Evangelium secundum Marcum (Mr.)
Vangelo secondo Marco 1
1 initium evangelii Iesu Christi Filii Dei
2 sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum  ante
faciem tuam qui praeparabit viam tuam
3 vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite  semitas
eius
4 fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum
paenitentiae in remissionem peccatorum
5 et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et  Hierosolymitae
universi et baptizabantur ab illo in Iordane  flumine confitentes
peccata sua
6 et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia  circa
lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat
7 et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum
dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius
8 ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu  Sancto
9 et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth  Galilaeae et
baptizatus est in Iordane ab Iohanne
10 et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et  Spiritum
tamquam columbam descendentem et manentem in ipso
11 et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te
conplacui
12 et statim Spiritus expellit eum in desertum
13 et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta  noctibus et
temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli  ministrabant illi
14 postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in  Galilaeam
praedicans evangelium regni Dei
15 et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit  regnum
Dei paenitemini et credite evangelio
16 et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et  Andream
fratrem eius mittentes retia in mare erant enim  piscatores
17 et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri  piscatores
hominum
18 et protinus relictis retibus secuti sunt eum
19 et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et  Iohannem
fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia
20 et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in  navi cum
mercennariis secuti sunt eum
21 et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus  synagogam
docebat eos
22 et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi
potestatem habens et non sicut scribae
23 et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et  exclamavit
24 dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos  scio
qui sis Sanctus Dei
25 et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de  homine
26 et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna
exivit ab eo
27 et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes
quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et
spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei
28 et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae
29 et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum  Simonis et
Andreae cum Iacobo et Iohanne
30 decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim  dicunt ei
de illa
31 et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo  dimisit
eam febris et ministrabat eis
32 vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum  omnes
male habentes et daemonia habentes
33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam
34 et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et  daemonia
multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam  sciebant eum
35 et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum  ibique
orabat
36 et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant
37 et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te
38 et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi
praedicem ad hoc enim veni
39 et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et
daemonia eiciens
40 et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit  si vis
potes me mundare
41 Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens  eum ait
illi volo mundare
42 et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus  est
43 et comminatus ei statim eiecit illum
44 et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te  principi
sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit  Moses in
testimonium illis
45 at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem  ita ut
iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris  in desertis
locis esse et conveniebant ad eum undique

Vangelo secondo Marco 2
1 et iterum intravit Capharnaum post dies
2 et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita  ut non
caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum
3 et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor  portabatur
4 et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt  tectum
ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo  paralyticus
iacebat
5 cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico fili
dimittuntur tibi peccata
6 erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes  in
cordibus suis
7 quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere  peccata
nisi solus Deus
8 quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent  intra se
dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris
9 quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata  an
dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula
10 ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in  terra
dimittendi peccata ait paralytico
11 tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam
12 et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram  omnibus
ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum  dicentes quia
numquam sic vidimus
13 et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad  eum et
docebat eos
14 et cum praeteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum  et ait
illi sequere me et surgens secutus est eum
15 et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani  et
peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius  erant enim
multi qui et sequebantur eum
16 et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum  peccatoribus
et publicanis dicebant discipulis eius quare cum  publicanis et
peccatoribus manducat et bibit magister vester
17 hoc audito Iesus ait illis non necesse habent sani medicum  sed
qui male habent non enim veni vocare iustos sed peccatores
18 et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes et  veniunt et
dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum  ieiunant tui
autem discipuli non ieiunant
19 et ait illis Iesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu
sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum  sponsum
non possunt ieiunare
20 venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc
ieiunabunt in illa die
21 nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri  alioquin
aufert supplementum novum a veteri et maior scissura  fit
22 et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin  disrumpet
vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed  vinum novum in
utres novos mitti debet
23 et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et  discipuli
eius coeperunt praegredi et vellere spicas
24 Pharisaei autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod  non
licet
25 et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando
necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant
26 quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe  sacerdotum et
panes propositionis manducavit quos non licet  manducare nisi
sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant
27 et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non  homo
propter sabbatum
28 itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati

Vangelo secondo Marco 3
1 et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum  aridam
2 et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum
3 et ait homini habenti manum aridam surge in medium
4 et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam  salvam
facere an perdere at illi tacebant
5 et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem  cordis
eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et  restituta est
manus illi
6 exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium  faciebant
adversus eum quomodo eum perderent
7 et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba  a
Galilaea et Iudaea secuta est eum
8 et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui  circa
Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quae faciebat  venerunt ad
eum
9 et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter
turbam ne conprimerent eum
10 multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum  tangerent
quotquot habebant plagas
11 et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et
clamabant dicentes
12 tu es Filius Dei et vehementer comminabatur eis ne  manifestarent
illum
13 et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et  venerunt
ad eum
14 et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos
praedicare
15 et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi
daemonia
16 et inposuit Simoni nomen Petrus
17 et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit  eis
nomina Boanerges quod est Filii tonitrui
18 et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et  Thomam et
Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum
19 et Iudam Scarioth qui et tradidit illum
20 et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non  possent
neque panem manducare
21 et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim  quoniam in
furorem versus est
22 et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant  quoniam
Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit  daemonia
23 et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest
Satanas Satanan eicere
24 et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud
25 et si domus super semet ipsam dispertiatur non poterit  domus illa
stare
26 et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et  non
potest stare sed finem habet
27 nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi  prius
fortem alliget et tunc domum eius diripiet
28 amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum  peccata
et blasphemiae quibus blasphemaverint
29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet
remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti
30 quoniam dicebant spiritum inmundum habet
31 et veniunt mater eius et fratres et foris stantes miserunt  ad eum
vocantes eum
32 et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et  fratres
tui foris quaerunt te
33 et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei
34 et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait  ecce
mater mea et fratres mei
35 qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror  mea et
mater est

Vangelo secondo Marco 4
1 et iterum coepit docere ad mare et congregata est ad eum  turba
multa ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis  turba circa
mare super terram erat
2 et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in  doctrina sua
3 audite ecce exiit seminans ad seminandum
4 et dum seminat aliud cecidit circa viam et venerunt volucres  et
comederunt illud
5 aliud vero cecidit super petrosa ubi non habuit terram  multam et
statim exortum est quoniam non habebat altitudinem  terrae
6 et quando exortus est sol exaestuavit et eo quod non haberet
radicem exaruit
7 et aliud cecidit in spinas et ascenderunt spinae et  offocaverunt
illud et fructum non dedit
8 et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum  ascendentem et
crescentem et adferebat unum triginta et unum  sexaginta et unum
centum
9 et dicebat qui habet aures audiendi audiat
10 et cum esset singularis interrogaverunt eum hii qui cum eo  erant
cum duodecim parabolas
11 et dicebat eis vobis datum est mysterium regni Dei illis  autem
qui foris sunt in parabolis omnia fiunt
12 ut videntes videant et non videant et audientes audiant et  non
intellegant nequando convertantur et dimittantur eis  peccata
13 et ait illis nescitis parabolam hanc et quomodo omnes  parabolas
cognoscetis
14 qui seminat verbum seminat
15 hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum et cum
audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod  seminatum
est in corda eorum
16 et hii sunt similiter qui super petrosa seminantur qui cum
audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud
17 et non habent radicem in se sed temporales sunt deinde orta
tribulatione et persecutione propter verbum confestim  scandalizantur
18 et alii sunt qui in spinis seminantur hii sunt qui verbum  audiunt
19 et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua
concupiscentiae introeuntes suffocant verbum et sine fructu
efficitur
20 et hii sunt qui super terram bonam seminati sunt qui  audiunt
verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et  unum sexaginta
et unum centum
21 et dicebat illis numquid venit lucerna ut sub modio ponatur  aut
sub lecto nonne ut super candelabrum ponatur
22 non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur nec  factum
est occultum sed ut in palam veniat
23 si quis habet aures audiendi audiat
24 et dicebat illis videte quid audiatis in qua mensura mensi
fueritis remetietur vobis et adicietur vobis
25 qui enim habet dabitur illi et qui non habet etiam quod  habet
auferetur ab illo
26 et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum si homo iaciat  sementem
in terram
27 et dormiat et exsurgat nocte ac die et semen germinet et
increscat dum nescit ille
28 ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam  deinde
plenum frumentum in spica
29 et cum se produxerit fructus statim mittit falcem quoniam  adest
messis
30 et dicebat cui adsimilabimus regnum Dei aut cui parabolae
conparabimus illud
31 sicut granum sinapis quod cum seminatum fuerit in terra  minus est
omnibus seminibus quae sunt in terra
32 et cum seminatum fuerit ascendit et fit maius omnibus  holeribus
et facit ramos magnos ita ut possint sub umbra eius  aves caeli
habitare
33 et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum prout  poterant
audire
34 sine parabola autem non loquebatur eis seorsum autem  discipulis
suis disserebat omnia
35 et ait illis illa die cum sero esset factum transeamus  contra
36 et dimittentes turbam adsumunt eum ita ut erat in navi et  aliae
naves erant cum illo
37 et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in  navem
ita ut impleretur navis
38 et erat ipse in puppi supra cervical dormiens et excitant  eum et
dicunt ei magister non ad te pertinet quia perimus
39 et exsurgens comminatus est vento et dixit mari tace  obmutesce et
cessavit ventus et facta est tranquillitas magna
40 et ait illis quid timidi estis necdum habetis fidem et  timuerunt
magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est  iste quia et
ventus et mare oboediunt ei

Vangelo secondo Marco 5
1 et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum
2 et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo  in
spiritu inmundo
3 qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam  quisquam
eum poterat ligare
4 quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset  catenas et
conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare
5 et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat  clamans
et concidens se lapidibus
6 videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum
7 et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei  summi
adiuro te per Deum ne me torqueas
8 dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine
9 et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio  nomen
mihi est quia multi sumus
10 et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem
11 erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens
12 et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos  ut in
eos introeamus
13 et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi
introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in  mare
ad duo milia et suffocati sunt in mare
14 qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in  civitatem et
in agros et egressi sunt videre quid esset facti
15 et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio  vexabatur
sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt
16 et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei  qui
daemonium habuerat et de porcis
17 et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum
18 cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio
vexatus fuerat ut esset cum illo
19 et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos  et
adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit  tui
20 et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi  fecisset
Iesus et omnes mirabantur
21 et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum  convenit
turba multa ad illum et erat circa mare
22 et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns  eum
procidit ad pedes eius
23 et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in  extremis
est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat
24 et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et  conprimebant
illum
25 et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim
26 et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et  erogaverat
omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius  habebat
27 cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit  vestimentum
eius
28 dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva  ero
29 et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit  corpore
quod sanata esset a plaga
30 et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae  exierat de
eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit  vestimenta mea
31 et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te  et
dicis quis me tetigit
32 et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat
33 mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in  se
venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem
34 ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in  pace
et esto sana a plaga tua
35 adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia  filia
tua mortua est quid ultra vexas magistrum
36 Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo  noli
timere tantummodo crede
37 et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et
Iohannem fratrem Iacobi
38 et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et  flentes et
heiulantes multum
39 et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non  est
mortua sed dormit
40 et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem  et
matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat  puella
iacens
41 et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est
interpretatum puella tibi dico surge
42 et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem  annorum
duodecim et obstipuerunt stupore maximo
43 et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit  dari
illi manducare

Vangelo secondo Marco 6
1 et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum
discipuli sui
2 et facto sabbato coepit in synagoga docere et multi  audientes
admirabantur in doctrina eius dicentes unde huic haec  omnia et quae
est sapientia quae data est illi et virtutes  tales quae per manus
eius efficiuntur
3 nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph  et
Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et
scandalizabantur in illo
4 et dicebat eis Iesus quia non est propheta sine honore nisi  in
patria sua et in cognatione sua et in domo sua
5 et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos  infirmos
inpositis manibus curavit
6 et mirabatur propter incredulitatem eorum
7 et circumibat castella in circuitu docens et convocavit  duodecim
et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem  spirituum
inmundorum
8 et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum  non
peram non panem neque in zona aes
9 sed calciatos sandaliis et ne induerentur duabus tunicis
10 et dicebat eis quocumque introieritis in domum illic manete  donec
exeatis inde
11 et quicumque non receperint vos nec audierint vos exeuntes  inde
excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis
12 et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent
13 et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo multos  aegrotos et
sanabant
14 et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen  eius et
dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et  propterea
inoperantur virtutes in illo
15 alii autem dicebant quia Helias est alii vero dicebant  propheta
est quasi unus ex prophetis
16 quo audito Herodes ait quem ego decollavi Iohannem hic a  mortuis
resurrexit
17 ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in
carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia  duxerat
eam
18 dicebat enim Iohannes Herodi non licet tibi habere uxorem  fratris
tui
19 Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum  nec
poterat
20 Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et  sanctum
et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et  libenter eum
audiebat
21 et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam  fecit
principibus et tribunis et primis Galilaeae
22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et
placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellae pete a  me
quod vis et dabo tibi
23 et iuravit illi quia quicquid petieris dabo tibi licet  dimidium
regni mei
24 quae cum exisset dixit matri suae quid petam et illa dixit  caput
Iohannis Baptistae
25 cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit  dicens
volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis  Baptistae
26 et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul
recumbentes noluit eam contristare
27 sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco  et
decollavit eum in carcere
28 et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae et  puella
dedit matri suae
29 quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius  et
posuerunt illud in monumento
30 et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia  quae
egerant et docuerant
31 et ait illis venite seorsum in desertum locum et  requiescite
pusillum erant enim qui veniebant et rediebant  multi et nec
manducandi spatium habebant
32 et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum
33 et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre  et de
omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt  eos
34 et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super  eos
quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit  docere illos
multa
35 et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius  dicentes
desertus est locus hic et iam hora praeterivit
36 dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant  sibi
cibos quos manducent
37 et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt ei
euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare
38 et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum  cognovissent
dicunt quinque et duos pisces
39 et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum
contubernia super viride faenum
40 et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos
41 et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in  caelum
benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut  ponerent ante
eos et duos pisces divisit omnibus
42 et manducaverunt omnes et saturati sunt
43 et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos  plenos et
de piscibus
44 erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum
45 et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut  praecederent
eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret  populum
46 et cum dimisisset eos abiit in montem orare
47 et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in  terra
48 et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus  contrarius
eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos  ambulans super
mare et volebat praeterire eos
49 at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt  fantasma
esse et exclamaverunt
50 omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim  locutus est
cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite  timere
51 et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus  magis
intra se stupebant
52 non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum
obcaecatum
53 et cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth et
adplicuerunt
54 cumque egressi essent de navi continuo cognoverunt eum
55 et percurrentes universam regionem illam coeperunt in  grabattis
eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant  eum esse
56 et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates  in
plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel  fimbriam
vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum  salvi fiebant

Vangelo secondo Marco 7
1 et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis  venientes ab
Hierosolymis
2 et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus  manibus id
est non lotis manducare panes vituperaverunt
3 Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non
manducant tenentes traditionem seniorum
4 et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt  quae
tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum  et
aeramentorum et lectorum
5 et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui  non
ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus  manducant
panem
6 at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de  vobis
hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me  honorat cor
autem eorum longe est a me
7 in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta  hominum
8 relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum
baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis  multa
9 et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut
traditionem vestram servetis
10 Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui
maledixerit patri aut matri morte moriatur
11 vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban  quod est
donum quodcumque ex me tibi profuerit
12 et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut  matri
13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam  tradidistis
et similia huiusmodi multa facitis
14 et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et
intellegite
15 nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum
coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae  communicant
hominem
16 si quis habet aures audiendi audiat
17 et cum introisset in domum a turba interrogabant eum  discipuli
eius parabolam
18 et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis  quia
omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum  communicare
19 quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum  exit
purgans omnes escas
20 dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa  communicant
hominem
21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt
adulteria fornicationes homicidia
22 furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus
blasphemia superbia stultitia
23 omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem
24 et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus  domum
neminem voluit scire et non potuit latere
25 mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia  spiritum
inmundum intravit et procidit ad pedes eius
26 erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat  eum ut
daemonium eiceret de filia eius
27 qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim  bonum
sumere panem filiorum et mittere canibus
28 at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli  sub
mensa comedunt de micis puerorum
29 et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de  filia
tua
30 et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra  lectum
et daemonium exisse
31 et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare
Galilaeae inter medios fines Decapoleos
32 et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut  inponat illi
manum
33 et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in
auriculas et expuens tetigit linguam eius
34 et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod  est
adaperire
35 et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum  linguae
eius et loquebatur recte
36 et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis  praecipiebat
tanto magis plus praedicabant
37 et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et  surdos
facit audire et mutos loqui

Vangelo secondo Marco 8
1 in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent  quod
manducarent convocatis discipulis ait illis
2 misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec  habent
quod manducent
3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via  quidam
enim ex eis de longe venerunt
4 et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic
saturare panibus in solitudine
5 et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem
6 et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens  septem
panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut  adponerent et
adposuerunt turbae
7 et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit  adponi
8 et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod  superaverat
de fragmentis septem sportas
9 erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et  dimisit eos
10 et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in  partes
Dalmanutha
11 et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo  quaerentes
ab illo signum de caelo temptantes eum
12 et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit  signum
amen dico vobis si dabitur generationi isti signum
13 et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum
14 et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant  secum
in navi
15 et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento  Pharisaeorum
et fermento Herodis
16 et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus
17 quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non  habetis
nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum  habetis cor
vestrum
18 oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis  nec
recordamini
19 quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos
fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim
20 quando et septem panes in quattuor milia quot sportas
fragmentorum tulistis et dicunt ei septem
21 et dicebat eis quomodo nondum intellegitis
22 et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum  ut
illum tangeret
23 et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et  expuens in
oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum  si aliquid
videret
24 et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes
25 deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit  videre
et restitutus est ita ut videret clare omnia
26 et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et  si in
vicum introieris nemini dixeris
27 et egressus est Iesus et discipuli eius in castella  Caesareae
Philippi et in via interrogabat discipulos suos  dicens eis quem me
dicunt esse homines
28 qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii  Heliam
alii vero quasi unum de prophetis
29 tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens  Petrus
ait ei tu es Christus
30 et comminatus est eis ne cui dicerent de illo
31 et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa  pati
et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et  scribis et
occidi et post tres dies resurgere
32 et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus  coepit
increpare eum
33 qui conversus et videns discipulos suos comminatus est  Petro
dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei  sunt sed quae
sunt hominum
34 et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis  vult
post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et  sequatur me
35 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui  autem
perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam  eam faciet
36 quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et  detrimentum
faciat animae suae
37 aut quid dabit homo commutationem pro anima sua
38 qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione  ista
adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum  cum venerit
in gloria Patris sui cum angelis sanctis
39 et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic
stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei  veniens
in virtute

Vangelo secondo Marco 9
1 et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem  et
ducit illos in montem excelsum seorsum solos et  transfiguratus est
coram ipsis
2 et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis  velut nix
qualia fullo super terram non potest candida facere
3 et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum  Iesu
4 et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse  et
faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae  unum
5 non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti
6 et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens  hic
est Filius meus carissimus audite illum
7 et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi  Iesum
tantum secum
8 et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae
vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis  resurrexerit
9 et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a
mortuis resurrexerit
10 et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et
scribae quia Heliam oporteat venire primum
11 qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet  omnia
et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa  patiatur et
contemnatur
12 sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi  quaecumque
voluerunt sicut scriptum est de eo
13 et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos  et
scribas conquirentes cum illis
14 et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et
adcurrentes salutabant eum
15 et interrogavit eos quid inter vos conquiritis
16 et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium  meum ad
te habentem spiritum mutum
17 qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et  stridet
dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent  illum et non
potuerunt
18 qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud  vos
ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me
19 et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus
conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans
20 et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc  ei
accidit at ille ait ab infantia
21 et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum  perderet
sed si quid potes adiuva nos misertus nostri
22 Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia  credenti
23 et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo
adiuva incredulitatem meam
24 et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est  spiritui
inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi  praecipio exi ab
eo et amplius ne introeas in eum
25 et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus  est
sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est
26 Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit
27 et cum introisset in domum discipuli eius secreto  interrogabant
eum quare nos non potuimus eicere eum
28 et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in  oratione
et ieiunio
29 et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat
quemquam scire
30 docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam  Filius
hominis tradetur in manus hominum et occident eum et  occisus tertia
die resurget
31 at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare
32 et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos  quid
in via tractabatis
33 at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant  quis
esset illorum maior
34 et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult  primus
esse erit omnium novissimus et omnium minister
35 et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum  conplexus
esset ait illis
36 quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo  me
recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum  qui me
misit
37 respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in  nomine
tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et  prohibuimus eum
38 Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui  faciat
virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me
39 qui enim non est adversum vos pro vobis est
40 quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine  meo
quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam
41 et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis  credentibus in
me bonum est ei magis si circumdaretur mola  asinaria collo eius et
in mare mitteretur
42 et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est  tibi
debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in  gehennam
in ignem inextinguibilem
43 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
44 et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi  claudum
introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem  mitti in
gehennam ignis inextinguibilis
45 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
46 quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi  luscum
introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti  in gehennam
ignis
47 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
48 omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur
49 bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud  condietis
habete in vobis sal et pacem habete inter vos

Vangelo secondo Marco 10
1 et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et
conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum  docebat
illos
2 et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro  uxorem
dimittere temptantes eum
3 at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses
4 qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et  dimittere
5 quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri  scripsit
vobis praeceptum istud
6 ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos  Deus
7 propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et  adherebit ad
uxorem suam
8 et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una  caro
9 quod ergo Deus iunxit homo non separet
10 et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt  eum
11 et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam  duxerit
adulterium committit super eam
12 et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur
13 et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli  autem
comminabantur offerentibus
14 quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite  parvulos
venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim  regnum Dei
15 amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut  parvulus
non intrabit in illud
16 et conplexans eos et inponens manus super illos  benedicebat eos
17 et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo  ante
eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam  aeternam
percipiam
18 Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi  unus
Deus
19 praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne  falsum
testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem  tuum et matrem
20 et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi  a
iuventute mea
21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum  tibi
deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et  habebis
thesaurum in caelo et veni sequere me
22 qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens
possessiones multas
23 et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile  qui
pecunias habent in regnum Dei introibunt
24 discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus  rursus
respondens ait illis filioli quam difficile est  confidentes in
pecuniis regnum Dei introire
25 facilius est camelum per foramen acus transire quam  divitem
intrare in regnum Dei
26 qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis  potest
salvus fieri
27 et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est  sed non
apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum
28 coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti  sumus
te
29 respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui  reliquerit
domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem  aut filios aut
agros propter me et propter evangelium
30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos  et
fratres et sorores et matres et filios et agros cum  persecutionibus
et in saeculo futuro vitam aeternam
31 multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi
32 erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et  praecedebat
illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et  adsumens iterum
duodecim coepit illis dicere quae essent ei  ventura
33 quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis  tradetur
principibus sacerdotum et scribis et senioribus et  damnabunt eum
morti et tradent eum gentibus
34 et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et
interficient eum et tertia die resurget
35 et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei  dicentes
magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis
36 at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis
37 et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad
sinistram tuam sedeamus in gloria tua
38 Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere  calicem
quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari
39 at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem  quidem
quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor  baptizabimini
40 sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est  meum dare
sed quibus paratum est
41 et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et  Iohanne
42 Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui  videntur
principari gentibus dominantur eis et principes eorum  potestatem
habent ipsorum
43 non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri  maior
erit vester minister
44 et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium  servus
45 nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut
ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis
46 et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et
discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus  caecus
sedebat iuxta viam mendicans
47 qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare  et
dicere Fili David Iesu miserere mei
48 et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis
clamabat Fili David miserere mei
49 et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum  dicentes
ei animaequior esto surge vocat te
50 qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum
51 et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus  autem
dixit ei rabboni ut videam
52 Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et  confestim
vidit et sequebatur eum in via

Vangelo secondo Marco 11
1 et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem
Olivarum mittit duos ex discipulis suis
2 et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim
introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo  adhuc
hominum sedit solvite illum et adducite
3 et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino
necessarius est et continuo illum dimittet huc
4 et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in  bivio
et solvunt eum
5 et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis  solventes
pullum
6 qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et  dimiserunt eis
7 et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua  et
sedit super eo
8 multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem  frondes
caedebant de arboribus et sternebant in via
9 et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes  osanna
benedictus qui venit in nomine Domini
10 benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in
excelsis
11 et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis  omnibus cum
iam vespera esset hora exivit in Bethania cum  duodecim
12 et alia die cum exirent a Bethania esuriit
13 cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid  forte
inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit  praeter folia
non enim erat tempus ficorum
14 et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum  quisquam
fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius
15 et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit  eicere
vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum  et cathedras
vendentium columbas evertit
16 et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum
17 et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea  domus
orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis  eam
speluncam latronum
18 quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant  quomodo eum
perderent timebant enim eum quoniam universa turba  admirabatur super
doctrina eius
19 et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate
20 et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a  radicibus
21 et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui  maledixisti
aruit
22 et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei
23 amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et  mittere
in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit  quia
quodcumque dixerit fiat fiet ei
24 propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis  credite
quia accipietis et veniet vobis
25 et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis  adversus
aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat  vobis peccata
vestra
26 quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis  est
dimittet vobis peccata vestra
27 et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo
accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores
28 et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi  dedit
hanc potestatem ut ista facias
29 Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego  unum
verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate  haec
faciam
30 baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus  respondete mihi
31 at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo  dicet
quare ergo non credidistis ei
32 sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim  habebant
Iohannem quia vere propheta esset
33 et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait  illis
neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam

Vangelo secondo Marco 12
1 et coepit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo  et
circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et  locavit
eam agricolis et peregre profectus est
2 et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis  acciperet
de fructu vineae
3 qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum
4 et iterum misit ad illos alium servum et illum capite
vulneraverunt et contumeliis adfecerunt
5 et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios  quosdam
caedentes alios vero occidentes
6 adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad  eos
novissimum dicens quia reverebuntur filium meum
7 coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres venite  occidamus
eum et nostra erit hereditas
8 et adprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam
9 quid ergo faciet dominus vineae veniet et perdet colonos et  dabit
vineam aliis
10 nec scripturam hanc legistis lapidem quem reprobaverunt
aedificantes hic factus est in caput anguli
11 a Domino factum est istud et est mirabile in oculis  nostris
12 et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt  enim
quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo  abierunt
13 et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut  eum
caperent in verbo
14 qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es  et non
curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in  veritate viam
Dei doces licet dari tributum Caesari an non  dabimus
15 qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis  adferte
mihi denarium ut videam
16 at illi adtulerunt et ait illis cuius est imago haec et
inscriptio dicunt illi Caesaris
17 respondens autem Iesus dixit illis reddite igitur quae  sunt
Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo et mirabantur super  eo
18 et venerunt ad eum Sadducaei qui dicunt resurrectionem non  esse
et interrogabant eum dicentes
19 magister Moses nobis scripsit ut si cuius frater mortuus  fuerit
et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat  frater eius
uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo
20 septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et  mortuus est
non relicto semine
21 et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste  reliquit semen
et tertius similiter
22 et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt  semen
novissima omnium defuncta est et mulier
23 in resurrectione ergo cum resurrexerint cuius de his erit  uxor
septem enim habuerunt eam uxorem
24 et respondens Iesus ait illis non ideo erratis non  scientes
scripturas neque virtutem Dei
25 cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque  nubentur sed
sunt sicut angeli in caelis
26 de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi  super
rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus  Abraham et
Deus Isaac et Deus Iacob
27 non est Deus mortuorum sed vivorum vos ergo multum erratis
28 et accessit unus de scribis qui audierat illos  conquirentes et
videns quoniam bene illis responderit  interrogavit eum quod esset
primum omnium mandatum
29 Iesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est  audi
Israhel Dominus Deus noster Deus unus est
30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota  anima
tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est  primum
mandatum
31 secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam  te ipsum
maius horum aliud mandatum non est
32 et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti quia  unus
est et non est alius praeter eum
33 et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex  tota
anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam  se ipsum
maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis
34 Iesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi  non es
longe a regno Dei et nemo iam audebat eum interrogare
35 et respondens Iesus dicebat docens in templo quomodo  dicunt
scribae Christum Filium esse David
36 ipse enim David dicit in Spiritu Sancto dixit Dominus  Domino meo
sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos  scabillum pedum tuorum
37 ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius eius  et
multa turba eum libenter audivit
38 et dicebat eis in doctrina sua cavete a scribis qui volunt  in
stolis ambulare et salutari in foro
39 et in primis cathedris sedere in synagogis et primos  discubitus
in cenis
40 qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis  hii
accipient prolixius iudicium
41 et sedens Iesus contra gazofilacium aspiciebat quomodo  turba
iactaret aes in gazofilacium et multi divites iactabant  multa
42 cum venisset autem una vidua pauper misit duo minuta quod  est
quadrans
43 et convocans discipulos suos ait illis amen dico vobis  quoniam
vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in  gazofilacium
44 omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt haec vero  de
penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum

Vangelo secondo Marco 13
1 et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis  suis
magister aspice quales lapides et quales structurae
2 et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas  aedificationes
non relinquetur lapis super lapidem qui non  destruatur
3 et cum sederet in montem Olivarum contra templum  interrogabant eum
separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et  Andreas
4 dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec  omnia
incipient consummari
5 et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos  seducat
6 multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et  multos
seducent
7 cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne  timueritis
oportet enim fieri sed nondum finis
8 exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et  erunt
terraemotus per loca et fames initium dolorum haec
9 videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in
synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis  propter me
in testimonium illis
10 et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium
11 et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid  loquamini
sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini  non enim estis
vos loquentes sed Spiritus Sanctus
12 tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et
consurgent filii in parentes et morte adficient eos
13 et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem  sustinuerit
in finem hic salvus erit
14 cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi  non
debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant  in montes
15 et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut  tollat
quid de domo sua
16 et qui in agro erit non revertatur retro tollere  vestimentum suum
17 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
18 orate vero ut hieme non fiant
19 erunt enim dies illi tribulationes tales quales non  fuerunt ab
initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque  fient
20 et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis  caro sed
propter electos quos elegit breviavit dies
21 et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce  illic ne
credideritis
22 exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt  signa
et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos
23 vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia
24 sed in illis diebus post tribulationem illam sol  contenebrabitur
et luna non dabit splendorem suum
25 et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in  caelis
movebuntur
26 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum  virtute
multa et gloria
27 et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a
quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli
28 a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener  fuerit et
nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit  aestas
29 sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in  proximo sit
in ostiis
30 amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec  omnia
ista fiant
31 caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt
32 de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo  neque
Filius nisi Pater
33 videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit
34 sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et  dedit
servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori  praecipiat ut
vigilet
35 vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat  sero an
media nocte an galli cantu an mane
36 ne cum venerit repente inveniat vos dormientes
37 quod autem vobis dico omnibus dico vigilate

Vangelo secondo Marco 14
1 erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi
sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent
2 dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret  populi
3 et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et  recumberet venit
mulier habens alabastrum unguenti nardi  spicati pretiosi et fracto
alabastro effudit super caput eius
4 erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et  dicentes
ut quid perditio ista unguenti facta est
5 poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis  denariis
et dari pauperibus et fremebant in eam
6 Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum  opus
operata est in me
7 semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis  potestis
illis benefacere me autem non semper habetis
8 quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in  sepulturam
9 amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium  istud in
universum mundum et quod fecit haec narrabitur in  memoriam eius
10 et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos  sacerdotes ut
proderet eum illis
11 qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se  daturos
et quaerebat quomodo illum oportune traderet
12 et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei
discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha
13 et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in  civitatem
et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans  sequimini eum
14 et quocumque introierit dicite domino domus quia magister  dicit
ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis  manducem
15 et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et  illic
parate nobis
16 et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et  invenerunt
sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha
17 vespere autem facto venit cum duodecim
18 et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus amen dico  vobis
quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum
19 at illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim  numquid
ego
20 qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in  catino
21 et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo  vae autem
homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei  si non esset
natus homo ille
22 et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens  fregit
et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum
23 et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex  illo
omnes
24 et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro  multis
effunditur
25 amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque  in
diem illum cum illud bibam novum in regno Dei
26 et hymno dicto exierunt in montem Olivarum
27 et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia
scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves
28 sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam
29 Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed  non ego
30 et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte  hac
priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus
31 at ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul  conmori tibi
non te negabo similiter autem et omnes dicebant
32 et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait  discipulis
suis sedete hic donec orem
33 et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit  pavere
et taedere
34 et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem  sustinete hic
et vigilate
35 et cum processisset paululum procidit super terram et  orabat ut
si fieri posset transiret ab eo hora
36 et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer  calicem
hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu
37 et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon  dormis non
potuisti una hora vigilare
38 vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus  quidem
promptus caro vero infirma
39 et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens
40 et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi  illorum
ingravati et ignorabant quid responderent ei
41 et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite  sufficit
venit hora ecce traditur Filius hominis in manus  peccatorum
42 surgite eamus ecce qui me tradit prope est
43 et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim  et cum
illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus  et a scribis
et a senioribus
44 dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque
osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite
45 et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et  osculatus est
eum
46 at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum
47 unus autem quidam de circumstantibus educens gladium  percussit
servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam
48 et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis  cum
gladiis et lignis conprehendere me
49 cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis  sed ut
adimpleantur scripturae
50 tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt
51 adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone  super
nudo et tenuerunt eum
52 at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis
53 et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt  omnes
sacerdotes et scribae et seniores
54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium  summi
sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad  ignem
55 summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant  adversum Iesum
testimonium ut eum morti traderent nec  inveniebant
56 multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et
convenientia testimonia non erant
57 et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus  eum
dicentes
58 quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum  hoc
manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo
59 et non erat conveniens testimonium illorum
60 et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum  dicens
non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his
61 ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus  sacerdos
interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius  Benedicti
62 Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis  a
dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli
63 summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid  adhuc
desideramus testes
64 audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes  condemnaverunt
eum esse reum mortis
65 et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et
colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis  eum
caedebant
66 et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis  summi
sacerdotis
67 et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum  ait et tu
cum Iesu Nazareno eras
68 at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et  exiit
foras ante atrium et gallus cantavit
69 rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere
circumstantibus quia hic ex illis est
70 at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui  adstabant
dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es
71 ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio  hominem
istum quem dicitis
72 et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus  verbi
quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me  negabis et
coepit flere

Vangelo secondo Marco 15
1 et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum
senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum  duxerunt
et tradiderunt Pilato
2 et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille  respondens
ait illi tu dicis
3 et accusabant eum summi sacerdotes in multis
4 Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes
quicquam vide in quantis te accusant
5 Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur  Pilatus
6 per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex  vinctis
quemcumque petissent
7 erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat  vinctus
qui in seditione fecerant homicidium
8 et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper  faciebat illis
9 Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis  regem
Iudaeorum
10 sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi  sacerdotes
11 pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban
dimitteret eis
12 Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis  faciam
regi Iudaeorum
13 at illi iterum clamaverunt crucifige eum
14 Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi  magis
clamabant crucifige eum
15 Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis  Barabban et
tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur
16 milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et  convocant
totam cohortem
17 et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam  coronam
18 et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum
19 et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et
ponentes genua adorabant eum
20 et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et  induerunt
eum vestimentis suis et educunt illum ut  crucifigerent eum
21 et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum
venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem  eius
22 et perducunt illum in Golgotha locum quod est  interpretatum
Calvariae locus
23 et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit
24 et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes  sortem
super eis quis quid tolleret
25 erat autem hora tertia et crucifixerunt eum
26 et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum
27 et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et  alium a
sinistris eius
28 et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis  reputatus
est
29 et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et
dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat
30 salvum fac temet ipsum descendens de cruce
31 similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum  scribis
dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum  facere
32 Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus  et
credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei
33 et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram  usque
in horam nonam
34 et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi  Heloi lama
sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus  meus ut quid
dereliquisti me
35 et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce  Heliam vocat
36 currens autem unus et implens spongiam aceto  circumponensque
calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si  veniat Helias ad
deponendum eum
37 Iesus autem emissa voce magna exspiravit
38 et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum
39 videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic  clamans
exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat
40 erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et  Maria
Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et  Salome
41 et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant  ei et
aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma
42 et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est  ante
sabbatum
43 venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat
expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit
corpus Iesu
44 Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito  centurione
interrogavit eum si iam mortuus esset
45 et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph
46 Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit  sindone
et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra  et advolvit
lapidem ad ostium monumenti
47 Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi  poneretur

Vangelo secondo Marco 16
1 et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi  et
Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum
2 et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam  sole
3 et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio
monumenti
4 et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus  valde
5 et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in  dextris
coopertum stola candida et obstipuerunt
6 qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis  Nazarenum
crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi  posuerunt eum
7 sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit  vos in
Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis
8 at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas  tremor
et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim
9 surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae  Magdalenae
de qua eiecerat septem daemonia
10 illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et
flentibus
11 et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non
crediderunt
12 post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in  alia
effigie euntibus in villam
13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt
14 novissime recumbentibus illis undecim apparuit et  exprobravit
incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his  qui viderant eum
resurrexisse non crediderant
15 et dixit eis euntes in mundum universum praedicate  evangelium
omni creaturae
16 qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero  non
crediderit condemnabitur
17 signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine  meo
daemonia eicient linguis loquentur novis
18 serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos  nocebit
super aegrotos manus inponent et bene habebunt
19 et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est  in
caelum et sedit a dextris Dei
20 illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino  cooperante et
sermonem confirmante sequentibus signis




