 si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non  secundum
caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo  Christus
mortuus est
16 non ergo blasphemetur bonum nostrum
17 non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et  gaudium
in Spiritu Sancto
18 qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est
hominibus
19 itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis  sunt in
invicem
20 noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda  sunt sed
malum est homini qui per offendiculum manducat
21 bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque  in quo
frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur
22 tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui  non
iudicat semet ipsum in eo quo probat
23 qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non  ex fide
omne autem quod non ex fide peccatum est

Lettera ai Romani 15
1 debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum  sustinere et
non nobis placere
2 unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad  aedificationem
3 etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est  inproperia
inproperantium tibi ceciderunt super me
4 quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta  sunt ut
per patientiam et consolationem scripturarum spem  habeamus
5 Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere  in
alterutrum secundum Iesum Christum
6 ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini  nostri
Iesu Christi
7 propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit  vos in
honorem Dei
8 dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis  propter
veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum
9 gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut  scriptum est
propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini  tuo cantabo
10 et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius
11 et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum  omnes
populi
12 et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget  regere
gentes in eo gentes sperabunt
13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in  credendo ut
abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti
14 certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam  et ipsi
pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut  possitis
alterutrum monere
15 audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in  memoriam
vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo
16 ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans  evangelium
Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in  Spiritu Sancto
17 habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum
18 non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit
Christus in oboedientiam gentium verbo et factis
19 in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus  Sancti ita
ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum  repleverim
evangelium Christi
20 sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est
Christus ne super alienum fundamentum aedificarem
21 sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo  videbunt
et qui non audierunt intellegent
22 propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos
23 nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus  cupiditatem
autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis
24 cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens  videam
vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte  fruitus fuero
25 nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis
26 probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam  facere
in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem
27 placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si  spiritalium eorum
participes facti sunt gentiles debent et in  carnalibus ministrare
eis
28 hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum  hunc
proficiscar per vos in Hispaniam
29 scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia  benedictionis
Christi veniam
30 obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum  Christum et
per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in  orationibus pro me ad Deum
31 ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii  mei
oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis
32 ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et  refrigerer
vobiscum
33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen

Lettera ai Romani 16
1 commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in
ministerio ecclesiae quae est Cenchris
2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei  in
quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque  adstitit
multis et mihi ipsi
3 salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu
4 qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non  solus ego
gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium
5 et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum  mihi
qui est primitivus Asiae in Christo
6 salutate Mariam quae multum laboravit in vobis
7 salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos  qui
sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo
8 salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino
9 salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn  dilectum
meum
10 salutate Apellen probum in Christo
11 salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem  cognatum
meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in  Domino
12 salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino  salutate
Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino
13 salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam
14 salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui  cum
eis sunt fratres
15 salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et  Olympiadem
et omnes qui cum eis sunt sanctos
16 salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes  ecclesiae
Christi
17 rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones  et
offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et
declinate ab illis
18 huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo  ventri
et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda  innocentium
19 vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est  gaudeo
igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et  simplices in
malo
20 Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris  velociter
gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum
21 salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et
Sosipater cognati mei
22 saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino
23 salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae  salutat vos
Erastus arcarius civitatis et Quartus frater
24 []
25 ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium  meum et
praedicationem Iesu Christi secundum revelationem  mysterii
temporibus aeternis taciti
26 quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum  secundum
praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in  cunctis gentibus
cognito
27 solo sapienti Deo per Iesum Christum cui honor in saecula
saeculorum amen




