Epistula beati Pauli apostoli ad Philippenses (Ph.)
Lettera ai Filippesi 1
1 Paulus et Timotheus servi Iesu Christi omnibus sanctis in  Christo
Iesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconis
2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu  Christo
3 gratias ago Deo meo in omni memoria vestri
4 semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum  gaudio
deprecationem faciens
5 super communicatione vestra in evangelio a prima die usque  nunc
6 confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus bonum  perficiet
usque in diem Christi Iesu
7 sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis eo quod  habeam
in corde vos et in vinculis meis et in defensione et  confirmatione
evangelii socios gaudii mei omnes vos esse
8 testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in  visceribus
Christi Iesu
9 et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in  scientia et
omni sensu
10 ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in  diem
Christi
11 repleti fructu iustitiae per Christum Iesum in gloriam et  laudem
Dei
12 scire autem vos volo fratres quia quae circa me sunt magis  ad
profectum venerunt evangelii
13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni  praetorio
et in ceteris omnibus
14 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis
abundantius audere sine timore verbum Dei loqui
15 quidam quidem et propter invidiam et contentionem quidam  autem et
propter bonam voluntatem Christum praedicant
16 quidam ex caritate scientes quoniam in defensionem  evangelii
positus sum
17 quidam autem ex contentione Christum adnuntiant non sincere
existimantes pressuram se suscitare vinculis meis
18 quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per  veritatem
Christus adnuntiatur et in hoc gaudeo sed et gaudebo
19 scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram
orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi
20 secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar  sed
in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur  Christus in
corpore meo sive per vitam sive per mortem
21 mihi enim vivere Christus est et mori lucrum
22 quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est et quid
eligam ignoro
23 coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum  Christo
esse multo magis melius
24 permanere autem in carne magis necessarium est propter vos
25 et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus  vobis ad
profectum vestrum et gaudium fidei
26 ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me per meum
adventum iterum ad vos
27 tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum  venero et
videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis  uno spiritu
unianimes conlaborantes fide evangelii
28 et in nullo terreamini ab adversariis quae est illis causa
perditionis vobis autem salutis et hoc a Deo
29 quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum  credatis
sed ut etiam pro illo patiamini
30 eundem certamen habentes qualem et vidistis in me et nunc
audistis de me

Lettera ai Filippesi 2
1 si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis  si
qua societas spiritus si quid viscera et miserationes
2 implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem  habentes
unianimes id ipsum sentientes
3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in  humilitate
superiores sibi invicem arbitrantes
4 non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae  aliorum
5 hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu
6 qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse  se
aequalem Deo
7 sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in  similitudinem
hominum factus et habitu inventus ut homo
8 humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem  mortem
autem crucis
9 propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen  super
omne nomen
10 ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et  terrestrium et
infernorum
11 et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in  gloria
est Dei Patris
12 itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in  praesentia
mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum  metu et tremore
vestram salutem operamini
13 Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere  pro
bona voluntate
14 omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus
15 ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine  reprehensione
in medio nationis pravae et perversae inter quos  lucetis sicut
luminaria in mundo
16 verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi  quia non
in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi
17 sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei  vestrae
gaudeo et congratulor omnibus vobis
18 id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi
19 spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos  ut et
ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt
20 neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro  vobis
sollicitus sit
21 omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu
22 experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri  filius
mecum servivit in evangelium
23 hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me  sunt
24 confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito
25 necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et  cooperatorem
et commilitonem meum vestrum autem apostolum et  ministrum
necessitatis meae mittere ad vos
26 quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat  propterea
quod audieratis illum infirmatum
27 nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est  eius
non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam  super
tristitiam haberem
28 festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et  ego
sine tristitia sim
29 excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi  cum
honore habetote
30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit  tradens
animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga  meum obsequium

Lettera ai Filippesi 3
1 de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere  mihi
quidem non pigrum vobis autem necessarium
2 videte canes videte malos operarios videte concisionem
3 nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et  gloriamur
in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes
4 quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius  videtur
confidere in carne ego magis
5 circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin
Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus
6 secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum  iustitiam
quae in lege est conversatus sine querella
7 sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter  Christum
detrimenta
8 verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem
scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia  detrimentum
feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri  faciam
9 et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege  est sed
illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia  in fide
10 ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et
societatem passionum illius configuratus morti eius
11 si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis
12 non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem  si
conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu
13 fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae  quidem
retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora  extendens me
14 ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei  in
Christo Iesu
15 quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter  sapitis
et hoc vobis Deus revelabit
16 verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem
permaneamus regula
17 imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita  ambulant
sicut habetis formam nos
18 multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et  flens
dico inimicos crucis Christi
19 quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in  confusione
ipsorum qui terrena sapiunt
20 nostra autem conversatio in caelis est unde etiam  salvatorem
expectamus Dominum Iesum Christum
21 qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum  corpori
claritatis suae secundum operationem qua possit etiam  subicere sibi
omnia

Lettera ai Filippesi 4
1 itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium  meum et
corona mea sic state in Domino carissimi
2 Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in  Domino
3 etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum
laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus  meis
quorum nomina sunt in libro vitae
4 gaudete in Domino semper iterum dico gaudete
5 modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope
6 nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione  cum
gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum
7 et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda  vestra et
intellegentias vestras in Christo Iesu
8 de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica
quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia  quaecumque
bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitate
9 quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in  me
haec agite et Deus pacis erit vobiscum
10 gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem  aliquando
refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis  occupati autem
eratis
11 non quasi propter penuriam dico ego enim didici in quibus  sum
sufficiens esse
12 scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus
institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam  pati
13 omnia possum in eo qui me confortat
14 verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae
15 scitis autem et vos Philippenses quod in principio  evangelii
quando profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia  communicavit in
ratione dati et accepti nisi vos soli
16 quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis
17 non quia quaero datum sed requiro fructum abundantem in  rationem
vestram
18 habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab  Epafrodito
quae misistis odorem suavitatis hostiam acceptam  placentem Deo
19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum  divitias
suas in gloria in Christo Iesu
20 Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum amen
21 salutate omnem sanctum in Christo Iesu salutant vos qui  mecum
sunt fratres
22 salutant vos omnes sancti maxime autem qui de Caesaris domo  sunt




