Epistula beati Pauli apostoli ad Colossenses (Col.)
Lettera ai Colossesi 1
1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et  Timotheus
frater
2 his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in  Christo
Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro
3 gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi  semper pro
vobis orantes
4 audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam
habetis in sanctos omnes
5 propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis  in
verbo veritatis evangelii
6 quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et  fructificat
et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et  cognovistis
gratiam Dei in veritate
7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui  est
fidelis pro vobis minister Christi Iesu
8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu
9 ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis  orantes et
postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius  in omni
sapientia et intellectu spiritali
10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere  bono
fructificantes et crescentes in scientia Dei
11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis  eius in
omni patientia et longanimitate cum gaudio
12 gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis
sanctorum in lumine
13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in  regnum
Filii dilectionis suae
14 in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum
15 qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae
16 quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra
visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive
principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata  sunt
17 et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant
18 et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium
primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens
19 quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare
20 et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per  sanguinem
crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis  sunt
21 et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in
operibus malis
22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem
exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram  ipso
23 si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et  inmobiles ab
spe evangelii quod audistis quod praedicatum est  in universa
creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego  Paulus minister
24 qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea  quae
desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius  quod est
ecclesia
25 cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei  quae
data est mihi in vos ut impleam verbum Dei
26 mysterium quod absconditum fuit a saeculis et  generationibus nunc
autem manifestatum est sanctis eius
27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti  huius
in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae
28 quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes  omnem
hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem  perfectum in
Christo Iesu
29 in quo et laboro certando secundum operationem eius quam  operatur
in me in virtute

Lettera ai Colossesi 2
1 volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis  et pro
his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem  meam in
carne
2 ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in  omnes
divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii  Dei Patris
Christi Iesu
3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae  absconditi
4 hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum
5 nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum  gaudens et
videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in  Christo est fidei
vestrae
6 sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso  ambulate
7 radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut  et
didicistis abundantes in gratiarum actione
8 videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem  fallaciam
secundum traditionem hominum secundum elementa mundi  et non secundum
Christum
9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis  corporaliter
10 et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et
potestatis
11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in
expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi
12 consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem
operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis
13 et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis  vestrae
convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta
14 delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod  erat
contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud  cruci
15 expolians principatus et potestates traduxit palam  triumphans
illos in semet ipso
16 nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei  festi
aut neomeniae aut sabbatorum
17 quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi
18 nemo vos seducat volens in humilitate et religione  angelorum quae
non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis  suae
19 et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et
coniunctiones subministratum et constructum crescit in  augmentum Dei
20 si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc  tamquam
viventes in mundo decernitis
21 ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris
22 quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et
doctrinas hominum
23 quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in  superstitione et
humilitate et ad non parcendum corpori non in  honore aliquo ad
saturitatem carnis

Lettera ai Colossesi 3
1 igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite  ubi
Christus est in dextera Dei sedens
2 quae sursum sunt sapite non quae supra terram
3 mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo  in Deo
4 cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis  cum
ipso in gloria
5 mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram
fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et
avaritiam quae est simulacrorum servitus
6 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis
7 in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis
8 nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam
blasphemiam turpem sermonem de ore vestro
9 nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum  actibus
eius
10 et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum
imaginem eius qui creavit eum
11 ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium
barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus  Christus
12 induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera
misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam
13 subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis  adversus
aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis  ita et vos
14 super omnia autem haec caritatem quod est vinculum  perfectionis
15 et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati  estis
in uno corpore et grati estote
16 verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni  sapientia
docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis  canticis
spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris  Deo
17 omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in  nomine
Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum
18 mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino
19 viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas
20 filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est  in
Domino
21 patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut  non
pusillo animo fiant
22 servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum
servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis
timentes Dominum
23 quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non
hominibus
24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis
Domino Christo servite
25 qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et  non est
personarum acceptio

Lettera ai Colossesi 4
1 domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes  quoniam
et vos Dominum habetis in caelo
2 orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione
3 orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium  sermonis
ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam  vinctus sum
4 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui
5 in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus  redimentes
6 sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis  quomodo
oporteat vos unicuique respondere
7 quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus  carissimus
frater et fidelis minister et conservus in Domino
8 quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos  sunt et
consoletur corda vestra
9 cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis  omnia quae
hic aguntur nota facient vobis
10 salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus  consobrinus
Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad  vos excipite illum
11 et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii  soli
sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio
12 salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu  semper
sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti  et pleni in
omni voluntate Dei
13 testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem  pro
vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli
14 salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas
15 salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in  domo
eius est ecclesiam
16 et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in
Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos
legatis
17 et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in  Domino ut
illud impleas




