Epistula beati Pauli apostoli ad Hebraeos (Heb.)
Lettera agli Ebrei 1
1 multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in
prophetis
2 novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem  constituit
heredem universorum per quem fecit et saecula
3 qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius  portansque
omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum  faciens sedit ad
dexteram Maiestatis in excelsis
4 tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis  nomen
hereditavit
5 cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego  hodie
genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit  mihi in
Filium
6 et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit  et
adorent eum omnes angeli Dei
7 et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus  et
ministros suos flammam ignis
8 ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et  virga
aequitatis virga regni tui
9 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te  Deus
Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis
10 et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum  tuarum
sunt caeli
11 ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum
veterescent
12 et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem  es et
anni tui non deficient
13 ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis
quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
14 nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium  missi
propter eos qui hereditatem capient salutis

Lettera agli Ebrei 2
1 propterea abundantius oportet observare nos ea quae  audivimus ne
forte pereffluamus
2 si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus  et
omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis
retributionem
3 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae  cum
initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui  audierunt in nos
confirmata est
4 contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et
Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem
5 non enim angelis subiecit orbem terrae futurum de quo  loquimur
6 testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo  quod
memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum
7 minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore  coronasti eum
et constituisti eum super opera manuum tuarum
8 omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia
subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum  videmus
omnia subiecta ei
9 eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum
propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia  Dei
pro omnibus gustaret mortem
10 decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui  multos
filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per  passiones
consummare
11 qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes  propter
quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens
12 nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae  laudabo te
13 et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri  mei
quos mihi dedit Deus
14 quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse
similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui
habebat mortis imperium id est diabolum
15 et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii  erant
servituti
16 nusquam enim angelos adprehendit sed semen Abrahae  adprehendit
17 unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors  fieret et
fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta  populi
18 in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis  qui
temptantur auxiliari

Lettera agli Ebrei 3
1 unde fratres sancti vocationis caelestis participes  considerate
apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum
2 qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni  domo
illius
3 amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est  quanto
ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam
4 omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia  creavit
Deus
5 et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam  famulus in
testimonium eorum quae dicenda erant
6 Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus  nos si
fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam  retineamus
7 quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius
audieritis
8 nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum  diem
temptationis in deserto
9 ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt  opera
mea
10 quadraginta annos propter quod infensus fui generationi  huic et
dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt  vias meas
11 sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam
12 videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum
incredulitatis discedendi a Deo vivo
13 sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie
cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati
14 participes enim Christi effecti sumus si tamen initium
substantiae usque ad finem firmum retineamus
15 dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare  corda
vestra quemadmodum in illa exacerbatione
16 quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui
profecti sunt ab Aegypto per Mosen
17 quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui
peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto
18 quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi  illis
qui increduli fuerunt
19 et videmus quia non potuerunt introire propter  incredulitatem

Lettera agli Ebrei 4
1 timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in
requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesse
2 etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non  profuit
illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae  audierunt
3 ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit  sicut
iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem  operibus
ab institutione mundi factis
4 dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus  die
septima ab omnibus operibus suis
5 et in isto rursum si introibunt in requiem meam
6 quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii  quibus
prioribus adnuntiatum est non introierunt propter  incredulitatem
7 iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post  tantum
temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius  audieritis
nolite obdurare corda vestra
8 nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio  loqueretur
posthac die
9 itaque relinquitur sabbatismus populo Dei
10 qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit  ab
operibus suis sicut a suis Deus
11 festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum  quis
incidat incredulitatis exemplum
12 vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni  gladio
ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac  spiritus
conpagum quoque et medullarum et discretor  cogitationum et
intentionum cordis
13 et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius  omnia
autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo
14 habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos  Iesum
Filium Dei teneamus confessionem
15 non enim habemus pontificem qui non possit conpati  infirmitatibus
nostris temptatum autem per omnia pro  similitudine absque peccato
16 adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut  misericordiam
consequamur et gratiam inveniamus in auxilio  oportuno

Lettera agli Ebrei 5
1 omnis namque pontifex ex hominibus adsumptus pro hominibus
constituitur in his quae sunt ad Deum ut offerat dona et  sacrificia
pro peccatis
2 qui condolere possit his qui ignorant et errant quoniam et  ipse
circumdatus est infirmitate
3 et propter eam debet quemadmodum et pro populo ita etiam pro  semet
ipso offerre pro peccatis
4 nec quisquam sumit sibi honorem sed qui vocatur a Deo  tamquam
Aaron
5 sic et Christus non semet ipsum clarificavit ut pontifex  fieret
sed qui locutus est ad eum Filius meus es tu ego hodie  genui te
6 quemadmodum et in alio dicit tu es sacerdos in aeternum  secundum
ordinem Melchisedech
7 qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum  qui
possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et  lacrimis
offerens et exauditus pro sua reverentia
8 et quidem cum esset Filius didicit ex his quae passus est
oboedientiam
9 et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa
salutis aeternae
10 appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech
11 de quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum
quoniam inbecilles facti estis ad audiendum
12 etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum
indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum  Dei
et facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo
13 omnis enim qui lactis est particeps expers est sermonis  iustitiae
parvulus enim est
14 perfectorum autem est solidus cibus eorum qui pro  consuetudine
exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac  mali

Lettera agli Ebrei 6
1 quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad
perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum  paenitentiae
ab operibus mortuis et fidei ad Deum
2 baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac  resurrectionis
mortuorum et iudicii aeterni
3 et hoc faciemus siquidem permiserit Deus
4 inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati  gustaverunt
etiam donum caeleste et participes sunt facti  Spiritus Sancti
5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi
venturi
6 et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum
crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes
7 terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et  generans
herbam oportunam illis a quibus colitur accipit  benedictionem a Deo
8 proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto
proxima cuius consummatio in conbustionem
9 confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora  saluti
tametsi ita loquimur
10 non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et
dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis
sanctis et ministratis
11 cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare  sollicitudinem
ad expletionem spei usque in finem
12 ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide  et
patientia hereditabunt promissiones
13 Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per  quem
iuraret maiorem iuravit per semet ipsum
14 dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans  multiplicabo
te
15 et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem
16 homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae  eorum
finis ad confirmationem est iuramentum
17 in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis
heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum
18 ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri  Deum
fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam  propositam
spem
19 quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et  incedentem
usque in interiora velaminis
20 ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem
Melchisedech pontifex factus in aeternum

Lettera agli Ebrei 7
1 hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui  obviavit
Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei
2 cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui  interpretatur
rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est  rex pacis
3 sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum  neque
finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet  sacerdos in
perpetuum
4 intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de  praecipuis
Abraham patriarcha
5 et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum  habent
decimas sumere a populo secundum legem id est a  fratribus suis
quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae
6 cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit
Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit
7 sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore
benedicitur
8 et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem
contestatus quia vivit
9 et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit
decimatus est
10 adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei  Melchisedech
11 si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus  enim
sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum  ordinem
Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum  ordinem Aaron
dici
12 translato enim sacerdotio necesse est ut et legis  translatio fiat
13 in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus  altario
praesto fuit
14 manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in  qua
tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est
15 et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem
Melchisedech exsurgit alius sacerdos
16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed  secundum
virtutem vitae insolubilis
17 contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum  secundum
ordinem Melchisedech
18 reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter  infirmitatem
eius et inutilitatem
19 nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero  melioris
spei per quam proximamus ad Deum
20 et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine  iureiurando
sacerdotes facti sunt
21 hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum  iuravit
Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum
22 in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus
23 et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod  morte
prohiberentur permanere
24 hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet
sacerdotium
25 unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet  ipsum ad
Deum semper vivens ad interpellandum pro eis
26 talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens
inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus
27 qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes  prius
pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc  enim fecit
semel se offerendo
28 lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem  habentes
sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in  aeternum
perfectum

Lettera agli Ebrei 8
1 capitulum autem super ea quae dicuntur talem habemus  pontificem
qui consedit in dextera sedis Magnitudinis in caelis
2 sanctorum minister et tabernaculi veri quod fixit Dominus et  non
homo
3 omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias  constituitur
unde necesse est et hunc habere aliquid quod  offerat
4 si ergo esset super terram nec esset sacerdos cum essent qui
offerrent secundum legem munera
5 qui exemplari et umbrae deserviunt caelestium sicut  responsum est
Mosi cum consummaret tabernaculum vide inquit  omnia facito secundum
exemplar quod tibi ostensum est in monte
6 nunc autem melius sortitus est ministerium quanto et  melioris
testamenti mediator est quod in melioribus  repromissionibus sanctum
est
7 nam si illud prius culpa vacasset non utique secundi locus
inquireretur
8 vituperans enim eos dicit ecce dies veniunt dicit Dominus et
consummabo super domum Israhel et super domum Iuda testamentum  novum
9 non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua
adprehendi manum illorum ut educerem illos de terra Aegypti  quoniam
ipsi non permanserunt in testamento meo et ego neglexi  eos dicit
Dominus
10 quia hoc testamentum quod disponam domui Israhel post dies  illos
dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in  corde eorum
superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt  mihi in populum
11 et non docebit unusquisque proximum suum et unusquisque  fratrem
suum dicens cognosce Dominum quoniam omnes scient me a  minore usque
ad maiorem eorum
12 quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum  illorum iam
non memorabor
13 dicendo autem novum veteravit prius quod autem antiquatur  et
senescit prope interitum est

Lettera agli Ebrei 9
1 habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum
saeculare
2 tabernaculum enim factum est primum in quo inerant  candelabra et
mensa et propositio panum quae dicitur sancta
3 post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur  sancta
sanctorum
4 aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex  omni
parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron  quae
fronduerat et tabulae testamenti
5 superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de  quibus
non est modo dicendum per singula
6 his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper
introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes
7 in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine  sanguine
quem offert pro sua et populi ignorantia
8 hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse  sanctorum
viam adhuc priore tabernaculo habente statum
9 quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et  hostiae
offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam  perfectum facere
servientem
10 solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et  iustitiis
carnis usque ad tempus correctionis inpositis
11 Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per  amplius
et perfectius tabernaculum non manufactum id est non  huius
creationis
12 neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium
sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa
13 si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae  aspersus
inquinatos sanctificat ad emundationem carnis
14 quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet  ipsum
obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab  operibus
mortuis ad serviendum Deo viventi
15 et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente  in
redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore  testamento
repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae  hereditatis
16 ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris
17 testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum  valet
dum vivit qui testatus est
18 unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est
19 lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo  accipiens
sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana  coccinea et hysopo
ipsum quoque librum et omnem populum  aspersit
20 dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus
21 etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine  similiter
aspersit
22 et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine
sanguinis fusione non fit remissio
23 necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari  ipsa
autem caelestia melioribus hostiis quam istis
24 non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria  verorum
sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro  nobis
25 neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex  intrat in
sancta per singulos annos in sanguine alieno
26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi  nunc
autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem  peccati per
hostiam suam apparuit
27 et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc  autem
iudicium
28 sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda  peccata
secundo sine peccato apparebit expectantibus se in  salutem

Lettera agli Ebrei 10
1 umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem  rerum
per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt  indesinenter
numquam potest accedentes perfectos facere
2 alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent  ultra
conscientiam peccati cultores semel mundati
3 sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit
4 inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri  peccata
5 ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti  corpus
autem aptasti mihi
6 holocaustomata et pro peccato non tibi placuit
7 tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me  ut
faciam Deus voluntatem tuam
8 superius dicens quia hostias et oblationes et  holocaustomata et
pro peccato noluisti nec placita sunt tibi  quae secundum legem
offeruntur
9 tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert  primum
ut sequens statuat
10 in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem  corporis
Christi Iesu in semel
11 et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et  easdem
saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre  peccata
12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in  sempiternum sedit
in dextera Dei
13 de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabillum  pedum
eius
14 una enim oblatione consummavit in sempiternum  sanctificatos
15 contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim  dixit
16 hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies  illos
dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in  mente eorum
superscribam eas
17 et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor  amplius
18 ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccato
19 habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in
sanguine Christi
20 quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id  est
carnem suam
21 et sacerdotem magnum super domum Dei
22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi  corda a
conscientia mala et abluti corpus aqua munda
23 teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis  enim
est qui repromisit
24 et consideremus invicem in provocationem caritatis et  bonorum
operum
25 non deserentes collectionem nostram sicut est  consuetudinis
quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto  videritis
adpropinquantem diem
26 voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam
veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia
27 terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis  aemulatio
quae consumptura est adversarios
28 irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione  duobus vel
tribus testibus moritur
29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium  Dei
conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in  quo
sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit
30 scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum  quia
iudicabit Dominus populum suum
31 horrendum est incidere in manus Dei viventis
32 rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati  magnum
certamen sustinuistis passionum
33 et in altero quidem obprobriis et tribulationibus  spectaculum
facti in altero autem socii taliter conversantium  effecti
34 nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum  cum
gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et  manentem
substantiam
35 nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam  habet
remunerationem
36 patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei  facientes
reportetis promissionem
37 adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et  non
tardabit
38 iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non
placebit animae meae
39 nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei  in
adquisitionem animae

Lettera agli Ebrei 11
1 est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non
parentum
2 in hac enim testimonium consecuti sunt senes
3 fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut ex
invisibilibus visibilia fierent
4 fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam
testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente
muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur
5 fide Enoch translatus est ne videret mortem et non  inveniebatur
quia transtulit illum Deus ante translationem enim  testimonium
habebat placuisse Deo
6 sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet
accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit
7 fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur  metuens
aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit  mundum et
iustitiae quae per fidem est heres est institutus
8 fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire quem  accepturus
erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret
9 fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena  in
casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus  repromissionis
eiusdem
10 expectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius  artifex et
conditor Deus
11 fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem  seminis
accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem  credidit esse
qui promiserat
12 propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam  sidera
caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram  maris
innumerabilis
13 iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis
repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et
confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram
14 qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere
15 et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant  utique
tempus revertendi
16 nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non
confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem
17 fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum
offerebat qui susceperat repromissiones
18 ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen
19 arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde  eum et
in parabola accepit
20 fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau
21 fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et  adoravit
fastigium virgae eius
22 fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel  memoratus est
et de ossibus suis mandavit
23 fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a  parentibus suis
eo quod vidissent elegantem infantem et non  timuerunt regis edictum
24 fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae  Pharaonis
25 magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis  peccati
habere iucunditatem
26 maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum  inproperium
Christi aspiciebat enim in remunerationem
27 fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis  invisibilem
enim tamquam videns sustinuit
28 fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui  vastabat
primitiva tangeret eos
29 fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram  quod
experti Aegyptii devorati sunt
30 fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem
31 fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens
exploratores cum pace
32 et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de  Gedeon
Barac Samson Iepthae David et Samuhel et prophetis
33 qui per fidem devicerunt regna operati sunt iustitiam  adepti sunt
repromissiones obturaverunt ora leonum
34 extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii  convaluerunt de
infirmitate fortes facti sunt in bello castra  verterunt exterorum
35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii  autem
distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem  invenirent
resurrectionem
36 alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula  et
carceres
37 lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii  mortui
sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis  egentes angustiati
adflicti
38 quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et
montibus et speluncis et in cavernis terrae
39 et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt
repromissionem
40 Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis
consummarentur

Lettera agli Ebrei 12
1 ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium  deponentes
omne pondus et circumstans nos peccatum per  patientiam curramus
propositum nobis certamen
2 aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui  pro
proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta  atque in
dextera sedis Dei sedit
3 recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus  adversum
semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis  vestris
deficientes
4 nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum
repugnantes
5 et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis  loquitur
dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque  fatigeris dum
ab eo argueris
6 quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem  filium
quem recipit
7 in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus  quis
enim filius quem non corripit pater
8 quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt  omnes
ergo adulteri et non filii estis
9 deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et
reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et
vivemus
10 et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum  voluntatem
suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est  in recipiendo
sanctificationem eius
11 omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non  esse
gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum  exercitatis
per eam reddit iustitiae
12 propter quod remissas manus et soluta genua erigite
13 et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans  erret
magis autem sanetur
14 pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo  videbit
Dominum
15 contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix  amaritudinis
sursum germinans inpediat et per illam inquinentur  multi
16 ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam  escam
vendidit primitiva sua
17 scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare  benedictionem
reprobatus est non enim invenit paenitentiae  locum quamquam cum
lacrimis inquisisset eam
18 non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem  et
turbinem et caliginem et procellam
19 et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt  excusaverunt
se ne eis fieret verbum
20 non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit  montem
lapidabitur
21 et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit  exterritus sum
et tremebundus
22 sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis
Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae
23 et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et
iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum
24 et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis  sparsionem
melius loquentem quam Abel
25 videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt
recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui  de
caelis loquentem nobis avertimur
26 cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens  adhuc
semel ego movebo non solum terram sed et caelum
27 quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium  translationem
tamquam factorum ut maneant ea quae sunt  inmobilia
28 itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per  quam
serviamus placentes Deo cum metu et reverentia
29 etenim Deus noster ignis consumens est

Lettera agli Ebrei 13
1 caritas fraternitatis maneat
2 hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt  quidam
angelis hospitio receptis
3 mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium  tamquam et
ipsi in corpore morantes
4 honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus  fornicatores
enim et adulteros iudicabit Deus
5 sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim  dixit non
te deseram neque derelinquam
6 ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo  quid
faciat mihi homo
7 mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt  verbum Dei
quorum intuentes exitum conversationis imitamini  fidem
8 Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula
9 doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim  est
gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt  ambulantibus in
eis
10 habemus altare de quo edere non habent potestatem qui  tabernaculo
deserviunt
11 quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in  sancta per
pontificem horum corpora cremantur extra castra
12 propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem  populum
extra portam passus est
13 exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius  portantes
14 non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram  inquirimus
15 per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est  fructum
labiorum confitentium nomini eius
16 beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci  talibus enim
hostiis promeretur Deus
17 oboedite praepositis vestris et subiacete eis ipsi enim
pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut  cum
gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit  vobis
18 orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam  habemus
in omnibus bene volentes conversari
19 amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius  restituar
vobis
20 Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum  ovium in
sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum
21 aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens  in
vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in  saecula
saeculorum amen
22 rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim  perpaucis
scripsi vobis
23 cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si  celerius
venerit videbo vos
24 salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos  salutant vos
de Italia
25 gratia cum omnibus vobis amen




