Epistula catholica beati Iudae apostoli (Iu.)
Lettera di Giuda 1
1 Iudas Iesu Christi servus frater autem Iacobi his qui in Deo  Patre
dilectis et Iesu Christo conservatis vocatis
2 misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur
3 carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de  communi
vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans  supercertari
semel traditae sanctis fidei
4 subintroierunt enim quidam homines qui olim praescripti sunt  in
hoc iudicium impii Dei nostri gratiam transferentes in  luxuriam et
solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum  negantes
5 commonere autem vos volo scientes semel omnia quoniam Iesus
populum de terra Aegypti salvans secundo eos qui non  crediderunt
perdidit
6 angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed
dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei vinculis
aeternis sub caligine reservavit
7 sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates simili modo
exfornicatae et abeuntes post carnem alteram factae sunt  exemplum
ignis aeterni poenam sustinentes
8 similiter et hii carnem quidem maculant dominationem autem
spernunt maiestates autem blasphemant
9 cum Michahel archangelus cum diabolo disputans altercaretur  de
Mosi corpore non est ausus iudicium inferre blasphemiae sed  dixit
imperet tibi Dominus
10 hii autem quaecumque quidem ignorant blasphemant quaecumque  autem
naturaliter tamquam muta animalia norunt in his  corrumpuntur
11 vae illis quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede  effusi
sunt et contradictione Core perierunt
12 hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore  semet
ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis  circumferuntur arbores
autumnales infructuosae bis mortuae  eradicatae
13 fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera  errantia
quibus procella tenebrarum in aeternum servata est
14 prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoc dicens ecce  venit
Dominus in sanctis milibus suis
15 facere iudicium contra omnes et arguere omnes impios de  omnibus
operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de  omnibus duris
quae locuti sunt contra eum peccatores impii
16 hii sunt murmuratores querellosi secundum desideria sua
ambulantes et os illorum loquitur superba mirantes personas  quaestus
causa
17 vos autem carissimi memores estote verborum quae praedicta  sunt
ab apostolis Domini nostri Iesu Christi
18 quia dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient
inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatum
19 hii sunt qui segregant animales Spiritum non habentes
20 vos autem carissimi superaedificantes vosmet ipsos  sanctissimae
vestrae fidei in Spiritu Sancto orantes
21 ipsos vos in dilectione Dei servate
22 et hos quidem arguite iudicatos
23 illos vero salvate de igne rapientes aliis autem miseremini  in
timore odientes et eam quae carnalis est maculatam tunicam
24 ei autem qui potest vos conservare sine peccato et  constituere
ante conspectum gloriae suae inmaculatos in  exultatione
25 soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum  nostrum
gloria magnificentia imperium et potestas ante omne  saeculum et nunc
et in omnia saecula amen




