Evangelium secundum Matthaeum (Mt.)
Vangelo secondo Matteo 1
1 liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham
2 Abraham genuit Isaac Isaac autem genuit Iacob Iacob autem  genuit
Iudam et fratres eius
3 Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar Phares autem  genuit
Esrom Esrom autem genuit Aram
4 Aram autem genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson  Naasson
autem genuit Salmon
5 Salmon autem genuit Booz de Rachab Booz autem genuit Obed ex  Ruth
Obed autem genuit Iesse Iesse autem genuit David regem
6 David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae
7 Salomon autem genuit Roboam Roboam autem genuit Abiam Abia  autem
genuit Asa
8 Asa autem genuit Iosaphat Iosaphat autem genuit Ioram Ioram  autem
genuit Oziam
9 Ozias autem genuit Ioatham Ioatham autem genuit Achaz Achaz  autem
genuit Ezechiam
10 Ezechias autem genuit Manassen Manasses autem genuit Amon  Amon
autem genuit Iosiam
11 Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in  transmigratione
Babylonis
12 et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit  Salathihel
Salathihel autem genuit Zorobabel
13 Zorobabel autem genuit Abiud Abiud autem genuit Eliachim  Eliachim
autem genuit Azor
14 Azor autem genuit Saddoc Saddoc autem genuit Achim Achim  autem
genuit Eliud
15 Eliud autem genuit Eleazar Eleazar autem genuit Matthan  Matthan
autem genuit Iacob
16 Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est  Iesus qui
vocatur Christus
17 omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David  generationes
quattuordecim et a David usque ad transmigrationem  Babylonis
generationes quattuordecim et a transmigratione  Babylonis usque ad
Christum generationes quattuordecim
18 Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater  eius
Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero  habens de
Spiritu Sancto
19 Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam  traducere
voluit occulte dimittere eam
20 haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis  apparuit ei
dicens Ioseph fili David noli timere accipere  Mariam coniugem tuam
quod enim in ea natum est de Spiritu  Sancto est
21 pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum ipse enim  salvum
faciet populum suum a peccatis eorum
22 hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum  est a
Domino per prophetam dicentem
23 ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt  nomen
eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus
24 exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei  angelus
Domini et accepit coniugem suam
25 et non cognoscebat eam donec peperit filium suum  primogenitum et
vocavit nomen eius Iesum

Vangelo secondo Matteo 2
1 cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus  Herodis
regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam
2 dicentes ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim  stellam
eius in oriente et venimus adorare eum
3 audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma  cum
illo
4 et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi
sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur
5 at illi dixerunt ei in Bethleem Iudaeae sic enim scriptum  est per
prophetam
6 et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus  Iuda
ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel
7 tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis  tempus
stellae quae apparuit eis
8 et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate  diligenter
de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et  ego veniens adorem
eum
9 qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam  viderant in
oriente antecedebat eos usque dum veniens staret  supra ubi erat puer
10 videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde
11 et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius  et
procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis  obtulerunt ei
munera aurum tus et murram
12 et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per  aliam
viam reversi sunt in regionem suam
13 qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis
Ioseph dicens surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in
Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut
Herodes quaerat puerum ad perdendum eum
14 qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et  recessit in
Aegyptum
15 et erat ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur quod  dictum
est a Domino per prophetam dicentem ex Aegypto vocavi  filium meum
16 tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus  est
valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem  et in
omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus  quod
exquisierat a magis
17 tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam
dicentem
18 vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus Rachel  plorans
filios suos et noluit consolari quia non sunt
19 defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in  somnis
Ioseph in Aegypto
20 dicens surge et accipe puerum et matrem eius et vade in  terram
Israhel defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri
21 qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in  terram
Israhel
22 audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode  patre
suo timuit illo ire et admonitus in somnis secessit in  partes
Galilaeae
23 et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth ut
adimpleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus
vocabitur

Vangelo secondo Matteo 3
1 in diebus autem illis venit Iohannes Baptista praedicans in
deserto Iudaeae
2 et dicens paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum  caelorum
3 hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem  vox
clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite  semitas eius
4 ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum  et
zonam pelliciam circa lumbos suos esca autem eius erat  lucustae et
mel silvestre
5 tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis  regio
circa Iordanen
6 et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua
7 videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes  ad
baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis  demonstravit vobis
fugere a futura ira
8 facite ergo fructum dignum paenitentiae
9 et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico  enim
vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare  filios
Abrahae
10 iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo  arbor
quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem  mittitur
11 ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam qui autem  post me
venturus est fortior me est cuius non sum dignus  calciamenta portare
ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et  igni
12 cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et
congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni
inextinguibili
13 tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanen ad Iohannem ut
baptizaretur ab eo
14 Iohannes autem prohibebat eum dicens ego a te debeo  baptizari et
tu venis ad me
15 respondens autem Iesus dixit ei sine modo sic enim decet  nos
implere omnem iustitiam tunc dimisit eum
16 baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti  sunt
ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam  venientem
super se
17 et ecce vox de caelis dicens hic est Filius meus dilectus  in quo
mihi conplacui

Vangelo secondo Matteo 4
1 tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur  a
diabolo
2 et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus
postea esuriit
3 et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut  lapides
isti panes fiant
4 qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet  homo sed
in omni verbo quod procedit de ore Dei
5 tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit  eum
supra pinnaculum templi
6 et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est  enim
quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te  ne forte
offendas ad lapidem pedem tuum
7 ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum  Deum tuum
8 iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et  ostendit
ei omnia regna mundi et gloriam eorum
9 et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me
10 tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum  tuum
adorabis et illi soli servies
11 tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et
ministrabant ei
12 cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in
Galilaeam
13 et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in  Capharnaum
maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim
14 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam
15 terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen
Galilaeae gentium
16 populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et  sedentibus
in regione et umbra mortis lux orta est eis
17 exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite
adpropinquavit enim regnum caelorum
18 ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres  Simonem
qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes  rete in mare
erant enim piscatores
19 et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores
hominum
20 at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum
21 et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei  et
Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum  reficientes
retia sua et vocavit eos
22 illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum
23 et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis  eorum et
praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem  et omnem
infirmitatem in populo
24 et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes  male
habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et  qui
daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit  eos
25 et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli  et
Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen

Vangelo secondo Matteo 5
1 videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset  accesserunt
ad eum discipuli eius
2 et aperiens os suum docebat eos dicens
3 beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum
4 beati mites quoniam ipsi possidebunt terram
5 beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur
6 beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi  saturabuntur
7 beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur
8 beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt
9 beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur
10 beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam
ipsorum est regnum caelorum
11 beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint  et
dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me
12 gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in  caelis
sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos
13 vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in quo sallietur  ad
nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab
hominibus
14 vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra  montem
posita
15 neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super
candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt
16 sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra  bona
opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est
17 nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non  veni
solvere sed adimplere
18 amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota  unum
aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant
19 qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et  docuerit sic
homines minimus vocabitur in regno caelorum qui  autem fecerit et
docuerit hic magnus vocabitur in regno  caelorum
20 dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus  quam
scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum  caelorum
21 audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem  occiderit
reus erit iudicio
22 ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo  reus
erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit  concilio
qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis
23 si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus  fueris
quia frater tuus habet aliquid adversum te
24 relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius  reconciliare
fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum
25 esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo  ne
forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te  ministro et in
carcerem mittaris
26 amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum  quadrantem
27 audistis quia dictum est antiquis non moechaberis
28 ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad
concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo
29 quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et  proice abs
te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum  quam totum
corpus tuum mittatur in gehennam
30 et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et  proice abs
te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam  totum corpus
tuum eat in gehennam
31 dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi
libellum repudii
32 ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam  excepta
fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam  duxerit
adulterat
33 iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis  reddes
autem Domino iuramenta tua
34 ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum  quia
thronus Dei est
35 neque per terram quia scabillum est pedum eius neque per
Hierosolymam quia civitas est magni Regis
36 neque per caput tuum iuraveris quia non potes unum capillum  album
facere aut nigrum
37 sit autem sermo vester est est non non quod autem his  abundantius
est a malo est
38 audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro  dente
39 ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te
percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et alteram
40 et ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam  tollere
remitte ei et pallium
41 et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo  alia duo
42 qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris
43 audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio  habebis
inimicum tuum
44 ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite  his qui
oderunt vos et orate pro persequentibus et  calumniantibus vos
45 ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem  suum
oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et  iniustos
46 si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem  habebitis
nonne et publicani hoc faciunt
47 et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius  facitis
nonne et ethnici hoc faciunt
48 estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis
perfectus est

Vangelo secondo Matteo 6
1 adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut
videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem  vestrum
qui in caelis est
2 cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut
hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur  ab
hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
3 te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid  faciat
dextera tua
4 ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt  in
abscondito reddet tibi
5 et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in  synagogis
et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab  hominibus amen
dico vobis receperunt mercedem suam
6 tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio  tuo ora
Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in  abscondito
reddet tibi
7 orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim  quia
in multiloquio suo exaudiantur
8 nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus  opus sit
vobis antequam petatis eum
9 sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es  sanctificetur
nomen tuum
10 veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in  terra
11 panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie
12 et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus  debitoribus
nostris
13 et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo
14 si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et  vobis
Pater vester caelestis delicta vestra
15 si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester  dimittet
peccata vestra
16 cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes
demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes  amen
dico vobis quia receperunt mercedem suam
17 tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lava
18 ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in
abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
19 nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et  tinea
demolitur ubi fures effodiunt et furantur
20 thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo  neque
tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur
21 ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum
22 lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex  totum
corpus tuum lucidum erit
23 si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum  tenebrosum
erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt  tenebrae quantae
erunt
24 nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio  habebit et
alterum diliget aut unum sustinebit et alterum  contemnet non
potestis Deo servire et mamonae
25 ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid  manducetis
neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus  est quam esca
et corpus plus est quam vestimentum
26 respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt  neque
congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit  illa nonne vos
magis pluris estis illis
27 quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam
cubitum unum
28 et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia  agri
quomodo crescunt non laborant nec nent
29 dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua  coopertus
est sicut unum ex istis
30 si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum  mittitur
Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei
31 nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut  quid
bibemus aut quo operiemur
32 haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester  quia his
omnibus indigetis
33 quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia  haec
adicientur vobis
34 nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies
sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua

Vangelo secondo Matteo 7
1 nolite iudicare ut non iudicemini
2 in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua  mensura
mensi fueritis metietur vobis
3 quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in  oculo
tuo non vides
4 aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo  tuo et
ecce trabis est in oculo tuo
5 hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis  eicere
festucam de oculo fratris tui
6 nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas  vestras ante
porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et  conversi disrumpant
vos
7 petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et
aperietur vobis
8 omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et  pulsanti
aperietur
9 aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus  panem
numquid lapidem porriget ei
10 aut si piscem petet numquid serpentem porriget ei
11 si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris  quanto
magis Pater vester qui in caelis est dabit bona  petentibus se
12 omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et  vos
facite eis haec est enim lex et prophetae
13 intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via  quae
ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam
14 quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci  sunt
qui inveniunt eam
15 adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in  vestimentis
ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces
16 a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de  spinis
uvas aut de tribulis ficus
17 sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor  fructus
malos facit
18 non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala
fructus bonos facere
19 omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in  ignem
mittitur
20 igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos
21 non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum
caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est  ipse
intrabit in regnum caelorum
22 multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine  tuo
prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo  nomine
virtutes multas fecimus
23 et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a  me qui
operamini iniquitatem
24 omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea  adsimilabitur
viro sapienti qui aedificavit domum suam supra  petram
25 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti  et
inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat  super
petram
26 et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis  erit
viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam
27 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti  et
inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna
28 et factum est cum consummasset Iesus verba haec  admirabantur
turbae super doctrinam eius
29 erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut  scribae
eorum et Pharisaei

Vangelo secondo Matteo 8
1 cum autem descendisset de monte secutae sunt eum turbae  multae
2 et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis  potes
me mundare
3 et extendens manum tetigit eum Iesus dicens volo mundare et
confestim mundata est lepra eius
4 et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te
sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium  illis
5 cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio  rogans
eum
6 et dicens Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male
torquetur
7 et ait illi Iesus ego veniam et curabo eum
8 et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres  sub
tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus
9 nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et  dico
huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac  hoc et
facit
10 audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit  amen dico
vobis non inveni tantam fidem in Israhel
11 dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient  et
recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum
12 filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit
fletus et stridor dentium
13 et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat  tibi et
sanatus est puer in hora illa
14 et cum venisset Iesus in domum Petri vidit socrum eius  iacentem
et febricitantem
15 et tetigit manum eius et dimisit eam febris et surrexit et
ministrabat eis
16 vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes  et
eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit
17 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam  dicentem
ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes  portavit
18 videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans
fretum
19 et accedens unus scriba ait illi magister sequar te  quocumque
ieris
20 et dicit ei Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli
tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet
21 alius autem de discipulis eius ait illi Domine permitte me  primum
ire et sepelire patrem meum
22 Iesus autem ait illi sequere me et dimitte mortuos sepelire
mortuos suos
23 et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli eius
24 et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula
operiretur fluctibus ipse vero dormiebat
25 et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva  nos
perimus
26 et dicit eis quid timidi estis modicae fidei tunc surgens
imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna
27 porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et  venti
et mare oboediunt ei
28 et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum  occurrerunt
ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes  saevi nimis ita ut
nemo posset transire per viam illam
29 et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei  venisti
huc ante tempus torquere nos
30 erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum  pascens
31 daemones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos  in
gregem porcorum
32 et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et  ecce
impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui  sunt in aquis
33 pastores autem fugerunt et venientes in civitatem  nuntiaverunt
omnia et de his qui daemonia habuerant
34 et ecce tota civitas exiit obviam Iesu et viso eo rogabant  ut
transiret a finibus eorum

Vangelo secondo Matteo 9
1 et ascendens in naviculam transfretavit et venit in  civitatem suam
2 et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto et  videns
Iesus fidem illorum dixit paralytico confide fili  remittuntur tibi
peccata tua
3 et ecce quidam de scribis dixerunt intra se hic blasphemat
4 et cum vidisset Iesus cogitationes eorum dixit ut quid  cogitatis
mala in cordibus vestris
5 quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata aut dicere  surge
et ambula
6 ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in  terra
dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum  tuum et
vade in domum tuam
7 et surrexit et abiit in domum suam
8 videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum qui  dedit
potestatem talem hominibus
9 et cum transiret inde Iesus vidit hominem sedentem in  teloneo
Mattheum nomine et ait illi sequere me et surgens  secutus est eum
10 et factum est discumbente eo in domo ecce multi publicani  et
peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis  eius
11 et videntes Pharisaei dicebant discipulis eius quare cum
publicanis et peccatoribus manducat magister vester
12 at Iesus audiens ait non est opus valentibus medico sed  male
habentibus
13 euntes autem discite quid est misericordiam volo et non
sacrificium non enim veni vocare iustos sed peccatores
14 tunc accesserunt ad eum discipuli Iohannis dicentes quare  nos et
Pharisaei ieiunamus frequenter discipuli autem tui non  ieiunant
15 et ait illis Iesus numquid possunt filii sponsi lugere  quamdiu
cum illis est sponsus venient autem dies cum auferetur  ab eis
sponsus et tunc ieiunabunt
16 nemo autem inmittit commissuram panni rudis in vestimentum  vetus
tollit enim plenitudinem eius a vestimento et peior  scissura fit
17 neque mittunt vinum novum in utres veteres alioquin  rumpuntur
utres et vinum effunditur et utres pereunt sed vinum  novum in utres
novos mittunt et ambo conservantur
18 haec illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit et  adorabat
eum dicens filia mea modo defuncta est sed veni inpone  manum super
eam et vivet
19 et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius
20 et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim  annis
accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius
21 dicebat enim intra se si tetigero tantum vestimentum eius  salva
ero
22 at Iesus conversus et videns eam dixit confide filia fides  tua te
salvam fecit et salva facta est mulier ex illa hora
23 et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset  tibicines et
turbam tumultuantem
24 dicebat recedite non est enim mortua puella sed dormit et
deridebant eum
25 et cum eiecta esset turba intravit et tenuit manum eius et
surrexit puella
26 et exiit fama haec in universam terram illam
27 et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes  et
dicentes miserere nostri Fili David
28 cum autem venisset domum accesserunt ad eum caeci et dicit  eis
Iesus creditis quia possum hoc facere vobis dicunt ei  utique Domine
29 tunc tetigit oculos eorum dicens secundum fidem vestram  fiat
vobis
30 et aperti sunt oculi illorum et comminatus est illis Iesus  dicens
videte ne quis sciat
31 illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa
32 egressis autem illis ecce obtulerunt ei hominem mutum  daemonium
habentem
33 et eiecto daemone locutus est mutus et miratae sunt turbae
dicentes numquam paruit sic in Israhel
34 Pharisaei autem dicebant in principe daemoniorum eicit  daemones
35 et circumibat Iesus civitates omnes et castella docens in
synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem
languorem et omnem infirmitatem
36 videns autem turbas misertus est eis quia erant vexati et
iacentes sicut oves non habentes pastorem
37 tunc dicit discipulis suis messis quidem multa operarii  autem
pauci
38 rogate ergo dominum messis ut eiciat operarios in messem  suam

Vangelo secondo Matteo 10
1 et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis  potestatem
spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent  omnem languorem et
omnem infirmitatem
2 duodecim autem apostolorum nomina sunt haec primus Simon  qui
dicitur Petrus et Andreas frater eius
3 Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et  Bartholomeus
Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et  Thaddeus
4 Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eum
5 hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens in viam  gentium
ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne  intraveritis
6 sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel
7 euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum
caelorum
8 infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones  eicite
gratis accepistis gratis date
9 nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in  zonis
vestris
10 non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta  neque
virgam dignus enim est operarius cibo suo
11 in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis  interrogate
quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis
12 intrantes autem in domum salutate eam
13 et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam  si
autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur
14 et quicumque non receperit vos neque audierit sermones  vestros
exeuntes foras de domo vel de civitate excutite  pulverem de pedibus
vestris
15 amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et
Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati
16 ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo
prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae
17 cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et  in
synagogis suis flagellabunt vos
18 et ad praesides et ad reges ducemini propter me in  testimonium
illis et gentibus
19 cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid  loquamini
dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini
20 non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris  vestri qui
loquitur in vobis
21 tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et
insurgent filii in parentes et morte eos adficient
22 et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem
perseveraverit in finem hic salvus erit
23 cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in  aliam amen
enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel  donec veniat
Filius hominis
24 non est discipulus super magistrum nec servus super  dominum suum
25 sufficit discipulo ut sit sicut magister eius et servus  sicut
dominus eius si patrem familias Beelzebub vocaverunt  quanto magis
domesticos eius
26 ne ergo timueritis eos nihil enim opertum quod non  revelabitur et
occultum quod non scietur
27 quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in  aure
auditis praedicate super tecta
28 et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non  possunt
occidere sed potius eum timete qui potest et animam et  corpus
perdere in gehennam
29 nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet  super
terram sine Patre vestro
30 vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt
31 nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos
32 omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor  et ego
eum coram Patre meo qui est in caelis
33 qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum  coram
Patre meo qui est in caelis
34 nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non  veni
pacem mittere sed gladium
35 veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam
adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam
36 et inimici hominis domestici eius
37 qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus  et qui
amat filium aut filiam super me non est me dignus
38 et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me  dignus
39 qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit  animam
suam propter me inveniet eam
40 qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum  qui me
misit
41 qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem  prophetae
accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti  mercedem iusti
accipiet
42 et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem  aquae
frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non  perdet
mercedem suam

Vangelo secondo Matteo 11
1 et factum est cum consummasset Iesus praecipiens duodecim
discipulis suis transiit inde ut doceret et praedicaret in
civitatibus eorum
2 Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi  mittens duos
de discipulis suis
3 ait illi tu es qui venturus es an alium expectamus
4 et respondens Iesus ait illis euntes renuntiate Iohanni  quae
auditis et videtis
5 caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi  audiunt
mortui resurgunt pauperes evangelizantur
6 et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me
7 illis autem abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de  Iohanne
quid existis in desertum videre harundinem vento  agitatam
8 sed quid existis videre hominem mollibus vestitum ecce qui
mollibus vestiuntur in domibus regum sunt
9 sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus  quam
prophetam
10 hic enim est de quo scriptum est ecce ego mitto angelum  meum ante
faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te
11 amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum maior  Iohanne
Baptista qui autem minor est in regno caelorum maior  est illo
12 a diebus autem Iohannis Baptistae usque nunc regnum  caelorum vim
patitur et violenti rapiunt illud
13 omnes enim prophetae et lex usque ad Iohannem  prophetaverunt
14 et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est
15 qui habet aures audiendi audiat
16 cui autem similem aestimabo generationem istam similis est  pueris
sedentibus in foro qui clamantes coaequalibus
17 dicunt cecinimus vobis et non saltastis lamentavimus et  non
planxistis
18 venit enim Iohannes neque manducans neque bibens et dicunt
daemonium habet
19 venit Filius hominis manducans et bibens et dicunt ecce  homo
vorax et potator vini publicanorum et peccatorum amicus et
iustificata est sapientia a filiis suis
20 tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus factae sunt  plurimae
virtutes eius quia non egissent paenitentiam
21 vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et  Sidone
factae essent virtutes quae factae sunt in vobis olim in  cilicio et
cinere paenitentiam egissent
22 verumtamen dico vobis Tyro et Sidoni remissius erit in die
iudicii quam vobis
23 et tu Capharnaum numquid usque in caelum exaltaberis usque  in
infernum descendes quia si in Sodomis factae fuissent  virtutes quae
factae sunt in te forte mansissent usque in hunc  diem
24 verumtamen dico vobis quia terrae Sodomorum remissius erit  in die
iudicii quam tibi
25 in illo tempore respondens Iesus dixit confiteor tibi  Pater
Domine caeli et terrae quia abscondisti haec a  sapientibus et
prudentibus et revelasti ea parvulis
26 ita Pater quoniam sic fuit placitum ante te
27 omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium  nisi
Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit  Filius
revelare
28 venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego  reficiam
vos
29 tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis  sum et
humilis corde et invenietis requiem animabus vestris
30 iugum enim meum suave est et onus meum leve est

Vangelo secondo Matteo 12
1 in illo tempore abiit Iesus sabbato per sata discipuli  autem eius
esurientes coeperunt vellere spicas et manducare
2 Pharisaei autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui  faciunt
quod non licet eis facere sabbatis
3 at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando  esuriit
et qui cum eo erant
4 quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis  comedit quos
non licebat ei edere neque his qui cum eo erant  nisi solis
sacerdotibus
5 aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo
sabbatum violant et sine crimine sunt
6 dico autem vobis quia templo maior est hic
7 si autem sciretis quid est misericordiam volo et non  sacrificium
numquam condemnassetis innocentes
8 dominus est enim Filius hominis etiam sabbati
9 et cum inde transisset venit in synagogam eorum
10 et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum  dicentes si
licet sabbatis curare ut accusarent eum
11 ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat  ovem
unam et si ceciderit haec sabbatis in foveam nonne tenebit  et
levabit eam
12 quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis  benefacere
13 tunc ait homini extende manum tuam et extendit et  restituta est
sanitati sicut altera
14 exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum  quomodo
eum perderent
15 Iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi  et
curavit eos omnes
16 et praecepit eis ne manifestum eum facerent
17 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam  dicentem
18 ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene  placuit
animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium  gentibus
nuntiabit
19 non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in  plateis
vocem eius
20 harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non
extinguet donec eiciat ad victoriam iudicium
21 et in nomine eius gentes sperabunt
22 tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et  curavit
eum ita ut loqueretur et videret
23 et stupebant omnes turbae et dicebant numquid hic est  Filius
David
24 Pharisaei autem audientes dixerunt hic non eicit daemones  nisi in
Beelzebub principe daemoniorum
25 Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne  regnum
divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus  divisa contra
se non stabit
26 et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est  quomodo ergo
stabit regnum eius
27 et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo  eiciunt
ideo ipsi iudices erunt vestri
28 si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones igitur pervenit  in vos
regnum Dei
29 aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et  vasa eius
diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum  illius diripiat
30 qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum
spargit
31 ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur  hominibus
Spiritus autem blasphemia non remittetur
32 et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis  remittetur ei
qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non  remittetur ei neque in
hoc saeculo neque in futuro
33 aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite  arborem
malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor  agnoscitur
34 progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis  mali ex
abundantia enim cordis os loquitur
35 bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de  malo
thesauro profert mala
36 dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti  fuerint
homines reddent rationem de eo in die iudicii
37 ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis
condemnaberis
38 tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis  dicentes
magister volumus a te signum videre
39 qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum
quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae
40 sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et  tribus
noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus  diebus et
tribus noctibus
41 viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et
condemnabunt eam quia paenitentiam egerunt in praedicatione  Ionae et
ecce plus quam Iona hic
42 regina austri surget in iudicio cum generatione ista et
condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam
Salomonis et ecce plus quam Salomon hic
43 cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per  loca
arida quaerens requiem et non invenit
44 tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens  invenit
vacantem scopis mundatam et ornatam
45 tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum  nequiores se et
intrantes habitant ibi et fiunt novissima  hominis illius peiora
prioribus sic erit et generationi huic  pessimae
46 adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres  stabant
foris quaerentes loqui ei
47 dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris  stant
quaerentes te
48 at ipse respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et  qui
sunt fratres mei
49 et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea  et
fratres mei
50 quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis  est
ipse meus et frater et soror et mater est

Vangelo secondo Matteo 13
1 in illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare
2 et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in  naviculam
ascendens sederet et omnis turba stabat in litore
3 et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui
seminat seminare
4 et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt  volucres
et comederunt ea
5 alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram  multam et
continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem  terrae
6 sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem  aruerunt
7 alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et
suffocaverunt ea
8 alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum  aliud
centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum
9 qui habet aures audiendi audiat
10 et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis  loqueris
eis
11 qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse  mysteria
regni caelorum illis autem non est datum
12 qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet  et
quod habet auferetur ab eo
13 ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et
audientes non audiunt neque intellegunt
14 et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis  et non
intellegetis et videntes videbitis et non videbitis
15 incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter
audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et
auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem  eos
16 vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia
audiunt
17 amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti  cupierunt
videre quae videtis et non viderunt et audire quae  auditis et non
audierunt
18 vos ergo audite parabolam seminantis
19 omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus  et
rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus  viam
seminatus est
20 qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum  audit et
continuo cum gaudio accipit illud
21 non habet autem in se radicem sed est temporalis facta  autem
tribulatione et persecutione propter verbum continuo  scandalizatur
22 qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit  et
sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat  verbum et
sine fructu efficitur
23 qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit  verbum et
intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem  centum aliud
autem sexaginta porro aliud triginta
24 aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est  regnum
caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo
25 cum autem dormirent homines venit inimicus eius et  superseminavit
zizania in medio tritici et abiit
26 cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc  apparuerunt et
zizania
27 accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine  nonne
bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania
28 et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt  ei vis
imus et colligimus ea
29 et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul  cum eis
et triticum
30 sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore  messis
dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea  fasciculos
ad conburendum triticum autem congregate in horreum  meum
31 aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum  caelorum
grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro  suo
32 quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem  creverit
maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut  volucres caeli
veniant et habitent in ramis eius
33 aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum
fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus
donec fermentatum est totum
34 haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et  sine
parabolis non loquebatur eis
35 ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem  aperiam in
parabolis os meum eructabo abscondita a  constitutione mundi
36 tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum
discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri
37 qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius  hominis
38 ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii  regni
zizania autem filii sunt nequam
39 inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero
consummatio saeculi est messores autem angeli sunt
40 sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic  erit in
consummatione saeculi
41 mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno  eius
omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem
42 et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor
dentium
43 tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui  habet
aures audiat
44 simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro  quem qui
invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et  vendit
universa quae habet et emit agrum illum
45 iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori  quaerenti
bonas margaritas
46 inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit  omnia quae
habuit et emit eam
47 iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare  et ex
omni genere congreganti
48 quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes
elegerunt bonos in vasa malos autem foras miserunt
49 sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli et  separabunt
malos de medio iustorum
50 et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor
dentium
51 intellexistis haec omnia dicunt ei etiam
52 ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum  similis est
homini patri familias qui profert de thesauro suo  nova et vetera
53 et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas  transiit
inde
54 et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum  ita ut
mirarentur et dicerent unde huic sapientia haec et  virtutes
55 nonne hic est fabri filius nonne mater eius dicitur Maria  et
fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas
56 et sorores eius nonne omnes apud nos sunt unde ergo huic  omnia
ista
57 et scandalizabantur in eo Iesus autem dixit eis non est  propheta
sine honore nisi in patria sua et in domo sua
58 et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem  illorum

Vangelo secondo Matteo 14
1 in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu
2 et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit  a
mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo
3 Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in  carcere
propter Herodiadem uxorem fratris sui
4 dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eam
5 et volens illum occidere timuit populum quia sicut  prophetam eum
habebant
6 die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in  medio et
placuit Herodi
7 unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque  postulasset
ab eo
8 at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco  caput
Iohannis Baptistae
9 et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui
pariter recumbebant iussit dari
10 misitque et decollavit Iohannem in carcere
11 et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et  tulit
matri suae
12 et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et  sepelierunt illud
et venientes nuntiaverunt Iesu
13 quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum
desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum  pedestres
de civitatibus
14 et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et  curavit
languidos eorum
15 vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius  dicentes
desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte  turbas ut euntes
in castella emant sibi escas
16 Iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis  vos
manducare
17 responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos  pisces
18 qui ait eis adferte illos mihi huc
19 et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis  quinque
panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum  benedixit et fregit
et dedit discipulis panes discipuli autem  turbis
20 et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt  reliquias
duodecim cofinos fragmentorum plenos
21 manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum  exceptis
mulieribus et parvulis
22 et statim iussit discipulos ascendere in navicula et  praecedere
eum trans fretum donec dimitteret turbas
23 et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere  autem
facto solus erat ibi
24 navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus erat  enim
contrarius ventus
25 quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra  mare
26 et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt  dicentes quia
fantasma est et prae timore clamaverunt
27 statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego  sum
nolite timere
28 respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me  venire ad
te super aquas
29 at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula  ambulabat super
aquam ut veniret ad Iesum
30 videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi  clamavit
dicens Domine salvum me fac
31 et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait  illi
modicae fidei quare dubitasti
32 et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus
33 qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum  dicentes
vere Filius Dei es
34 et cum transfretassent venerunt in terram Gennesar
35 et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in  universam
regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes
36 et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent  et
quicumque tetigerunt salvi facti sunt

Vangelo secondo Matteo 15
1 tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et  Pharisaei
dicentes
2 quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum  non enim
lavant manus suas cum panem manducant
3 ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini
mandatum Dei propter traditionem vestram
4 nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit  patri
vel matri morte moriatur
5 vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus
quodcumque est ex me tibi proderit
6 et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum  fecistis
mandatum Dei propter traditionem vestram
7 hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicens
8 populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a  me
9 sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata  hominum
10 et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite
11 non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit  ex ore
hoc coinquinat hominem
12 tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia  Pharisaei
audito verbo scandalizati sunt
13 at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit  Pater
meus caelestis eradicabitur
14 sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si  caeco
ducatum praestet ambo in foveam cadunt
15 respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam  istam
16 at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis
17 non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem  vadit et
in secessum emittitur
18 quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea  coinquinant
hominem
19 de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia  adulteria
fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae
20 haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus
manducare non coinquinat hominem
21 et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis
22 et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit  dicens
ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a  daemonio vexatur
23 qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius  rogabant
eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos
24 ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae
perierunt domus Israhel
25 at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me
26 qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et  mittere
canibus
27 at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis  quae
cadunt de mensa dominorum suorum
28 tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides  tua fiat
tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora
29 et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et
ascendens in montem sedebat ibi
30 et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos  clodos
caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad  pedes eius et
curavit eos
31 ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos
ambulantes caecos videntes et magnificabant Deum Israhel
32 Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor  turbae quia
triduo iam perseverant mecum et non habent quod  manducent et
dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via
33 et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes  tantos ut
saturemus turbam tantam
34 et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt  septem et
paucos pisciculos
35 et praecepit turbae ut discumberet super terram
36 et accipiens septem panes et pisces et gratias agens  fregit et
dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo
37 et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de
fragmentis tulerunt septem sportas plenas
38 erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra
parvulos et mulieres
39 et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines  Magedan

Vangelo secondo Matteo 16
1 et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei temptantes et
rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis
2 at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum  erit
rubicundum est enim caelum
3 et mane hodie tempestas rutilat enim triste caelum
4 faciem ergo caeli diiudicare nostis signa autem temporum  non
potestis generatio mala et adultera signum quaerit et  signum non
dabitur ei nisi signum Ionae et relictis illis abiit
5 et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt  panes
accipere
6 qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum  et
Sadducaeorum
7 at illi cogitabant inter se dicentes quia panes non  accepimus
8 sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae  fidei
quia panes non habetis
9 nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque  milium
hominum et quot cofinos sumpsistis
10 neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas
sumpsistis
11 quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete  a
fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum
12 tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento  panum sed
a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum
13 venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et  interrogabat
discipulos suos dicens quem dicunt homines esse  Filium hominis
14 at illi dixerunt alii Iohannem Baptistam alii autem Heliam  alii
vero Hieremiam aut unum ex prophetis
15 dicit illis vos autem quem me esse dicitis
16 respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei  vivi
17 respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona  quia
caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in  caelis est
18 et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram
aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt  adversum
eam
19 et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris  super
terram erit ligatum in caelis et quodcumque solveris  super terram
erit solutum in caelis
20 tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia  ipse esset
Iesus Christus
21 exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia  oporteret eum
ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et  scribis et
principibus sacerdotum et occidi et tertia die  resurgere
22 et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens absit  a te
Domine non erit tibi hoc
23 qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es  mihi
quia non sapis ea quae Dei sunt sed ea quae hominum
24 tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me  venire
abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me
25 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui  autem
perdiderit animam suam propter me inveniet eam
26 quid enim prodest homini si mundum universum lucretur  animae vero
suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo  commutationem pro
anima sua
27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum  angelis
suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius
28 amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non  gustabunt
mortem donec videant Filium hominis venientem in  regno suo

Vangelo secondo Matteo 17
1 et post dies sex adsumpsit Iesus Petrum et Iacobum et  Iohannem
fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum
2 et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius  sicut
sol vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix
3 et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentes
4 respondens autem Petrus dixit ad Iesum Domine bonum est nos  hic
esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi  unum et
Heliae unum
5 adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce  vox de
nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi  bene conplacuit
ipsum audite
6 et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et  timuerunt
valde
7 et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis surgite et  nolite
timere
8 levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum  Iesum
9 et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens  nemini
dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis  resurgat
10 et interrogaverunt eum discipuli dicentes quid ergo  scribae
dicunt quod Heliam oporteat primum venire
11 at ille respondens ait eis Helias quidem venturus est et
restituet omnia
12 dico autem vobis quia Helias iam venit et non cognoverunt  eum sed
fecerunt in eo quaecumque voluerunt sic et Filius  hominis passurus
est ab eis
13 tunc intellexerunt discipuli quia de Iohanne Baptista  dixisset
eis
14 et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus  provolutus
ante eum dicens Domine miserere filii mei quia  lunaticus est et male
patitur nam saepe cadit in ignem et  crebro in aquam
15 et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum
16 respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa  quousque
ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad  me
17 et increpavit ei Iesus et exiit ab eo daemonium et curatus  est
puer ex illa hora
18 tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt  quare nos
non potuimus eicere illum
19 dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe  dico vobis
si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis  monti huic transi
hinc et transibit et nihil inpossibile erit  vobis
20 hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium
21 conversantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus  Filius
hominis tradendus est in manus hominum
22 et occident eum et tertio die resurget et contristati sunt
vehementer
23 et cum venissent Capharnaum accesserunt qui didragma  accipiebant
ad Petrum et dixerunt magister vester non solvit  didragma
24 ait etiam et cum intrasset domum praevenit eum Iesus  dicens quid
tibi videtur Simon reges terrae a quibus accipiunt  tributum vel
censum a filiis suis an ab alienis
25 et ille dixit ab alienis dixit illi Iesus ergo liberi sunt  filii
26 ut autem non scandalizemus eos vade ad mare et mitte hamum  et eum
piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore eius  invenies
staterem illum sumens da eis pro me et te

Vangelo secondo Matteo 18
1 in illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes quis  putas
maior est in regno caelorum
2 et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum
3 et dixit amen dico vobis nisi conversi fueritis et  efficiamini
sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorum
4 quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste hic est  maior
in regno caelorum
5 et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me  suscipit
6 qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me  credunt
expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius  et demergatur
in profundum maris
7 vae mundo ab scandalis necesse est enim ut veniant scandala
verumtamen vae homini per quem scandalum venit
8 si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum  et
proice abs te bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel  clodum
quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem  aeternum
9 et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te  bonum
tibi est unoculum in vitam intrare quam duos oculos  habentem mitti
in gehennam ignis
10 videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis  quia
angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui  in caelis
est
11 venit enim Filius hominis salvare quod perierat
12 quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves et  erraverit una
ex eis nonne relinquet nonaginta novem in  montibus et vadit quaerere
eam quae erravit
13 et si contigerit ut inveniat eam amen dico vobis quia  gaudebit
super eam magis quam super nonaginta novem quae non  erraverunt
14 sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in caelis est  ut
pereat unus de pusillis istis
15 si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum  inter
te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum
16 si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos  ut in
ore duorum testium vel trium stet omne verbum
17 quod si non audierit eos dic ecclesiae si autem et  ecclesiam non
audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus
18 amen dico vobis quaecumque alligaveritis super terram  erunt
ligata et in caelo et quaecumque solveritis super terram  erunt
soluta et in caelo
19 iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super  terram
de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo  qui in caelis
est
20 ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi  sum in
medio eorum
21 tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit  in me
frater meus et dimittam ei usque septies
22 dicit illi Iesus non dico tibi usque septies sed usque  septuagies
septies
23 ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui  voluit
rationem ponere cum servis suis
24 et cum coepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui  debebat
decem milia talenta
25 cum autem non haberet unde redderet iussit eum dominus  venundari
et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et  reddi
26 procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam  habe in
me et omnia reddam tibi
27 misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum
dimisit ei
28 egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis  qui
debebat ei centum denarios et tenens suffocabat eum dicens  redde
quod debes
29 et procidens conservus eius rogabat eum dicens patientiam  habe in
me et omnia reddam tibi
30 ille autem noluit sed abiit et misit eum in carcerem donec
redderet debitum
31 videntes autem conservi eius quae fiebant contristati sunt  valde
et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta  erant
32 tunc vocavit illum dominus suus et ait illi serve nequam  omne
debitum dimisi tibi quoniam rogasti me
33 non ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego  tui
misertus sum
34 et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus quoadusque
redderet universum debitum
35 sic et Pater meus caelestis faciet vobis si non  remiseritis
unusquisque fratri suo de cordibus vestris

Vangelo secondo Matteo 19
1 et factum est cum consummasset Iesus sermones istos  migravit a
Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanen
2 et secutae sunt eum turbae multae et curavit eos ibi
3 et accesserunt ad eum Pharisaei temptantes eum et dicentes  si
licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa
4 qui respondens ait eis non legistis quia qui fecit ab  initio
masculum et feminam fecit eos
5 et dixit propter hoc dimittet homo patrem et matrem et  adherebit
uxori suae et erunt duo in carne una
6 itaque iam non sunt duo sed una caro quod ergo Deus  coniunxit homo
non separet
7 dicunt illi quid ergo Moses mandavit dari libellum repudii  et
dimittere
8 ait illis quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit  vobis
dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuit
9 dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi  ob
fornicationem et aliam duxerit moechatur et qui dimissam  duxerit
moechatur
10 dicunt ei discipuli eius si ita est causa homini cum uxore  non
expedit nubere
11 qui dixit non omnes capiunt verbum istud sed quibus datum  est
12 sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt et  sunt
eunuchi qui facti sunt ab hominibus et sunt eunuchi qui se  ipsos
castraverunt propter regnum caelorum qui potest capere  capiat
13 tunc oblati sunt ei parvuli ut manus eis inponeret et  oraret
discipuli autem increpabant eis
14 Iesus vero ait eis sinite parvulos et nolite eos prohibere  ad me
venire talium est enim regnum caelorum
15 et cum inposuisset eis manus abiit inde
16 et ecce unus accedens ait illi magister bone quid boni  faciam ut
habeam vitam aeternam
17 qui dixit ei quid me interrogas de bono unus est bonus  Deus si
autem vis ad vitam ingredi serva mandata
18 dicit illi quae Iesus autem dixit non homicidium facies  non
adulterabis non facies furtum non falsum testimonium dices
19 honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut te  ipsum
20 dicit illi adulescens omnia haec custodivi quid adhuc mihi  deest
21 ait illi Iesus si vis perfectus esse vade vende quae habes  et da
pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere  me
22 cum audisset autem adulescens verbum abiit tristis erat  enim
habens multas possessiones
23 Iesus autem dixit discipulis suis amen dico vobis quia  dives
difficile intrabit in regnum caelorum
24 et iterum dico vobis facilius est camelum per foramen acus
transire quam divitem intrare in regnum caelorum
25 auditis autem his discipuli mirabantur valde dicentes quis  ergo
poterit salvus esse
26 aspiciens autem Iesus dixit illis apud homines hoc  inpossibile
est apud Deum autem omnia possibilia sunt
27 tunc respondens Petrus dixit ei ecce nos reliquimus omnia  et
secuti sumus te quid ergo erit nobis
28 Iesus autem dixit illis amen dico vobis quod vos qui  secuti estis
me in regeneratione cum sederit Filius hominis in  sede maiestatis
suae sedebitis et vos super sedes duodecim  iudicantes duodecim
tribus Israhel
29 et omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut  patrem
aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen  meum
centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit
30 multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi

Vangelo secondo Matteo 20
1 simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui  exiit
primo mane conducere operarios in vineam suam
2 conventione autem facta cum operariis ex denario diurno  misit eos
in vineam suam
3 et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro
otiosos
4 et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit  dabo
vobis
5 illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et  nonam horam
et fecit similiter
6 circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et  dicit illis
quid hic statis tota die otiosi
7 dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in  vineam
8 cum sero autem factum esset dicit dominus vineae  procuratori suo
voca operarios et redde illis mercedem  incipiens a novissimis usque
ad primos
9 cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant  acceperunt
singulos denarios
10 venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent
accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios
11 et accipientes murmurabant adversus patrem familias
12 dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos  nobis
fecisti qui portavimus pondus diei et aestus
13 at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi  iniuriam
nonne ex denario convenisti mecum
14 tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo  dare
sicut et tibi
15 aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam  est
quia ego bonus sum
16 sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt  enim
vocati pauci autem electi
17 et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim  discipulos
secreto et ait illis
18 ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur
principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte
19 et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et
crucifigendum et tertia die resurget
20 tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis  suis
adorans et petens aliquid ab eo
21 qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo  filii mei
unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno  tuo
22 respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis  potestis
bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei  possumus
23 ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad  dexteram
meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus  paratum est a
Patre meo
24 et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus
25 Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes
gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem  exercent in
eos
26 non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos  maior
fieri sit vester minister
27 et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus
28 sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare  et dare
animam suam redemptionem pro multis
29 et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba  multa
30 et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus
transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili  David
31 turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis  clamabant
dicentes Domine miserere nostri Fili David
32 et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut  faciam vobis
33 dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri
34 misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et  confestim
viderunt et secuti sunt eum

Vangelo secondo Matteo 21
1 et cum adpropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage  ad
montem Oliveti tunc Iesus misit duos discipulos
2 dicens eis ite in castellum quod contra vos est et statim
invenietis asinam alligatam et pullum cum ea solvite et  adducite
mihi
3 et si quis vobis aliquid dixerit dicite quia Dominus his  opus
habet et confestim dimittet eos
4 hoc autem factum est ut impleretur quod dictum est per  prophetam
dicentem
5 dicite filiae Sion ecce rex tuus venit tibi mansuetus et  sedens
super asinam et pullum filium subiugalis
6 euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Iesus
7 et adduxerunt asinam et pullum et inposuerunt super eis  vestimenta
sua et eum desuper sedere fecerunt
8 plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via alii  autem
caedebant ramos de arboribus et sternebant in via
9 turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur  clamabant
dicentes osanna Filio David benedictus qui venturus  est in nomine
Domini osanna in altissimis
10 et cum intrasset Hierosolymam commota est universa civitas  dicens
quis est hic
11 populi autem dicebant hic est Iesus propheta a Nazareth  Galilaeae
12 et intravit Iesus in templum Dei et eiciebat omnes  vendentes et
ementes in templo et mensas nummulariorum et  cathedras vendentium
columbas evertit
13 et dicit eis scriptum est domus mea domus orationis  vocabitur vos
autem fecistis eam speluncam latronum
14 et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanavit  eos
15 videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia  quae
fecit et pueros clamantes in templo et dicentes osanna  Filio David
indignati sunt
16 et dixerunt ei audis quid isti dicant Iesus autem dicit  eis
utique numquam legistis quia ex ore infantium et lactantium
perfecisti laudem
17 et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam  ibique
mansit
18 mane autem revertens in civitatem esuriit
19 et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et  nihil
invenit in ea nisi folia tantum et ait illi numquam ex te  fructus
nascatur in sempiternum et arefacta est continuo  ficulnea
20 et videntes discipuli mirati sunt dicentes quomodo  continuo aruit
21 respondens autem Iesus ait eis amen dico vobis si  habueritis
fidem et non haesitaveritis non solum de ficulnea  facietis sed et si
monti huic dixeritis tolle et iacta te in  mare fiet
22 et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes  accipietis
23 et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem  principes
sacerdotum et seniores populi dicentes in qua  potestate haec facis
et quis tibi dedit hanc potestatem
24 respondens Iesus dixit illis interrogabo vos et ego unum  sermonem
quem si dixeritis mihi et ego vobis dicam in qua  potestate haec
facio
25 baptismum Iohannis unde erat e caelo an ex hominibus at  illi
cogitabant inter se dicentes si dixerimus e caelo dicet  nobis quare
ergo non credidistis illi
26 si autem dixerimus ex hominibus timemus turbam omnes enim  habent
Iohannem sicut prophetam
27 et respondentes Iesu dixerunt nescimus ait illis et ipse  nec ego
dico vobis in qua potestate haec facio
28 quid autem vobis videtur homo habebat duos filios et  accedens ad
primum dixit fili vade hodie operare in vinea mea
29 ille autem respondens ait nolo postea autem paenitentia  motus
abiit
30 accedens autem ad alterum dixit similiter at ille  respondens ait
eo domine et non ivit
31 quis ex duobus fecit voluntatem patris dicunt novissimus  dicit
illis Iesus amen dico vobis quia publicani et meretrices  praecedunt
vos in regno Dei
32 venit enim ad vos Iohannes in via iustitiae et non  credidistis ei
publicani autem et meretrices crediderunt ei vos  autem videntes nec
paenitentiam habuistis postea ut crederetis  ei
33 aliam parabolam audite homo erat pater familias qui  plantavit
vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea  torcular et
aedificavit turrem et locavit eam agricolis et  peregre profectus est
34 cum autem tempus fructuum adpropinquasset misit servos  suos ad
agricolas ut acciperent fructus eius
35 et agricolae adprehensis servis eius alium ceciderunt  alium
occiderunt alium vero lapidaverunt
36 iterum misit alios servos plures prioribus et fecerunt  illis
similiter
37 novissime autem misit ad eos filium suum dicens verebuntur  filium
meum
38 agricolae autem videntes filium dixerunt intra se hic est  heres
venite occidamus eum et habebimus hereditatem eius
39 et adprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt
40 cum ergo venerit dominus vineae quid faciet agricolis  illis
41 aiunt illi malos male perdet et vineam locabit aliis  agricolis
qui reddant ei fructum temporibus suis
42 dicit illis Iesus numquam legistis in scripturis lapidem  quem
reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli  a Domino
factum est istud et est mirabile in oculis nostris
43 ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et  dabitur
genti facienti fructus eius
44 et qui ceciderit super lapidem istum confringetur super  quem vero
ceciderit conteret eum
45 et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei  parabolas eius
cognoverunt quod de ipsis diceret
46 et quaerentes eum tenere timuerunt turbas quoniam sicut  prophetam
eum habebant

Vangelo secondo Matteo 22
1 et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens
2 simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit  nuptias
filio suo
3 et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et  nolebant
venire
4 iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce  prandium
meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia  parata venite ad
nuptias
5 illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam  alius vero
ad negotiationem suam
6 reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos
occiderunt
7 rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus  suis
perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit
8 tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui  invitati
erant non fuerunt digni
9 ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate  ad
nuptias
10 et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos
invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae  discumbentium
11 intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi  hominem
non vestitum veste nuptiali
12 et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem
nuptialem at ille obmutuit
13 tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus  mittite
eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor  dentium
14 multi autem sunt vocati pauci vero electi
15 tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum  in
sermone
16 et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes  magister
scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et  non est tibi
cura de aliquo non enim respicis personam hominum
17 dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare  Caesari an
non
18 cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis
hypocritae
19 ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei  denarium
20 et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio
21 dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt  Caesaris
Caesari et quae sunt Dei Deo
22 et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt
23 in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non  esse
resurrectionem et interrogaverunt eum
24 dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non  habens
filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet  semen fratri
suo
25 erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta
defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri  suo
26 similiter secundus et tertius usque ad septimum
27 novissime autem omnium et mulier defuncta est
28 in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim
habuerunt eam
29 respondens autem Iesus ait illis erratis nescientes  scripturas
neque virtutem Dei
30 in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt  sicut
angeli Dei in caelo
31 de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum  est a
Deo dicente vobis
32 ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est  Deus
mortuorum sed viventium
33 et audientes turbae mirabantur in doctrina eius
34 Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset  Sadducaeis
convenerunt in unum
35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum
36 magister quod est mandatum magnum in lege
37 ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo  et in
tota anima tua et in tota mente tua
38 hoc est maximum et primum mandatum
39 secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut  te
ipsum
40 in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae
41 congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus
42 dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est  dicunt ei
David
43 ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum  dicens
44 dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam  inimicos
tuos scabillum pedum tuorum
45 si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est
46 et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit  quisquam ex
illa die eum amplius interrogare

Vangelo secondo Matteo 23
1 tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos
2 dicens super cathedram Mosi sederunt scribae et Pharisaei
3 omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite  secundum
opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non  faciunt
4 alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in  umeros
hominum digito autem suo nolunt ea movere
5 omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus  dilatant
enim phylacteria sua et magnificant fimbrias
6 amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras  in
synagogis
7 et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi
8 vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester  omnes
autem vos fratres estis
9 et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est  Pater
vester qui in caelis est
10 nec vocemini magistri quia magister vester unus est  Christus
11 qui maior est vestrum erit minister vester
12 qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se  humiliaverit
exaltabitur
13 vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia  clauditis
regnum caelorum ante homines vos enim non intratis  nec introeuntes
sinitis intrare
14 []
15 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia circuitis  mare et
aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus  facitis eum
filium gehennae duplo quam vos
16 vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per  templum
nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debet
17 stulti et caeci quid enim maius est aurum an templum quod
sanctificat aurum
18 et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem
iuraverit in dono quod est super illud debet
19 caeci quid enim maius est donum an altare quod sanctificat  donum
20 qui ergo iurat in altare iurat in eo et in omnibus quae  super
illud sunt
21 et qui iuraverit in templo iurat in illo et in eo qui  inhabitat
in ipso
22 et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et in eo qui  sedet
super eum
23 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia decimatis  mentam
et anethum et cyminum et reliquistis quae graviora sunt  legis
iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere  et illa non
omittere
24 duces caeci excolantes culicem camelum autem gluttientes
25 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia mundatis  quod de
foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt  rapina et
inmunditia
26 Pharisaee caece munda prius quod intus est calicis et  parapsidis
ut fiat et id quod de foris est mundum
27 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia similes  estis
sepulchris dealbatis quae a foris parent hominibus  speciosa intus
vero plena sunt ossibus mortuorum et omni  spurcitia
28 sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti intus  autem
pleni estis hypocrisi et iniquitate
29 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia aedificatis
sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum
30 et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non  essemus
socii eorum in sanguine prophetarum
31 itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis  eorum qui
prophetas occiderunt
32 et vos implete mensuram patrum vestrorum
33 serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a iudicio  gehennae
34 ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et  scribas ex
illis occidetis et crucifigetis et ex eis  flagellabitis in synagogis
vestris et persequemini de civitate  in civitatem
35 ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est  super
terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem  Zacchariae filii
Barachiae quem occidistis inter templum et  altare
36 amen dico vobis venient haec omnia super generationem  istam
37 Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas  eos qui
ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos  quemadmodum
gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti
38 ecce relinquitur vobis domus vestra deserta
39 dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis  benedictus
qui venit in nomine Domini

Vangelo secondo Matteo 24
1 et egressus Iesus de templo ibat et accesserunt discipuli  eius ut
ostenderent ei aedificationes templi
2 ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia amen  dico vobis
non relinquetur hic lapis super lapidem qui non  destruatur
3 sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum  discipuli
secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod  signum adventus
tui et consummationis saeculi
4 et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat
5 multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus  et
multos seducent
6 audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte  ne
turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis
7 consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt
pestilentiae et fames et terraemotus per loca
8 haec autem omnia initia sunt dolorum
9 tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis  odio
omnibus gentibus propter nomen meum
10 et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio
habebunt invicem
11 et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos
12 et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas  multorum
13 qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit
14 et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in
testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio
15 cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta  est a
Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit  intellegat
16 tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes
17 et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua
18 et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam
19 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
20 orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato
21 erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio  mundi
usque modo neque fiet
22 et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis  caro
sed propter electos breviabuntur dies illi
23 tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic  nolite
credere
24 surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt  signa
magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri  potest etiam
electi
25 ecce praedixi vobis
26 si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire  ecce in
penetrabilibus nolite credere
27 sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in  occidente ita
erit et adventus Filii hominis
28 ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae
29 statim autem post tribulationem dierum illorum sol  obscurabitur
et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de  caelo et virtutes
caelorum commovebuntur
30 et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc  plangent
omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis  venientem in nubibus
caeli cum virtute multa et maiestate
31 et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et  congregabunt
electos eius a quattuor ventis a summis caelorum  usque ad terminos
eorum
32 ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius  tener
fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas
33 ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est  in
ianuis
34 amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec  omnia
haec fiant
35 caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt
36 de die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum  nisi
Pater solus
37 sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii  hominis
38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et  bibentes
nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo  introivit in
arcam Noe
39 et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita  erit
et adventus Filii hominis
40 tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur
41 duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur
42 vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester  venturus sit
43 illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua  hora fur
venturus esset vigilaret utique et non sineret  perfodiri domum suam
44 ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius
hominis venturus est
45 quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit  dominus
suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore
46 beatus ille servus quem cum venerit dominus eius invenerit  sic
facientem
47 amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet  eum
48 si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram  facit
dominus meus venire
49 et coeperit percutere conservos suos manducet autem et  bibat cum
ebriis
50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora  qua
ignorat
51 et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic  erit
fletus et stridor dentium

Vangelo secondo Matteo 25
1 tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae  accipientes
lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae
2 quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes
3 sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum  secum
4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum  lampadibus
5 moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et  dormierunt
6 media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit  exite
obviam ei
7 tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt  lampades suas
8 fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro  quia
lampades nostrae extinguntur
9 responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat  nobis et
vobis ite potius ad vendentes et emite vobis
10 dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant
intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua
11 novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine  domine
aperi nobis
12 at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos
13 vigilate itaque quia nescitis diem neque horam
14 sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et  tradidit
illis bona sua
15 et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum
unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim
16 abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est  in eis
et lucratus est alia quinque
17 similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo
18 qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et  abscondit
pecuniam domini sui
19 post multum vero temporis venit dominus servorum illorum  et
posuit rationem cum eis
20 et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia  quinque
talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti  ecce alia
quinque superlucratus sum
21 ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia  super pauca
fuisti fidelis super multa te constituam intra in  gaudium domini tui
22 accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine  duo
talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum
23 ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia  super pauca
fuisti fidelis supra multa te constituam intra in  gaudium domini tui
24 accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine  scio
quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas  ubi non
sparsisti
25 et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce  habes quod
tuum est
26 respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger
sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi
27 oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et  veniens ego
recepissem utique quod meum est cum usura
28 tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem  talenta
29 omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non  habet et
quod videtur habere auferetur ab eo
30 et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic  erit
fletus et stridor dentium
31 cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes  angeli
cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae
32 et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos  ab
invicem sicut pastor segregat oves ab hedis
33 et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a  sinistris
34 tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite  benedicti
Patris mei possidete paratum vobis regnum a  constitutione mundi
35 esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis  mihi
bibere hospes eram et collexistis me
36 nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in  carcere eram
et venistis ad me
37 tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te  vidimus
esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum
38 quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut  nudum et
cooperuimus
39 aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus  ad te
40 et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu  fecistis
uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis
41 tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me  maledicti
in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis  eius
42 esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non
dedistis mihi potum
43 hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis  me
infirmus et in carcere et non visitastis me
44 tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te  vidimus
esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut  infirmum vel in
carcere et non ministravimus tibi
45 tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non
fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis
46 et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam  aeternam

Vangelo secondo Matteo 26
1 et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes  dixit
discipulis suis
2 scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis  tradetur ut
crucifigatur
3 tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores  populi in
atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas
4 et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent
5 dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in  populo
6 cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi
7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi  et
effudit super caput ipsius recumbentis
8 videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid  perditio
haec
9 potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus
10 sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri  opus
bonum operata est in me
11 nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper  habetis
12 mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad  sepeliendum me
fecit
13 amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc  evangelium in
toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam  eius
14 tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad
principes sacerdotum
15 et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam  at
illi constituerunt ei triginta argenteos
16 et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet
17 prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum  dicentes ubi
vis paremus tibi comedere pascha
18 at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei  magister
dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum  discipulis meis
19 et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et  paraverunt
pascha
20 vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis
21 et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum  me
traditurus est
22 et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego  sum
Domine
23 at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in  parapside hic
me tradet
24 Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae  autem
homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat  ei si natus
non fuisset homo ille
25 respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego  sum
rabbi ait illi tu dixisti
26 cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac  fregit
deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc  est corpus
meum
27 et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens  bibite ex
hoc omnes
28 hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis
effunditur in remissionem peccatorum
29 dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis  usque in
diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno  Patris mei
30 et hymno dicto exierunt in montem Oliveti
31 tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me  in
ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et  dispergentur oves
gregis
32 postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam
33 respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati  fuerint
in te ego numquam scandalizabor
34 ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam  gallus
cantet ter me negabis
35 ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te  negabo
similiter et omnes discipuli dixerunt
36 tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur  Gethsemani et
dixit discipulis suis sedete hic donec vadam  illuc et orem
37 et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit  contristari et
maestus esse
38 tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem  sustinete
hic et vigilate mecum
39 et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et  dicens mi
Pater si possibile est transeat a me calix iste  verumtamen non sicut
ego volo sed sicut tu
40 et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit  Petro
sic non potuistis una hora vigilare mecum
41 vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus  quidem
promptus est caro autem infirma
42 iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non  potest hic
calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua
43 et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi  eorum
gravati
44 et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem  sermonem
dicens
45 tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam  et
requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis  traditur in
manus peccatorum
46 surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit
47 adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et  cum eo
turba multa cum gladiis et fustibus a principibus  sacerdotum et
senioribus populi
48 qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens  quemcumque
osculatus fuero ipse est tenete eum
49 et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et  osculatus est
eum
50 dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt  et
manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum
51 et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum  exemit
gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum  amputavit
auriculam eius
52 tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum  omnes
enim qui acceperint gladium gladio peribunt
53 an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit  mihi
modo plus quam duodecim legiones angelorum
54 quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri
55 in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem  existis cum
gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud  vos sedebam docens
in templo et non me tenuistis
56 hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae  prophetarum
tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt
57 at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem  sacerdotum
ubi scribae et seniores convenerant
58 Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium  principis
sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris  ut videret finem
59 principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant  falsum
testimonium contra Iesum ut eum morti traderent
60 et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent  novissime
autem venerunt duo falsi testes
61 et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post
triduum aedificare illud
62 et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad  ea
quae isti adversum te testificantur
63 Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro  te per
Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei
64 dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo  videbitis
Filium hominis sedentem a dextris virtutis et  venientem in nubibus
caeli
65 tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens
blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis
blasphemiam
66 quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est  mortis
67 tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt  alii
autem palmas in faciem ei dederunt
68 dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te  percussit
69 Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una  ancilla
dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras
70 at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis
71 exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui  erant ibi
et hic erat cum Iesu Nazareno
72 et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem
73 et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro  vere
et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit
74 tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem  et
continuo gallus cantavit
75 et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam  gallus
cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare

Vangelo secondo Matteo 27
1 mane autem facto consilium inierunt omnes principes  sacerdotum et
seniores populi adversus Iesum ut eum morti  traderent
2 et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato  praesidi
3 tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset  paenitentia
ductus rettulit triginta argenteos principibus  sacerdotum et
senioribus
4 dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt  quid ad
nos tu videris
5 et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo  se
suspendit
6 principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non  licet
mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est
7 consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in  sepulturam
peregrinorum
8 propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager  sanguinis usque
in hodiernum diem
9 tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam  dicentem
et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati  quem
adpretiaverunt a filiis Israhel
10 et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi  Dominus
11 Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum  praeses
dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis
12 et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus  nihil
respondit
13 tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te  dicant
testimonia
14 et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur  praeses
vehementer
15 per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere  populo
unum vinctum quem voluissent
16 habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas
17 congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam  vobis
Barabban an Iesum qui dicitur Christus
18 sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum
19 sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius  dicens
nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per  visum
propter eum
20 princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis  ut
peterent Barabban Iesum vero perderent
21 respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de  duobus
dimitti at illi dixerunt Barabban
22 dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur
Christus
23 dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali  fecit
at illi magis clamabant dicentes crucifigatur
24 videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis  tumultus
fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens  innocens ego sum
a sanguine iusti huius vos videritis
25 et respondens universus populus dixit sanguis eius super  nos et
super filios nostros
26 tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum  tradidit eis
ut crucifigeretur
27 tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio
congregaverunt ad eum universam cohortem
28 et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei
29 et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius  et
harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant
dicentes have rex Iudaeorum
30 et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant  caput
eius
31 et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et  induerunt eum
vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigerent
32 exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem  hunc
angariaverunt ut tolleret crucem eius
33 et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est  Calvariae
locus
34 et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum  gustasset
noluit bibere
35 postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta  eius
sortem mittentes
36 et sedentes servabant eum
37 et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic  est
Iesus rex Iudaeorum
38 tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et  unus a
sinistris
39 praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua
40 et dicentes qui destruit templum et in triduo illud  reaedificat
salva temet ipsum si Filius Dei es descende de  cruce
41 similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis  et
senioribus dicentes
42 alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si  rex
Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei
43 confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia  Dei
Filius sum
44 id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo  inproperabant ei
45 a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam  terram
usque ad horam nonam
46 et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli  Heli
lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid  dereliquisti me
47 quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam  vocat
iste
48 et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit  aceto
et inposuit harundini et dabat ei bibere
49 ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias  liberans eum
50 Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum
51 et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo  usque
deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt
52 et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui
dormierant surrexerunt
53 et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius  venerunt in
sanctam civitatem et apparuerunt multis
54 centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso
terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere  Dei
Filius erat iste
55 erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant  Iesum
a Galilaea ministrantes ei
56 inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph  mater
et mater filiorum Zebedaei
57 cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab  Arimathia
nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu
58 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus  iussit
reddi corpus
59 et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda
60 et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in  petra et
advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit
61 erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes  contra
sepulchrum
62 altera autem die quae est post parasceven convenerunt  principes
sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum
63 dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit  adhuc
vivens post tres dies resurgam
64 iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne  forte
veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi  surrexit a
mortuis et erit novissimus error peior priore
65 ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut  scitis
66 illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem  cum
custodibus

Vangelo secondo Matteo 28
1 vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit  Maria
Magdalene et altera Maria videre sepulchrum
2 et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini
descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat  super eum
3 erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius  sicut
nix
4 prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti  sunt velut
mortui
5 respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos  scio
enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis
6 non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum  ubi
positus erat Dominus
7 et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce
praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi  vobis
8 et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio  currentes
nuntiare discipulis eius
9 et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem  accesserunt
et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum
10 tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus  meis ut
eant in Galilaeam ibi me videbunt
11 quae cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in  civitatem
et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae  facta fuerant
12 et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam  copiosam
dederunt militibus
13 dicentes dicite quia discipuli eius nocte venerunt et  furati sunt
eum nobis dormientibus
14 et si hoc auditum fuerit a praeside nos suadebimus ei et  securos
vos faciemus
15 at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et  divulgatum
est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum  diem
16 undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem  ubi
constituerat illis Iesus
17 et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt
18 et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi  omnis
potestas in caelo et in terra
19 euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine  Patris
et Filii et Spiritus Sancti
20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et  ecce ego
vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem  saeculi



