Apocalypsis (Ap.)
Apocalisse 1
1 apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere  servis
suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per  angelum
suum servo suo Iohanni
2 qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu  Christi
quaecumque vidit
3 beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant  ea
quae in ea scripta sunt tempus enim prope est
4 Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et  pax ab
eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem  spiritibus
qui in conspectu throni eius sunt
5 et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus  mortuorum
et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos  a peccatis
nostris in sanguine suo
6 et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi  gloria et
imperium in saecula saeculorum amen
7 ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui  eum
pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae  etiam amen
8 ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus  Deus qui
est et qui erat et qui venturus est Omnipotens
9 ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et  regno
et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos  propter
verbum Dei et testimonium Iesu
10 fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem  magnam
tamquam tubae
11 dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem  ecclesiis
Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis  et
Philadelphiam et Laodiciam
12 et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et
conversus vidi septem candelabra aurea
13 et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis  vestitum
podere et praecinctum ad mamillas zonam auream
14 caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba
tamquam nix et oculi eius velut flamma ignis
15 et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti et  vox
illius tamquam vox aquarum multarum
16 et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius  gladius
utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol  lucet in
virtute sua
17 et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et
posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus  et
novissimus
18 et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula  saeculorum
et habeo claves mortis et inferni
19 scribe ergo quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri  post
haec
20 sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et
septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem
ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt

Apocalisse 2
1 angelo Ephesi ecclesiae scribe haec dicit qui tenet septem  stellas
in dextera sua qui ambulat in medio septem  candelabrorum aureorum
2 scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non  potes
sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos  et non sunt
et invenisti eos mendaces
3 et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non
defecisti
4 sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti
5 memor esto itaque unde excideris et age paenitentiam et  prima
opera fac sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum  de loco
suo nisi paenitentiam egeris
6 sed hoc habes quia odisti facta Nicolaitarum quae et ego odi
7 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis  vincenti dabo
ei edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei  mei
8 et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe haec dicit primus et  novissimus
qui fuit mortuus et vivit
9 scio tribulationem tuam et paupertatem tuam sed dives es et
blasphemaris ab his qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt sed  sunt
synagoga Satanae
10 nihil horum timeas quae passurus es ecce missurus est  diabolus ex
vobis in carcerem ut temptemini et habebitis  tribulationem diebus
decem esto fidelis usque ad mortem et dabo  tibi coronam vitae
11 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis qui  vicerit
non laedetur a morte secunda
12 et angelo Pergami ecclesiae scribe haec dicit qui habet  rompheam
utraque parte acutam
13 scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen meum  et non
negasti fidem meam et in diebus Antipas testis meus  fidelis qui
occisus est apud vos ubi Satanas habitat
14 sed habeo adversus te pauca quia habes illic tenentes  doctrinam
Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram  filiis Israhel
edere et fornicari
15 ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum
16 similiter paenitentiam age si quo minus venio tibi cito et
pugnabo cum illis in gladio oris mei
17 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis  vincenti
dabo ei manna absconditum et dabo illi calculum  candidum et in
calculo nomen novum scriptum quod nemo scit nisi  qui accipit
18 et angelo Thyatirae ecclesiae scribe haec dicit Filius Dei  qui
habet oculos ut flammam ignis et pedes eius similes  orichalco
19 novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et  patientiam
tuam et opera tua novissima plura prioribus
20 sed habeo adversus te quia permittis mulierem Hiezabel quae  se
dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et
manducare de idolothytis
21 et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret et non vult  paeniteri
a fornicatione sua
22 ecce mitto eam in lectum et qui moechantur cum ea in
tribulationem maximam nisi paenitentiam egerint ab operibus  eius
23 et filios eius interficiam in morte et scient omnes  ecclesiae
quia ego sum scrutans renes et corda et dabo  unicuique vestrum
secundum opera vestra
24 vobis autem dico ceteris qui Thyatirae estis quicumque non  habent
doctrinam hanc qui non cognoverunt altitudines Satanae  quemadmodum
dicunt non mittam super vos aliud pondus
25 tamen id quod habetis tenete donec veniam
26 et qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea  dabo
illi potestatem super gentes
27 et reget illas in virga ferrea tamquam vas figuli  confringentur
28 sicut et ego accepi a Patre meo et dabo illi stellam  matutinam
29 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis

Apocalisse 3
1 et angelo ecclesiae Sardis scribe haec dicit qui habet  septem
spiritus Dei et septem stellas scio opera tua quia nomen  habes quod
vivas et mortuus es
2 esto vigilans et confirma cetera quae moritura erant non  enim
invenio opera tua plena coram Deo meo
3 in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris et serva  et
paenitentiam age si ergo non vigilaveris veniam tamquam fur  et
nescies qua hora veniam ad te
4 sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt  vestimenta
sua et ambulabunt mecum in albis quia digni sunt
5 qui vicerit sic vestietur vestimentis albis et non delebo  nomen
eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre  meo et
coram angelis eius
6 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
7 et angelo Philadelphiae ecclesiae scribe haec dicit sanctus  et
verus qui habet clavem David qui aperit et nemo cludit et  cludit et
nemo aperit
8 scio opera tua ecce dedi coram te ostium apertum quod nemo  potest
cludere quia modicam habes virtutem et servasti verbum  meum et non
negasti nomen meum
9 ecce dabo de synagoga Satanae qui dicunt se Iudaeos esse et  non
sunt sed mentiuntur ecce faciam illos ut veniant et adorent  ante
pedes tuos et scient quia ego dilexi te
10 quoniam servasti verbum patientiae meae et ego te servabo  ab hora
temptationis quae ventura est in orbem universum  temptare habitantes
in terra
11 venio cito tene quod habes ut nemo accipiat coronam tuam
12 qui vicerit faciam illum columnam in templo Dei mei et  foras non
egredietur amplius et scribam super eum nomen Dei mei  et nomen
civitatis Dei mei novae Hierusalem quae descendit de  caelo a Deo meo
et nomen meum novum
13 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
14 et angelo Laodiciae ecclesiae scribe haec dicit Amen testis
fidelis et verus qui est principium creaturae Dei
15 scio opera tua quia neque frigidus es neque calidus utinam
frigidus esses aut calidus
16 sed quia tepidus es et nec frigidus nec calidus incipiam te
evomere ex ore meo
17 quia dicis quod dives sum et locupletatus et nullius egeo  et
nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus  et nudus
18 suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples  fias et
vestimentis albis induaris et non appareat confusio  nuditatis tuae
et collyrio inungue oculos tuos ut videas
19 ego quos amo arguo et castigo aemulare ergo et paenitentiam  age
20 ecce sto ad ostium et pulso si quis audierit vocem meam et
aperuerit ianuam introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse  mecum
21 qui vicerit dabo ei sedere mecum in throno meo sicut et ego  vici
et sedi cum Patre meo in throno eius
22 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis

Apocalisse 4
1 post haec vidi et ecce ostium apertum in caelo et vox prima  quam
audivi tamquam tubae loquentis mecum dicens ascende huc et  ostendam
tibi quae oportet fieri post haec
2 statim fui in spiritu et ecce sedis posita erat in caelo et  supra
sedem sedens
3 et qui sedebat similis erat aspectui lapidis iaspidis et  sardini
et iris erat in circuitu sedis similis visioni  zmaragdinae
4 et in circuitu sedis sedilia viginti quattuor et super  thronos
viginti quattuor seniores sedentes circumamictos  vestimentis albis
et in capitibus eorum coronas aureas
5 et de throno procedunt fulgura et voces et tonitrua et  septem
lampades ardentes ante thronum quae sunt septem spiritus  Dei
6 et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile cristallo  et in
medio sedis et in circuitu sedis quattuor animalia plena  oculis ante
et retro
7 et animal primum simile leoni et secundum animal simile  vitulo et
tertium animal habens faciem quasi hominis et quartum  animal simile
aquilae volanti
8 et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas et in
circuitu et intus plena sunt oculis et requiem non habent die  et
nocte dicentia sanctus sanctus sanctus Dominus Deus  omnipotens qui
erat et qui est et qui venturus est
9 et cum darent illa animalia gloriam et honorem et  benedictionem
sedenti super thronum viventi in saecula  saeculorum
10 procident viginti quattuor seniores ante sedentem in throno  et
adorabunt viventem in saecula saeculorum et mittent coronas  suas
ante thronum dicentes
11 dignus es Domine et Deus noster accipere gloriam et honorem  et
virtutem quia tu creasti omnia et propter voluntatem tuam  erant et
creata sunt

Apocalisse 5
1 et vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum  intus et
foris signatum sigillis septem
2 et vidi angelum fortem praedicantem voce magna quis est  dignus
aperire librum et solvere signacula eius
3 et nemo poterat in caelo neque in terra neque subtus terram
aperire librum neque respicere illum
4 et ego flebam multum quoniam nemo dignus inventus est  aperire
librum nec videre eum
5 et unus de senioribus dicit mihi ne fleveris ecce vicit leo  de
tribu Iuda radix David aperire librum et septem signacula  eius
6 et vidi et ecce in medio throni et quattuor animalium et in  medio
seniorum agnum stantem tamquam occisum habentem cornua  septem et
oculos septem qui sunt spiritus Dei missi in omnem  terram
7 et venit et accepit de dextera sedentis de throno
8 et cum aperuisset librum quattuor animalia et viginti  quattuor
seniores ceciderunt coram agno habentes singuli  citharas et fialas
aureas plenas odoramentorum quae sunt  orationes sanctorum
9 et cantant novum canticum dicentes dignus es accipere librum  et
aperire signacula eius quoniam occisus es et redemisti nos  Deo in
sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et  natione
10 et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes et regnabunt  super
terram
11 et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu  throni et
animalium et seniorum et erat numerus eorum milia  milium
12 dicentium voce magna dignus est agnus qui occisus est  accipere
virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem  et honorem et
gloriam et benedictionem
13 et omnem creaturam quae in caelo est et super terram et sub
terram et quae sunt in mari et quae in ea omnes audivi dicentes
sedenti in throno et agno benedictio et honor et gloria et  potestas
in saecula saeculorum
14 et quattuor animalia dicebant amen et seniores ceciderunt  et
adoraverunt

Apocalisse 6
1 et vidi quod aperuisset agnus unum de septem signaculis et  audivi
unum de quattuor animalibus dicentem tamquam vocem  tonitrui veni
2 et vidi et ecce equus albus et qui sedebat super illum  habebat
arcum et data est ei corona et exivit vincens ut  vinceret
3 et cum aperuisset sigillum secundum audivi secundum animal  dicens
veni
4 et exivit alius equus rufus et qui sedebat super illum datum  est
ei ut sumeret pacem de terra et ut invicem se interficiant  et datus
est illi gladius magnus
5 et cum aperuisset sigillum tertium audivi tertium animal  dicens
veni et vidi et ecce equus niger et qui sedebat super  eum habebat
stateram in manu sua
6 et audivi tamquam vocem in medio quattuor animalium dicentem
bilibris tritici denario et tres bilibres hordei denario et  vinum et
oleum ne laeseris
7 et cum aperuisset sigillum quartum audivi vocem quarti  animalis
dicentis veni et vidi
8 et ecce equus pallidus et qui sedebat desuper nomen illi  Mors et
inferus sequebatur eum et data est illi potestas super  quattuor
partes terrae interficere gladio fame et morte et  bestiis terrae
9 et cum aperuisset quintum sigillum vidi subtus altare animas
interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium quod
habebant
10 et clamabant voce magna dicentes usquequo Domine sanctus et  verus
non iudicas et vindicas sanguinem nostrum de his qui  habitant in
terra
11 et datae sunt illis singulae stolae albae et dictum est  illis ut
requiescerent tempus adhuc modicum donec impleantur  conservi eorum
et fratres eorum qui interficiendi sunt sicut et  illi
12 et vidi cum aperuisset sigillum sextum et terraemotus  factus est
magnus et sol factus est niger tamquam saccus  cilicinus et luna tota
facta est sicut sanguis
13 et stellae caeli ceciderunt super terram sicut ficus mittit
grossos suos cum vento magno movetur
14 et caelum recessit sicut liber involutus et omnis mons et  insulae
de locis suis motae sunt
15 et reges terrae et principes et tribuni et divites et  fortes et
omnis servus et liber absconderunt se in speluncis et  petris montium
16 et dicunt montibus et petris cadite super nos et abscondite  nos a
facie sedentis super thronum et ab ira agni
17 quoniam venit dies magnus irae ipsorum et quis poterit  stare

Apocalisse 7
1 post haec vidi quattuor angelos stantes super quattuor  angulos
terrae tenentes quattuor ventos terrae ne flaret ventus  super terram
neque super mare neque in ullam arborem
2 et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis habentem  signum
Dei vivi et clamavit voce magna quattuor angelis quibus  datum est
nocere terrae et mari
3 dicens nolite nocere terrae neque mari neque arboribus  quoadusque
signemus servos Dei nostri in frontibus eorum
4 et audivi numerum signatorum centum quadraginta quattuor  milia
signati ex omni tribu filiorum Israhel
5 ex tribu Iuda duodecim milia signati ex tribu Ruben duodecim  milia
ex tribu Gad duodecim milia
6 ex tribu Aser duodecim milia ex tribu Nepthalim duodecim  milia ex
tribu Manasse duodecim milia
7 ex tribu Symeon duodecim milia ex tribu Levi duodecim milia  ex
tribu Issachar duodecim milia
8 ex tribu Zabulon duodecim milia ex tribu Ioseph duodecim  milia ex
tribu Beniamin duodecim milia signati
9 post haec vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex
omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante
thronum et in conspectu agni amicti stolas albas et palmae in
manibus eorum
10 et clamabant voce magna dicentes salus Deo nostro qui sedet  super
thronum et agno
11 et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et
quattuor animalium et ceciderunt in conspectu throni in facies  suas
et adoraverunt Deum
12 dicentes amen benedictio et claritas et sapientia et  gratiarum
actio et honor et virtus et fortitudo Deo nostro in  saecula
saeculorum amen
13 et respondit unus de senioribus dicens mihi hii qui amicti  sunt
stolis albis qui sunt et unde venerunt
14 et dixi illi domine mi tu scis et dixit mihi hii sunt qui  veniunt
de tribulatione magna et laverunt stolas suas et  dealbaverunt eas in
sanguine agni
15 ideo sunt ante thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in  templo
eius et qui sedet in throno habitabit super illos
16 non esurient neque sitient amplius neque cadet super illos  sol
neque ullus aestus
17 quoniam agnus qui in medio throni est reget illos et  deducet eos
ad vitae fontes aquarum et absterget Deus omnem  lacrimam ex oculis
eorum

Apocalisse 8
1 et cum aperuisset sigillum septimum factum est silentium in  caelo
quasi media hora
2 et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei et datae  sunt
illis septem tubae
3 et alius angelus venit et stetit ante altare habens  turibulum
aureum et data sunt illi incensa multa ut daret  orationibus
sanctorum omnium super altare aureum quod est ante  thronum
4 et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de  manu
angeli coram Deo
5 et accepit angelus turibulum et implevit illud de igne  altaris et
misit in terram et facta sunt tonitrua et voces et  fulgora et
terraemotus
6 et septem angeli qui habebant septem tubas paraverunt se ut  tuba
canerent
7 et primus tuba cecinit et facta est grando et ignis mixta in
sanguine et missum est in terram et tertia pars terrae conbusta  est
et tertia pars arborum conbusta est et omne faenum viride  conbustum
est
8 et secundus angelus tuba cecinit et tamquam mons magnus igne
ardens missus est in mare et facta est tertia pars maris  sanguis
9 et mortua est tertia pars creaturae quae habent animas et  tertia
pars navium interiit
10 et tertius angelus tuba cecinit et cecidit de caelo stella  magna
ardens tamquam facula et cecidit in tertiam partem  fluminum et in
fontes aquarum
11 et nomen stellae dicitur Absinthius et facta est tertia  pars
aquarum in absinthium et multi hominum mortui sunt de  aquis quia
amarae factae sunt
12 et quartus angelus tuba cecinit et percussa est tertia pars  solis
et tertia pars lunae et tertia pars stellarum ut  obscuraretur tertia
pars eorum et diei non luceret pars tertia  et nox similiter
13 et vidi et audivi vocem unius aquilae volantis per medium  caelum
dicentis voce magna vae vae vae habitantibus in terra de  ceteris
vocibus tubae trium angelorum qui erant tuba canituri

Apocalisse 9
1 et quintus angelus tuba cecinit et vidi stellam de caelo  cecidisse
in terram et data est illi clavis putei abyssi
2 et aperuit puteum abyssi et ascendit fumus putei sicut fumus
fornacis magnae et obscuratus est sol et aer de fumo putei
3 et de fumo exierunt lucustae in terram et data est illis  potestas
sicut habent potestatem scorpiones terrae
4 et praeceptum est illis ne laederent faenum terrae neque  omne
viride neque omnem arborem nisi tantum homines qui non  habent signum
Dei in frontibus
5 et datum est illis ne occiderent eos sed ut cruciarentur  mensibus
quinque et cruciatus eorum ut cruciatus scorpii cum  percutit hominem
6 et in diebus illis quaerent homines mortem et non invenient  eam et
desiderabunt mori et fugiet mors ab ipsis
7 et similitudines lucustarum similes equis paratis in  proelium et
super capita earum tamquam coronae similes auro et  facies earum
sicut facies hominum
8 et habebant capillos sicut capillos mulierum et dentes earum  sicut
leonum erant
9 et habebant loricas sicut loricas ferreas et vox alarum  earum
sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum
10 et habebant caudas similes scorpionum et aculei in caudis  earum
potestas earum nocere hominibus mensibus quinque
11 et habebant super se regem angelum abyssi cui nomen  hebraice
Abaddon graece autem Apollyon et latine habet nomen  Exterminans
12 vae unum abiit ecce veniunt adhuc duo vae post haec
13 et sextus angelus tuba cecinit et audivi vocem unum ex  cornibus
altaris aurei quod est ante oculos Dei
14 dicentem sexto angelo qui habebat tubam solve quattuor  angelos
qui alligati sunt in flumine magno Eufrate
15 et soluti sunt quattuor angeli qui parati erant in horam et  diem
et mensem et annum ut occiderent tertiam partem hominum
16 et numerus equestris exercitus vicies milies dena milia  audivi
numerum eorum
17 et ita vidi equos in visione et qui sedebant super eos  habentes
loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas et capita  equorum erant
tamquam capita leonum et de ore ipsorum procedit  ignis et fumus et
sulphur
18 ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum de igne  et
fumo et sulphure qui procedebat ex ore ipsorum
19 potestas enim equorum in ore eorum est et in caudis eorum  nam
caudae illorum similes serpentibus habentes capita et in  his nocent
20 et ceteri homines qui non sunt occisi in his plagis neque
paenitentiam egerunt de operibus manuum suarum ut non adorarent
daemonia et simulacra aurea et argentea et aerea et lapidea et
lignea quae neque videre possunt neque audire neque ambulare
21 et non egerunt paenitentiam ab homicidiis suis neque a  veneficiis
suis neque a fornicatione sua neque a furtis suis

Apocalisse 10
1 et vidi alium angelum fortem descendentem de caelo amictum  nube et
iris in capite eius et facies eius erat ut sol et pedes  eius tamquam
columna ignis
2 et habebat in manu sua libellum apertum et posuit pedem  suum
dextrum supra mare sinistrum autem super terram
3 et clamavit voce magna quemadmodum cum leo rugit et cum  clamasset
locuta sunt septem tonitrua voces suas
4 et cum locuta fuissent septem tonitrua scripturus eram et  audivi
vocem de caelo dicentem signa quae locuta sunt septem  tonitrua et
noli ea scribere
5 et angelum quem vidi stantem supra mare et supra terram  levavit
manum suam ad caelum
6 et iuravit per viventem in saecula saeculorum qui creavit  caelum
et ea quae in illo sunt et terram et ea quae in ea sunt  et mare et
quae in eo sunt quia tempus amplius non erit
7 sed in diebus vocis septimi angeli cum coeperit tuba canere  et
consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos  suos
prophetas
8 et vox quam audivi de caelo iterum loquentem mecum et  dicentem
vade accipe librum apertum de manu angeli stantis  supra mare et
supra terram
9 et abii ad angelum dicens ei ut daret mihi librum et dicit  mihi
accipe et devora illum et faciet amaricare ventrem tuum  sed in ore
tuo erit dulce tamquam mel
10 et accepi librum de manu angeli et devoravi eum et erat in  ore
meo tamquam mel dulce et cum devorassem eum amaricatus est  venter
meus
11 et dicunt mihi oportet te iterum prophetare populis et  gentibus
et linguis et regibus multis

Apocalisse 11
1 et datus est mihi calamus similis virgae dicens surge et  metire
templum Dei et altare et adorantes in eo
2 atrium autem quod est foris templum eice foras et ne  metieris eum
quoniam datum est gentibus et civitatem sanctam  calcabunt mensibus
quadraginta duobus
3 et dabo duobus testibus meis et prophetabunt diebus mille  ducentis
sexaginta amicti saccos
4 hii sunt duo olivae et duo candelabra in conspectu Domini  terrae
stantes
5 et si quis eos voluerit nocere ignis exiet de ore illorum  et
devorabit inimicos eorum et si quis voluerit eos laedere sic  oportet
eum occidi
6 hii habent potestatem cludendi caelum ne pluat diebus  prophetiae
ipsorum et potestatem habent super aquas convertendi  eas in
sanguinem et percutere terram omni plaga quotienscumque  voluerint
7 et cum finierint testimonium suum bestia quae ascendit de  abysso
faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet  illos
8 et corpora eorum in plateis civitatis magnae quae vocatur
spiritaliter Sodoma et Aegyptus ubi et Dominus eorum crucifixus  est
9 et videbunt de populis et tribubus et linguis et gentibus  corpora
eorum per tres dies et dimidium et corpora eorum non  sinunt poni in
monumentis
10 et inhabitantes terram gaudebunt super illis et  iucundabuntur et
munera mittent invicem quoniam hii duo  prophetae cruciaverunt eos
qui inhabitant super terram
11 et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo  intravit in
eos et steterunt super pedes suos et timor magnus  cecidit super eos
qui viderunt eos
12 et audierunt vocem magnam de caelo dicentem illis  ascendite huc
et ascenderunt in caelum in nube et viderunt  illos inimici eorum
13 et in illa hora factus est terraemotus magnus et decima  pars
civitatis cecidit et occisi sunt in terraemotu nomina  hominum septem
milia et reliqui in timore sunt missi et  dederunt gloriam Deo caeli
14 vae secundum abiit ecce vae tertium veniet cito
15 et septimus angelus tuba cecinit et factae sunt voces  magnae in
caelo dicentes factum est regnum huius mundi Domini  nostri et
Christi eius et regnabit in saecula saeculorum
16 et viginti quattuor seniores qui in conspectu Dei sedent  in
sedibus suis ceciderunt in facies suas et adoraverunt Deum
17 dicentes gratias agimus tibi Domine Deus omnipotens qui es  et qui
eras quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti
18 et iratae sunt gentes et advenit ira tua et tempus  mortuorum
iudicari et reddere mercedem servis tuis prophetis et  sanctis et
timentibus nomen tuum pusillis et magnis et  exterminandi eos qui
corruperunt terram
19 et apertum est templum Dei in caelo et visa est arca  testamenti
eius in templo eius et facta sunt fulgora et voces  et terraemotus et
grando magna

Apocalisse 12
1 et signum magnum paruit in caelo mulier amicta sole et luna  sub
pedibus eius et in capite eius corona stellarum duodecim
2 et in utero habens et clamat parturiens et cruciatur ut  pariat
3 et visum est aliud signum in caelo et ecce draco magnus  rufus
habens capita septem et cornua decem et in capitibus suis  septem
diademata
4 et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum caeli et  misit eas
in terram et draco stetit ante mulierem quae erat  paritura ut cum
peperisset filium eius devoraret
5 et peperit filium masculum qui recturus erit omnes gentes  in virga
ferrea et raptus est filius eius ad Deum et ad thronum  eius
6 et mulier fugit in solitudinem ubi habet locum paratum a  Deo ut
ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta
7 et factum est proelium in caelo Michahel et angeli eius
proeliabantur cum dracone et draco pugnabat et angeli eius
8 et non valuerunt neque locus inventus est eorum amplius in  caelo
9 et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus qui  vocatur
Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem  proiectus est in
terram et angeli eius cum illo missi sunt
10 et audivi vocem magnam in caelo dicentem nunc facta est  salus et
virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi eius  quia proiectus
est accusator fratrum nostrorum qui accusabat  illos ante conspectum
Dei nostri die ac nocte
11 et ipsi vicerunt illum propter sanguinem agni et propter  verbum
testimonii sui et non dilexerunt animam suam usque ad  mortem
12 propterea laetamini caeli et qui habitatis in eis vae  terrae et
mari quia descendit diabolus ad vos habens iram  magnam sciens quod
modicum tempus habet
13 et postquam vidit draco quod proiectus est in terram  persecutus
est mulierem quae peperit masculum
14 et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae ut volaret  in
desertum in locum suum ubi alitur per tempus et tempora et  dimidium
temporis a facie serpentis
15 et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam  flumen ut
eam faceret trahi a flumine
16 et adiuvit terra mulierem et aperuit terra os suum et  absorbuit
flumen quod misit draco de ore suo
17 et iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium  cum
reliquis de semine eius qui custodiunt mandata Dei et  habent
testimonium Iesu
18 et stetit super harenam maris

Apocalisse 13
1 et vidi de mare bestiam ascendentem habentem capita septem  et
cornua decem et super cornua eius decem diademata et super  capita
eius nomina blasphemiae
2 et bestiam quam vidi similis erat pardo et pedes eius sicut  ursi
et os eius sicut os leonis et dedit illi draco virtutem  suam et
potestatem magnam
3 et unum de capitibus suis quasi occisum in mortem et plaga  mortis
eius curata est et admirata est universa terra post  bestiam
4 et adoraverunt draconem quia dedit potestatem bestiae et
adoraverunt bestiam dicentes quis similis bestiae et quis  poterit
pugnare cum ea
5 et datum est ei os loquens magna et blasphemiae et data est  illi
potestas facere menses quadraginta duo
6 et aperuit os suum in blasphemias ad Deum blasphemare nomen  eius
et tabernaculum eius et eos qui in caelo habitant
7 et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere  illos et
data est ei potestas in omnem tribum et populum et  linguam et gentem
8 et adorabunt eum omnes qui inhabitant terram quorum non  sunt
scripta nomina in libro vitae agni qui occisus est ab  origine mundi
9 si quis habet aurem audiat
10 qui in captivitatem in captivitatem vadit qui in gladio  occiderit
oportet eum gladio occidi hic est patientia et fides  sanctorum
11 et vidi aliam bestiam ascendentem de terra et habebat  cornua duo
similia agni et loquebatur sicut draco
12 et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu  eius et
facit terram et inhabitantes in eam adorare bestiam  primam cuius
curata est plaga mortis
13 et fecit signa magna ut etiam ignem faceret de caelo  descendere
in terram in conspectu hominum
14 et seducit habitantes terram propter signa quae data sunt  illi
facere in conspectu bestiae dicens habitantibus in terra  ut faciant
imaginem bestiae quae habet plagam gladii et vixit
15 et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae ut et
loquatur imago bestiae et faciat quicumque non adoraverint  imaginem
bestiae occidantur
16 et faciet omnes pusillos et magnos et divites et pauperes  et
liberos et servos habere caracter in dextera manu aut in  frontibus
suis
17 et ne quis possit emere aut vendere nisi qui habet  caracter nomen
bestiae aut numerum nominis eius
18 hic sapientia est qui habet intellectum conputet numerum  bestiae
numerus enim hominis est et numerus eius est sescenti  sexaginta sex

Apocalisse 14
1 et vidi et ecce agnus stabat supra montem Sion et cum illo  centum
quadraginta quattuor milia habentes nomen eius et nomen  Patris eius
scriptum in frontibus suis
2 et audivi vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum et  tamquam
vocem tonitrui magni et vocem quam audivi sicut  citharoedorum
citharizantium in citharis suis
3 et cantabant quasi canticum novum ante sedem et ante  quattuor
animalia et seniores et nemo poterat discere canticum  nisi illa
centum quadraginta quattuor milia qui empti sunt de  terra
4 hii sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines  enim
sunt hii qui sequuntur agnum quocumque abierit hii empti  sunt ex
hominibus primitiae Deo et agno
5 et in ore ipsorum non est inventum mendacium sine macula  sunt
6 et vidi alterum angelum volantem per medium caelum habentem
evangelium aeternum ut evangelizaret sedentibus super terram et
super omnem gentem et tribum et linguam et populum
7 dicens magna voce timete Deum et date illi honorem quia  venit hora
iudicii eius et adorate eum qui fecit caelum et  terram et mare et
fontes aquarum
8 et alius angelus secutus est dicens cecidit cecidit Babylon  illa
magna quae a vino irae fornicationis suae potionavit omnes  gentes
9 et alius angelus tertius secutus est illos dicens voce  magna si
quis adoraverit bestiam et imaginem eius et acceperit  caracterem in
fronte sua aut in manu sua
10 et hic bibet de vino irae Dei qui mixtus est mero in  calice irae
ipsius et cruciabitur igne et sulphure in conspectu  angelorum
sanctorum et ante conspectum agni
11 et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendit  nec
habent requiem die ac nocte qui adoraverunt bestiam et  imaginem eius
et si quis acceperit caracterem nominis eius
12 hic patientia sanctorum est qui custodiunt mandata Dei et  fidem
Iesu
13 et audivi vocem de caelo dicentem scribe beati mortui qui  in
Domino moriuntur amodo iam dicit Spiritus ut requiescant a  laboribus
suis opera enim illorum sequuntur illos
14 et vidi et ecce nubem candidam et supra nubem sedentem  similem
Filio hominis habentem in capite suo coronam auream et  in manu sua
falcem acutam
15 et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad  sedentem
super nubem mitte falcem tuam et mete quia venit hora  ut metatur
quoniam aruit messis terrae
16 et misit qui sedebat supra nubem falcem suam in terram et  messa
est terra
17 et alius angelus exivit de templo quod est in caelo habens  et
ipse falcem acutam
18 et alius angelus de altari qui habet potestatem supra  ignem et
clamavit voce magna qui habebat falcem acutam dicens  mitte falcem
tuam acutam et vindemia botros vineae terrae  quoniam maturae sunt
uvae eius
19 et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit  vineam
terrae et misit in lacum irae Dei magnum
20 et calcatus est lacus extra civitatem et exivit sanguis de  lacu
usque ad frenos equorum per stadia mille sescenta

Apocalisse 15
1 et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile angelos  septem
habentes plagas septem novissimas quoniam in illis  consummata est
ira Dei
2 et vidi tamquam mare vitreum mixtum igne et eos qui  vicerunt
bestiam et imaginem illius et numerum nominis eius  stantes supra
mare vitreum habentes citharas Dei
3 et cantant canticum Mosi servi Dei et canticum agni  dicentes magna
et mirabilia opera tua Domine Deus omnipotens  iustae et verae viae
tuae rex saeculorum
4 quis non timebit Domine et magnificabit nomen tuum quia  solus pius
quoniam omnes gentes venient et adorabunt in  conspectu tuo quoniam
iudicia tua manifestata sunt
5 et post haec vidi et ecce apertum est templum tabernaculi
testimonii in caelo
6 et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo  vestiti
lapide mundo candido et praecincti circa pectora zonis  aureis
7 et unus ex quattuor animalibus dedit septem angelis septem  fialas
aureas plenas iracundiae Dei viventis in saecula  saeculorum
8 et impletum est templum fumo a maiestate Dei et de virtute  eius et
nemo poterat introire in templum donec consummarentur  septem plagae
septem angelorum

Apocalisse 16
1 et audivi vocem magnam de templo dicentem septem angelis  ite et
effundite septem fialas irae Dei in terram
2 et abiit primus et effudit fialam suam in terram et factum  est
vulnus saevum ac pessimum in homines qui habent caracterem  bestiae
et eos qui adoraverunt imaginem eius
3 et secundus effudit fialam suam in mare et factus est  sanguis
tamquam mortui et omnis anima vivens mortua est in mari
4 et tertius effudit fialam suam super flumina et super  fontes
aquarum et factus est sanguis
5 et audivi angelum aquarum dicentem iustus es qui es et qui  eras
sanctus quia haec iudicasti
6 quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt et  sanguinem eis
dedisti bibere digni sunt
7 et audivi altare dicens etiam Domine Deus omnipotens vera  et iusta
iudicia tua
8 et quartus effudit fialam suam in solem et datum est illi  aestu
adficere homines et igni
9 et aestuaverunt homines aestu magno et blasphemaverunt  nomen Dei
habentis potestatem super has plagas neque egerunt  paenitentiam ut
darent illi gloriam
10 et quintus effudit fialam suam super sedem bestiae et  factum est
regnum eius tenebrosum et conmanducaverunt linguas  suas prae dolore
11 et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus et vulneribus  suis
et non egerunt paenitentiam ex operibus suis
12 et sextus effudit fialam suam in flumen illud magnum  Eufraten et
siccavit aquam eius ut praepararetur via regibus ab  ortu solis
13 et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore
pseudoprophetae spiritus tres inmundos in modum ranarum
14 sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa et  procedunt ad
reges totius terrae congregare illos in proelium  ad diem magnum Dei
omnipotentis
15 ecce venio sicut fur beatus qui vigilat et custodit  vestimenta
sua ne nudus ambulet et videant turpitudinem eius
16 et congregavit illos in locum qui vocatur hebraice  Hermagedon
17 et septimus effudit fialam suam in aerem et exivit vox  magna de
templo a throno dicens factum est
18 et facta sunt fulgora et voces et tonitrua et terraemotus  factus
est magnus qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt  super terram
talis terraemotus sic magnus
19 et facta est civitas magna in tres partes et civitates  gentium
ceciderunt et Babylon magna venit in memoriam ante Deum  dare ei
calicem vini indignationis irae eius
20 et omnis insula fugit et montes non sunt inventi
21 et grando magna sicut talentum descendit de caelo in  homines et
blasphemaverunt homines Deum propter plagam  grandinis quoniam magna
facta est vehementer

Apocalisse 17
1 et venit unus de septem angelis qui habebant septem fialas  et
locutus est mecum dicens veni ostendam tibi damnationem  meretricis
magnae quae sedet super aquas multas
2 cum qua fornicati sunt reges terrae et inebriati sunt qui
inhabitant terram de vino prostitutionis eius
3 et abstulit me in desertum in spiritu et vidi mulierem  sedentem
super bestiam coccineam plenam nominibus blasphemiae  habentem capita
septem et cornua decem
4 et mulier erat circumdata purpura et coccino et inaurata  auro et
lapide pretioso et margaritis habens poculum aureum in  manu sua
plenum abominationum et inmunditia fornicationis eius
5 et in fronte eius nomen scriptum mysterium Babylon magna  mater
fornicationum et abominationum terrae
6 et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de  sanguine
martyrum Iesu et miratus sum cum vidissem illam  admiratione magna
7 et dixit mihi angelus quare miraris ego tibi dicam  sacramentum
mulieris et bestiae quae portat eam quae habet  capita septem et
decem cornua
8 bestiam quam vidisti fuit et non est et ascensura est de  abysso et
in interitum ibit et mirabuntur inhabitantes terram  quorum non sunt
scripta nomina in libro vitae a constitutione  mundi videntes bestiam
quia erat et non est
9 et hic est sensus qui habet sapientiam septem capita septem  montes
sunt super quos mulier sedet et reges septem sunt
10 quinque ceciderunt unus est alius nondum venit et cum  venerit
oportet illum breve tempus manere
11 et bestia quae erat et non est et ipsa octava est et de  septem
est et in interitum vadit
12 et decem cornua quae vidisti decem reges sunt qui regnum  nondum
acceperunt sed potestatem tamquam reges una hora  accipiunt post
bestiam
13 hii unum consilium habent et virtutem et potestatem suam  bestiae
tradunt
14 hii cum agno pugnabunt et agnus vincet illos quoniam  Dominus
dominorum est et rex regum et qui cum illo sunt vocati  et electi et
fideles
15 et dixit mihi aquas quas vidisti ubi meretrix sedet populi  sunt
et gentes et linguae
16 et decem cornua quae vidisti et bestiam hii odient  fornicariam et
desolatam facient illam et nudam et carnes eius  manducabunt et ipsam
igni concremabunt
17 Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod illi  placitum est
ut dent regnum suum bestiae donec consummentur  verba Dei
18 et mulier quam vidisti est civitas magna quae habet regnum  super
reges terrae

Apocalisse 18
1 et post haec vidi alium angelum descendentem de caelo  habentem
potestatem magnam et terra inluminata est a gloria  eius
2 et exclamavit in forti voce dicens cecidit cecidit Babylon  magna
et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis  spiritus
inmundi et custodia omnis volucris inmundae
3 quia de ira fornicationis eius biberunt omnes gentes et  reges
terrae cum illa fornicati sunt et mercatores terrae de  virtute
deliciarum eius divites facti sunt
4 et audivi aliam vocem de caelo dicentem exite de illa  populus meus
ut ne participes sitis delictorum eius et de  plagis eius non
accipiatis
5 quoniam pervenerunt peccata eius usque ad caelum et  recordatus est
Deus iniquitatum eius
6 reddite illi sicut ipsa reddidit et duplicate duplicia  secundum
opera eius in poculo quo miscuit miscite illi duplum
7 quantum glorificavit se et in deliciis fuit tantum date  illi
tormentum et luctum quia in corde suo dicit sedeo regina  et vidua
non sum et luctum non videbo
8 ideo in una die venient plagae eius mors et luctus et fames  et
igni conburetur quia fortis est Deus qui iudicavit illam
9 et flebunt et plangent se super illam reges terrae qui cum  illa
fornicati sunt et in deliciis vixerunt cum viderint fumum  incendii
eius
10 longe stantes propter timorem tormentorum eius dicentes  vae vae
civitas illa magna Babylon civitas illa fortis quoniam  una hora
venit iudicium tuum
11 et negotiatores terrae flebunt et lugebunt super illam  quoniam
merces eorum nemo emet amplius
12 mercem auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritis  et byssi
et purpurae et serici et cocci et omne lignum thyinum  et omnia vasa
eboris et omnia vasa de lapide pretioso et  aeramento et ferro et
marmore
13 et cinnamomum et amomum et odoramentorum et unguenti et  turis et
vini et olei et similae et tritici et iumentorum et  ovium et equorum
et raedarum et mancipiorum et animarum hominum
14 et poma tua desiderii animae discessit a te et omnia  pinguia et
clara perierunt a te et amplius illa iam non  invenient
15 mercatores horum qui divites facti sunt ab ea longe  stabunt
propter timorem tormentorum eius flentes ac lugentes
16 et dicentes vae vae civitas illa magna quae amicta erat  byssino
et purpura et cocco et deaurata est auro et lapide  pretioso et
margaritis
17 quoniam una hora destitutae sunt tantae divitiae et omnis
gubernator et omnis qui in locum navigat et nautae et qui maria
operantur longe steterunt
18 et clamaverunt videntes locum incendii eius dicentes quae  similis
civitati huic magnae
19 et miserunt pulverem super capita sua et clamaverunt  flentes et
lugentes dicentes vae vae civitas magna in qua  divites facti sunt
omnes qui habent naves in mari de pretiis  eius quoniam una hora
desolata est
20 exulta super eam caelum et sancti et apostoli et prophetae
quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa
21 et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem  magnum et
misit in mare dicens hoc impetu mittetur Babylon  magna illa civitas
et ultra iam non invenietur
22 et vox citharoedorum et musicorum et tibia canentium et  tuba non
audietur in te amplius et omnis artifex omnis artis  non invenietur
in te amplius et vox molae non audietur in te  amplius
23 et lux lucernae non lucebit tibi amplius et vox sponsi et  sponsae
non audietur adhuc in te quia mercatores tui erant  principes terrae
quia in veneficiis tuis erraverunt omnes  gentes
24 et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est et  omnium
qui interfecti sunt in terra

Apocalisse 19
1 post haec audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in  caelo
dicentium alleluia salus et gloria et virtus Deo nostro  est
2 quia vera et iusta iudicia sunt eius quia iudicavit de  meretrice
magna quae corrupit terram in prostitutione sua et  vindicavit
sanguinem servorum suorum de manibus eius
3 et iterum dixerunt alleluia et fumus eius ascendit in  saecula
saeculorum
4 et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor  animalia et
adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes  amen alleluia
5 et vox de throno exivit dicens laudem dicite Deo nostro  omnes
servi eius et qui timetis eum pusilli et magni
6 et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum
multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium alleluia
quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens
7 gaudeamus et exultemus et demus gloriam ei quia venerunt  nuptiae
agni et uxor eius praeparavit se
8 et datum est illi ut cooperiat se byssinum splendens  candidum
byssinum enim iustificationes sunt sanctorum
9 et dicit mihi scribe beati qui ad cenam nuptiarum agni  vocati sunt
et dicit mihi haec verba vera Dei sunt
10 et cecidi ante pedes eius ut adorarem eum et dicit mihi  vide ne
feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium  testimonium
Iesu Deum adora testimonium enim Iesu est spiritus  prophetiae
11 et vidi caelum apertum et ecce equus albus et qui sedebat  super
eum vocabatur Fidelis et Verax vocatur et iustitia  iudicat et pugnat
12 oculi autem eius sicut flamma ignis et in capite eius  diademata
multa habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse
13 et vestitus erat vestem aspersam sanguine et vocatur nomen  eius
Verbum Dei
14 et exercitus qui sunt in caelo sequebantur eum in equis  albis
vestiti byssinum album mundum
15 et de ore ipsius procedit gladius acutus ut in ipso  percutiat
gentes et ipse reget eos in virga ferrea et ipse  calcat torcular
vini furoris irae Dei omnipotentis
16 et habet in vestimento et in femore suo scriptum rex regum  et
Dominus dominantium
17 et vidi unum angelum stantem in sole et clamavit voce  magna
dicens omnibus avibus quae volabant per medium caeli  venite
congregamini ad cenam magnam Dei
18 ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes  fortium
et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes  omnium liberorum
ac servorum et pusillorum ac magnorum
19 et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum  congregatos ad
faciendum proelium cum illo qui sedebat in equo  et cum exercitu eius
20 et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui  fecit
signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt  caracterem
bestiae qui et adorant imaginem eius vivi missi sunt  hii duo in
stagnum ignis ardentis sulphure
21 et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum qui  procedit
de ore ipsius et omnes aves saturatae sunt carnibus  eorum

Apocalisse 20
1 et vidi angelum descendentem de caelo habentem clavem  abyssi et
catenam magnam in manu sua
2 et adprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus  et
Satanas et ligavit eum per annos mille
3 et misit eum in abyssum et clusit et signavit super illum  ut non
seducat amplius gentes donec consummentur mille anni  post haec
oportet illum solvi modico tempore
4 et vidi sedes et sederunt super eas et iudicium datum est  illis et
animas decollatorum propter testimonium Iesu et  propter verbum Dei
et qui non adoraverunt bestiam neque  imaginem eius nec acceperunt
caracterem in frontibus aut in  manibus suis et vixerunt et
regnaverunt cum Christo mille annis
5 ceteri mortuorum non vixerunt donec consummentur mille anni  haec
est resurrectio prima
6 beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima  in his
secunda mors non habet potestatem sed erunt sacerdotes  Dei et
Christi et regnabunt cum illo mille annis
7 et cum consummati fuerint mille anni solvetur Satanas de  carcere
suo et exibit et seducet gentes quae sunt super  quattuor angulos
terrae Gog et Magog et congregabit eos in  proelium quorum numerus
est sicut harena maris
8 et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt  castra
sanctorum et civitatem dilectam
9 et descendit ignis a Deo de caelo et devoravit eos et  diabolus qui
seducebat eos missus est in stagnum ignis et  sulphuris ubi et bestia
10 et pseudoprophetes et cruciabuntur die ac nocte in saecula
saeculorum
11 et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum a  cuius
aspectu fugit terra et caelum et locus non est inventus  ab eis
12 et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu  throni et
libri aperti sunt et alius liber apertus est qui est  vitae et
iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in  libris secundum
opera ipsorum
13 et dedit mare mortuos qui in eo erant et mors et inferus  dederunt
mortuos qui in ipsis erant et iudicatum est de  singulis secundum
opera ipsorum
14 et inferus et mors missi sunt in stagnum ignis haec mors  secunda
est stagnum ignis
15 et qui non est inventus in libro vitae scriptus missus est  in
stagnum ignis

Apocalisse 21
1 et vidi caelum novum et terram novam primum enim caelum et  prima
terra abiit et mare iam non est
2 et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de  caelo a
Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo
3 et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum  Dei
cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus eius  erunt et
ipse Deus cum eis erit eorum Deus
4 et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors  ultra non
erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra  quae prima
abierunt
5 et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia et  dicit
scribe quia haec verba fidelissima sunt et vera
6 et dixit mihi factum est ego sum Alpha et Omega initium et  finis
ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis
7 qui vicerit possidebit haec et ero illi Deus et ille erit  mihi
filius
8 timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et
fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus  pars
illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est  mors
secunda
9 et venit unus de septem angelis habentibus fialas plenas  septem
plagis novissimis et locutus est mecum dicens veni  ostendam tibi
sponsam uxorem agni
10 et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum et  ostendit
mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de  caelo a Deo
11 habentem claritatem Dei lumen eius simile lapidi pretioso  tamquam
lapidi iaspidis sicut cristallum
12 et habebat murum magnum et altum habens portas duodecim et  in
portis angelos duodecim et nomina inscripta quae sunt nomina
duodecim tribuum filiorum Israhel
13 ab oriente portae tres et ab aquilone portae tres et ab  austro
portae tres et ab occasu portae tres
14 et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis
duodecim nomina duodecim apostolorum agni
15 et qui loquebatur mecum habebat mensuram harundinem auream  ut
metiretur civitatem et portas eius et murum
16 et civitas in quadro posita est et longitudo eius tanta  est
quanta et latitudo et mensus est civitatem de harundine per  stadia
duodecim milia longitudo et latitudo et altitudo eius  aequalia sunt
17 et mensus est murus eius centum quadraginta quattuor  cubitorum
mensura hominis quae est angeli
18 et erat structura muri eius ex lapide iaspide ipsa vero  civitas
auro mundo simile vitro mundo
19 fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata  fundamentum
primum iaspis secundus sapphyrus tertius  carcedonius quartus
zmaragdus
20 quintus sardonix sextus sardinus septimus chrysolitus  octavus
berillus nonus topazius decimus chrysoprassus undecimus  hyacinthus
duodecimus amethistus
21 et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas  et
singulae portae erant ex singulis margaritis et platea  civitatis
aurum mundum tamquam vitrum perlucidum
22 et templum non vidi in ea Dominus enim Deus omnipotens  templum
illius est et agnus
23 et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam  claritas
Dei inluminavit eam et lucerna eius est agnus
24 et ambulabunt gentes per lumen eius et reges terrae  adferent
gloriam suam et honorem in illam
25 et portae eius non cludentur per diem nox enim non erit  illic
26 et adferent gloriam et honorem gentium in illam
27 nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens  abominationem
et mendacium nisi qui scripti sunt in libro vitae  agni

Apocalisse 22
1 et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam  cristallum
procedentem de sede Dei et agni
2 in medio plateae eius et ex utraque parte fluminis lignum  vitae
adferens fructus duodecim per menses singula reddentia  fructum suum
et folia ligni ad sanitatem gentium
3 et omne maledictum non erit amplius et sedes Dei et agni in  illa
erunt et servi eius servient illi
4 et videbunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum
5 et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernae neque  lumine
solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt  in saecula
saeculorum
6 et dixit mihi haec verba fidelissima et vera sunt et  Dominus Deus
spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere  servis suis quae
oportet fieri cito
7 et ecce venio velociter beatus qui custodit verba  prophetiae libri
huius
8 et ego Iohannes qui audivi et vidi haec et postquam  audissem et
vidissem cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui  mihi haec
ostendebat
9 et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum  tuorum
prophetarum et eorum qui servant verba libri huius Deum  adora
10 et dicit mihi ne signaveris verba prophetiae libri huius  tempus
enim prope est
11 qui nocet noceat adhuc et qui in sordibus est sordescat  adhuc et
iustus iustitiam faciat adhuc et sanctus sanctificetur  adhuc
12 ecce venio cito et merces mea mecum est reddere unicuique
secundum opera sua
13 ego Alpha et Omega primus et novissimus principium et  finis
14 beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in  ligno vitae
et portis intrent in civitatem
15 foris canes et venefici et inpudici et homicidae et idolis
servientes et omnis qui amat et facit mendacium
16 ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in  ecclesiis
ego sum radix et genus David stella splendida et  matutina
17 et Spiritus et sponsa dicunt veni et qui audit dicat veni  et qui
sitit veniat qui vult accipiat aquam vitae gratis
18 contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius  si quis
adposuerit ad haec adponet Deus super illum plagas  scriptas in libro
isto
19 et si quis deminuerit de verbis libri prophetiae huius  auferet
Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta  et de his quae
scripta sunt in libro isto
20 dicit qui testimonium perhibet istorum etiam venio cito  amen veni
Domine Iesu
21 gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus




