Epistula catholica beati Iacobi apostoli (Ic.)
Lettera di Giacomo 1
1 Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim  tribubus
quae sunt in dispersione salutem
2 omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus  variis
incideritis
3 scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur
4 patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et  integri
in nullo deficientes
5 si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui  dat
omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei
6 postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat  similis
est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur
7 non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino
8 vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis
9 glorietur autem frater humilis in exaltatione sua
10 dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni  transibit
11 exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos  eius
decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in  itineribus
suis marcescet
12 beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus  fuerit
accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus  se
13 nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim
intemptator malorum est ipse autem neminem temptat
14 unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus  et
inlectus
15 dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum  vero
cum consummatum fuerit generat mortem
16 nolite itaque errare fratres mei dilectissimi
17 omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est
descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec
vicissitudinis obumbratio
18 voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium  aliquod
creaturae eius
19 scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad
audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram
20 ira enim viri iustitiam Dei non operatur
21 propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam  malitiae
in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest  salvare animas
vestras
22 estote autem factores verbi et non auditores tantum  fallentes
vosmet ipsos
23 quia si quis auditor est verbi et non factor hic  conparabitur
viro consideranti vultum nativitatis suae in  speculo
24 consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis  fuerit
25 qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et  permanserit
non auditor obliviosus factus sed factor operis hic  beatus in facto
suo erit
26 si quis autem putat se religiosum esse non refrenans  linguam suam
sed seducens cor suum huius vana est religio
27 religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est  visitare
pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum  se custodire ab
hoc saeculo

Lettera di Giacomo 2
1 fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem  Domini
nostri Iesu Christi gloriae
2 etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum  habens
in veste candida introierit autem et pauper in sordido  habitu
3 et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et  dixeritis
tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic  aut sede sub
scabillo pedum meorum
4 nonne iudicatis apud vosmet ipsos et facti estis iudices
cogitationum iniquarum
5 audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes  in hoc
mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit  Deus
diligentibus se
6 vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam
opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia
7 nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super  vos
8 si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas  diliges
proximum tuum sicut te ipsum bene facitis
9 si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a  lege
quasi transgressores
10 quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in  uno
factus est omnium reus
11 qui enim dixit non moechaberis dixit et non occides quod si  non
moechaberis occides autem factus es transgressor legis
12 sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis
incipientes iudicari
13 iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit  misericordiam
superexultat autem misericordia iudicio
14 quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere  opera
autem non habeat numquid poterit fides salvare eum
15 si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu  cotidiano
16 dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini  et
saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt  corporis
quid proderit
17 sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam
18 sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende  mihi
fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus  fidem meam
19 tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones  credunt et
contremescunt
20 vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus  otiosa
est
21 Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est  offerens
Isaac filium suum super altare
22 vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex  operibus
fides consummata est
23 et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et
reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est
24 videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex  fide
tantum
25 similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus  iustificata
est suscipiens nuntios et alia via eiciens
26 sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides  sine
operibus mortua est

Lettera di Giacomo 3
1 nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam  maius
iudicium sumitis
2 in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non  offendit hic
perfectus est vir potens etiam freno circumducere  totum corpus
3 si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum  nobis et
omne corpus illorum circumferimus
4 ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur
circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis  voluerit
5 ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat  ecce
quantus ignis quam magnam silvam incendit
6 et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua  constituitur in
membris nostris quae maculat totum corpus et  inflammat rotam
nativitatis nostrae inflammata a gehenna
7 omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam
ceterorum domantur et domita sunt a natura humana
8 linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum  plena
veneno mortifero
9 in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus
homines qui ad similitudinem Dei facti sunt
10 ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet  fratres
mei haec ita fieri
11 numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram  aquam
12 numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis  ficus
sic neque salsa dulcem potest facere aquam
13 quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona
conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae
14 quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus  vestris
nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem
15 non est ista sapientia desursum descendens sed terrena  animalis
diabolica
16 ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus  pravum
17 quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est  deinde
pacifica modesta suadibilis plena misericordia et  fructibus bonis
non iudicans sine simulatione
18 fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem

Lettera di Giacomo 4
1 unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis  vestris
quae militant in membris vestris
2 concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non  potestis
adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter  quod non
postulatis
3 petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in
concupiscentiis vestris insumatis
4 adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei
quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei
constituitur
5 aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam  concupiscit
Spiritus qui inhabitat in nobis
6 maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis
resistit humilibus autem dat gratiam
7 subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet  a
vobis
8 adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus
peccatores et purificate corda duplices animo
9 miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum
convertatur et gaudium in maerorem
10 humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos
11 nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri  aut
qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si  autem
iudicas legem non es factor legis sed iudex
12 unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare  tu
autem quis es qui iudicas proximum
13 ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam
civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum
faciemus
14 qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita  vestra
vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur
15 pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus faciemus  hoc
aut illud
16 nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio  talis
maligna est
17 scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est  illi

Lettera di Giacomo 5
1 age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae  advenient
vobis
2 divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a  tineis
comesta sunt
3 aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in  testimonium
vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis  thesaurizastis
in novissimis diebus
4 ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui
fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini
Sabaoth introiit
5 epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda  vestra
in die occisionis
6 addixistis occidistis iustum non resistit vobis
7 patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini  ecce
agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter  ferens donec
accipiat temporivum et serotinum
8 patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam  adventus
Domini adpropinquavit
9 nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini  ecce
iudex ante ianuam adsistit
10 exemplum accipite fratres laboris et patientiae prophetas  qui
locuti sunt in nomine Domini
11 ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Iob  audistis et
finem Domini vidistis quoniam misericors est  Dominus et miserator
12 ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per caelum  neque
per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem  vestrum est
est non non uti non sub iudicio decidatis
13 tristatur aliquis vestrum oret aequo animo est psallat
14 infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et  orent
super eum unguentes eum oleo in nomine Domini
15 et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus  et si
in peccatis sit dimittentur ei
16 confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro  invicem
ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua
17 Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione  oravit ut
non plueret super terram et non pluit annos tres et  menses sex
18 et rursum oravit et caelum dedit pluviam et terra dedit  fructum
suum
19 fratres mei si quis ex vobis erraverit a veritate et  converterit
quis eum
20 scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab  errore
viae suae salvabit animam eius a morte et operit  multitudinem
peccatorum




