Evangelium secundum Lucam (Lc.)
Vangelo secondo Luca 1
1 quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae  in
nobis conpletae sunt rerum
2 sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et  ministri
fuerunt sermonis
3 visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex
ordine tibi scribere optime Theophile
4 ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem
5 fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine
Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen  eius
Elisabeth
6 erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus  mandatis et
iustificationibus Domini sine querella
7 et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et  ambo
processissent in diebus suis
8 factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis  suae
ante Deum
9 secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum  poneret
ingressus in templum Domini
10 et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi
11 apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris
incensi
12 et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum
13 ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam  exaudita
est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi  filium et
vocabis nomen eius Iohannem
14 et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate  eius
gaudebunt
15 erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet  et
Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae
16 et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum  ipsorum
17 et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae  ut
convertat corda patrum in filios et incredibiles ad  prudentiam
iustorum parare Domino plebem perfectam
18 et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum  senex
et uxor mea processit in diebus suis
19 et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto  ante
Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare
20 et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo  haec
fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae  implebuntur in
tempore suo
21 et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod  tardaret
ipse in templo
22 egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt  quod
visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et  permansit
mutus
23 et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in  domum
suam
24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et  occultabat se
mensibus quinque dicens
25 quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit  auferre
obprobrium meum inter homines
26 in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in
civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth
27 ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo  David
et nomen virginis Maria
28 et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus  tecum
benedicta tu in mulieribus
29 quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat  qualis
esset ista salutatio
30 et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam  apud
Deum
31 ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen  eius
Iesum
32 hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi
Dominus Deus sedem David patris eius
33 et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non  erit
finis
34 dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam  virum non
cognosco
35 et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet  in te
et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod  nascetur sanctum
vocabitur Filius Dei
36 et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in  senecta
sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis
37 quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum
38 dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum  verbum
tuum et discessit ab illa angelus
39 exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum
festinatione in civitatem Iuda
40 et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth
41 et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth  exultavit
infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto  Elisabeth
42 et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter  mulieres et
benedictus fructus ventris tui
43 et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me
44 ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus  meis
exultavit in gaudio infans in utero meo
45 et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta  sunt ei
a Domino
46 et ait Maria magnificat anima mea Dominum
47 et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo
48 quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc  beatam
me dicent omnes generationes
49 quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius
50 et misericordia eius in progenies et progenies timentibus  eum
51 fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente  cordis
sui
52 deposuit potentes de sede et exaltavit humiles
53 esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes
54 suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae
55 sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius  in
saecula
56 mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et  reversa est
in domum suam
57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit  filium
58 et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit  Dominus
misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei
59 et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et
vocabant eum nomine patris eius Zacchariam
60 et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur  Iohannes
61 et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui  vocetur
hoc nomine
62 innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum
63 et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen  eius
et mirati sunt universi
64 apertum est autem ilico os eius et lingua eius et  loquebatur
benedicens Deum
65 et factus est timor super omnes vicinos eorum et super  omnia
montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec
66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid  putas
puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo
67 et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et
prophetavit dicens
68 benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit  redemptionem
plebi suae
69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui
70 sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt  prophetarum
eius
71 salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt  nos
72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari
testamenti sui sancti
73 iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum
74 daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum  nostrorum
liberati serviamus illi
75 in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris
76 et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante  faciem
Domini parare vias eius
77 ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem  peccatorum
eorum
78 per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit  nos
oriens ex alto
79 inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad
dirigendos pedes nostros in viam pacis
80 puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in  deserto
usque in diem ostensionis suae ad Israhel

Vangelo secondo Luca 2
1 factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare  Augusto
ut describeretur universus orbis
2 haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino
3 et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem
4 ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in
Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de  domo
et familia David
5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate
6 factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret
7 et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit  et
reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in  diversorio
8 et pastores erant in regione eadem vigilantes et  custodientes
vigilias noctis supra gregem suum
9 et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei
circumfulsit illos et timuerunt timore magno
10 et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo  vobis
gaudium magnum quod erit omni populo
11 quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus  Dominus in
civitate David
12 et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et
positum in praesepio
13 et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis
laudantium Deum et dicentium
14 gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae
voluntatis
15 et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum  pastores
loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et  videamus hoc
verbum quod factum est quod fecit Dominus et  ostendit nobis
16 et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et
infantem positum in praesepio
17 videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis  de
puero hoc
18 et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta  erant a
pastoribus ad ipsos
19 Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde  suo
20 et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in
omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos
21 et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur  vocatum
est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo  priusquam in utero
conciperetur
22 et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum  legem
Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino
23 sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum  adaperiens
vulvam sanctum Domino vocabitur
24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege  Domini par
turturum aut duos pullos columbarum
25 et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo  iste
iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et  Spiritus
Sanctus erat in eo
26 et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se  mortem
nisi prius videret Christum Domini
27 et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum  Iesum
parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis  pro eo
28 et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et  dixit
29 nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in  pace
30 quia viderunt oculi mei salutare tuum
31 quod parasti ante faciem omnium populorum
32 lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae  Israhel
33 et erat pater eius et mater mirantes super his quae  dicebantur de
illo
34 et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius  ecce
positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in  Israhel et
in signum cui contradicetur
35 et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex  multis
cordibus cogitationes
36 et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec
processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis  septem a
virginitate sua
37 et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non
discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte  ac
die
38 et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et  loquebatur
de illo omnibus qui expectabant redemptionem  Hierusalem
39 et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt  in
Galilaeam in civitatem suam Nazareth
40 puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et  gratia
Dei erat in illo
41 et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die
sollemni paschae
42 et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in
Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi
43 consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in
Hierusalem et non cognoverunt parentes eius
44 existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter  diei et
requirebant eum inter cognatos et notos
45 et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes  eum
46 et factum est post triduum invenerunt illum in templo  sedentem in
medio doctorum audientem illos et interrogantem
47 stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et
responsis eius
48 et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili  quid
fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes  quaerebamus te
49 et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis  quia in
his quae Patris mei sunt oportet me esse
50 et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos
51 et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus  illis et
mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo
52 et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum  et
homines

Vangelo secondo Luca 3
1 anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris procurante  Pontio
Pilato Iudaeam tetrarcha autem Galilaeae Herode Philippo  autem
fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis  et Lysania
Abilinae tetrarcha
2 sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha factum est verbum  Dei
super Iohannem Zacchariae filium in deserto
3 et venit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum
paenitentiae in remissionem peccatorum
4 sicut scriptum est in libro sermonum Esaiae prophetae vox
clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas  eius
5 omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur  et
erunt prava in directa et aspera in vias planas
6 et videbit omnis caro salutare Dei
7 dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut baptizarentur ab  ipso
genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura  ira
8 facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis  dicere
patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus  de lapidibus
istis suscitare filios Abrahae
9 iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo  arbor
non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur
10 et interrogabant eum turbae dicentes quid ergo faciemus
11 respondens autem dicebat illis qui habet duas tunicas det  non
habenti et qui habet escas similiter faciat
12 venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad  illum
magister quid faciemus
13 at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum  est
vobis faciatis
14 interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus  et nos
et ait illis neminem concutiatis neque calumniam  faciatis et
contenti estote stipendiis vestris
15 existimante autem populo et cogitantibus omnibus in  cordibus suis
de Iohanne ne forte ipse esset Christus
16 respondit Iohannes dicens omnibus ego quidem aqua baptizo  vos
venit autem fortior me cuius non sum dignus solvere  corrigiam
calciamentorum eius ipse vos baptizabit in Spiritu  Sancto et igni
17 cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam et
congregabit triticum in horreum suum paleas autem conburet igni
inextinguibili
18 multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum
19 Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de  Herodiade
uxore fratris sui et de omnibus malis quae fecit  Herodes
20 adiecit et hoc supra omnia et inclusit Iohannem in carcere
21 factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Iesu  baptizato
et orante apertum est caelum
22 et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut  columba in
ipsum et vox de caelo facta est tu es Filius meus  dilectus in te
conplacuit mihi
23 et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut  putabatur
filius Ioseph qui fuit Heli
24 qui fuit Matthat qui fuit Levi qui fuit Melchi qui fuit  Iannae
qui fuit Ioseph
25 qui fuit Matthathiae qui fuit Amos qui fuit Naum qui fuit  Esli
qui fuit Naggae
26 qui fuit Maath qui fuit Matthathiae qui fuit Semei qui fuit
Iosech qui fuit Ioda
27 qui fuit Iohanna qui fuit Resa qui fuit Zorobabel qui fuit
Salathihel qui fuit Neri
28 qui fuit Melchi qui fuit Addi qui fuit Cosam qui fuit  Helmadam
qui fuit Her
29 qui fuit Iesu qui fuit Eliezer qui fuit Iorim qui fuit  Matthat
qui fuit Levi
30 qui fuit Symeon qui fuit Iuda qui fuit Ioseph qui fuit Iona  qui
fuit Eliachim
31 qui fuit Melea qui fuit Menna qui fuit Matthata qui fuit  Nathan
qui fuit David
32 qui fuit Iesse qui fuit Obed qui fuit Booz qui fuit Salmon  qui
fuit Naasson
33 qui fuit Aminadab qui fuit Aram qui fuit Esrom qui fuit  Phares
qui fuit Iudae
34 qui fuit Iacob qui fuit Isaac qui fuit Abraham qui fuit  Thare qui
fuit Nachor
35 qui fuit Seruch qui fuit Ragau qui fuit Phalec qui fuit  Eber qui
fuit Sale
36 qui fuit Cainan qui fuit Arfaxat qui fuit Sem qui fuit Noe  qui
fuit Lamech
37 qui fuit Mathusalae qui fuit Enoch qui fuit Iared qui fuit
Malelehel qui fuit Cainan
38 qui fuit Enos qui fuit Seth qui fuit Adam qui fuit Dei

Vangelo secondo Luca 4
1 Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane  et
agebatur in Spiritu in desertum
2 diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil  manducavit in
diebus illis et consummatis illis esuriit
3 dixit autem illi diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic  ut
panis fiat
4 et respondit ad illum Iesus scriptum est quia non in pane  solo
vivet homo sed in omni verbo Dei
5 et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis  terrae
in momento temporis
6 et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam  illorum
quia mihi tradita sunt et cui volo do illa
7 tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia
8 et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum  tuum
adorabis et illi soli servies
9 et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam  templi et
dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsum
10 scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut  conservent
te
11 et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem  pedem
tuum
12 et respondens Iesus ait illi dictum est non temptabis  Dominum
Deum tuum
13 et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo  usque ad
tempus
14 et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et  fama
exiit per universam regionem de illo
15 et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab  omnibus
16 et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum
consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere
17 et traditus est illi liber prophetae Esaiae et ut revolvit  librum
invenit locum ubi scriptum erat
18 Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare
pauperibus misit me
19 praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere
confractos in remissionem praedicare annum Domini acceptum et  diem
retributionis
20 et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et  omnium in
synagoga oculi erant intendentes in eum
21 coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec
scriptura in auribus vestris
22 et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis  gratiae
quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic  filius est
Ioseph
23 et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice  cura
te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic  in patria
tua
24 ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est  in
patria sua
25 in veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae  in
Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus  sex cum
facta est fames magna in omni terra
26 et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha  Sidoniae
ad mulierem viduam
27 et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta et  nemo
eorum mundatus est nisi Neman Syrus
28 et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes
29 et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et  duxerunt
illum usque ad supercilium montis supra quem civitas  illorum erat
aedificata ut praecipitarent eum
30 ipse autem transiens per medium illorum ibat
31 et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae ibique  docebat
illos sabbatis
32 et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo  ipsius
33 et in synagoga erat homo habens daemonium inmundum et  exclamavit
voce magna
34 dicens sine quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti  perdere nos
scio te qui sis Sanctus Dei
35 et increpavit illi Iesus dicens obmutesce et exi ab illo et  cum
proiecisset illum daemonium in medium exiit ab illo  nihilque illum
nocuit
36 et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem
dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute  imperat
inmundis spiritibus et exeunt
37 et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis
38 surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus  autem
Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro  ea
39 et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et  continuo
surgens ministrabat illis
40 cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis
languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus  inponens
curabat eos
41 exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et  dicentia quia
tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea  loqui quia sciebant
ipsum esse Christum
42 facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbae
requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum  ne
discederet ab eis
43 quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me  evangelizare
regnum Dei quia ideo missus sum
44 et erat praedicans in synagogis Galilaeae

Vangelo secondo Luca 5
1 factum est autem cum turbae inruerent in eum ut audirent  verbum
Dei et ipse stabat secus stagnum Gennesareth
2 et vidit duas naves stantes secus stagnum piscatores autem
descenderant et lavabant retia
3 ascendens autem in unam navem quae erat Simonis rogavit eum  a
terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas
4 ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem duc in altum et  laxate
retia vestra in capturam
5 et respondens Simon dixit illi praeceptor per totam noctem
laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete
6 et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem  copiosam
rumpebatur autem rete eorum
7 et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et
adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita  ut
mergerentur
8 quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens  exi a
me quia homo peccator sum Domine
9 stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in
captura piscium quam ceperant
10 similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedaei qui  erant
socii Simonis et ait ad Simonem Iesus noli timere ex hoc  iam homines
eris capiens
11 et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt  illum
12 et factum est cum esset in una civitatum et ecce vir plenus  lepra
et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens  Domine si
vis potes me mundare
13 et extendens manum tetigit illum dicens volo mundare et  confestim
lepra discessit ab illo
14 et ipse praecepit illi ut nemini diceret sed vade ostende  te
sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moses  in
testimonium illis
15 perambulabat autem magis sermo de illo et conveniebant  turbae
multae ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis
16 ipse autem secedebat in deserto et orabat
17 et factum est in una dierum et ipse sedebat docens et erant
Pharisaei sedentes et legis doctores qui venerant ex omni  castello
Galilaeae et Iudaeae et Hierusalem et virtus erat  Domini ad sanandum
eos
18 et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat  paralyticus et
quaerebant eum inferre et ponere ante eum
19 et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba
ascenderunt supra tectum per tegulas submiserunt illum cum  lecto in
medium ante Iesum
20 quorum fidem ut vidit dixit homo remittuntur tibi peccata  tua
21 et coeperunt cogitare scribae et Pharisaei dicentes quis  est hic
qui loquitur blasphemias quis potest dimittere peccata  nisi solus
Deus
22 ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit  ad
illos quid cogitatis in cordibus vestris
23 quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata an dicere  surge
et ambula
24 ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in  terra
dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle  lectum tuum
et vade in domum tuam
25 et confestim surgens coram illis tulit in quo iacebat et  abiit in
domum suam magnificans Deum
26 et stupor adprehendit omnes et magnificabant Deum et  repleti sunt
timore dicentes quia vidimus mirabilia hodie
27 et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem  ad
teloneum et ait illi sequere me
28 et relictis omnibus surgens secutus est eum
29 et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua et erat turba  multa
publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes
30 et murmurabant Pharisaei et scribae eorum dicentes ad  discipulos
eius quare cum publicanis et peccatoribus manducatis  et bibitis
31 et respondens Iesus dixit ad illos non egent qui sani sunt  medico
sed qui male habent
32 non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam
33 at illi dixerunt ad eum quare discipuli Iohannis ieiunant
frequenter et obsecrationes faciunt similiter et Pharisaeorum  tui
autem edunt et bibunt
34 quibus ipse ait numquid potestis filios sponsi dum cum  illis est
sponsus facere ieiunare
35 venient autem dies et cum ablatus fuerit ab illis sponsus  tunc
ieiunabunt in illis diebus
36 dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo  commissuram a
vestimento novo inmittit in vestimentum vetus  alioquin et novum
rumpit et veteri non convenit commissura a  novo
37 et nemo mittit vinum novum in utres veteres alioquin rumpet  vinum
novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt
38 sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque
conservantur
39 et nemo bibens vetus statim vult novum dicit enim vetus  melius est

Vangelo secondo Luca 6
1 factum est autem in sabbato secundoprimo cum transiret per  sata
vellebant discipuli eius spicas et manducabant  confricantes manibus
2 quidam autem Pharisaeorum dicebant illis quid facitis quod  non
licet in sabbatis
3 et respondens Iesus ad eos dixit nec hoc legistis quod fecit  David
cum esurisset ipse et qui cum eo erant
4 quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit  et
manducavit et dedit his qui cum ipso erant quos non licet  manducare
nisi tantum sacerdotibus
5 et dicebat illis quia dominus est Filius hominis etiam  sabbati
6 factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam  et
doceret et erat ibi homo et manus eius dextra erat arida
7 observabant autem scribae et Pharisaei si in sabbato curaret  ut
invenirent accusare illum
8 ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini qui  habebat
manum aridam surge et sta in medium et surgens stetit
9 ait autem ad illos Iesus interrogo vos si licet sabbato bene
facere an male animam salvam facere an perdere
10 et circumspectis omnibus dixit homini extende manum tuam et
extendit et restituta est manus eius
11 ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad  invicem
quidnam facerent Iesu
12 factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et  erat
pernoctans in oratione Dei
13 et cum dies factus esset vocavit discipulos suos et elegit
duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit
14 Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius  Iacobum
et Iohannem Philippum et Bartholomeum
15 Mattheum et Thomam Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur  Zelotes
16 Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor
17 et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba
discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et
Hierusalem et maritimae Tyri et Sidonis
18 qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus  suis et
qui vexabantur ab spiritibus inmundis curabantur
19 et omnis turba quaerebant eum tangere quia virtus de illo  exiebat
et sanabat omnes
20 et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati  pauperes
quia vestrum est regnum Dei
21 beati qui nunc esuritis quia saturabimini beati qui nunc  fletis
quia ridebitis
22 beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint  vos et
exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum  propter
Filium hominis
23 gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra  multa in
caelo secundum haec enim faciebant prophetis patres  eorum
24 verumtamen vae vobis divitibus quia habetis consolationem  vestram
25 vae vobis qui saturati estis quia esurietis vae vobis qui  ridetis
nunc quia lugebitis et flebitis
26 vae cum bene vobis dixerint omnes homines secundum haec  faciebant
prophetis patres eorum
27 sed vobis dico qui auditis diligite inimicos vestros  benefacite
his qui vos oderunt
28 benedicite maledicentibus vobis orate pro calumniantibus  vos
29 ei qui te percutit in maxillam praebe et alteram et ab eo  qui
aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere
30 omni autem petenti te tribue et qui aufert quae tua sunt ne
repetas
31 et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite  illis
similiter
32 et si diligitis eos qui vos diligunt quae vobis est gratia  nam et
peccatores diligentes se diligunt
33 et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt quae vobis  est
gratia siquidem et peccatores hoc faciunt
34 et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quae  gratia
est vobis nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut  recipiant
aequalia
35 verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et  mutuum date
nihil desperantes et erit merces vestra multa et  eritis filii
Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et  malos
36 estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors  est
37 nolite iudicare et non iudicabimini nolite condemnare et  non
condemnabimini dimittite et dimittemini
38 date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et  coagitatam et
supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem  quippe mensura qua
mensi fueritis remetietur vobis
39 dicebat autem illis et similitudinem numquid potest caecus  caecum
ducere nonne ambo in foveam cadent
40 non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis  erit
sicut magister eius
41 quid autem vides festucam in oculo fratris tui trabem autem  quae
in oculo tuo est non consideras
42 et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam  festucam de
oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns  hypocrita eice primum
trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut  educas festucam de oculo
fratris tui
43 non est enim arbor bona quae facit fructus malos neque  arbor mala
faciens fructum bonum
44 unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur neque enim  de
spinis colligunt ficus neque de rubo vindemiant uvam
45 bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et  malus
homo de malo profert malum ex abundantia enim cordis os  loquitur
46 quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis quae  dico
47 omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos
ostendam vobis cui similis est
48 similis est homini aedificanti domum qui fodit in altum et  posuit
fundamenta supra petram inundatione autem facta inlisum  est flumen
domui illi et non potuit eam movere fundata enim  erat supra petram
49 qui autem audivit et non fecit similis est homini  aedificanti
domum suam supra terram sine fundamento in quam  inlisus est fluvius
et continuo concidit et facta est ruina  domus illius magna

Vangelo secondo Luca 7
1 cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit
Capharnaum
2 centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus  qui
illi erat pretiosus
3 et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum  rogans eum
ut veniret et salvaret servum eius
4 at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite  dicentes ei
quia dignus est ut hoc illi praestes
5 diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit  nobis
6 Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo  misit
ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim  dignus sum
ut sub tectum meum intres
7 propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut  venirem ad
te sed dic verbo et sanabitur puer meus
8 nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me
milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et  servo
meo fac hoc et facit
9 quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se  turbis
dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni
10 et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui
languerat sanum
11 et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim  et
ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa
12 cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus
efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et  turba
civitatis multa cum illa
13 quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit  illi
noli flere
14 et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant  steterunt
et ait adulescens tibi dico surge
15 et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum  matri
suae
16 accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes  quia
propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit  plebem suam
17 et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem  circa
regionem
18 et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his
19 et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad
Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus
20 cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista  misit
nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium  expectamus
21 in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis  et
spiritibus malis et caecis multis donavit visum
22 et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae  vidistis
et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi  mundantur
surdi audiunt mortui resurgunt pauperes  evangelizantur
23 et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me
24 et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de  Iohanne ad
turbas quid existis in desertum videre harundinem  vento moveri
25 sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis  indutum ecce
qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus  regum sunt
26 sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus  quam
prophetam
27 hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante  faciem
tuam qui praeparabit viam tuam ante te
28 dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne
Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est  illo
29 et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum
baptizati baptismo Iohannis
30 Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in  semet
ipsos non baptizati ab eo
31 cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui  similes
sunt
32 similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad  invicem
et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis  lamentavimus
et non plorastis
33 venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque  bibens
vinum et dicitis daemonium habet
34 venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce  homo
devorator et bibens vinum amicus publicanorum et  peccatorum
35 et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis
36 rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum  illo
et ingressus domum Pharisaei discubuit
37 et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit  quod
accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti
38 et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare  pedes eius
et capillis capitis sui tergebat et osculabatur  pedes eius et
unguento unguebat
39 videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se  dicens hic
si esset propheta sciret utique quae et qualis  mulier quae tangit
eum quia peccatrix est
40 et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid
dicere at ille ait magister dic
41 duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios
quingentos alius quinquaginta
42 non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis  ergo
eum plus diliget
43 respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at  ille
dixit ei recte iudicasti
44 et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem  intravi
in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem  lacrimis
rigavit pedes meos et capillis suis tersit
45 osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non  cessavit
osculari pedes meos
46 oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes  meos
47 propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam
dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit
48 dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata
49 et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est  hic
qui etiam peccata dimittit
50 dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in  pace

Vangelo secondo Luca 8
1 et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem  et
castellum praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim  cum illo
2 et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus  malignis et
infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua  daemonia septem
exierant
3 et Iohanna uxor Chuza procuratoris Herodis et Susanna et  aliae
multae quae ministrabant eis de facultatibus suis
4 cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus  properarent
ad eum dixit per similitudinem
5 exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud  cecidit
secus viam et conculcatum est et volucres caeli  comederunt illud
6 et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non  habebat
humorem
7 et aliud cecidit inter spinas et simul exortae spinae
suffocaverunt illud
8 et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum  centuplum
haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat
9 interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec  parabola
10 quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei
ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes  non
intellegant
11 est autem haec parabola semen est verbum Dei
12 qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus  et
tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant
13 nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio  suscipiunt
verbum et hii radices non habent qui ad tempus  credunt et in tempore
temptationis recedunt
14 quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a
sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes
suffocantur et non referunt fructum
15 quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et  optimo
audientes verbum retinent et fructum adferunt in  patientia
16 nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus  lectum
ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant  lumen
17 non enim est occultum quod non manifestetur nec absconditum  quod
non cognoscatur et in palam veniat
18 videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et
quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab  illo
19 venerunt autem ad illum mater et fratres eius et non  poterant
adire ad eum prae turba
20 et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris
volentes te videre
21 qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii  sunt qui
verbum Dei audiunt et faciunt
22 factum est autem in una dierum et ipse ascendit in  naviculam et
discipuli eius et ait ad illos transfretemus trans  stagnum et
ascenderunt
23 navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella  venti in
stagnum et conplebantur et periclitabantur
24 accedentes autem suscitaverunt eum dicentes praeceptor  perimus at
ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae  et cessavit et
facta est tranquillitas
25 dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati  sunt
dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis  imperat et
mari et oboediunt ei
26 enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum quae est contra
Galilaeam
27 et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam  qui
habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non  induebatur
neque in domo manebat sed in monumentis
28 is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce  magna
dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi  obsecro te ne me
torqueas
29 praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine  multis
enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis  et
conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio  in
deserta
30 interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est  at ille
dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum
31 et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent
32 erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte  et
rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit  illos
33 exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos  et
impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est
34 quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et  nuntiaverunt in
civitatem et in villas
35 exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum  et
invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum  ac sana
mente ad pedes eius et timuerunt
36 nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus  factus
esset a Legione
37 et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut
discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem
ascendens navem reversus est
38 et rogabat illum vir a quo daemonia exierant ut cum eo  esset
dimisit autem eum Iesus dicens
39 redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit  per
universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus
40 factum est autem cum redisset Iesus excepit illum turba  erant
enim omnes expectantes eum
41 et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps  synagogae
erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret  in domum eius
42 quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec
moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur
43 et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim  quae
in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo  potuit
curari
44 accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et  confestim
stetit fluxus sanguinis eius
45 et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem  omnibus
dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te  conprimunt
et adfligunt et dicis quis me tetigit
46 et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de  me
exisse
47 videns autem mulier quia non latuit tremens venit et  procidit
ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum  indicavit coram
omni populo et quemadmodum confestim sanata sit
48 at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in  pace
49 adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei  quia
mortua est filia tua noli vexare illum
50 Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli  timere
crede tantum et salva erit
51 et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam  nisi
Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae
52 flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit  nolite
flere non est mortua sed dormit
53 et deridebant eum scientes quia mortua esset
54 ipse autem tenens manum eius clamavit dicens puella surge
55 et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et  iussit illi
dari manducare
56 et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui  dicerent
quod factum erat

Vangelo secondo Luca 9
1 convocatis autem duodecim apostolis dedit illis virtutem et
potestatem super omnia daemonia et ut languores curarent
2 et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos
3 et ait ad illos nihil tuleritis in via neque virgam neque  peram
neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatis
4 et in quamcumque domum intraveritis ibi manete et inde ne  exeatis
5 et quicumque non receperint vos exeuntes de civitate illa  etiam
pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra  illos
6 egressi autem circumibant per castella evangelizantes et  curantes
ubique
7 audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo et
haesitabat eo quod diceretur
8 a quibusdam quia Iohannes surrexit a mortuis a quibusdam  vero quia
Helias apparuit ab aliis autem quia propheta unus de  antiquis
surrexit
9 et ait Herodes Iohannem ego decollavi quis autem est iste de  quo
audio ego talia et quaerebat videre eum
10 et reversi apostoli narraverunt illi quaecumque fecerunt et
adsumptis illis secessit seorsum in locum desertum qui est  Bethsaida
11 quod cum cognovissent turbae secutae sunt illum et excepit  illos
et loquebatur illis de regno Dei et eos qui cura  indigebant sanabat
12 dies autem coeperat declinare et accedentes duodecim  dixerunt
illi dimitte turbas ut euntes in castella villasque  quae circa sunt
devertant et inveniant escas quia hic in loco  deserto sumus
13 ait autem ad illos vos date illis manducare at illi  dixerunt non
sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces  nisi forte nos
eamus et emamus in omnem hanc turbam escas
14 erant autem fere viri quinque milia ait autem ad discipulos  suos
facite illos discumbere per convivia quinquagenos
15 et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes
16 acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit  in
caelum et benedixit illis et fregit et distribuit discipulis  suis ut
ponerent ante turbas
17 et manducaverunt omnes et saturati sunt et sublatum est  quod
superfuit illis fragmentorum cofini duodecim
18 et factum est cum solus esset orans erant cum illo et  discipuli
et interrogavit illos dicens quem me dicunt esse  turbae
19 at illi responderunt et dixerunt Iohannem Baptistam alii  autem
Heliam alii quia propheta unus de prioribus surrexit
20 dixit autem illis vos autem quem me esse dicitis respondens  Simon
Petrus dixit Christum Dei
21 at ille increpans illos praecepit ne cui dicerent hoc
22 dicens quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari  a
senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et  tertia
die resurgere
23 dicebat autem ad omnes si quis vult post me venire abneget  se
ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me
24 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet illam  nam qui
perdiderit animam suam propter me salvam faciet illam
25 quid enim proficit homo si lucretur universum mundum se  autem
ipsum perdat et detrimentum sui faciat
26 nam qui me erubuerit et meos sermones hunc Filius hominis
erubescet cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum
angelorum
27 dico autem vobis vere sunt aliqui hic stantes qui non  gustabunt
mortem donec videant regnum Dei
28 factum est autem post haec verba fere dies octo et  adsumpsit
Petrum et Iohannem et Iacobum et ascendit in montem  ut oraret
29 et factum est dum oraret species vultus eius altera et  vestitus
eius albus refulgens
30 et ecce duo viri loquebantur cum illo erant autem Moses et  Helias
31 visi in maiestate et dicebant excessum eius quem  conpleturus erat
in Hierusalem
32 Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno et  evigilantes
viderunt maiestatem eius et duos viros qui stabant  cum illo
33 et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Iesum
praeceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula  unum
tibi et unum Mosi et unum Heliae nesciens quid diceret
34 haec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos  et
timuerunt intrantibus illis in nubem
35 et vox facta est de nube dicens hic est Filius meus electus  ipsum
audite
36 et dum fieret vox inventus est Iesus solus et ipsi  tacuerunt et
nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his  quae viderant
37 factum est autem in sequenti die descendentibus illis de  monte
occurrit illi turba multa
38 et ecce vir de turba exclamavit dicens magister obsecro te
respice in filium meum quia unicus est mihi
39 et ecce spiritus adprehendit illum et subito clamat et  elidit et
dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum
40 et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum et non  potuerunt
41 respondens autem Iesus dixit o generatio infidelis et  perversa
usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium  tuum
42 et cum accederet elisit illum daemonium et dissipavit
43 et increpavit Iesus spiritum inmundum et sanavit puerum et
reddidit illum patri eius
44 stupebant autem omnes in magnitudine Dei omnibusque  mirantibus in
omnibus quae faciebat dixit ad discipulos suos  ponite vos in
cordibus vestris sermones istos Filius enim  hominis futurum est ut
tradatur in manus hominum
45 at illi ignorabant verbum istud et erat velatum ante eos ut  non
sentirent illud et timebant interrogare eum de hoc verbo
46 intravit autem cogitatio in eos quis eorum maior esset
47 at Iesus videns cogitationes cordis illorum adprehendens  puerum
statuit eum secus se
48 et ait illis quicumque susceperit puerum istum in nomine  meo me
recipit et quicumque me recipit recipit eum qui me misit  nam qui
minor est inter omnes vos hic maior est
49 respondens autem Iohannes dixit praeceptor vidimus quendam  in
nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum quia non  sequitur
nobiscum
50 et ait ad illum Iesus nolite prohibere qui enim non est  adversum
vos pro vobis est
51 factum est autem dum conplerentur dies adsumptionis eius et  ipse
faciem suam firmavit ut iret Hierusalem
52 et misit nuntios ante conspectum suum et euntes intraverunt  in
civitatem Samaritanorum ut pararent illi
53 et non receperunt eum quia facies eius erat euntis  Hierusalem
54 cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et Iohannes  dixerunt
Domine vis dicimus ut ignis descendat de caelo et  consumat illos
55 et conversus increpavit illos
56 et abierunt in aliud castellum
57 factum est autem ambulantibus illis in via dixit quidam ad  illum
sequar te quocumque ieris
58 et ait illi Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli  nidos
Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet
59 ait autem ad alterum sequere me ille autem dixit Domine  permitte
mihi primum ire sepelire patrem meum
60 dixitque ei Iesus sine ut mortui sepeliant mortuos suos tu  autem
vade adnuntia regnum Dei
61 et ait alter sequar te Domine sed primum permitte mihi  renuntiare
his qui domi sunt
62 ait ad illum Iesus nemo mittens manum suam in aratrum et
aspiciens retro aptus est regno Dei

Vangelo secondo Luca 10
1 post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta  duos et
misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem  et locum quo
erat ipse venturus
2 et dicebat illis messis quidem multa operarii autem pauci  rogate
ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem
3 ite ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos
4 nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta et  neminem
per viam salutaveritis
5 in quamcumque domum intraveritis primum dicite pax huic  domui
6 et si ibi fuerit filius pacis requiescet super illam pax  vestra
sin autem ad vos revertetur
7 in eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud  illos
sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite  transire de domo
in domum
8 et in quamcumque civitatem intraveritis et susceperint vos
manducate quae adponuntur vobis
9 et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis  adpropinquavit
in vos regnum Dei
10 in quamcumque civitatem intraveritis et non receperint vos
exeuntes in plateas eius dicite
11 etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra  extergimus in
vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum  Dei
12 dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam  illi
civitati
13 vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et  Sidone
factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt olim  in cilicio
et cinere sedentes paeniterent
14 verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam  vobis
15 et tu Capharnaum usque in caelum exaltata usque ad  infernum
demergeris
16 qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit qui  autem me
spernit spernit eum qui me misit
17 reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes  Domine
etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo
18 et ait illis videbam Satanan sicut fulgur de caelo  cadentem
19 ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et  scorpiones
et supra omnem virtutem inimici et nihil vobis  nocebit
20 verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis  subiciuntur
gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in  caelis
21 in ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit confiteor  tibi
Pater Domine caeli et terrae quod abscondisti haec a  sapientibus et
prudentibus et revelasti ea parvulis etiam Pater  quia sic placuit
ante te
22 omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo scit qui sit  Filius
nisi Pater et qui sit Pater nisi Filius et cui voluerit  Filius
revelare
23 et conversus ad discipulos suos dixit beati oculi qui  vident quae
videtis
24 dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt  videre
quae vos videtis et non viderunt et audire quae auditis  et non
audierunt
25 et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et  dicens
magister quid faciendo vitam aeternam possidebo
26 at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo  legis
27 ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto  corde tuo
et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex  omni mente tua
et proximum tuum sicut te ipsum
28 dixitque illi recte respondisti hoc fac et vives
29 ille autem volens iustificare se ipsum dixit ad Iesum et  quis est
meus proximus
30 suscipiens autem Iesus dixit homo quidam descendebat ab
Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam
despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo  relicto
31 accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et  viso
illo praeterivit
32 similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum
pertransiit
33 Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et  videns
eum misericordia motus est
34 et adpropians alligavit vulnera eius infundens oleum et  vinum et
inponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et  curam eius egit
35 et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario  et ait
curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum  rediero
reddam tibi
36 quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui  incidit in
latrones
37 at ille dixit qui fecit misericordiam in illum et ait illi  Iesus
vade et tu fac similiter
38 factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam  castellum
et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in  domum suam
39 et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus  pedes
Domini audiebat verbum illius
40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium quae  stetit et
ait Domine non est tibi curae quod soror mea reliquit  me solam
ministrare dic ergo illi ut me adiuvet
41 et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita  es et
turbaris erga plurima
42 porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit  quae non
auferetur ab ea

Vangelo secondo Luca 11
1 et factum est cum esset in loco quodam orans ut cessavit  dixit
unus ex discipulis eius ad eum Domine doce nos orare  sicut et
Iohannes docuit discipulos suos
2 et ait illis cum oratis dicite Pater sanctificetur nomen  tuum
adveniat regnum tuum
3 panem nostrum cotidianum da nobis cotidie
4 et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus  omni
debenti nobis et ne nos inducas in temptationem
5 et ait ad illos quis vestrum habebit amicum et ibit ad  illum media
nocte et dicit illi amice commoda mihi tres panes
6 quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod  ponam
ante illum
7 et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse  iam
ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non  possum
surgere et dare tibi
8 dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius  sit
propter inprobitatem tamen eius surget et dabit illi  quotquot habet
necessarios
9 et ego vobis dico petite et dabitur vobis quaerite et  invenietis
pulsate et aperietur vobis
10 omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et  pulsanti
aperietur
11 quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem  dabit illi
aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi
12 aut si petierit ovum numquid porriget illi scorpionem
13 si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis  vestris
quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum  petentibus
se
14 et erat eiciens daemonium et illud erat mutum et cum  eiecisset
daemonium locutus est mutus et admiratae sunt turbae
15 quidam autem ex eis dixerunt in Beelzebub principe  daemoniorum
eicit daemonia
16 et alii temptantes signum de caelo quaerebant ab eo
17 ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis omne  regnum in
se ipsum divisum desolatur et domus supra domum cadet
18 si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit  regnum
ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me daemonia
19 si autem ego in Beelzebub eicio daemonia filii vestri in  quo
eiciunt ideo ipsi iudices vestri erunt
20 porro si in digito Dei eicio daemonia profecto praevenit  in vos
regnum Dei
21 cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea  quae
possidet
22 si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa  arma eius
aufert in quibus confidebat et spolia eius distribuit
23 qui non est mecum adversum me est et qui non colligit  mecum
dispergit
24 cum inmundus spiritus exierit de homine perambulat per  loca
inaquosa quaerens requiem et non inveniens dicit revertar  in domum
meam unde exivi
25 et cum venerit invenit scopis mundatam
26 et tunc vadit et adsumit septem alios spiritus nequiores  se et
ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius  peiora
prioribus
27 factum est autem cum haec diceret extollens vocem quaedam  mulier
de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et  ubera quae
suxisti
28 at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et  custodiunt
29 turbis autem concurrentibus coepit dicere generatio haec
generatio nequam est signum quaerit et signum non dabitur illi  nisi
signum Ionae
30 nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis ita erit et Filius  hominis
generationi isti
31 regina austri surget in iudicio cum viris generationis  huius et
condemnabit illos quia venit a finibus terrae audire  sapientiam
Salomonis et ecce plus Salomone hic
32 viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et
condemnabunt illam quia paenitentiam egerunt ad praedicationem  Ionae
et ecce plus Iona hic
33 nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub  modio sed
supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant
34 lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit
simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit  etiam
corpus tuum tenebrosum erit
35 vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint
36 si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens  aliquam
partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna  fulgoris
inluminabit te
37 et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisaeus ut  pranderet
apud se et ingressus recubuit
38 Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non
baptizatus esset ante prandium
39 et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisaei quod de foris  est
calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum  plenum est
rapina et iniquitate
40 stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de  intus
est fecit
41 verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia  munda sunt
vobis
42 sed vae vobis Pharisaeis quia decimatis mentam et rutam et  omne
holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei haec autem  oportuit
facere et illa non omittere
43 vae vobis Pharisaeis quia diligitis primas cathedras in  synagogis
et salutationes in foro
44 vae vobis quia estis ut monumenta quae non parent et  homines
ambulantes supra nesciunt
45 respondens autem quidam ex legis peritis ait illi magister  haec
dicens etiam nobis contumeliam facis
46 at ille ait et vobis legis peritis vae quia oneratis  homines
oneribus quae portari non possunt et ipsi uno digito  vestro non
tangitis sarcinas
47 vae vobis quia aedificatis monumenta prophetarum patres  autem
vestri occiderunt illos
48 profecto testificamini quod consentitis operibus patrum  vestrorum
quoniam quidem ipsi eos occiderunt vos autem  aedificatis eorum
sepulchra
49 propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas  et
apostolos et ex illis occident et persequentur
50 ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a
constitutione mundi a generatione ista
51 a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariae qui periit  inter
altare et aedem ita dico vobis requiretur ab hac  generatione
52 vae vobis legis peritis quia tulistis clavem scientiae  ipsi non
introistis et eos qui introibant prohibuistis
53 cum haec ad illos diceret coeperunt Pharisaei et legis  periti
graviter insistere et os eius opprimere de multis
54 insidiantes et quaerentes capere aliquid ex ore eius ut
accusarent eum

Vangelo secondo Luca 12
1 multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem  conculcarent
coepit dicere ad discipulos suos adtendite a  fermento Pharisaeorum
quae est hypocrisis
2 nihil autem opertum est quod non reveletur neque  absconditum quod
non sciatur
3 quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur et  quod in
aurem locuti estis in cubiculis praedicabitur in tectis
4 dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab his qui  occidunt
corpus et post haec non habent amplius quod faciant
5 ostendam autem vobis quem timeatis timete eum qui postquam
occiderit habet potestatem mittere in gehennam ita dico vobis  hunc
timete
6 nonne quinque passeres veneunt dipundio et unus ex illis  non est
in oblivione coram Deo
7 sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt nolite  ergo
timere multis passeribus pluris estis
8 dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit in me  coram
hominibus et Filius hominis confitebitur in illo coram  angelis Dei
9 qui autem negaverit me coram hominibus denegabitur coram  angelis
Dei
10 et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur  illi ei
autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit non  remittetur
11 cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et
potestates nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis  aut
quid dicatis
12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quae  oporteat
dicere
13 ait autem quidam ei de turba magister dic fratri meo ut  dividat
mecum hereditatem
14 at ille dixit ei homo quis me constituit iudicem aut  divisorem
super vos
15 dixitque ad illos videte et cavete ab omni avaritia quia  non in
abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet
16 dixit autem similitudinem ad illos dicens hominis cuiusdam
divitis uberes fructus ager adtulit
17 et cogitabat intra se dicens quid faciam quod non habeo  quo
congregem fructus meos
18 et dixit hoc faciam destruam horrea mea et maiora faciam  et illuc
congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea
19 et dicam animae meae anima habes multa bona posita in  annos
plurimos requiesce comede bibe epulare
20 dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam  repetunt a te
quae autem parasti cuius erunt
21 sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives
22 dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis nolite  solliciti esse
animae quid manducetis neque corpori quid  vestiamini
23 anima plus est quam esca et corpus quam vestimentum
24 considerate corvos quia non seminant neque metunt quibus  non est
cellarium neque horreum et Deus pascit illos quanto  magis vos pluris
estis illis
25 quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam  suam
cubitum unum
26 si ergo neque quod minimum est potestis quid de ceteris  solliciti
estis
27 considerate lilia quomodo crescunt non laborant non nent  dico
autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur  sicut unum ex
istis
28 si autem faenum quod hodie in agro est et cras in clibanum
mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillae fidei
29 et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et  nolite
in sublime tolli
30 haec enim omnia gentes mundi quaerunt Pater autem vester  scit
quoniam his indigetis
31 verumtamen quaerite regnum Dei et haec omnia adicientur  vobis
32 nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro  dare
vobis regnum
33 vendite quae possidetis et date elemosynam facite vobis  sacculos
qui non veterescunt thesaurum non deficientem in  caelis quo fur non
adpropiat neque tinea corrumpit
34 ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit
35 sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes
36 et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando
revertatur a nuptiis ut cum venerit et pulsaverit confestim  aperiant
ei
37 beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit  vigilantes
amen dico vobis quod praecinget se et faciet illos  discumbere et
transiens ministrabit illis
38 et si venerit in secunda vigilia et si in tertia vigilia  venerit
et ita invenerit beati sunt servi illi
39 hoc autem scitote quia si sciret pater familias qua hora  fur
veniret vigilaret utique et non sineret perfodiri domum  suam
40 et vos estote parati quia qua hora non putatis Filius  hominis
venit
41 ait autem ei Petrus Domine ad nos dicis hanc parabolam an  et ad
omnes
42 dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et  prudens
quem constituet dominus super familiam suam ut det  illis in tempore
tritici mensuram
43 beatus ille servus quem cum venerit dominus invenerit ita
facientem
44 vere dico vobis quia supra omnia quae possidet constituet  illum
45 quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit  dominus meus
venire et coeperit percutere pueros et ancillas et  edere et bibere
et inebriari
46 veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora  qua
nescit et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet
47 ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui et  non
praeparavit et non fecit secundum voluntatem eius vapulabit  multas
48 qui autem non cognovit et fecit digna plagis vapulabit  paucis
omni autem cui multum datum est multum quaeretur ab eo  et cui
commendaverunt multum plus petent ab eo
49 ignem veni mittere in terram et quid volo si accendatur
50 baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor usque  dum
perficiatur
51 putatis quia pacem veni dare in terram non dico vobis sed
separationem
52 erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi tres in duo  et duo
in tres
53 dividentur pater in filium et filius in patrem suum mater  in
filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in  socrum
suam
54 dicebat autem et ad turbas cum videritis nubem orientem ab  occasu
statim dicitis nimbus venit et ita fit
55 et cum austrum flantem dicitis quia aestus erit et fit
56 hypocritae faciem terrae et caeli nostis probare hoc autem  tempus
quomodo non probatis
57 quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est
58 cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via da  operam
liberari ab illo ne forte trahat te apud iudicem et  iudex tradat te
exactori et exactor mittat te in carcerem
59 dico tibi non exies inde donec etiam novissimum minutum  reddas

Vangelo secondo Luca 13
1 aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de  Galilaeis
quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis  eorum
2 et respondens dixit illis putatis quod hii Galilaei prae  omnibus
Galilaeis peccatores fuerunt quia talia passi sunt
3 non dico vobis sed nisi paenitentiam habueritis omnes  similiter
peribitis
4 sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in  Siloam et
occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt  praeter omnes
homines habitantes in Hierusalem
5 non dico vobis sed si non paenitentiam egeritis omnes  similiter
peribitis
6 dicebat autem hanc similitudinem arborem fici habebat  quidam
plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa  et non
invenit
7 dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo  venio
quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide  ergo illam
ut quid etiam terram occupat
8 at ille respondens dixit illi domine dimitte illam et hoc  anno
usque dum fodiam circa illam et mittam stercora
9 et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides  eam
10 erat autem docens in synagoga eorum sabbatis
11 et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis  decem et
octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum  respicere
12 quam cum videret Iesus vocavit ad se et ait illi mulier  dimissa
es ab infirmitate tua
13 et inposuit illi manus et confestim erecta est et  glorificabat
Deum
14 respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato  curasset
Iesus dicebat turbae sex dies sunt in quibus oportet  operari in his
ergo venite et curamini et non in die sabbati
15 respondit autem ad illum Dominus et dixit hypocritae  unusquisque
vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a  praesepio et
ducit adaquare
16 hanc autem filiam Abrahae quam alligavit Satanas ecce  decem et
octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die  sabbati
17 et cum haec diceret erubescebant omnes adversarii eius et  omnis
populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo
18 dicebat ergo cui simile est regnum Dei et cui simile esse
existimabo illud
19 simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in  hortum suum
et crevit et factum est in arborem magnam et  volucres caeli
requieverunt in ramis eius
20 et iterum dixit cui simile aestimabo regnum Dei
21 simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in  farinae
sata tria donec fermentaretur totum
22 et ibat per civitates et castella docens et iter faciens  in
Hierusalem
23 ait autem illi quidam Domine si pauci sunt qui salvantur  ipse
autem dixit ad illos
24 contendite intrare per angustam portam quia multi dico  vobis
quaerunt intrare et non poterunt
25 cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et
incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi  nobis
et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis
26 tunc incipietis dicere manducavimus coram te et bibimus et  in
plateis nostris docuisti
27 et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes
operarii iniquitatis
28 ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham  et Isaac
et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem  expelli foras
29 et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro  et
accumbent in regno Dei
30 et ecce sunt novissimi qui erunt primi et sunt primi qui  erunt
novissimi
31 in ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi  exi et
vade hinc quia Herodes vult te occidere
32 et ait illis ite dicite vulpi illi ecce eicio daemonia et
sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor
33 verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare  quia non
capit prophetam perire extra Hierusalem
34 Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas  eos qui
mittuntur ad te quotiens volui congregare filios tuos  quemadmodum
avis nidum suum sub pinnis et noluisti
35 ecce relinquitur vobis domus vestra dico autem vobis quia  non
videbitis me donec veniat cum dicetis benedictus qui venit  in nomine
Domini

Vangelo secondo Luca 14
1 et factum est cum intraret in domum cuiusdam principis
Pharisaeorum sabbato manducare panem et ipsi observabant eum
2 et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum
3 et respondens Iesus dixit ad legis peritos et Pharisaeos  dicens si
licet sabbato curare
4 at illi tacuerunt ipse vero adprehensum sanavit eum ac  dimisit
5 et respondens ad illos dixit cuius vestrum asinus aut bos  in
puteum cadet et non continuo extrahet illum die sabbati
6 et non poterant ad haec respondere illi
7 dicebat autem et ad invitatos parabolam intendens quomodo  primos
accubitus eligerent dicens ad illos
8 cum invitatus fueris ad nuptias non discumbas in primo loco  ne
forte honoratior te sit invitatus ab eo
9 et veniens is qui te et illum vocavit dicat tibi da huic  locum et
tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere
10 sed cum vocatus fueris vade recumbe in novissimo loco ut  cum
venerit qui te invitavit dicat tibi amice ascende superius  tunc erit
tibi gloria coram simul discumbentibus
11 quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat
exaltabitur
12 dicebat autem et ei qui se invitaverat cum facis prandium  aut
cenam noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque  cognatos
neque vicinos divites ne forte et ipsi te reinvitent  et fiat tibi
retributio
13 sed cum facis convivium voca pauperes debiles claudos  caecos
14 et beatus eris quia non habent retribuere tibi retribuetur  enim
tibi in resurrectione iustorum
15 haec cum audisset quidam de simul discumbentibus dixit  illi
beatus qui manducabit panem in regno Dei
16 at ipse dixit ei homo quidam fecit cenam magnam et vocavit  multos
17 et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut  venirent quia
iam parata sunt omnia
18 et coeperunt simul omnes excusare primus dixit ei villam  emi et
necesse habeo exire et videre illam rogo te habe me  excusatum
19 et alter dixit iuga boum emi quinque et eo probare illa  rogo te
habe me excusatum
20 et alius dixit uxorem duxi et ideo non possum venire
21 et reversus servus nuntiavit haec domino suo tunc iratus  pater
familias dixit servo suo exi cito in plateas et vicos  civitatis et
pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc  huc
22 et ait servus domine factum est ut imperasti et adhuc  locus est
23 et ait dominus servo exi in vias et sepes et conpelle  intrare ut
impleatur domus mea
24 dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt
gustabit cenam meam
25 ibant autem turbae multae cum eo et conversus dixit ad  illos
26 si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et  uxorem
et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam  suam non
potest esse meus discipulus
27 et qui non baiulat crucem suam et venit post me non potest  esse
meus discipulus
28 quis enim ex vobis volens turrem aedificare non prius  sedens
conputat sumptus qui necessarii sunt si habet ad  perficiendum
29 ne posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit  perficere
omnes qui vident incipiant inludere ei
30 dicentes quia hic homo coepit aedificare et non potuit  consummare
31 aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem  non
sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere  ei qui
cum viginti milibus venit ad se
32 alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens rogat  ea quae
pacis sunt
33 sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae  possidet
non potest meus esse discipulus
34 bonum est sal si autem sal quoque evanuerit in quo  condietur
35 neque in terram neque in sterquilinium utile est sed foras
mittetur qui habet aures audiendi audiat

Vangelo secondo Luca 15
1 erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut  audirent
illum
2 et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes quia hic  peccatores
recipit et manducat cum illis
3 et ait ad illos parabolam istam dicens
4 quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit  unam ex
illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et  vadit ad illam
quae perierat donec inveniat illam
5 et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens
6 et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis
congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat
7 dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno  peccatore
paenitentiam habente quam super nonaginta novem  iustis qui non
indigent paenitentia
8 aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam  unam
nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit  diligenter donec
inveniat
9 et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens  congratulamini
mihi quia inveni dragmam quam perdideram
10 ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno  peccatore
paenitentiam agente
11 ait autem homo quidam habuit duos filios
12 et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi  portionem
substantiae quae me contingit et divisit illis  substantiam
13 et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior  filius
peregre profectus est in regionem longinquam et ibi  dissipavit
substantiam suam vivendo luxuriose
14 et postquam omnia consummasset facta est fames valida in  regione
illa et ipse coepit egere
15 et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit  illum in
villam suam ut pasceret porcos
16 et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci
manducabant et nemo illi dabat
17 in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei  abundant
panibus ego autem hic fame pereo
18 surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi  in
caelum et coram te
19 et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum  de
mercennariis tuis
20 et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe  esset vidit
illum pater ipsius et misericordia motus est et  adcurrens cecidit
supra collum eius et osculatus est illum
21 dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam  non
sum dignus vocari filius tuus
22 dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam  primam et
induite illum et date anulum in manum eius et  calciamenta in pedes
23 et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et
epulemur
24 quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et  inventus
est et coeperunt epulari
25 erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et
adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum
26 et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent
27 isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus  vitulum
saginatum quia salvum illum recepit
28 indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius
egressus coepit rogare illum
29 at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio  tibi et
numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi  hedum ut cum
amicis meis epularer
30 sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam  suam cum
meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum
31 at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea  tua sunt
32 epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic  mortuus
erat et revixit perierat et inventus est

Vangelo secondo Luca 16
1 dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives  qui
habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi  dissipasset
bona ipsius
2 et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde  rationem
vilicationis tuae iam enim non poteris vilicare
3 ait autem vilicus intra se quid faciam quia dominus meus  aufert a
me vilicationem fodere non valeo mendicare erubesco
4 scio quid faciam ut cum amotus fuero a vilicatione  recipiant me in
domos suas
5 convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat  primo
quantum debes domino meo
6 at ille dixit centum cados olei dixitque illi accipe  cautionem
tuam et sede cito scribe quinquaginta
7 deinde alio dixit tu vero quantum debes qui ait centum  choros
tritici ait illi accipe litteras tuas et scribe  octoginta
8 et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter  fecisset
quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in  generatione
sua sunt
9 et ego vobis dico facite vobis amicos de mamona iniquitatis  ut cum
defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula
10 qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est et qui  in
modico iniquus est et in maiori iniquus est
11 si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum  est quis
credet vobis
12 et si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis  dabit
vobis
13 nemo servus potest duobus dominis servire aut enim unum  odiet et
alterum diliget aut uni adherebit et alterum contemnet  non potestis
Deo servire et mamonae
14 audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari et
deridebant illum
15 et ait illis vos estis qui iustificatis vos coram  hominibus Deus
autem novit corda vestra quia quod hominibus  altum est abominatio
est ante Deum
16 lex et prophetae usque ad Iohannem ex eo regnum Dei  evangelizatur
et omnis in illud vim facit
17 facilius est autem caelum et terram praeterire quam de  lege unum
apicem cadere
18 omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur  et qui
dimissam a viro ducit moechatur
19 homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et
epulabatur cotidie splendide
20 et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad  ianuam eius
ulceribus plenus
21 cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis  sed et
canes veniebant et lingebant ulcera eius
22 factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab  angelis
in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus  est in
inferno
23 elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham  a
longe et Lazarum in sinu eius
24 et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte  Lazarum
ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret  linguam meam
quia crucior in hac flamma
25 et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona  in vita
tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur  tu vero
cruciaris
26 et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum  est ut
hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque  inde huc
transmeare
27 et ait rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris  mei
28 habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi  veniant
in locum hunc tormentorum
29 et ait illi Abraham habent Mosen et prophetas audiant  illos
30 at ille dixit non pater Abraham sed si quis ex mortuis  ierit ad
eos paenitentiam agent
31 ait autem illi si Mosen et prophetas non audiunt neque si  quis ex
mortuis resurrexerit credent

Vangelo secondo Luca 17
1 et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant  scandala
vae autem illi per quem veniunt
2 utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum  eius et
proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis  istis
3 adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et  si
paenitentiam egerit dimitte illi
4 et si septies in die peccaverit in te et septies in die  conversus
fuerit ad te dicens paenitet me dimitte illi
5 et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem
6 dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis
diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare  et
oboediret vobis
7 quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui
regresso de agro dicet illi statim transi recumbe
8 et non dicet ei para quod cenem et praecinge te et ministra  mihi
donec manducem et bibam et post haec tu manducabis et  bibes
9 numquid gratiam habet servo illi quia fecit quae sibi  imperaverat
non puto
10 sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis  dicite
servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus
11 et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam
Samariam et Galilaeam
12 et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem  viri
leprosi qui steterunt a longe
13 et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere  nostri
14 quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et  factum est
dum irent mundati sunt
15 unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus  est cum
magna voce magnificans Deum
16 et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens et hic  erat
Samaritanus
17 respondens autem Iesus dixit nonne decem mundati sunt et  novem
ubi sunt
18 non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic
alienigena
19 et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit
20 interrogatus autem a Pharisaeis quando venit regnum Dei  respondit
eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione
21 neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei  intra
vos est
22 et ait ad discipulos venient dies quando desideretis  videre unum
diem Filii hominis et non videbitis
23 et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque  sectemini
24 nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub  caelo sunt
fulget ita erit Filius hominis in die sua
25 primum autem oportet illum multa pati et reprobari a  generatione
hac
26 et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus  Filii
hominis
27 edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias  usque
in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et  perdidit
omnes
28 similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et  bibebant
emebant et vendebant plantabant aedificabant
29 qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur  de
caelo et omnes perdidit
30 secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur
31 in illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne
descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat  retro
32 memores estote uxoris Loth
33 quicumque quaesierit animam suam salvare perdet illam et  qui
perdiderit illam vivificabit eam
34 dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus  adsumetur et
alter relinquetur
35 duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera  relinquetur
duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur
36 respondentes dicunt illi ubi Domine
37 qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur
aquilae

Vangelo secondo Luca 18
1 dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper  orare
et non deficere
2 dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non  timebat
et hominem non verebatur
3 vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad  eum
dicens vindica me de adversario meo
4 et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se  et si
Deum non timeo nec hominem revereor
5 tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne  in
novissimo veniens suggillet me
6 ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit
7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium  ad se
die ac nocte et patientiam habebit in illis
8 dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen  Filius
hominis veniens putas inveniet fidem in terra
9 dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam  iusti et
aspernabantur ceteros parabolam istam
10 duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus  Pharisaeus et
alter publicanus
11 Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi  quia
non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel  ut etiam
hic publicanus
12 ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo
13 et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum  levare
sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto  mihi
peccatori
14 dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab  illo quia
omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat  exaltabitur
15 adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod  cum
viderent discipuli increpabant illos
16 Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad  me et
nolite eos vetare talium est enim regnum Dei
17 amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut  puer non
intrabit in illud
18 et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone  quid
faciens vitam aeternam possidebo
19 dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi  solus
Deus
20 mandata nosti non occides non moechaberis non furtum  facies non
falsum testimonium dices honora patrem tuum et  matrem
21 qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea
22 quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia  quaecumque
habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in  caelo et veni
sequere me
23 his ille auditis contristatus est quia dives erat valde
24 videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam  difficile qui
pecunias habent in regnum Dei intrabunt
25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam  divitem
intrare in regnum Dei
26 et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri
27 ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia  sunt
apud Deum
28 ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus  te
29 qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum  aut
parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum  Dei
30 et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo  venturo
vitam aeternam
31 adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce  ascendimus
Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta  sunt per prophetas
de Filio hominis
32 tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et
conspuetur
33 et postquam flagellaverint occident eum et die tertia  resurget
34 et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud
absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur
35 factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam
sedebat secus viam mendicans
36 et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc  esset
37 dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret
38 et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei
39 et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero  multo magis
clamabat Fili David miserere mei
40 stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum
adpropinquasset interrogavit illum
41 dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam
42 et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit
43 et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et  omnis
plebs ut vidit dedit laudem Deo

Vangelo secondo Luca 19
1 et ingressus perambulabat Hiericho
2 et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps  publicanorum et
ipse dives
3 et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae  turba
quia statura pusillus erat
4 et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret  illum quia
inde erat transiturus
5 et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et  dixit ad
eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua  oportet me
manere
6 et festinans descendit et excepit illum gaudens
7 et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem
peccatorem devertisset
8 stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum  meorum
Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo  quadruplum
9 ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo  quod et
ipse filius sit Abrahae
10 venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod  perierat
11 haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod  esset
prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim  regnum Dei
manifestaretur
12 dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem  longinquam
accipere sibi regnum et reverti
13 vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et  ait ad
illos negotiamini dum venio
14 cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post  illum
dicentes nolumus hunc regnare super nos
15 et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari  servos
quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque  negotiatus esset
16 venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas  adquisivit
17 et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti  eris
potestatem habens supra decem civitates
18 et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas
19 et huic ait et tu esto supra quinque civitates
20 et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui  repositam in
sudario
21 timui enim te quia homo austeris es tollis quod non  posuisti et
metis quod non seminasti
22 dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod  ego
austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non  seminavi
23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego  veniens cum
usuris utique exegissem illud
24 et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui  decem
mnas habet
25 et dixerunt ei domine habet decem mnas
26 dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui  non
habet et quod habet auferetur ab eo
27 verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare  super se
adducite huc et interficite ante me
28 et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma
29 et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania  ad
montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos
30 dicens ite in castellum quod contra est in quod  introeuntes
invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam  hominum sedit
solvite illum et adducite
31 et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis  ei quia
Dominus operam eius desiderat
32 abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit  illis
stantem pullum
33 solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad  illos quid
solvitis pullum
34 at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet
35 et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua  supra
pullum inposuerunt Iesum
36 eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via
37 et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti  coeperunt
omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce  magna super
omnibus quas viderant virtutibus
38 dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in  caelo
et gloria in excelsis
39 et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum  magister
increpa discipulos tuos
40 quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides
clamabunt
41 et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam  dicens
42 quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad  pacem
tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis
43 quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui  vallo et
circumdabunt te et coangustabunt te undique
44 ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non
relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris  tempus
visitationis tuae
45 et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et
ementes
46 dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis  est vos
autem fecistis illam speluncam latronum
47 et erat docens cotidie in templo principes autem  sacerdotum et
scribae et principes plebis quaerebant illum  perdere
48 et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus
suspensus erat audiens illum

Vangelo secondo Luca 20
1 et factum est in una dierum docente illo populum in templo  et
evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae  cum
senioribus
2 et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec  facis
aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem
3 respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego  verbum
respondete mihi
4 baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus
5 at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de  caelo
dicet quare ergo non credidistis illi
6 si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit  nos certi
sunt enim Iohannem prophetam esse
7 et responderunt se nescire unde esset
8 et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate  haec
facio
9 coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit  vineam
et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis  temporibus
10 et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae  darent
illi qui caesum dimiserunt eum inanem
11 et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque
caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem
12 et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes  eiecerunt
13 dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum
dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur
14 quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes  hic est
heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas
15 et eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet  illis
dominus vineae
16 veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo  audito
dixerunt illi absit
17 ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod  scriptum est
lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus  est in caput
anguli
18 omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur  supra quem
autem ceciderit comminuet illum
19 et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in  illum
manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim  quod ad ipsos
dixerit similitudinem istam
20 et observantes miserunt insidiatores qui se iustos  simularent ut
caperent eum in sermone et traderent illum  principatui et potestati
praesidis
21 et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia  recte
dicis et doces et non accipis personam sed in veritate  viam Dei
doces
22 licet nobis dare tributum Caesari an non
23 considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me  temptatis
24 ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et  inscriptionem
respondentes dixerunt Caesaris
25 et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et  quae Dei
sunt Deo
26 et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et  mirati
in responso eius tacuerunt
27 accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse
resurrectionem et interrogaverunt eum
28 dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius  mortuus
fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut  accipiat eam
frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo
29 septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et  mortuus est
sine filiis
30 et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio
31 et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non
reliquerunt semen et mortui sunt
32 novissima omnium mortua est et mulier
33 in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem  septem
habuerunt eam uxorem
34 et ait illis Iesus filii saeculi huius nubunt et traduntur  ad
nuptias
35 illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et  resurrectione ex
mortuis neque nubunt neque ducunt uxores
36 neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt  et
filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis
37 quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum  sicut
dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob
38 Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt  ei
39 respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene
dixisti
40 et amplius non audebant eum quicquam interrogare
41 dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David  esse
42 et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus  Domino meo
sede a dextris meis
43 donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
44 David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius est
45 audiente autem omni populo dixit discipulis suis
46 adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant
salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos
discubitus in conviviis
47 qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem  hii
accipient damnationem maiorem

Vangelo secondo Luca 21
1 respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in
gazofilacium divites
2 vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera  minuta
duo
3 et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam  omnes
misit
4 nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec  autem
ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit
5 et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et  donis
ornatum esset dixit
6 haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur  lapis
super lapidem qui non destruatur
7 interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec  erunt
et quod signum cum fieri incipient
8 qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine  meo
dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo  ire post
illos
9 cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri  oportet
primum haec fieri sed non statim finis
10 tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum  adversus
regnum
11 terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames
terroresque de caelo et signa magna erunt
12 sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et  persequentur
tradentes in synagogas et custodias trahentes ad  reges et praesides
propter nomen meum
13 continget autem vobis in testimonium
14 ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari  quemadmodum
respondeatis
15 ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt  resistere
et contradicere omnes adversarii vestri
16 trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et  amicis
et morte adficient ex vobis
17 et eritis odio omnibus propter nomen meum
18 et capillus de capite vestro non peribit
19 in patientia vestra possidebitis animas vestras
20 cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc
scitote quia adpropinquavit desolatio eius
21 tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio  eius
discedant et qui in regionibus non intrent in eam
22 quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae  scripta sunt
23 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus  erit enim
pressura magna supra terram et ira populo huic
24 et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes  gentes et
Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur  tempora nationum
25 et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris  pressura
gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum
26 arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae
supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebuntur
27 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum  potestate
magna et maiestate
28 his autem fieri incipientibus respicite et levate capita  vestra
quoniam adpropinquat redemptio vestra
29 et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes  arbores
30 cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est  aestas
31 ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope  est
regnum Dei
32 amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec  omnia
fiant
33 caelum et terra transibunt verba autem mea non transient
34 adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in  crapula
et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos  repentina
dies illa
35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super  faciem
omnis terrae
36 vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini  fugere
ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis
37 erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens  morabatur
in monte qui vocatur Oliveti
38 et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum

Vangelo secondo Luca 22
1 adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur  pascha
2 et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum
interficerent timebant vero plebem
3 intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth  unum de
duodecim
4 et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et
magistratibus quemadmodum illum traderet eis
5 et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare
6 et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum  sine
turbis
7 venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha
8 et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis  pascha ut
manducemus
9 at illi dixerunt ubi vis paremus
10 et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem  occurret
vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in  domum in qua
intrat
11 et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi  est
diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem
12 et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi  parate
13 euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt  pascha
14 et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum  eo
15 et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare  vobiscum
antequam patiar
16 dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec  impleatur
in regno Dei
17 et accepto calice gratias egit et dixit accipite et  dividite
inter vos
18 dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec  regnum
Dei veniat
19 et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens  hoc
est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam
commemorationem
20 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix  novum
testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur
21 verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa
22 et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit
verumtamen vae illi homini per quem traditur
23 et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui  hoc
facturus esset
24 facta est autem et contentio inter eos quis eorum  videretur esse
maior
25 dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui  potestatem
habent super eos benefici vocantur
26 vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut  iunior et
qui praecessor est sicut ministrator
27 nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui
recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat
28 vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus  meis
29 et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus  regnum
30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et  sedeatis super
thronos iudicantes duodecim tribus Israhel
31 ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos  ut
cribraret sicut triticum
32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu  aliquando
conversus confirma fratres tuos
33 qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in  mortem
ire
34 et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus  donec ter
abneges nosse me
35 et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et  calciamentis
numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt  nihil
36 dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat  similiter et
peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat  gladium
37 dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est  oportet
impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim  ea quae sunt
de me finem habent
38 at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit  eis
satis est
39 et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum  secuti
sunt autem illum et discipuli
40 et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis  in
temptationem
41 et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et  positis
genibus orabat
42 dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen  non
mea voluntas sed tua fiat
43 apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et  factus in
agonia prolixius orabat
44 et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis  decurrentis in
terram
45 et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos  suos
invenit eos dormientes prae tristitia
46 et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in
temptationem
47 adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus  de
duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut  oscularetur eum
48 Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis
49 videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat
dixerunt ei Domine si percutimus in gladio
50 et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et
amputavit auriculam eius dextram
51 respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum  tetigisset
auriculam eius sanavit eum
52 dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes  sacerdotum
et magistratus templi et seniores quasi ad latronem  existis cum
gladiis et fustibus
53 cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis  manus in me
sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum
54 conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis  sacerdotum
Petrus vero sequebatur a longe
55 accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus  illis erat
Petrus in medio eorum
56 quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum
fuisset intuita dixit et hic cum illo erat
57 at ille negavit eum dicens mulier non novi illum
58 et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es  Petrus
vero ait o homo non sum
59 et intervallo facto quasi horae unius alius quidam  adfirmabat
dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus  est
60 et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc  illo
loquente cantavit gallus
61 et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est  Petrus
verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet  ter me negabis
62 et egressus foras Petrus flevit amare
63 et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes
64 et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et  interrogabant
eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit
65 et alia multa blasphemantes dicebant in eum
66 et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et  principes
sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium  suum dicentes
si tu es Christus dic nobis
67 et ait illis si vobis dixero non creditis mihi
68 si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque  dimittetis
69 ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis  Dei
70 dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos  dicitis
quia ego sum
71 at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi  enim
audivimus de ore eius

Vangelo secondo Luca 23
1 et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum
2 coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus
subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari  et
dicentem se Christum regem esse
3 Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum  at ille
respondens ait tu dicis
4 ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil  invenio
causae in hoc homine
5 at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per
universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc
6 Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo  Galilaeus
esset
7 et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum  ad
Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus
8 Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens  ex
multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et  sperabat
signum aliquod videre ab eo fieri
9 interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil  illi
respondebat
10 stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter
accusantes eum
11 sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit  indutum
veste alba et remisit ad Pilatum
12 et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam  antea
inimici erant ad invicem
13 Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et  magistratibus
et plebe
14 dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi  avertentem
populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam  causam inveni in
homine isto ex his in quibus eum accusatis
15 sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil  dignum
morte actum est ei
16 emendatum ergo illum dimittam
17 necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum
18 exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et
dimitte nobis Barabban
19 qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et
homicidium missus in carcerem
20 iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere  Iesum
21 at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum
22 ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste  nullam
causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et  dimittam
23 at illi instabant vocibus magnis postulantes ut  crucifigeretur et
invalescebant voces eorum
24 et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum
25 dimisit autem illis eum qui propter homicidium et  seditionem
missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero  tradidit
voluntati eorum
26 et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam  Cyrenensem
venientem de villa et inposuerunt illi crucem  portare post Iesum
27 sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae
plangebant et lamentabant eum
28 conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem  nolite
flere super me sed super vos ipsas flete et super filios  vestros
29 quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles  et
ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt
30 tunc incipient dicere montibus cadite super nos et  collibus
operite nos
31 quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet
32 ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut  interficerentur
33 et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi
crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a  sinistris
34 Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt  quid
faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes
35 et stabat populus expectans et deridebant illum principes  cum eis
dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est  Christus Dei
electus
36 inludebant autem ei et milites accedentes et acetum  offerentes
illi
37 dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac
38 erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris
graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum
39 unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat  eum
dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos
40 respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu  times
Deum quod in eadem damnatione es
41 et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero  nihil
mali gessit
42 et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in  regnum tuum
43 et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in  paradiso
44 erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in  universa
terra usque in nonam horam
45 et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium
46 et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas  commendo
spiritum meum et haec dicens exspiravit
47 videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum  dicens
vere hic homo iustus erat
48 et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum  istud et
videbant quae fiebant percutientes pectora sua  revertebantur
49 stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae  secutae
erant eum a Galilaea haec videntes
50 et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et  iustus
51 hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia
civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei
52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
53 et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento  exciso
in quo nondum quisquam positus fuerat
54 et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat
55 subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de  Galilaea
viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus  eius
56 et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato  quidem
siluerunt secundum mandatum

Vangelo secondo Luca 24
1 una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum  portantes
quae paraverant aromata
2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento
3 et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu
4 et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce  duo viri
steterunt secus illas in veste fulgenti
5 cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt  ad
illas quid quaeritis viventem cum mortuis
6 non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est  vobis
cum adhuc in Galilaea esset
7 dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum
peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere
8 et recordatae sunt verborum eius
9 et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis  undecim et
ceteris omnibus
10 erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et  ceterae
quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec
11 et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et  non
credebant illis
12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens  videt
linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum  fuerat
13 et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat  in
spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus
14 et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae  acciderant
15 et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse  Iesus
adpropinquans ibat cum illis
16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent
17 et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad  invicem
ambulantes et estis tristes
18 et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus  peregrinus
es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt  in illa his
diebus
19 quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui  fuit vir
propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni  populo
20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes  nostri
in damnationem mortis et crucifixerunt eum
21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel  et nunc
super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt
22 sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae  ante lucem
fuerunt ad monumentum
23 et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam  visionem
angelorum vidisse qui dicunt eum vivere
24 et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita  invenerunt
sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt
25 et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum  in
omnibus quae locuti sunt prophetae
26 nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in  gloriam suam
27 et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur  illis in
omnibus scripturis quae de ipso erant
28 et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit  longius
ire
29 et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam  advesperascit
et inclinata est iam dies et intravit cum illis
30 et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et  benedixit
ac fregit et porrigebat illis
31 et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse  evanuit ex
oculis eorum
32 et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in  nobis dum
loqueretur in via et aperiret nobis scripturas
33 et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et  invenerunt
congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant
34 dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni
35 et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo  cognoverunt
eum in fractione panis
36 dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et  dicit eis
pax vobis ego sum nolite timere
37 conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum  videre
38 et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt  in
corda vestra
39 videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et  videte
quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis  habere
40 et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes
41 adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae  gaudio dixit
habetis hic aliquid quod manducetur
42 at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis
43 et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis
44 et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos  cum adhuc
essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae  scripta sunt
in lege Mosi et prophetis et psalmis de me
45 tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas
46 et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat  Christum
pati et resurgere a mortuis die tertia
47 et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem
peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma
48 vos autem estis testes horum
49 et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete  in
civitate quoadusque induamini virtutem ex alto
50 eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus  suis
benedixit eis
51 et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et  ferebatur
in caelum
52 et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio  magno
53 et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum  amen




