Evangelium secundum Ioannem (Io.)
Vangelo secondo Giovanni 1
1 in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus  erat
Verbum
2 hoc erat in principio apud Deum
3 omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil  quod
factum est
4 in ipso vita erat et vita erat lux hominum
5 et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt
6 fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes
7 hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine  ut
omnes crederent per illum
8 non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine
9 erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in  mundum
10 in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum  non
cognovit
11 in propria venit et sui eum non receperunt
12 quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios  Dei
fieri his qui credunt in nomine eius
13 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex
voluntate viri sed ex Deo nati sunt
14 et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus
gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et
veritatis
15 Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic  erat
quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus  est quia
prior me erat
16 et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro  gratia
17 quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum  Christum
facta est
18 Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu  Patris
ipse enarravit
19 et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab
Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum  tu
quis es
20 et confessus est et non negavit et confessus est quia non  sum ego
Christus
21 et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non  sum
propheta es tu et respondit non
22 dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui  miserunt nos
quid dicis de te ipso
23 ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut  dixit
Esaias propheta
24 et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis
25 et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si  tu
non es Christus neque Helias neque propheta
26 respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius  autem
vestrum stetit quem vos non scitis
27 ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est  cuius
ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti
28 haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat  Iohannes
baptizans
29 altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce  agnus
Dei qui tollit peccatum mundi
30 hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus  est quia
prior me erat
31 et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel  propterea veni
ego in aqua baptizans
32 et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum
descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum
33 et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua  ille mihi
dixit super quem videris Spiritum descendentem et  manentem super eum
hic est qui baptizat in Spiritu Sancto
34 et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei
35 altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo
36 et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei
37 et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt  Iesum
38 conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis  quid
quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum  magister
ubi habitas
39 dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret  et
apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima
40 erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui
audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum
41 invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei  invenimus
Messiam quod est interpretatum Christus
42 et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu  es
Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur  Petrus
43 in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum  et
dicit ei Iesus sequere me
44 erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri
45 invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit  Moses in
lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a  Nazareth
46 et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse  dicit
ei Philippus veni et vide
47 vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce  vere
Israhelita in quo dolus non est
48 dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit  ei
priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te
49 respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es  rex
Israhel
50 respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu
credis maius his videbis
51 et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum  et
angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis

Vangelo secondo Giovanni 2
1 et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat  mater
Iesu ibi
2 vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias
3 et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent
4 et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit  hora
mea
5 dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite
6 erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum
purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel
ternas
7 dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas  usque ad
summum
8 et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et  tulerunt
9 ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non  sciebat
unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam  vocat
sponsum architriclinus
10 et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum  inebriati
fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum  vinum usque
adhuc
11 hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et
manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius
12 post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres  eius
et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus
13 et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit Hierosolyma  Iesus
14 et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et
nummularios sedentes
15 et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit  de
templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et  mensas
subvertit
16 et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc  nolite
facere domum Patris mei domum negotiationis
17 recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus  domus
tuae comedit me
18 responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum  ostendis
nobis quia haec facis
19 respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in  tribus
diebus excitabo illud
20 dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum  est
templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud
21 ille autem dicebat de templo corporis sui
22 cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli  eius
quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem  dixit
Iesus
23 cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi
crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebat
24 ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse  nosset
omnes
25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de  homine
ipse enim sciebat quid esset in homine

Vangelo secondo Giovanni 3
1 erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine princeps  Iudaeorum
2 hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo  venisti
magister nemo enim potest haec signa facere quae tu  facis nisi
fuerit Deus cum eo
3 respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis  natus
fuerit denuo non potest videre regnum Dei
4 dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex  sit
numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et  nasci
5 respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit  ex
aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei
6 quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex  Spiritu
spiritus est
7 non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo
8 Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis  unde
veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu
9 respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt haec fieri
10 respondit Iesus et dixit ei tu es magister Israhel et haec
ignoras
11 amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod  vidimus
testamur et testimonium nostrum non accipitis
12 si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero  vobis
caelestia credetis
13 et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo  Filius
hominis qui est in caelo
14 et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari
oportet Filium hominis
15 ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam  aeternam
16 sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum  daret ut
omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam  aeternam
17 non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum  sed
ut salvetur mundus per ipsum
18 qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam
iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei
19 hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et  dilexerunt
homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum  mala opera
20 omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem  ut non
arguantur opera eius
21 qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur  eius
opera quia in Deo sunt facta
22 post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram  et
illic demorabatur cum eis et baptizabat
23 erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia  aquae
multae erant illic et adveniebant et baptizabantur
24 nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes
25 facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis  de
purificatione
26 et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum  trans
Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat  et omnes
veniunt ad eum
27 respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere  quicquam
nisi fuerit ei datum de caelo
28 ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non  sum
Christus sed quia missus sum ante illum
29 qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat  et
audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo  gaudium meum
impletum est
30 illum oportet crescere me autem minui
31 qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de  terra est
et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes  est
32 et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius  nemo
accipit
33 qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est
34 quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad  mensuram dat
Deus Spiritum
35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius
36 qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem  incredulus
est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super  eum

Vangelo secondo Giovanni 4
1 ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quia Iesus  plures
discipulos facit et baptizat quam Iohannes
2 quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli eius
3 reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam
4 oportebat autem eum transire per Samariam
5 venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sychar iuxta
praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo
6 erat autem ibi fons Iacob Iesus ergo fatigatus ex itinere  sedebat
sic super fontem hora erat quasi sexta
7 venit mulier de Samaria haurire aquam dicit ei Iesus da mihi
bibere
8 discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent
9 dicit ergo ei mulier illa samaritana quomodo tu Iudaeus cum  sis
bibere a me poscis quae sum mulier samaritana non enim  coutuntur
Iudaei Samaritanis
10 respondit Iesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est  qui
dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et  dedisset
tibi aquam vivam
11 dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus  altus
est unde ergo habes aquam vivam
12 numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis  puteum et
ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius
13 respondit Iesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac  sitiet
iterum qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non  sitiet in
aeternum
14 sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in  vitam
aeternam
15 dicit ad eum mulier Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam  neque
veniam huc haurire
16 dicit ei Iesus vade voca virum tuum et veni huc
17 respondit mulier et dixit non habeo virum dicit ei Iesus  bene
dixisti quia non habeo virum
18 quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus  vir
hoc vere dixisti
19 dicit ei mulier Domine video quia propheta es tu
20 patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia
Hierosolymis est locus ubi adorare oportet
21 dicit ei Iesus mulier crede mihi quia veniet hora quando  neque in
monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem
22 vos adoratis quod nescitis nos adoramus quod scimus quia  salus ex
Iudaeis est
23 sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt
Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quaerit qui  adorent
eum
24 spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et  veritate
oportet adorare
25 dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur  Christus cum
ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia
26 dicit ei Iesus ego sum qui loquor tecum
27 et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum
muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quaeris aut quid  loqueris
cum ea
28 reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et  dicit
illis hominibus
29 venite videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci
numquid ipse est Christus
30 exierunt de civitate et veniebant ad eum
31 interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca
32 ille autem dixit eis ego cibum habeo manducare quem vos  nescitis
33 dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit  ei
manducare
34 dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius  qui
misit me ut perficiam opus eius
35 nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis  venit
ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones  quia albae
sunt iam ad messem
36 et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam
aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit
37 in hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et  alius
est qui metit
38 ego misi vos metere quod vos non laborastis alii  laboraverunt et
vos in laborem eorum introistis
39 ex civitate autem illa multi crediderunt in eum  Samaritanorum
propter verbum mulieris testimonium perhibentis  quia dixit mihi
omnia quaecumque feci
40 cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut  ibi
maneret et mansit ibi duos dies
41 et multo plures crediderunt propter sermonem eius
42 et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam  credimus
ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere  salvator mundi
43 post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilaeam
44 ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua  patria
honorem non habet
45 cum ergo venisset in Galilaeam exceperunt eum Galilaei cum  omnia
vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi  enim
venerant in diem festum
46 venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum  et erat
quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum
47 hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam  abiit
ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium  eius
incipiebat enim mori
48 dixit ergo Iesus ad eum nisi signa et prodigia videritis  non
creditis
49 dicit ad eum regulus Domine descende priusquam moriatur  filius
meus
50 dicit ei Iesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni  quem
dixit ei Iesus et ibat
51 iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et  nuntiaverunt
dicentes quia filius eius viveret
52 interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et  dixerunt
ei quia heri hora septima reliquit eum febris
53 cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei  Iesus
filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota
54 hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a  Iudaea in
Galilaeam

Vangelo secondo Giovanni 5
1 post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus
Hierosolymis
2 est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae  cognominatur
hebraice Bethsaida quinque porticus habens
3 in his iacebat multitudo magna languentium caecorum  claudorum
aridorum expectantium aquae motum
4 []
5 erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in
infirmitate sua
6 hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum  iam
tempus habet dicit ei vis sanus fieri
7 respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum  turbata
fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego  alius ante me
descendit
8 dicit ei Iesus surge tolle grabattum tuum et ambula
9 et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum  et
ambulabat erat autem sabbatum in illo die
10 dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat sabbatum est non  licet
tibi tollere grabattum tuum
11 respondit eis qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle  grabattum
tuum et ambula
12 interrogaverunt ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi  tolle
grabattum tuum et ambula
13 is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset  Iesus
enim declinavit turba constituta in loco
14 postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi ecce sanus
factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat
15 abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui  fecit
eum sanum
16 propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in
sabbato
17 Iesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et  ego
operor
18 propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia  non
solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum  aequalem se
faciens Deo respondit itaque Iesus et dixit eis
19 amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam  nisi
quod viderit Patrem facientem quaecumque enim ille fecerit  haec et
Filius similiter facit
20 Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse  facit
et maiora his demonstrabit ei opera ut vos miremini
21 sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et  Filius quos
vult vivificat
22 neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit  Filio
23 ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui  non
honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum
24 amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit  ei qui
misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit  sed transit a
morte in vitam
25 amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando  mortui
audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent
26 sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et  Filio
vitam habere in semet ipso
27 et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius  hominis est
28 nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in  monumentis
sunt audient vocem eius
29 et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui  vero
mala egerunt in resurrectionem iudicii
30 non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico  et
iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed
voluntatem eius qui misit me
31 si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est  verum
32 alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum  est
testimonium quod perhibet de me
33 vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritati
34 ego autem non ab homine testimonium accipio sed haec dico  ut vos
salvi sitis
35 ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis  exultare
ad horam in luce eius
36 ego autem habeo testimonium maius Iohanne opera enim quae  dedit
mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quae ego facio  testimonium
perhibent de me quia Pater me misit
37 et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me  neque
vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis
38 et verbum eius non habetis in vobis manens quia quem misit  ille
huic vos non creditis
39 scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam  aeternam
habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me
40 et non vultis venire ad me ut vitam habeatis
41 claritatem ab hominibus non accipio
42 sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis
43 ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius
venerit in nomine suo illum accipietis
44 quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem  accipitis et
gloriam quae a solo est Deo non quaeritis
45 nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est  qui
accuset vos Moses in quo vos speratis
46 si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me  enim
ille scripsit
47 si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis
credetis

Vangelo secondo Giovanni 6
1 post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est  Tiberiadis
2 et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae
faciebat super his qui infirmabantur
3 subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis  suis
4 erat autem proximum pascha dies festus Iudaeorum
5 cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo
maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut
manducent hii
6 hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset
facturus
7 respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non  sufficiunt
eis ut unusquisque modicum quid accipiat
8 dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis  Petri
9 est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos
pisces sed haec quid sunt inter tantos
10 dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat autem  faenum
multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi  quinque milia
11 accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit
discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant
12 ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quae
superaverunt fragmenta ne pereant
13 collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos  fragmentorum ex
quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt  his qui manducaverunt
14 illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum  dicebant quia
hic est vere propheta qui venturus est in mundum
15 Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent  eum et
facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus
16 ut autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad  mare
17 et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum  et
tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus
18 mare autem vento magno flante exsurgebat
19 cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut  triginta
vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi  fieri et
timuerunt
20 ille autem dicit eis ego sum nolite timere
21 voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad
terram quam ibant
22 altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula  alia
non erat ibi nisi una et quia non introisset cum  discipulis suis
Iesus in navem sed soli discipuli eius abissent
23 aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi
manducaverant panem gratias agente Domino
24 cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque  discipuli
eius ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum  quaerentes Iesum
25 et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei rabbi quando  huc
venisti
26 respondit eis Iesus et dixit amen amen dico vobis quaeritis  me
non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et  saturati
estis
27 operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam  aeternam
quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater  signavit Deus
28 dixerunt ergo ad eum quid faciemus ut operemur opera Dei
29 respondit Iesus et dixit eis hoc est opus Dei ut credatis  in eum
quem misit ille
30 dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut videamus et
credamus tibi quid operaris
31 patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum  est
panem de caelo dedit eis manducare
32 dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis non Moses dedit  vobis
panem de caelo sed Pater meus dat vobis panem de caelo  verum
33 panis enim Dei est qui descendit de caelo et dat vitam  mundo
34 dixerunt ergo ad eum Domine semper da nobis panem hunc
35 dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me  non
esuriet et qui credit in me non sitiet umquam
36 sed dixi vobis quia et vidistis me et non creditis
37 omne quod dat mihi Pater ad me veniet et eum qui venit ad  me non
eiciam foras
38 quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed
voluntatem eius qui misit me
39 haec est autem voluntas eius qui misit me Patris ut omne  quod
dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo  die
40 haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui  videt
Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et  resuscitabo ego eum
in novissimo die
41 murmurabant ergo Iudaei de illo quia dixisset ego sum panis  qui
de caelo descendi
42 et dicebant nonne hic est Iesus filius Ioseph cuius nos  novimus
patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de caelo  descendi
43 respondit ergo Iesus et dixit eis nolite murmurare in  invicem
44 nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit  eum et
ego resuscitabo eum novissimo die
45 est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei  omnis qui
audivit a Patre et didicit venit ad me
46 non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic  vidit
Patrem
47 amen amen dico vobis qui credit in me habet vitam aeternam
48 ego sum panis vitae
49 patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt
50 hic est panis de caelo descendens ut si quis ex ipso  manducaverit
non moriatur
51 ego sum panis vivus qui de caelo descendi
52 si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis  quem
ego dabo caro mea est pro mundi vita
53 litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest  hic
nobis carnem suam dare ad manducandum
54 dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi  manducaveritis
carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem  non habetis vitam
in vobis
55 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet  vitam
aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die
56 caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus
57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me  manet et
ego in illo
58 sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et  qui
manducat me et ipse vivet propter me
59 hic est panis qui de caelo descendit non sicut  manducaverunt
patres vestri manna et mortui sunt qui manducat  hunc panem vivet in
aeternum
60 haec dixit in synagoga docens in Capharnaum
61 multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est  hic
sermo quis potest eum audire
62 sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc
discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizat
63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius
64 spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba  quae
ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt
65 sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab  initio
Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum
66 et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad  me
nisi fuerit ei datum a Patre meo
67 ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non  cum illo
ambulabant
68 dixit ergo Iesus ad duodecim numquid et vos vultis abire
69 respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba  vitae
aeternae habes
70 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius  Dei
71 respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim elegi et ex  vobis unus
diabolus est
72 dicebat autem Iudam Simonis Scariotis hic enim erat  traditurus
eum cum esset unus ex duodecim

Vangelo secondo Giovanni 7
1 post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in  Iudaeam
ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere
2 erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia
3 dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in  Iudaeam
ut et discipuli tui videant opera tua quae facis
4 nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam  esse si
haec facis manifesta te ipsum mundo
5 neque enim fratres eius credebant in eum
6 dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem
vestrum semper est paratum
7 non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego  testimonium
perhibeo de illo quia opera eius mala sunt
8 vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem  festum
istum quia meum tempus nondum impletum est
9 haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea
10 ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad  diem
festum non manifeste sed quasi in occulto
11 Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant ubi est  ille
12 et murmur multus de eo erat in turba; quidam enim dicebant  quia
bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbas
13 nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum
14 iam autem die festo mediante ascendit Iesus in templum et  docebat
15 et mirabantur Iudaei dicentes quomodo hic litteras scit cum  non
didicerit
16 respondit eis Iesus et dixit mea doctrina non est mea sed  eius
qui misit me
17 si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de  doctrina
utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar
18 qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui  autem
quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et  iniustitia in
illo non est
19 nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem
20 quid me quaeritis interficere respondit turba et dixit  daemonium
habes quis te quaerit interficere
21 respondit Iesus et dixit eis unum opus feci et omnes  miramini
22 propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose  est
sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem
23 si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur  lex
Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in  sabbato
24 nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium  iudicate
25 dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem  quaerunt
interficere
26 et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere
cognoverunt principes quia hic est Christus
27 sed hunc scimus unde sit Christus autem cum venerit nemo  scit
unde sit
28 clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis  et
unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui  misit me
quem vos non scitis
29 ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misit
30 quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum  manus
quia nondum venerat hora eius
31 de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant  Christus cum
venerit numquid plura signa faciet quam quae hic  facit
32 audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec et  miserunt
principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eum
33 dixit ergo Iesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado  ad eum
qui misit me
34 quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego vos non  potestis
venire
35 dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos quo hic iturus est quia  non
inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est  et
docturus gentes
36 quis est hic sermo quem dixit quaeretis me et non  invenietis et
ubi sum ego non potestis venire
37 in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et
clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat
38 qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre  eius
fluent aquae vivae
39 hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes  in eum
non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat  glorificatus
40 ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius dicebant  hic
est vere propheta
41 alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant  numquid a
Galilaea Christus venit
42 nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem  castello
ubi erat David venit Christus
43 dissensio itaque facta est in turba propter eum
44 quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo  misit
super illum manus
45 venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos et  dixerunt
eis illi quare non adduxistis eum
46 responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut  hic homo
47 responderunt ergo eis Pharisaei numquid et vos seducti  estis
48 numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex  Pharisaeis
49 sed turba haec quae non novit legem maledicti sunt
50 dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus  erat
ex ipsis
51 numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso  prius et
cognoverit quid faciat
52 responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es  scrutare
et vide quia propheta a Galilaea non surgit
53 et reversi sunt unusquisque in domum suam

Vangelo secondo Giovanni 8
1 Iesus autem perrexit in montem Oliveti
2 et diluculo iterum venit in templum et omnis populus venit  ad eum
et sedens docebat eos
3 adducunt autem scribae et Pharisaei mulierem in adulterio
deprehensam et statuerunt eam in medio
4 et dixerunt ei magister haec mulier modo deprehensa est in
adulterio
5 in lege autem Moses mandavit nobis huiusmodi lapidare tu  ergo quid
dicis
6 haec autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum  Iesus
autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra
7 cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit  eis
qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat
8 et iterum se inclinans scribebat in terra
9 audientes autem unus post unum exiebant incipientes a  senioribus
et remansit solus et mulier in medio stans
10 erigens autem se Iesus dixit ei mulier ubi sunt nemo te
condemnavit
11 quae dixit nemo Domine dixit autem Iesus nec ego te  condemnabo
vade et amplius iam noli peccare
12 iterum ergo locutus est eis Iesus dicens ego sum lux mundi  qui
sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem  vitae
13 dixerunt ergo ei Pharisaei tu de te ipso testimonium  perhibes
testimonium tuum non est verum
14 respondit Iesus et dixit eis et si ego testimonium perhibeo  de me
ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et  quo vado vos
autem nescitis unde venio aut quo vado
15 vos secundum carnem iudicatis ego non iudico quemquam
16 et si iudico ego iudicium meum verum est quia solus non sum  sed
ego et qui me misit Pater
17 et in lege vestra scriptum est quia duorum hominum  testimonium
verum est
18 ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso et testimonium
perhibet de me qui misit me Pater
19 dicebant ergo ei ubi est Pater tuus respondit Iesus neque  me
scitis neque Patrem meum si me sciretis forsitan et Patrem  meum
sciretis
20 haec verba locutus est in gazofilacio docens in templo et  nemo
adprehendit eum quia necdum venerat hora eius
21 dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis me et in
peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire
22 dicebant ergo Iudaei numquid interficiet semet ipsum quia  dicit
quo ego vado vos non potestis venire
23 et dicebat eis vos de deorsum estis ego de supernis sum vos  de
mundo hoc estis ego non sum de hoc mundo
24 dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim  non
credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro
25 dicebant ergo ei tu quis es dixit eis Iesus principium quia  et
loquor vobis
26 multa habeo de vobis loqui et iudicare sed qui misit me  verax est
et ego quae audivi ab eo haec loquor in mundo
27 et non cognoverunt quia Patrem eis dicebat
28 dixit ergo eis Iesus cum exaltaveritis Filium hominis tunc
cognoscetis quia ego sum et a me ipso facio nihil sed sicut  docuit
me Pater haec loquor
29 et qui me misit mecum est non reliquit me solum quia ego  quae
placita sunt ei facio semper
30 haec illo loquente multi crediderunt in eum
31 dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos si vos
manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis
32 et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos
33 responderunt ei semen Abrahae sumus et nemini servivimus  umquam
quomodo tu dicis liberi eritis
34 respondit eis Iesus amen amen dico vobis quia omnis qui  facit
peccatum servus est peccati
35 servus autem non manet in domo in aeternum filius manet in
aeternum
36 si ergo Filius vos liberaverit vere liberi eritis
37 scio quia filii Abrahae estis sed quaeritis me interficere  quia
sermo meus non capit in vobis
38 ego quod vidi apud Patrem loquor et vos quae vidistis apud  patrem
vestrum facitis
39 responderunt et dixerunt ei pater noster Abraham est dicit  eis
Iesus si filii Abrahae estis opera Abrahae facite
40 nunc autem quaeritis me interficere hominem qui veritatem  vobis
locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit
41 vos facitis opera patris vestri dixerunt itaque ei nos ex
fornicatione non sumus nati unum patrem habemus Deum
42 dixit ergo eis Iesus si Deus pater vester esset diligeretis
utique me ego enim ex Deo processi et veni neque enim a me ipso  veni
sed ille me misit
43 quare loquellam meam non cognoscitis quia non potestis  audire
sermonem meum
44 vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri  vultis
facere ille homicida erat ab initio et in veritate non  stetit quia
non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex  propriis loquitur
quia mendax est et pater eius
45 ego autem quia veritatem dico non creditis mihi
46 quis ex vobis arguit me de peccato si veritatem dico quare  vos
non creditis mihi
47 qui est ex Deo verba Dei audit propterea vos non auditis  quia ex
Deo non estis
48 responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei nonne bene  dicimus nos
quia Samaritanus es tu et daemonium habes
49 respondit Iesus ego daemonium non habeo sed honorifico  Patrem
meum et vos inhonoratis me
50 ego autem non quaero gloriam meam est qui quaerit et  iudicat
51 amen amen dico vobis si quis sermonem meum servaverit  mortem non
videbit in aeternum
52 dixerunt ergo Iudaei nunc cognovimus quia daemonium habes  Abraham
mortuus est et prophetae et tu dicis si quis sermonem  meum
servaverit non gustabit mortem in aeternum
53 numquid tu maior es patre nostro Abraham qui mortuus est et
prophetae mortui sunt quem te ipsum facis
54 respondit Iesus si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil  est
est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus  noster
est
55 et non cognovistis eum ego autem novi eum et si dixero quia  non
scio eum ero similis vobis mendax sed scio eum et sermonem  eius
servo
56 Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum et  vidit et
gavisus est
57 dixerunt ergo Iudaei ad eum quinquaginta annos nondum habes  et
Abraham vidisti
58 dixit eis Iesus amen amen dico vobis antequam Abraham  fieret ego
sum
59 tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum Iesus autem  abscondit se
et exivit de templo

Vangelo secondo Giovanni 9
1 et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate
2 et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic  aut
parentes eius ut caecus nasceretur
3 respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed  ut
manifestetur opera Dei in illo
4 me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est  venit
nox quando nemo potest operari
5 quamdiu in mundo sum lux sum mundi
6 haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo  et
linuit lutum super oculos eius
7 et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur
Missus abiit ergo et lavit et venit videns
8 itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat
dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant  quia
hic est
9 alii autem nequaquam sed similis est eius ille dicebat quia  ego
sum
10 dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tibi
11 respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit  oculos
meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et  abii et lavi
et vidi
12 dixerunt ei ubi est ille ait nescio
13 adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat
14 erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit  oculos
eius
15 iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset  ille
autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et  video
16 dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo  quia
sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo  peccator
haec signa facere et scisma erat in eis
17 dicunt ergo caeco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit  oculos
tuos ille autem dixit quia propheta est
18 non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et
vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat
19 et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem  vos
dicitis quia caecus natus est quomodo ergo nunc videt
20 responderunt eis parentes eius et dixerunt scimus quia hic  est
filius noster et quia caecus natus est
21 quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit  oculos
nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se  loquatur
22 haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos iam enim
conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum  extra
synagogam fieret
23 propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet ipsum
interrogate
24 vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et  dixerunt ei
da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator  est
25 dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia  caecus cum
essem modo video
26 dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi  oculos
27 respondit eis dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis
audire numquid et vos vultis discipuli eius fieri
28 maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos  autem
Mosi discipuli sumus
29 nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus  unde
sit
30 respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est  quia
vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos
31 scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei
cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit
32 a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci  nati
33 nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam
34 responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et  tu
doces nos et eiecerunt eum foras
35 audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset  eum
dixit ei tu credis in Filium Dei
36 respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eum
37 et dixit ei Iesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse  est
38 at ille ait credo Domine et procidens adoravit eum
39 dixit ei Iesus in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui  non
vident videant et qui vident caeci fiant
40 et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant et dixerunt  ei
numquid et nos caeci sumus
41 dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum  nunc vero
dicitis quia videmus peccatum vestrum manet

Vangelo secondo Giovanni 10
1 amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile  ovium sed
ascendit aliunde ille fur est et latro
2 qui autem intrat per ostium pastor est ovium
3 huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et  proprias oves
vocat nominatim et educit eas
4 et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum
sequuntur quia sciunt vocem eius
5 alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non  noverunt
vocem alienorum
6 hoc proverbium dixit eis Iesus illi autem non cognoverunt  quid
loqueretur eis
7 dixit ergo eis iterum Iesus amen amen dico vobis quia ego  sum
ostium ovium
8 omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non  audierunt
eos oves
9 ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et  ingredietur
et egredietur et pascua inveniet
10 fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni  ut
vitam habeant et abundantius habeant
11 ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro  ovibus
12 mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves  propriae
videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et  lupus rapit et
dispergit oves
13 mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non  pertinet ad
eum de ovibus
14 ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me  meae
15 sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam  pono
pro ovibus
16 et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas  oportet
me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile  unus pastor
17 propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut  iterum
sumam eam
18 nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem  habeo
ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc  mandatum
accepi a Patre meo
19 dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones  hos
20 dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit  quid eum
auditis
21 alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis  numquid
daemonium potest caecorum oculos aperire
22 facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat
23 et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis
24 circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque  animam
nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam
25 respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera  quae ego
facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent  de me
26 sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis
27 oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et  sequuntur me
28 et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum  et non
rapiet eas quisquam de manu mea
29 Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo  potest
rapere de manu Patris mei
30 ego et Pater unum sumus
31 sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum
32 respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex  Patre meo
propter quod eorum opus me lapidatis
33 responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed  de
blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum
34 respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia  ego
dixi dii estis
35 si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non  potest
solvi scriptura
36 quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis  quia
blasphemas quia dixi Filius Dei sum
37 si non facio opera Patris mei nolite credere mihi
38 si autem facio et si mihi non vultis credere operibus  credite ut
cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego  in Patre
39 quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum
40 et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat  Iohannes
baptizans primum et mansit illic
41 et multi venerunt ad eum et dicebant quia Iohannes quidem  signum
fecit nullum
42 omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant et  multi
crediderunt in eum

Vangelo secondo Giovanni 11
1 erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello  Mariae
et Marthae sororis eius
2 Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit  pedes
eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur
3 miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas
infirmatur
4 audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad  mortem
sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam
5 diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et  Lazarum
6 ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in  eodem loco
duobus diebus
7 deinde post haec dicit discipulis suis eamus in Iudaeam  iterum
8 dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei  lapidare et
iterum vadis illuc
9 respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis  ambulaverit
in die non offendit quia lucem huius mundi videt
10 si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo
11 haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster  dormit sed
vado ut a somno exsuscitem eum
12 dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit
13 dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt  quia de
dormitione somni diceret
14 tunc ergo dixit eis Iesus manifeste Lazarus mortuus est
15 et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed  eamus
ad eum
16 dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos  eamus et
nos ut moriamur cum eo
17 venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in  monumento
habentem
18 erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis  quindecim
19 multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam ut
consolarentur eas de fratre suo
20 Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurrit illi  Maria autem
domi sedebat
21 dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater  meus non
fuisset mortuus
22 sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo dabit  tibi Deus
23 dicit illi Iesus resurget frater tuus
24 dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in  novissima
die
25 dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in  me et si
mortuus fuerit vivet
26 et omnis qui vivit et credit in me non morietur in  aeternum
credis hoc
27 ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus  Filius Dei
qui in mundum venisti
28 et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam
silentio dicens magister adest et vocat te
29 illa ut audivit surgit cito et venit ad eum
30 nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in  illo
loco ubi occurrerat ei Martha
31 Iudaei igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur  eam cum
vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti  sunt eam
dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi
32 Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit  ad
pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset  mortuus
frater meus
33 Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant  cum ea
plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum
34 et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et vide
35 et lacrimatus est Iesus
36 dixerunt ergo Iudaei ecce quomodo amabat eum
37 quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit  oculos
caeci facere ut et hic non moreretur
38 Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad  monumentum erat
autem spelunca et lapis superpositus erat ei
39 ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror eius qui  mortuus
fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim est
40 dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si credideris  videbis
gloriam Dei
41 tulerunt ergo lapidem Iesus autem elevatis sursum oculis  dixit
Pater gratias ago tibi quoniam audisti me
42 ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum  qui
circumstat dixi ut credant quia tu me misisti
43 haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras
44 et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et  manus
institis et facies illius sudario erat ligata dicit Iesus  eis
solvite eum et sinite abire
45 multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et viderant  quae
fecit crediderunt in eum
46 quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt  eis quae
fecit Iesus
47 collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et  dicebant
quid facimus quia hic homo multa signa facit
48 si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient  Romani et
tollent nostrum et locum et gentem
49 unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni  illius dixit
eis vos nescitis quicquam
50 nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro  populo
et non tota gens pereat
51 hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex  anni
illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente
52 et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant  dispersi
congregaret in unum
53 ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum
54 Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos sed  abiit in
regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur  Efrem et ibi
morabatur cum discipulis
55 proximum autem erat pascha Iudaeorum et ascenderunt multi
Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos
56 quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in  templo
stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum
57 dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum ut si quis
cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum

Vangelo secondo Giovanni 12
1 Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat
Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus
2 fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus  vero
unus erat ex discumbentibus cum eo
3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi  unxit
pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus  impleta est
ex odore unguenti
4 dicit ergo unus ex discipulis eius Iudas Scariotis qui erat  eum
traditurus
5 quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum  est
egenis
6 dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed  quia fur
erat et loculos habens ea quae mittebantur portabat
7 dixit ergo Iesus sine illam ut in die sepulturae meae  servet illud
8 pauperes enim semper habetis vobiscum me autem non semper  habetis
9 cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et  venerunt
non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem  suscitavit a
mortuis
10 cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum
interficerent
11 quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant  in Iesum
12 in crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum  cum
audissent quia venit Iesus Hierosolyma
13 acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et  clamabant
osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex  Israhel
14 et invenit Iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum  est
15 noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super  pullum
asinae
16 haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando
glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant  scripta
de eo et haec fecerunt ei
17 testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando  Lazarum
vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis
18 propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum  fecisse hoc
signum
19 Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil
proficimus ecce mundus totus post eum abiit
20 erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut  adorarent
in die festo
21 hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida  Galilaeae
et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videre
22 venit Philippus et dicit Andreae Andreas rursum et  Philippus
dixerunt Iesu
23 Iesus autem respondit eis dicens venit hora ut  clarificetur
Filius hominis
24 amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram
mortuum fuerit
25 ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum  adfert
qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam  in hoc mundo
in vitam aeternam custodit eam
26 si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et
minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum
Pater meus
27 nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica  me ex
hora hac sed propterea veni in horam hanc
28 Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et  clarificavi
et iterum clarificabo
29 turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum  factum esse
alii dicebant angelus ei locutus est
30 respondit Iesus et dixit non propter me vox haec venit sed
propter vos
31 nunc iudicium est mundi nunc princeps huius mundi eicietur  foras
32 et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum
33 hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus
34 respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus  manet in
aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium  hominis quis
est iste Filius hominis
35 dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est  ambulate
dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et  qui ambulat
in tenebris nescit quo vadat
36 dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis  haec
locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis
37 cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in  eum
38 ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine  quis
credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum  est
39 propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaias
40 excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non  videant
oculis et intellegant corde et convertantur et sanem  eos
41 haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius et locutus est  de eo
42 verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed  propter
Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non  eicerentur
43 dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei
44 Iesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit  in me
sed in eum qui misit me
45 et qui videt me videt eum qui misit me
46 ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in  tenebris non
maneat
47 et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non  iudico
eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem  mundum
48 qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet  eum
sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die
49 quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater  ipse
mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar
50 et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego  loquor
sicut dixit mihi Pater sic loquor

Vangelo secondo Giovanni 13
1 ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius  hora
ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui  erant in
mundo in finem dilexit eos
2 et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut  traderet eum
Iudas Simonis Scariotis
3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo  exivit et
ad Deum vadit
4 surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset  linteum
praecinxit se
5 deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes  discipulorum
et extergere linteo quo erat praecinctus
6 venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu  mihi
lavas pedes
7 respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo  scies
autem postea
8 dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum  respondit Iesus
ei si non lavero te non habes partem mecum
9 dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et  manus et
caput
10 dicit ei Iesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est  mundus
totus et vos mundi estis sed non omnes
11 sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea  dixit non
estis mundi omnes
12 postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua  cum
recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim vobis
13 vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis sum  etenim
14 si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos  debetis
alter alterius lavare pedes
15 exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita  et vos
faciatis
16 amen amen dico vobis non est servus maior domino suo neque
apostolus maior eo qui misit illum
17 si haec scitis beati eritis si feceritis ea
18 non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut  impleatur
scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me  calcaneum suum
19 amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis cum factum  fuerit
quia ego sum
20 amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit  qui
autem me accipit accipit eum qui me misit
21 cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et  protestatus est
et dixit amen amen dico vobis quia unus ex  vobis tradet me
22 aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo  diceret
23 erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu  quem
diligebat Iesus
24 innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo  dicit
25 itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei  Domine
quis est
26 respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero  et cum
intinxisset panem dedit Iudae Simonis Scariotis
27 et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei  Iesus
quod facis fac citius
28 hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei
29 quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit  ei
Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis  ut
aliquid daret
30 cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat  autem nox
31 cum ergo exisset dicit Iesus nunc clarificatus est Filius  hominis
et Deus clarificatus est in eo
32 si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificabit eum in  semet
ipso et continuo clarificabit eum
33 filioli adhuc modicum vobiscum sum quaeretis me et sicut  dixi
Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico  modo
34 mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi  vos ut
et vos diligatis invicem
35 in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si  dilectionem
habueritis ad invicem
36 dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Iesus quo  ego
vado non potes me modo sequi sequeris autem postea
37 dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam  pro te
ponam
38 respondit Iesus animam tuam pro me ponis amen amen dico  tibi non
cantabit gallus donec me ter neges

Vangelo secondo Giovanni 14
1 non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me credite
2 in domo Patris mei mansiones multae sunt si quo minus  dixissem
vobis quia vado parare vobis locum
3 et si abiero et praeparavero vobis locum iterum venio et  accipiam
vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis
4 et quo ego vado scitis et viam scitis
5 dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo  possumus viam
scire
6 dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad  Patrem
nisi per me
7 si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis et  amodo
cognoscitis eum et vidistis eum
8 dicit ei Philippus Domine ostende nobis Patrem et sufficit  nobis
9 dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non  cognovistis me
Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu  dicis ostende nobis
Patrem
10 non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae  ego
loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens  ipse
facit opera
11 non creditis quia ego in Patre et Pater in me est
12 alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis  qui
credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora  horum
faciet quia ego ad Patrem vado
13 et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam ut  glorificetur
Pater in Filio
14 si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam
15 si diligitis me mandata mea servate
16 et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut  maneat
vobiscum in aeternum
17 Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia  non videt
eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud  vos manebit et
in vobis erit
18 non relinquam vos orfanos veniam ad vos
19 adhuc modicum et mundus me iam non videt vos autem videtis  me
quia ego vivo et vos vivetis
20 in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et  vos in
me et ego in vobis
21 qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me  qui
autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum  et
manifestabo ei me ipsum
22 dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est  quia
nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo
23 respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem  meum
servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et  mansiones
apud eum faciemus
24 qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem  quem
audistis non est meus sed eius qui misit me Patris
25 haec locutus sum vobis apud vos manens
26 paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in  nomine meo
ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia  quaecumque dixero
vobis
27 pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo  mundus dat
ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet
28 audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si  diligeretis
me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater  maior me est
29 et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit  credatis
30 iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi  huius et
in me non habet quicquam
31 sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem et sicut  mandatum
dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hinc

Vangelo secondo Giovanni 15
1 ego sum vitis vera et Pater meus agricola est
2 omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et  omnem qui
fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat
3 iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis
4 manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre  fructum
a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in  me manseritis
5 ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic  fert
fructum multum quia sine me nihil potestis facere
6 si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et  aruit et
colligent eos et in ignem mittunt et ardent
7 si manseritis in me et verba mea in vobis manserint  quodcumque
volueritis petetis et fiet vobis
8 in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum  adferatis
et efficiamini mei discipuli
9 sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in  dilectione mea
10 si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea  sicut
et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius  dilectione
11 haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et  gaudium
vestrum impleatur
12 hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi  vos
13 maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis  ponat pro
amicis suis
14 vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis
15 iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit  dominus
eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi  a Patre meo
nota feci vobis
16 non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut  eatis et
fructum adferatis et fructus vester maneat ut  quodcumque petieritis
Patrem in nomine meo det vobis
17 haec mando vobis ut diligatis invicem
18 si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio  habuit
19 si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia  vero
de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea  odit vos
mundus
20 mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus  maior
domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si  sermonem meum
servaverunt et vestrum servabunt
21 sed haec omnia facient vobis propter nomen meum quia  nesciunt eum
qui misit me
22 si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non  haberent nunc
autem excusationem non habent de peccato suo
23 qui me odit et Patrem meum odit
24 si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit  peccatum non
haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me  et Patrem meum
25 sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia  odio
me habuerunt gratis
26 cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre
Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium  perhibebit
de me
27 et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis

Vangelo secondo Giovanni 16
1 haec locutus sum vobis ut non scandalizemini
2 absque synagogis facient vos sed venit hora ut omnis qui
interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo
3 et haec facient quia non noverunt Patrem neque me
4 sed haec locutus sum vobis ut cum venerit hora eorum  reminiscamini
quia ego dixi vobis
5 haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram at  nunc
vado ad eum qui me misit et nemo ex vobis interrogat me  quo vadis
6 sed quia haec locutus sum vobis tristitia implevit cor  vestrum
7 sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si  enim
non abiero paracletus non veniet ad vos si autem abiero  mittam eum
ad vos
8 et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de iustitia  et de
iudicio
9 de peccato quidem quia non credunt in me
10 de iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis  me
11 de iudicio autem quia princeps mundi huius iudicatus est
12 adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare  modo
13 cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in  omnem
veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque  audiet
loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobis
14 ille me clarificabit quia de meo accipiet et adnuntiabit  vobis
15 omnia quaecumque habet Pater mea sunt propterea dixi quia  de meo
accipit et adnuntiabit vobis
16 modicum et iam non videbitis me et iterum modicum et  videbitis me
quia vado ad Patrem
17 dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem quid est hoc  quod
dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum  et
videbitis me et quia vado ad Patrem
18 dicebant ergo quid est hoc quod dicit modicum nescimus  quid
loquitur
19 cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare et  dixit eis
de hoc quaeritis inter vos quia dixi modicum et non  videbitis me et
iterum modicum et videbitis me
20 amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos  mundus autem
gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia  vestra vertetur in
gaudium
21 mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius cum  autem
pepererit puerum iam non meminit pressurae propter  gaudium quia
natus est homo in mundum
22 et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem  videbo
vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo  tollit a vobis
23 et in illo die me non rogabitis quicquam amen amen dico  vobis si
quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis
24 usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et
accipietis ut gaudium vestrum sit plenum
25 haec in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum iam  non in
proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo  vobis
26 illo die in nomine meo petetis et non dico vobis quia ego  rogabo
Patrem de vobis
27 ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis et  credidistis quia
ego a Deo exivi
28 exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et  vado ad
Patrem
29 dicunt ei discipuli eius ecce nunc palam loqueris et  proverbium
nullum dicis
30 nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis  te
interroget in hoc credimus quia a Deo existi
31 respondit eis Iesus modo creditis
32 ecce venit hora et iam venit ut dispergamini unusquisque  in
propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater  mecum
est
33 haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo  pressuram
habetis sed confidite ego vici mundum

Vangelo secondo Giovanni 17
1 haec locutus est Iesus et sublevatis oculis in caelum dixit  Pater
venit hora clarifica Filium tuum ut Filius tuus  clarificet te
2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod  dedisti ei
det eis vitam aeternam
3 haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum  Deum et
quem misisti Iesum Christum
4 ego te clarificavi super terram opus consummavi quod  dedisti mihi
ut faciam
5 et nunc clarifica me tu Pater apud temet ipsum claritatem  quam
habui priusquam mundus esset apud te
6 manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo  tui
erant et mihi eos dedisti et sermonem tuum servaverunt
7 nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi abs te sunt
8 quia verba quae dedisti mihi dedi eis et ipsi acceperunt et
cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me  misisti
9 ego pro eis rogo non pro mundo rogo sed pro his quos  dedisti mihi
quia tui sunt
10 et mea omnia tua sunt et tua mea sunt et clarificatus sum  in eis
11 et iam non sum in mundo et hii in mundo sunt et ego ad te  venio
Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut  sint unum
sicut et nos
12 cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo quos  dedisti
mihi custodivi et nemo ex his perivit nisi filius  perditionis ut
scriptura impleatur
13 nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo ut habeant  gaudium
meum impletum in semet ipsis
14 ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio eos habuit quia  non
sunt de mundo sicut et ego non sum de mundo
15 non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serves eos ex malo
16 de mundo non sunt sicut et ego non sum de mundo
17 sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas est
18 sicut me misisti in mundum et ego misi eos in mundum
19 et pro eis ego sanctifico me ipsum ut sint et ipsi  sanctificati
in veritate
20 non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri  sunt
per verbum eorum in me
21 ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et  ipsi
in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti
22 et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis ut sint unum  sicut
nos unum sumus
23 ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et  cognoscat
mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me  dilexisti
24 Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint  mecum ut
videant claritatem meam quam dedisti mihi quia  dilexisti me ante
constitutionem mundi
25 Pater iuste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi  et hii
cognoverunt quia tu me misisti
26 et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio  qua
dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis

Vangelo secondo Giovanni 18
1 haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipulis suis  trans
torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse  et discipuli
eius
2 sciebat autem et Iudas qui tradebat eum ipsum locum quia
frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis
3 Iudas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et  Pharisaeis
ministros venit illuc cum lanternis et facibus et  armis
4 Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum  processit
et dicit eis quem quaeritis
5 responderunt ei Iesum Nazarenum dicit eis Iesus ego sum  stabat
autem et Iudas qui tradebat eum cum ipsis
6 ut ergo dixit eis ego sum abierunt retrorsum et ceciderunt  in
terram
7 iterum ergo eos interrogavit quem quaeritis illi autem  dixerunt
Iesum Nazarenum
8 respondit Iesus dixi vobis quia ego sum si ergo me  quaeritis
sinite hos abire
9 ut impleretur sermo quem dixit quia quos dedisti mihi non  perdidi
ex ipsis quemquam
10 Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum et percussit
pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram erat autem
nomen servo Malchus
11 dixit ergo Iesus Petro mitte gladium in vaginam calicem  quem
dedit mihi Pater non bibam illum
12 cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum  conprehenderunt
Iesum et ligaverunt eum
13 et adduxerunt eum ad Annam primum erat enim socer Caiaphae  qui
erat pontifex anni illius
14 erat autem Caiaphas qui consilium dederat Iudaeis quia  expedit
unum hominem mori pro populo
15 sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus
discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum  Iesu in
atrium pontificis
16 Petrus autem stabat ad ostium foris exivit ergo discipulus  alius
qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit  Petrum
17 dicit ergo Petro ancilla ostiaria numquid et tu ex  discipulis es
hominis istius dicit ille non sum
18 stabant autem servi et ministri ad prunas quia frigus erat  et
calefiebant erat autem cum eis et Petrus stans et  calefaciens se
19 pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de
doctrina eius
20 respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper  docui
in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et  in occulto
locutus sum nihil
21 quid me interrogas interroga eos qui audierunt quid  locutus sum
ipsis ecce hii sciunt quae dixerim ego
22 haec autem cum dixisset unus adsistens ministrorum dedit  alapam
Iesu dicens sic respondes pontifici
23 respondit ei Iesus si male locutus sum testimonium perhibe  de
malo si autem bene quid me caedis
24 et misit eum Annas ligatum ad Caiaphan pontificem
25 erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se dixerunt  ergo ei
numquid et tu ex discipulis eius es negavit ille et  dixit non sum
26 dicit unus ex servis pontificis cognatus eius cuius  abscidit
Petrus auriculam nonne ego te vidi in horto cum illo
27 iterum ergo negavit Petrus et statim gallus cantavit
28 adducunt ergo Iesum a Caiapha in praetorium erat autem  mane et
ipsi non introierunt in praetorium ut non  contaminarentur sed
manducarent pascha
29 exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit quam  accusationem
adfertis adversus hominem hunc
30 responderunt et dixerunt ei si non esset hic malefactor  non tibi
tradidissemus eum
31 dixit ergo eis Pilatus accipite eum vos et secundum legem  vestram
iudicate eum dixerunt ergo ei Iudaei nobis non licet  interficere
quemquam
32 ut sermo Iesu impleretur quem dixit significans qua esset  morte
moriturus
33 introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit  Iesum et
dixit ei tu es rex Iudaeorum
34 et respondit Iesus a temet ipso hoc dicis an alii tibi  dixerunt
de me
35 respondit Pilatus numquid ego Iudaeus sum gens tua et  pontifices
tradiderunt te mihi quid fecisti
36 respondit Iesus regnum meum non est de mundo hoc si ex hoc  mundo
esset regnum meum ministri mei decertarent ut non  traderer Iudaeis
nunc autem meum regnum non est hinc
37 dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Iesus tu  dicis
quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in  mundum ut
testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex  veritate audit meam
vocem
38 dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset  iterum
exivit ad Iudaeos et dicit eis ego nullam invenio in eo  causam
39 est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in  pascha
vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum
40 clamaverunt rursum omnes dicentes non hunc sed Barabban  erat
autem Barabbas latro

Vangelo secondo Giovanni 19
1 tunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellavit
2 et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti  eius et
veste purpurea circumdederunt eum
3 et veniebant ad eum et dicebant have rex Iudaeorum et  dabant ei
alapas
4 exiit iterum Pilatus foras et dicit eis ecce adduco vobis  eum
foras
5 ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio et  purpureum
vestimentum et dicit eis ecce homo
6 cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant  dicentes
crucifige crucifige dicit eis Pilatus accipite eum vos  et
crucifigite ego enim non invenio in eo causam
7 responderunt ei Iudaei nos legem habemus et secundum legem  debet
mori quia Filium Dei se fecit
8 cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem magis timuit
9 et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum unde  es tu
Iesus autem responsum non dedit ei
10 dicit ergo ei Pilatus mihi non loqueris nescis quia  potestatem
habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere  te
11 respondit Iesus non haberes potestatem adversum me ullam  nisi
tibi esset datum desuper propterea qui tradidit me tibi  maius
peccatum habet
12 exinde quaerebat Pilatus dimittere eum Iudaei autem  clamabant
dicentes si hunc dimittis non es amicus Caesaris  omnis qui se regem
facit contradicit Caesari
13 Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum  et
sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus  hebraice autem
Gabbatha
14 erat autem parasceve paschae hora quasi sexta et dicit  Iudaeis
ecce rex vester
15 illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum dixit eis  Pilatus
regem vestrum crucifigam responderunt pontifices non  habemus regem
nisi Caesarem
16 tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur susceperunt  autem
Iesum et eduxerunt
17 et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur  Calvariae locum
hebraice Golgotha
18 ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc  medium
autem Iesum
19 scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem  erat
autem scriptum Iesus Nazarenus rex Iudaeorum
20 hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope  civitatem
erat locus ubi crucifixus est Iesus et erat scriptum  hebraice graece
et latine
21 dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum noli scribere  rex
Iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudaeorum
22 respondit Pilatus quod scripsi scripsi
23 milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta  eius et
fecerunt quattuor partes unicuique militi partem et  tunicam erat
autem tunica inconsutilis desuper contexta per  totum
24 dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur  de illa
cuius sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt  vestimenta mea
sibi et in vestem meam miserunt sortem et  milites quidem haec
fecerunt
25 stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris  eius
Maria Cleopae et Maria Magdalene
26 cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem
diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuus
27 deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora  accepit eam
discipulus in sua
28 postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt ut
consummaretur scriptura dicit sitio
29 vas ergo positum erat aceto plenum illi autem spongiam  plenam
aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eius
30 cum ergo accepisset Iesus acetum dixit consummatum est et
inclinato capite tradidit spiritum
31 Iudaei ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in  cruce
corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati  rogaverunt
Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur
32 venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et  alterius
qui crucifixus est cum eo
33 ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam mortuum  non
fregerunt eius crura
34 sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo  exivit
sanguis et aqua
35 et qui vidit testimonium perhibuit et verum est eius  testimonium
et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis
36 facta sunt enim haec ut scriptura impleatur os non  comminuetis ex
eo
37 et iterum alia scriptura dicit videbunt in quem  transfixerunt
38 post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo  quod esset
discipulus Iesu occultus autem propter metum  Iudaeorum ut tolleret
corpus Iesu et permisit Pilatus venit  ergo et tulit corpus Iesu
39 venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primum  ferens
mixturam murrae et aloes quasi libras centum
40 acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum
aromatibus sicut mos Iudaeis est sepelire
41 erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto
monumentum novum in quo nondum quisquam positus erat
42 ibi ergo propter parasceven Iudaeorum quia iuxta erat  monumentum
posuerunt Iesum

Vangelo secondo Giovanni 20
1 una autem sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc  tenebrae
essent ad monumentum et videt lapidem sublatum a  monumento
2 cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium  discipulum
quem amabat Iesus et dicit eis tulerunt Dominum de  monumento et
nescimus ubi posuerunt eum
3 exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad
monumentum
4 currebant autem duo simul et ille alius discipulus  praecucurrit
citius Petro et venit primus ad monumentum
5 et cum se inclinasset videt posita linteamina non tamen  introivit
6 venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in  monumentum et
videt linteamina posita
7 et sudarium quod fuerat super caput eius non cum  linteaminibus
positum sed separatim involutum in unum locum
8 tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus  ad
monumentum et vidit et credidit
9 nondum enim sciebant scripturam quia oportet eum a mortuis
resurgere
10 abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli
11 Maria autem stabat ad monumentum foris plorans dum ergo  fleret
inclinavit se et prospexit in monumentum
12 et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et  unum ad
pedes ubi positum fuerat corpus Iesu
13 dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt  Dominum
meum et nescio ubi posuerunt eum
14 haec cum dixisset conversa est retrorsum et videt Iesum  stantem
et non sciebat quia Iesus est
15 dicit ei Iesus mulier quid ploras quem quaeris illa  existimans
quia hortulanus esset dicit ei domine si tu  sustulisti eum dicito
mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam
16 dicit ei Iesus Maria conversa illa dicit ei rabboni quod  dicitur
magister
17 dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad  Patrem meum
vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad  Patrem meum et
Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum
18 venit Maria Magdalene adnuntians discipulis quia vidi  Dominum et
haec dixit mihi
19 cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores  essent
clausae ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum  venit Iesus et
stetit in medio et dicit eis pax vobis
20 et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus gavisi  sunt ergo
discipuli viso Domino
21 dixit ergo eis iterum pax vobis sicut misit me Pater et  ego mitto
vos
22 hoc cum dixisset insuflavit et dicit eis accipite Spiritum
Sanctum
23 quorum remiseritis peccata remittuntur eis quorum  retinueritis
detenta sunt
24 Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur Didymus non erat  cum
eis quando venit Iesus
25 dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus Dominum ille autem  dixit
eis nisi videro in manibus eius figuram clavorum et  mittam digitum
meum in locum clavorum et mittam manum meam in  latus eius non credam
26 et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et  Thomas cum
eis venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et  dixit pax vobis
27 deinde dicit Thomae infer digitum tuum huc et vide manus  meas et
adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse  incredulus sed
fidelis
28 respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et Deus meus
29 dicit ei Iesus quia vidisti me credidisti beati qui non  viderunt
et crediderunt
30 multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu  discipulorum
suorum quae non sunt scripta in libro hoc
31 haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est  Christus
Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine  eius

Vangelo secondo Giovanni 21
1 postea manifestavit se iterum Iesus ad mare Tiberiadis
manifestavit autem sic
2 erant simul Simon Petrus et Thomas qui dicitur Didymus et
Nathanahel qui erat a Cana Galilaeae et filii Zebedaei et alii  ex
discipulis eius duo
3 dicit eis Simon Petrus vado piscari dicunt ei venimus et  nos tecum
et exierunt et ascenderunt in navem et illa nocte  nihil prendiderunt
4 mane autem iam facto stetit Iesus in litore non tamen  cognoverunt
discipuli quia Iesus est
5 dicit ergo eis Iesus pueri numquid pulmentarium habetis
responderunt ei non
6 dixit eis mittite in dexteram navigii rete et invenietis  miserunt
ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine  piscium
7 dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro  Dominus est
Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunicam  succinxit se erat
enim nudus et misit se in mare
8 alii autem discipuli navigio venerunt non enim longe erant  a terra
sed quasi a cubitis ducentis trahentes rete piscium
9 ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas et  piscem
superpositum et panem
10 dicit eis Iesus adferte de piscibus quos prendidistis nunc
11 ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram plenum  magnis
piscibus centum quinquaginta tribus et cum tanti essent  non est
scissum rete
12 dicit eis Iesus venite prandete et nemo audebat discentium
interrogare eum tu quis es scientes quia Dominus esset
13 et venit Iesus et accepit panem et dat eis et piscem  similiter
14 hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis cum  surrexisset
a mortuis
15 cum ergo prandissent dicit Simoni Petro Iesus Simon  Iohannis
diligis me plus his dicit ei etiam Domine tu scis quia  amo te dicit
ei pasce agnos meos
16 dicit ei iterum Simon Iohannis diligis me ait illi etiam  Domine
tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos
17 dicit ei tertio Simon Iohannis amas me contristatus est  Petrus
quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu omnia  scis tu
scis quia amo te dicit ei pasce oves meas
18 amen amen dico tibi cum esses iunior cingebas te et  ambulabas ubi
volebas cum autem senueris extendes manus tuas et  alius te cinget et
ducet quo non vis
19 hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset  Deum
et hoc cum dixisset dicit ei sequere me
20 conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat  Iesus
sequentem qui et recubuit in cena super pectus eius et  dixit Domine
quis est qui tradit te
21 hunc ergo cum vidisset Petrus dicit Iesu Domine hic autem  quid
22 dicit ei Iesus si sic eum volo manere donec veniam quid ad  te tu
me sequere
23 exivit ergo sermo iste in fratres quia discipulus ille non
moritur et non dixit ei Iesus non moritur sed si sic eum volo  manere
donec venio quid ad te
24 hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et  scripsit
haec et scimus quia verum est testimonium eius
25 sunt autem et alia multa quae fecit Iesus quae si  scribantur per
singula nec ipsum arbitror mundum capere eos qui  scribendi sunt
libros amen




