Epistula beati Pauli apostoli ad Ephesios (Eph.)
Lettera agli Efesini 1
1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis  omnibus
qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu
2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu  Christo
3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui  benedixit
nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in  Christo
4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut  essemus
sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate
5 qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum  Christum
in ipsum secundum propositum voluntatis suae
6 in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in  dilecto
7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem
peccatorum secundum divitias gratiae eius
8 quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia
9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum  bonum
placitum eius quod proposuit in eo
10 in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in
Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso
11 in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum  propositum
eius qui omnia operatur secundum consilium  voluntatis suae
12 ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in  Christo
13 in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium  salutis
vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu  promissionis
Sancto
14 qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem  adquisitionis
in laudem gloriae ipsius
15 propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino  Iesu et
dilectionem in omnes sanctos
16 non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens  in
orationibus meis
17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis
spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius
18 inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes
vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in  sanctis
19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui
credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius
20 quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et
constituens ad dexteram suam in caelestibus
21 supra omnem principatum et potestatem et virtutem et  dominationem
et omne nomen quod nominatur non solum in hoc  saeculo sed et in
futuro
22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput  supra
omnia ecclesiae
23 quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus
adimpletur

Lettera agli Efesini 2
1 et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris
2 in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius
secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc  operatur
in filios diffidentiae
3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in  desideriis
carnis nostrae facientes voluntates carnis et  cogitationum et eramus
natura filii irae sicut et ceteri
4 Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam  caritatem
suam qua dilexit nos
5 et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo  gratia
estis salvati
6 et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in  Christo
Iesu
7 ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes  divitias
gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu
8 gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei  enim
donum est
9 non ex operibus ut ne quis glorietur
10 ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in  operibus
bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus
11 propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in  carne
qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in  carne
manufacta
12 quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a  conversatione
Israhel et hospites testamentorum promissionis  spem non habentes et
sine Deo in mundo
13 nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe  facti
estis prope in sanguine Christi
14 ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium
parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua
15 legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet  ipsum
in unum novum hominem faciens pacem
16 et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem  interficiens
inimicitiam in semet ipso
17 et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et  pacem
his qui prope
18 quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad  Patrem
19 ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives  sanctorum
et domestici Dei
20 superaedificati super fundamentum apostolorum et  prophetarum ipso
summo angulari lapide Christo Iesu
21 in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum  sanctum in
Domino
22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu

Lettera agli Efesini 3
1 huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis
gentibus
2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est  mihi in
vobis
3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est  sacramentum
sicut supra scripsi in brevi
4 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in  mysterio
Christi
5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum  sicuti
nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis  in Spiritu
6 esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes
promissionis in Christo Iesu per evangelium
7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae  data est
mihi secundum operationem virtutis eius
8 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in  gentibus
evangelizare ininvestigabiles divitias Christi
9 et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti  absconditi a
saeculis in Deo qui omnia creavit
10 ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus  per
ecclesiam multiformis sapientia Dei
11 secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo  Iesu
Domino nostro
12 in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per  fidem eius
13 propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro  vobis
quae est gloria vestra
14 huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri  Iesu
Christi
15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur
16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute  corroborari
per Spiritum eius in interiore homine
17 habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate
radicati et fundati
18 ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit  latitudo
et longitudo et sublimitas et profundum
19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut
impleamini in omnem plenitudinem Dei
20 ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam  petimus
aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in  nobis
21 ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes  generationes
saeculi saeculorum amen

Lettera agli Efesini 4
1 obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis
vocatione qua vocati estis
2 cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia  subportantes
invicem in caritate
3 solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis
4 unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe
vocationis vestrae
5 unus Dominus una fides unum baptisma
6 unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in
omnibus nobis
7 unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram
donationis Christi
8 propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit  captivitatem
dedit dona hominibus
9 quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum  in
inferiores partes terrae
10 qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos  ut
impleret omnia
11 et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem  prophetas
alios vero evangelistas alios autem pastores et  doctores
12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii in  aedificationem
corporis Christi
13 donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis  Filii Dei
in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis  Christi
14 ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni  vento
doctrinae in nequitia hominum in astutia ad  circumventionem erroris
15 veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per  omnia
qui est caput Christus
16 ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem  iuncturam
subministrationis secundum operationem in mensuram  uniuscuiusque
membri augmentum corporis facit in aedificationem  sui in caritate
17 hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non  ambuletis
sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui
18 tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita  Dei per
ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis  ipsorum
19 qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in
operationem inmunditiae omnis in avaritia
20 vos autem non ita didicistis Christum
21 si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est  veritas
in Iesu
22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem  hominem
qui corrumpitur secundum desideria erroris
23 renovamini autem spiritu mentis vestrae
24 et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in
iustitia et sanctitate veritatis
25 propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem  unusquisque
cum proximo suo quoniam sumus invicem membra
26 irascimini et nolite peccare sol non occidat super  iracundiam
vestram
27 nolite locum dare diabolo
28 qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando
manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem  patienti
29 omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis  bonus ad
aedificationem oportunitatis ut det gratiam  audientibus
30 et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati  estis
in die redemptionis
31 omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et  blasphemia
tollatur a vobis cum omni malitia
32 estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem  sicut
et Deus in Christo donavit nobis

Lettera agli Efesini 5
1 estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi
2 et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et
tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem
suavitatis
3 fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec  nominetur in
vobis sicut decet sanctos
4 aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem  non
pertinent sed magis gratiarum actio
5 hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut  inmundus
aut avarus quod est idolorum servitus non habet  hereditatem in regno
Christi et Dei
6 nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira  Dei
in filios diffidentiae
7 nolite ergo effici participes eorum
8 eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut  filii
lucis ambulate
9 fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et  veritate
10 probantes quid sit beneplacitum Deo
11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum  magis
autem et redarguite
12 quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere
13 omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim  quod
manifestatur lumen est
14 propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et
inluminabit tibi Christus
15 videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi
insipientes sed ut sapientes
16 redimentes tempus quoniam dies mali sunt
17 propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae  sit
voluntas Domini
18 et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini  Spiritu
19 loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis
spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino
20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri  Iesu
Christi Deo et Patri
21 subiecti invicem in timore Christi
22 mulieres viris suis subditae sint sicut Domino
23 quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est  ecclesiae
ipse salvator corporis
24 sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris  suis
in omnibus
25 viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et  se
ipsum tradidit pro ea
26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo
27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem  maculam
aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et  inmaculata
28 ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui  suam
uxorem diligit se ipsum diligit
29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et  fovet eam
sicut et Christus ecclesiam
30 quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus  eius
31 propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et  adherebit
uxori suae et erunt duo in carne una
32 sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in
ecclesia
33 verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se  ipsum
diligat uxor autem ut timeat virum

Lettera agli Efesini 6
1 filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est  iustum
2 honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in
promissione
3 ut bene sit tibi et sis longevus super terram
4 et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed
educate illos in disciplina et correptione Domini
5 servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in
simplicitate cordis vestri sicut Christo
6 non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut  servi
Christi facientes voluntatem Dei ex animo
7 cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus
8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc
percipiet a Domino sive servus sive liber
9 et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia  et
illorum et vester Dominus est in caelis et personarum  acceptio non
est apud eum
10 de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia  virtutis
eius
11 induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias  diaboli
12 quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem  sed
adversus principes et potestates adversus mundi rectores  tenebrarum
harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus
13 propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in  die
malo et omnibus perfectis stare
14 state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti  loricam
iustitiae
15 et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis
16 in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela
nequissimi ignea extinguere
17 et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est  verbum
Dei
18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore  in
Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et  obsecratione pro
omnibus sanctis
19 et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum  fiducia
notum facere mysterium evangelii
20 pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam  prout
oportet me loqui
21 ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia  nota
vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis  minister in
Domino
22 quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos  sunt
et consoletur corda vestra
23 pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino  Iesu
Christo
24 gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum  Christum in
incorruptione




