Epistula beati Pauli apostoli ad Galatas (Gal.)
Lettera ai Galati 1
1 Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per  Iesum
Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis
2 et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiae
3 gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu  Christo
4 qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos  de
praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris  nostri
5 cui est gloria in saecula saeculorum amen
6 miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit  in
gratiam Christi in aliud evangelium
7 quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et  volunt
convertere evangelium Christi
8 sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis  praeterquam
quod evangelizavimus vobis anathema sit
9 sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis
evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit
10 modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus  placere
si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem
11 notum enim vobis facio fratres evangelium quod  evangelizatum est
a me quia non est secundum hominem
12 neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per
revelationem Iesu Christi
13 audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo  quoniam
supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam  illam
14 et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere  meo
abundantius aemulator existens paternarum mearum  traditionum
15 cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae  et
vocavit per gratiam suam
16 ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in  gentibus
continuo non adquievi carni et sanguini
17 neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed  abii in
Arabiam et iterum reversus sum Damascum
18 deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et  mansi
apud eum diebus quindecim
19 alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem  Domini
20 quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior
21 deinde veni in partes Syriae et Ciliciae
22 eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in  Christo
23 tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos
aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat
24 et in me clarificabant Deum

Lettera ai Galati 2
1 deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolyma  cum
Barnaba adsumpto et Tito
2 ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis
evangelium quod praedico in gentibus seorsum autem his qui
videbantur ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem
3 sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis conpulsus  est
circumcidi
4 sed propter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt
explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Iesu ut  nos in
servitutem redigerent
5 quibus neque ad horam cessimus subiectioni ut veritas  evangelii
permaneat apud vos
6 ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando  fuerint
nihil mea interest Deus personam hominis non accipit  mihi enim qui
videbantur nihil contulerunt
7 sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi evangelium
praeputii sicut Petro circumcisionis
8 qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis  operatus
est et mihi inter gentes
9 et cum cognovissent gratiam quae data est mihi Iacobus et  Cephas
et Iohannes qui videbantur columnae esse dextras  dederunt mihi et
Barnabae societatis ut nos in gentes ipsi  autem in circumcisionem
10 tantum ut pauperum memores essemus quod etiam sollicitus  fui hoc
ipsum facere
11 cum autem venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti  quia
reprehensibilis erat
12 prius enim quam venirent quidam ab Iacobo cum gentibus  edebat cum
autem venissent subtrahebat et segregabat se timens  eos qui ex
circumcisione erant
13 et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei ita ut et  Barnabas
duceretur ab eis in illa simulatione
14 sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem  evangelii
dixi Cephae coram omnibus si tu cum Iudaeus sis  gentiliter et non
iudaice vivis quomodo gentes cogis iudaizare
15 nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores
16 scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis  nisi
per fidem Iesu Christi et nos in Christo Iesu credidimus  ut
iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis  propter quod
ex operibus legis non iustificabitur omnis caro
17 quod si quaerentes iustificari in Christo inventi sumus et  ipsi
peccatores numquid Christus peccati minister est absit
18 si enim quae destruxi haec iterum aedifico praevaricatorem  me
constituo
19 ego enim per legem legi mortuus sum ut Deo vivam Christo  confixus
sum cruci
20 vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus quod autem  nunc
vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et  tradidit se
ipsum pro me
21 non abicio gratiam Dei si enim per legem iustitia ergo  Christus
gratis mortuus est

Lettera ai Galati 3
1 o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos  Iesus
Christus proscriptus est crucifixus
2 hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum
accepistis an ex auditu fidei
3 sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne  consummamini
4 tanta passi estis sine causa si tamen sine causa
5 qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in  vobis ex
operibus legis an ex auditu fidei
6 sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam
7 cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii  Abrahae
8 providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes  Deus
praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes
9 igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham
10 quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt  scriptum
est enim maledictus omnis qui non permanserit in  omnibus quae
scripta sunt in libro legis ut faciat ea
11 quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum  manifestum est
quia iustus ex fide vivit
12 lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis
13 Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis
maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in  ligno
14 ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut
pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem
15 fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum
testamentum nemo spernit aut superordinat
16 Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit  et
seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui  est
Christus
17 hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post
quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit  ad
evacuandam promissionem
18 nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione Abrahae  autem
per promissionem donavit Deus
19 quid igitur lex propter transgressiones posita est donec  veniret
semen cui promiserat ordinata per angelos in manu  mediatoris
20 mediator autem unius non est Deus autem unus est
21 lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex  quae
posset vivificare vere ex lege esset iustitia
22 sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex  fide
Iesu Christi daretur credentibus
23 prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur  conclusi in
eam fidem quae revelanda erat
24 itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide
iustificemur
25 at ubi venit fides iam non sumus sub pedagogo
26 omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu
27 quicumque enim in Christo baptizati estis Christum  induistis
28 non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber  non est
masculus neque femina omnes enim vos unum estis in  Christo Iesu
29 si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum
promissionem heredes

Lettera ai Galati 4
1 dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt  servo
cum sit dominus omnium
2 sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum  tempus a
patre
3 ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus
servientes
4 at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum  factum ex
muliere factum sub lege
5 ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum
reciperemus
6 quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in  corda
nostra clamantem Abba Pater
7 itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres  per
Deum
8 sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii
serviebatis
9 nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo  quomodo
convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus  denuo
servire vultis
10 dies observatis et menses et tempora et annos
11 timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis
12 estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro  vos
nihil me laesistis
13 scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi  vobis iam
pridem
14 et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque
respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum  Iesum
15 ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo  vobis
quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et  dedissetis mihi
16 ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis
17 aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos
aemulemini
18 bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum  praesens
sum apud vos
19 filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in  vobis
20 vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam  quoniam
confundor in vobis
21 dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis
22 scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum  de
ancilla et unum de libera
23 sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de  libera
per repromissionem
24 quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo  testamenta unum
quidem a monte Sina in servitutem generans quae  est Agar
25 Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae  nunc est
Hierusalem et servit cum filiis eius
26 illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est  mater
nostra
27 scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et
exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam  eius
quae habet virum
28 nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus
29 sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat  persequebatur
eum qui secundum spiritum ita et nunc
30 sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non  enim
heres erit filius ancillae cum filio liberae
31 itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua  libertate
nos Christus liberavit

Lettera ai Galati 5
1 state et nolite iterum iugo servitutis contineri
2 ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini  Christus
vobis nihil proderit
3 testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam
debitor est universae legis faciendae
4 evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia
excidistis
5 nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus
6 nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque
praeputium sed fides quae per caritatem operatur
7 currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire
8 persuasio non est ex eo qui vocat vos
9 modicum fermentum totam massam corrumpit
10 ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis  qui
autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille
11 ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid  adhuc
persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis
12 utinam et abscidantur qui vos conturbant
13 vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne  libertatem
in occasionem detis carnis sed per caritatem servite  invicem
14 omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum  tuum
sicut te ipsum
15 quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem
consumamini
16 dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non  perficietis
17 caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem  adversus
carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque  vultis illa
faciatis
18 quod si spiritu ducimini non estis sub lege
19 manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio  inmunditia
luxuria
20 idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones  aemulationes
irae rixae dissensiones sectae
21 invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia  quae
praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt  regnum Dei non
consequentur
22 fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas
bonitas benignitas
23 fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex
24 qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et
concupiscentiis
25 si vivimus spiritu spiritu et ambulemus
26 non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes  invicem
invidentes

Lettera ai Galati 6
1 fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto  vos qui
spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu  lenitatis
considerans te ipsum ne et tu tempteris
2 alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem  Christi
3 nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se
seducit
4 opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso  tantum
gloriam habebit et non in altero
5 unusquisque enim onus suum portabit
6 communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se  catecizat in
omnibus bonis
7 nolite errare Deus non inridetur
8 quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat  in
carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat  in
spiritu de spiritu metet vitam aeternam
9 bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo  metemus non
deficientes
10 ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime  autem ad
domesticos fidei
11 videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu
12 quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi
tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur
13 neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt  vos
circumcidi ut in carne vestra glorientur
14 mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu
Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo
15 in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque
praeputium sed nova creatura
16 et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et
misericordia et super Israhel Dei
17 de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in
corpore meo porto
18 gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro  fratres amen




