Actus Apostolorum (Ac.)
Atti degli Apostoli 1
1 primum quidem sermonem feci de omnibus o Theophile quae  coepit
Iesus facere et docere
2 usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum Sanctum  quos
elegit adsumptus est
3 quibus et praebuit se ipsum vivum post passionem suam in  multis
argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens  de regno Dei
4 et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent  sed
expectarent promissionem Patris quam audistis per os meum
5 quia Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini
Spiritu Sancto non post multos hos dies
6 igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si  in
tempore hoc restitues regnum Israhel
7 dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta  quae
Pater posuit in sua potestate
8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in  vos et
eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et  Samaria et
usque ad ultimum terrae
9 et cum haec dixisset videntibus illis elevatus est et nubes
suscepit eum ab oculis eorum
10 cumque intuerentur in caelum eunte illo ecce duo viri  adstiterunt
iuxta illos in vestibus albis
11 qui et dixerunt viri galilaei quid statis aspicientes in  caelum
hic Iesus qui adsumptus est a vobis in caelum sic veniet  quemadmodum
vidistis eum euntem in caelum
12 tunc reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti  qui
est iuxta Hierusalem sabbati habens iter
13 et cum introissent in cenaculum ascenderunt ubi manebant  Petrus
et Iohannes Iacobus et Andreas Philippus et Thomas  Bartholomeus et
Mattheus Iacobus Alphei et Simon Zelotes et  Iudas Iacobi
14 hii omnes erant perseverantes unianimiter in oratione cum
mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius
15 et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit  erat
autem turba nominum simul fere centum viginti
16 viri fratres oportet impleri scripturam quam praedixit  Spiritus
Sanctus per os David de Iuda qui fuit dux eorum qui  conprehenderunt
Iesum
17 quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem  ministerii
huius
18 et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et  suspensus
crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera eius
19 et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem ita ut
appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach hoc est ager
Sanguinis
20 scriptum est enim in libro Psalmorum fiat commoratio eius  deserta
et non sit qui inhabitet in ea et episcopatum eius  accipiat alius
21 oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in  omni
tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus
22 incipiens a baptismate Iohannis usque in diem qua adsumptus  est a
nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex  istis
23 et statuerunt duos Ioseph qui vocabatur Barsabban qui
cognominatus est Iustus et Matthiam
24 et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium  ostende quem
elegeris ex his duobus unum
25 accipere locum ministerii huius et apostolatus de quo
praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum
26 et dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et
adnumeratus est cum undecim apostolis

Atti degli Apostoli 2
1 et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in  eodem
loco
2 et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis  spiritus
vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes
3 et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis  seditque
supra singulos eorum
4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui  aliis
linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis
5 erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi  ex omni
natione quae sub caelo sunt
6 facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est
quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes
7 stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes  ecce isti
qui loquuntur Galilaei sunt
8 et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua  nati
sumus
9 Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et  Iudaeam
et Cappadociam Pontum et Asiam
10 Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est  circa
Cyrenen et advenae romani
11 Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus  loquentes
eos nostris linguis magnalia Dei
12 stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes  quidnam
hoc vult esse
13 alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti
14 stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et  locutus est
eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem  universi hoc vobis notum
sit et auribus percipite verba mea
15 non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora  diei
tertia
16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel
17 et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de  Spiritu
meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et  filiae
vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores  vestri
somnia somniabunt
18 et quidem super servos meos et super ancillas meas in  diebus
illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt
19 et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum
sanguinem et ignem et vaporem fumi
20 sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam  veniat
dies Domini magnus et manifestus
21 et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus  erit
22 viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum
adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis  quae
fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis
23 hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per  manus
iniquorum adfigentes interemistis
24 quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod
inpossibile erat teneri illum ab eo
25 David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper
quoniam a dextris meis est ne commovear
26 propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea  insuper
et caro mea requiescet in spe
27 quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis
Sanctum tuum videre corruptionem
28 notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum  facie
tua
29 viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha  David
quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum  eius est apud
nos usque in hodiernum diem
30 propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando  iurasset
illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius
31 providens locutus est de resurrectione Christi quia neque
derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem
32 hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus
33 dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti
accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis
34 non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit  Dominus
Domino meo sede a dextris meis
35 donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
36 certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum  eum et
Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis
37 his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et  ad
reliquos apostolos quid faciemus viri fratres
38 Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et  baptizetur
unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in  remissionem peccatorum
vestrorum et accipietis donum Sancti  Spiritus
39 vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui  longe
sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster
40 aliis etiam verbis pluribus testificatus est et  exhortabatur eos
dicens salvamini a generatione ista prava
41 qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et  adpositae
sunt in illa die animae circiter tria milia
42 erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et
communicatione fractionis panis et orationibus
43 fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et  signa per
apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus  in universis
44 omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia
communia
45 possessiones et substantias vendebant et dividebant illa  omnibus
prout cuique opus erat
46 cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et  frangentes
circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et  simplicitate
cordis
47 conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem  Dominus
autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum

Atti degli Apostoli 3
1 Petrus autem et Iohannes ascendebant in templum ad horam  orationis
nonam
2 et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae  baiulabatur
quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur  Speciosa ut
peteret elemosynam ab introeuntibus in templum
3 is cum vidisset Petrum et Iohannem incipientes introire in  templum
rogabat ut elemosynam acciperet
4 intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit respice in nos
5 at ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab  eis
6 Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem  habeo
hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et  ambula
7 et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus
consolidatae sunt bases eius et plantae
8 et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in  templum
ambulans et exiliens et laudans Dominum
9 et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum
10 cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad  elemosynam
sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt  stupore et extasi
in eo quod contigerat illi
11 cum teneret autem Petrum et Iohannem concurrit omnis  populus ad
eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes
12 videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae  quid
miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra  virtute aut
pietate fecerimus hunc ambulare
13 Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum  nostrorum
glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem  tradidistis et
negastis ante faciem Pilati iudicante illo  dimitti
14 vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum  homicidam
donari vobis
15 auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a  mortuis
cuius nos testes sumus
16 et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis  confirmavit
nomen eius et fides quae per eum est dedit integram  sanitatem istam
in conspectu omnium vestrum
17 et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et
principes vestri
18 Deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum  pati
Christum suum implevit sic
19 paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra  peccata
20 ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et  miserit
eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum
21 quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora
restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum  suorum a
saeculo prophetarum
22 Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus  Deus
vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis  iuxta omnia
quaecumque locutus fuerit vobis
23 erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum
exterminabitur de plebe
24 et omnes prophetae a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et
adnuntiaverunt dies istos
25 vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit  Deus ad
patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo  benedicentur omnes
familiae terrae
26 vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum  benedicentem
vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua

Atti degli Apostoli 4
1 loquentibus autem illis ad populum supervenerunt sacerdotes  et
magistratus templi et Sadducaei
2 dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu
resurrectionem ex mortuis
3 et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in
crastinum erat enim iam vespera
4 multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus  est
numerus virorum quinque milia
5 factum est autem in crastinum ut congregarentur principes  eorum et
seniores et scribae in Hierusalem
6 et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et  Alexander
et quotquot erant de genere sacerdotali
7 et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut  in quo
nomine fecistis hoc vos
8 tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes  populi
et seniores
9 si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo  iste
salvus factus est
10 notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in  nomine Iesu
Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus  suscitavit a
mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus
11 hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui
factus est in caput anguli
12 et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est  sub
caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri
13 videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod
homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et  cognoscebant
eos quoniam cum Iesu fuerant
14 hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat  nihil
poterant contradicere
15 iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et  conferebant
ad invicem
16 dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum
signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem
manifestum et non possumus negare
17 sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne  ultra
loquantur in nomine hoc ulli hominum
18 et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque
docerent in nomine Iesu
19 Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si  iustum
est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum  iudicate
20 non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui
21 at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo
punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in  eo
quod acciderat
22 annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum  erat
signum istud sanitatis
23 dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta  ad
eos principes sacerdotum et seniores dixissent
24 qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et
dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et  omnia
quae in eis sunt
25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui  dixisti
quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania
26 adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum
adversus Dominum et adversus Christum eius
27 convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum  puerum
tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum  gentibus et
populis Israhel
28 facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri
29 et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum  omni
fiducia loqui verbum tuum
30 in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et  prodigia
fieri per nomen sancti Filii tui Iesu
31 et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et
repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum
fiducia
32 multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec  quisquam
eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed  erant illis
omnia communia
33 et virtute magna reddebant apostoli testimonium  resurrectionis
Iesu Christi Domini et gratia magna erat in  omnibus illis
34 neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim
possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant  pretia
eorum quae vendebant
35 et ponebant ante pedes apostolorum dividebantur autem  singulis
prout cuique opus erat
36 Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis  quod est
interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius  genere
37 cum haberet agrum vendidit illum et adtulit pretium et  posuit
ante pedes apostolorum

Atti degli Apostoli 5
1 vir autem quidam nomine Ananias cum Saffira uxore sua  vendidit
agrum
2 et fraudavit de pretio agri conscia uxore sua et adferens  partem
quandam ad pedes apostolorum posuit
3 dixit autem Petrus Anania cur temptavit Satanas cor tuum  mentiri
te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri
4 nonne manens tibi manebat et venundatum in tua erat  potestate
quare posuisti in corde tuo hanc rem non es mentitus  hominibus sed
Deo
5 audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit et  factus
est timor magnus in omnes qui audierant
6 surgentes autem iuvenes amoverunt eum et efferentes  sepelierunt
7 factum est autem quasi horarum trium spatium et uxor ipsius
nesciens quod factum fuerat introiit
8 respondit autem ei Petrus dic mihi si tanti agrum  vendidistis at
illa dixit etiam tanti
9 Petrus autem ad eam quid utique convenit vobis temptare  Spiritum
Domini ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad  ostium et
efferent te
10 confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit intrantes  autem
iuvenes invenerunt illam mortuam et extulerunt et  sepelierunt ad
virum suum
11 et factus est timor magnus in universa ecclesia et in omnes  qui
audierunt haec
12 per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa  in
plebe et erant unianimiter omnes in porticu Salomonis
13 ceterorum autem nemo audebat coniungere se illis sed  magnificabat
eos populus
14 magis autem augebatur credentium in Domino multitudo  virorum ac
mulierum
15 ita ut in plateas eicerent infirmos et ponerent in lectulis  et
grabattis ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret  quemquam
eorum
16 concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum  Hierusalem
adferentes aegros et vexatos ab spiritibus inmundis  qui curabantur
omnes
17 exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes qui cum illo  erant
quae est heresis Sadducaeorum repleti sunt zelo
18 et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in  custodia
publica
19 angelus autem Domini per noctem aperiens ianuas carceris et
educens eos dixit
20 ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae  huius
21 qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et  docebant
adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo  erant
convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum  Israhel et
miserunt in carcerem ut adducerentur
22 cum venissent autem ministri et aperto carcere non  invenissent
illos reversi nuntiaverunt
23 dicentes carcerem quidem invenimus clausum cum omni  diligentia et
custodes stantes ad ianuas aperientes autem  neminem intus invenimus
24 ut audierunt autem hos sermones magistratus templi et  principes
sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret
25 adveniens autem quidam nuntiavit eis quia ecce viri quos
posuistis in carcere sunt in templo stantes et docentes populum
26 tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine  vi
timebant enim populum ne lapidarentur
27 et cum adduxissent illos statuerunt in concilio et  interrogavit
eos princeps sacerdotum
28 dicens praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in  nomine isto
et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra et  vultis inducere
super nos sanguinem hominis istius
29 respondens autem Petrus et apostoli dixerunt oboedire  oportet Deo
magis quam hominibus
30 Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum quem vos  interemistis
suspendentes in ligno
31 hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad  dandam
paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum
32 et nos sumus testes horum verborum et Spiritus Sanctus quem  dedit
Deus omnibus oboedientibus sibi
33 haec cum audissent dissecabantur et cogitabant interficere  illos
34 surgens autem quidam in concilio Pharisaeus nomine  Gamalihel
legis doctor honorabilis universae plebi iussit foras  ad breve
homines fieri
35 dixitque ad illos viri israhelitae adtendite vobis super
hominibus istis quid acturi sitis
36 ante hos enim dies extitit Theodas dicens esse se aliquem  cui
consensit virorum numerus circiter quadringentorum qui  occisus est
et omnes quicumque credebant ei dissipati sunt et  redactus est ad
nihilum
37 post hunc extitit Iudas Galilaeus in diebus professionis et
avertit populum post se et ipse periit et omnes quotquot
consenserunt ei dispersi sunt
38 et nunc itaque dico vobis discedite ab hominibus istis et  sinite
illos quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus  dissolvetur
39 si vero ex Deo est non poteritis dissolvere eos ne forte et  Deo
repugnare inveniamini consenserunt autem illi
40 et convocantes apostolos caesis denuntiaverunt ne  loquerentur in
nomine Iesu et dimiserunt eos
41 et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam  digni
habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati
42 omni autem die in templo et circa domos non cessabant  docentes et
evangelizantes Christum Iesum

Atti degli Apostoli 6
1 in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus  est
murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in
ministerio cotidiano viduae eorum
2 convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum  dixerunt non
est aequum nos derelinquere verbum Dei et  ministrare mensis
3 considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii  septem
plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc  opus
4 nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus
5 et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt  Stephanum
virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et  Prochorum et
Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum  advenam Antiochenum
6 hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes  inposuerunt
eis manus
7 et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus  discipulorum in
Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum  oboediebat fidei
8 Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat  prodigia et
signa magna in populo
9 surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur  Libertinorum
et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui  erant a Cilicia et
Asia disputantes cum Stephano
10 et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo  loquebatur
11 tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem  verba
blasphemiae in Mosen et Deum
12 commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et  concurrentes
rapuerunt eum et adduxerunt in concilium
13 et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat  loqui
verba adversus locum sanctum et legem
14 audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic  destruet
locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis  Moses
15 et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt  faciem
eius tamquam faciem angeli

Atti degli Apostoli 7
1 dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habent
2 qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriae apparuit  patri
nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam  moraretur in
Charram
3 et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et  veni in
terram quam tibi monstravero
4 tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et  inde
postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram  istam in
qua nunc vos habitatis
5 et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et  repromisit
dare illi eam in possessionem et semini eius post  ipsum cum non
haberet filium
6 locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra  aliena
et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis
quadringentis
7 et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post  haec
exibunt et deservient mihi in loco isto
8 et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac  et
circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim
patriarchas
9 et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum et  erat
Deus cum eo
10 et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei
gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et
constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum  suam
11 venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et  tribulatio
magna et non inveniebant cibos patres nostri
12 cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit  patres
nostros primum
13 et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et
manifestatum est Pharaoni genus eius
14 mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem
cognationem in animabus septuaginta quinque
15 et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et  patres
nostri
16 et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro  quod emit
Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem
17 cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam  confessus
erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est  in Aegypto
18 quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat  Ioseph
19 hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut  exponerent
infantes suos ne vivificarentur
20 eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui  nutritus est
tribus mensibus in domo patris sui
21 exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et  enutrivit eum
sibi in filium
22 et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat  potens
in verbis et in operibus suis
23 cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit  in
cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhel
24 et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum  et
fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio
25 existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per  manum
ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt
26 sequenti vero die apparuit illis litigantibus et  reconciliabat
eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid  nocetis alterutrum
27 qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens  quis te
constituit principem et iudicem super nos
28 numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri
Aegyptium
29 fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in  terra
Madiam ubi generavit filios duos
30 et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto  montis
Sina angelus in igne flammae rubi
31 Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut
consideraret facta est vox Domini
32 ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus  Iacob
tremefactus autem Moses non audebat considerare
33 dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum  locus
enim in quo stas terra sancta est
34 videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et  gemitum
eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et  mittam te in
Aegyptum
35 hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit  principem
et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit  cum manu angeli
qui apparuit illi in rubo
36 hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti  et in
Rubro mari et in deserto annis quadraginta
37 hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis  suscitabit
Deus de fratribus vestris tamquam me
38 hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui
loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit
verba vitae dare nobis
39 cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et  aversi
sunt cordibus suis in Aegyptum
40 dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses  enim
hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum  sit ei
41 et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam
simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum
42 convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli  sicut
scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut  hostias
obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus  Israhel
43 et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri  Rempham
figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos  trans Babylonem
44 tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto  sicut
disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum  formam quam
viderat
45 quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in
possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum
usque in diebus David
46 qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret  tabernaculum
Deo Iacob
47 Salomon autem aedificavit illi domum
48 sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit
49 caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum  quam
domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus  requietionis
meae est
50 nonne manus mea fecit haec omnia
51 dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper
Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos
52 quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et  occiderunt
eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos  nunc proditores et
homicidae fuistis
53 qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non
custodistis
54 audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et  stridebant
dentibus in eum
55 cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum  vidit
gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait ecce  video caelos
apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei
56 exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et  impetum
fecerunt unianimiter in eum
57 et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes  deposuerunt
vestimenta sua secus pedes adulescentis qui  vocabatur Saulus
58 et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu
suscipe spiritum meum
59 positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas  illis
hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Saulus autem  erat
consentiens neci eius

Atti degli Apostoli 8
1 facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia  quae erat
Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones  Iudaeae et Samariae
praeter apostolos
2 curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt  planctum
magnum super illum
3 Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et  trahens
viros ac mulieres tradebat in custodiam
4 igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes  verbum
5 Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat  illis
Christum
6 intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur
unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat
7 multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes  voce
magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati  sunt
8 factum est ergo magnum gaudium in illa civitate
9 vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate  magus
seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum
10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes  hic est
virtus Dei quae vocatur Magna
11 adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis  suis
dementasset eos
12 cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei  et
nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres
13 tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset  adherebat
Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri  stupens
admirabatur
14 cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia  recepit
Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem
15 qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent  Spiritum
Sanctum
16 nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati  tantum
erant in nomine Domini Iesu
17 tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum  Sanctum
18 cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus  apostolorum
daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam
19 dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero  manus
accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum
20 pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei
existimasti pecunia possideri
21 non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum  non
est rectum coram Deo
22 paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si  forte
remittatur tibi haec cogitatio cordis tui
23 in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video  te
esse
24 respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad  Dominum ut
nihil veniat super me horum quae dixistis
25 et illi quidem testificati et locuti verbum Domini  rediebant
Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum  evangelizabant
26 angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge  et
vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem  in Gazam
haec est deserta
27 et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens  Candacis
reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius  venerat adorare in
Hierusalem
28 et revertebatur sedens super currum suum legensque  prophetam
Esaiam
29 dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad  currum
istum
30 adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam  prophetam
et dixit putasne intellegis quae legis
31 qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi
rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum
32 locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis  ad
occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine  voce sic
non aperuit os suum
33 in humilitate iudicium eius sublatum est generationem  illius quis
enarrabit quoniam tollitur de terra vita eius
34 respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo
propheta dicit hoc de se an de alio aliquo
35 aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura  ista
evangelizavit illi Iesum
36 et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait  eunuchus
ecce aqua quid prohibet me baptizari
37 []
38 et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam  Philippus
et eunuchus et baptizavit eum
39 cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit  Philippum
et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam  suam gaudens
40 Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens
evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream

Atti degli Apostoli 9
1 Saulus autem adhuc inspirans minarum et caedis in discipulos
Domini accessit ad principem sacerdotum
2 et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas ut si  quos
invenisset huius viae viros ac mulieres vinctos perduceret  in
Hierusalem
3 et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco et  subito
circumfulsit eum lux de caelo
4 et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi Saule Saule  quid
me persequeris
5 qui dixit quis es Domine et ille ego sum Iesus quem tu  persequeris
6 []
7 sed surge et ingredere civitatem et dicetur tibi quid te  oporteat
facere viri autem illi qui comitabantur cum eo stabant  stupefacti
audientes quidem vocem neminem autem videntes
8 surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nihil  videbat ad
manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum
9 et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque  bibit
10 erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias et  dixit ad
illum in visu Dominus Anania at ille ait ecce ego  Domine
11 et Dominus ad illum surgens vade in vicum qui vocatur  Rectus et
quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem ecce  enim orat
12 et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et inponentem  sibi
manus ut visum recipiat
13 respondit autem Ananias Domine audivi a multis de viro hoc  quanta
mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem
14 et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi  omnes
qui invocant nomen tuum
15 dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est  mihi
iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et  filiis
Israhel
16 ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo  pati
17 et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus  dixit
Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in  via qua
veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto
18 et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae et  visum
recepit et surgens baptizatus est
19 et cum accepisset cibum confortatus est fuit autem cum  discipulis
qui erant Damasci per dies aliquot
20 et continuo in synagogis praedicabat Iesum quoniam hic est  Filius
Dei
21 stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant nonne hic  est qui
expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud  et huc ad
hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes  sacerdotum
22 Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos qui
habitabant Damasci adfirmans quoniam hic est Christus
23 cum implerentur autem dies multi consilium fecerunt Iudaei  ut eum
interficerent
24 notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum custodiebant  autem
et portas die ac nocte ut eum interficerent
25 accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt  eum
submittentes in sporta
26 cum autem venisset in Hierusalem temptabat iungere se  discipulis
et omnes timebant eum non credentes quia esset  discipulus
27 Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos et  narravit
illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus  est ei et
quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu
28 et erat cum illis intrans et exiens in Hierusalem et  fiducialiter
agens in nomine Domini
29 loquebatur quoque et disputabat cum Graecis illi autem  quaerebant
occidere eum
30 quod cum cognovissent fratres deduxerunt eum Caesaream et
dimiserunt Tarsum
31 ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam
habebat pacem et aedificabatur ambulans in timore Domini et
consolatione Sancti Spiritus replebatur
32 factum est autem Petrum dum pertransiret universos devenire  et ad
sanctos qui habitabant Lyddae
33 invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis  octo
iacentem in grabatto qui erat paralyticus
34 et ait illi Petrus Aeneas sanat te Iesus Christus surge et  sterne
tibi et continuo surrexit
35 et viderunt illum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae  qui
conversi sunt ad Dominum
36 in Ioppe autem fuit quaedam discipula nomine Tabitas quae
interpretata dicitur Dorcas haec erat plena operibus bonis et
elemosynis quas faciebat
37 factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur  quam cum
lavissent posuerunt eam in cenaculo
38 cum autem prope esset Lydda ab Ioppe discipuli audientes  quia
Petrus esset in ea miserunt duos viros ad eum rogantes ne  pigriteris
venire usque ad nos
39 exsurgens autem Petrus venit cum illis et cum advenisset  duxerunt
illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes  viduae flentes et
ostendentes tunicas et vestes quas faciebat  illis Dorcas
40 eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et
conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos  suos
et viso Petro resedit
41 dans autem illi manum erexit eam et cum vocasset sanctos et
viduas adsignavit eam vivam
42 notum autem factum est per universam Ioppen et crediderunt  multi
in Domino
43 factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe apud  quendam
Simonem coriarium

Atti degli Apostoli 10
1 vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius centurio
cohortis quae dicitur Italica
2 religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens  elemosynas
multas plebi et deprecans Deum semper
3 vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei
introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli
4 at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine  dixit
autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt  in memoriam
in conspectu Dei
5 et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam  qui
cognominatur Petrus
6 hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cuius est  domus
iuxta mare
7 et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit  duos
domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui  illi
parebant
8 quibus cum narrasset omnia misit illos in Ioppen
9 postera autem die iter illis facientibus et  adpropinquantibus
civitati ascendit Petrus in superiora ut  oraret circa horam sextam
10 et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis  cecidit super
eum mentis excessus
11 et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut  linteum
magnum quattuor initiis submitti de caelo in terram
12 in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et  volatilia
caeli
13 et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca
14 ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne  commune
et inmundum
15 et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu  commune
dixeris
16 hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in  caelum
17 et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam
vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum
Simonis adstiterunt ad ianuam
18 et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur  Petrus
illic haberet hospitium
19 Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce  viri tres
quaerunt te
20 surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans  quia ego
misi illos
21 descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem
quaeritis quae causa est propter quam venistis
22 qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum  et
testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum  accepit ab
angelo sancto accersire te in domum suam et audire  verba abs te
23 introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die
surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe
comitati sunt eum
24 altera autem die introivit Caesaream Cornelius vero  expectabat
illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis
25 et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et
procidens ad pedes adoravit
26 Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum
27 et loquens cum illo intravit et invenit multos qui  convenerant
28 dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro  iudaeo
coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit  Deus neminem
communem aut inmundum dicere hominem
29 propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo  ergo quam
ob causam accersistis me
30 et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam  orans
eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in  veste
candida et ait
31 Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae  commemoratae
sunt in conspectu Dei
32 mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur  Petrus
hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare
33 confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo  nunc ergo
omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia  quaecumque tibi
praecepta sunt a Domino
34 aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam  non
est personarum acceptor Deus
35 sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam  acceptus
est illi
36 verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum  Christum
hic est omnium Dominus
37 vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam  incipiens
enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit  Iohannes
38 Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et  virtute
qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes  oppressos a diabolo
quoniam Deus erat cum illo
39 et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum  et
Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in ligno
40 hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum  fieri
41 non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui
manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis
42 et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia  ipse est
qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum
43 huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem  peccatorum
accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum
44 adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus  super
omnes qui audiebant verbum
45 et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum  Petro
quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est
46 audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes  Deum
47 tunc respondit Petrus numquid aquam quis prohibere potest  ut non
baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et  nos
48 et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari tunc  rogaverunt
eum ut maneret aliquot diebus

Atti degli Apostoli 11
1 audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Iudaea  quoniam et
gentes receperunt verbum Dei
2 cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant  adversus
illum qui erant ex circumcisione
3 dicentes quare introisti ad viros praeputium habentes et
manducasti cum illis
4 incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens
5 ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis
visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor
initiis submitti de caelo et venit usque ad me
6 in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et  bestias
et reptilia et volatilia caeli
7 audivi autem et vocem dicentem mihi surgens Petre occide et
manduca
8 dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum  numquam
introivit in os meum
9 respondit autem vox secundo de caelo quae Deus mundavit tu  ne
commune dixeris
10 hoc autem factum est per ter et recepta sunt rursum omnia  in
caelum
11 et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua  eram missi
a Caesarea ad me
12 dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil  haesitans
venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi  sumus in domum
viri
13 narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua  stantem
et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui  cognominatur
Petrus
14 qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et  universa
domus tua
15 cum autem coepissem loqui decidit Spiritus Sanctus super  eos
sicut et in nos in initio
16 recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Iohannes  quidem
baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto
17 si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui
credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem
prohibere Deum
18 his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes  ergo et
gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit
19 et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae  facta
fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Foenicen et  Cyprum et
Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Iudaeis
20 erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum
introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes
Dominum Iesum
21 et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium
conversus est ad Dominum
22 pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat  Hierosolymis
super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam
23 qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et
hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino
24 quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et  adposita
est turba multa Domino
25 profectus est autem Tarsum ut quaereret Saulum quem cum
invenisset perduxit Antiochiam
26 et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt  turbam
multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae  discipuli Christiani
27 in his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis  prophetae
Antiochiam
28 et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per  Spiritum
famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae  facta est sub
Claudio
29 discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli  eorum in
ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus
30 quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabae  et
Sauli

Atti degli Apostoli 12
1 eodem autem tempore misit Herodes rex manus ut adfligeret  quosdam
de ecclesia
2 occidit autem Iacobum fratrem Iohannis gladio
3 videns autem quia placeret Iudaeis adposuit adprehendere et  Petrum
erant autem dies azymorum
4 quem cum adprehendisset misit in carcerem tradens quattuor
quaternionibus militum custodire eum volens post pascha  producere
eum populo
5 et Petrus quidem servabatur in carcere oratio autem fiebat  sine
intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo
6 cum autem producturus eum esset Herodes in ipsa nocte erat  Petrus
dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus et  custodes ante
ostium custodiebant carcerem
7 et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in  habitaculo
percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge  velociter et
ceciderunt catenae de manibus eius
8 dixit autem angelus ad eum praecingere et calcia te  gallicas tuas
et fecit sic et dixit illi circumda tibi  vestimentum tuum et sequere
me
9 et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est quod  fiebat per
angelum aestimabat autem se visum videre
10 transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad  portam
ferream quae ducit ad civitatem quae ultro aperta est  eis et
exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit  angelus ab eo
11 et Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit  Dominus
angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni  expectatione
plebis Iudaeorum
12 consideransque venit ad domum Mariae matris Iohannis qui
cognominatus est Marcus ubi erant multi congregati et orantes
13 pulsante autem eo ostium ianuae processit puella ad  audiendum
nomine Rhode
14 et ut cognovit vocem Petri prae gaudio non aperuit ianuam  sed
intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam
15 at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat sic  se
habere illi autem dicebant angelus eius est
16 Petrus autem perseverabat pulsans cum autem aperuissent  viderunt
eum et obstipuerunt
17 annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo  Dominus
eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Iacobo et  fratribus haec
et egressus abiit in alium locum
18 facta autem die erat non parva turbatio inter milites  quidnam de
Petro factum esset
19 Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset  inquisitione
facta de custodibus iussit eos duci descendensque  a Iudaea in
Caesaream ibi commoratus est
20 erat autem iratus Tyriis et Sidoniis at illi unianimes  venerunt
ad eum et persuaso Blasto qui erat super cubiculum  regis postulabant
pacem eo quod alerentur regiones eorum ab  illo
21 statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro
tribunali et contionabatur ad eos
22 populus autem adclamabat dei voces et non hominis
23 confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non  dedisset
honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit
24 verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur
25 Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Hierosolymis  expleto
ministerio adsumpto Iohanne qui cognominatus est Marcus

Atti degli Apostoli 13
1 erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et  doctores
in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et  Lucius
Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae  conlactaneus et
Saulus
2 ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit  Spiritus
Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod  adsumpsi eos
3 tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus  dimiserunt
illos
4 et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam  et inde
navigaverunt Cyprum
5 et cum venissent Salamina praedicabant verbum Dei in  synagogis
Iudaeorum habebant autem et Iohannem in ministerio
6 et cum perambulassent universam insulam usque Paphum  invenerunt
quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum cui  nomen erat Bariesu
7 qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic  accitis
Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei
8 resistebat autem illis Elymas magus sic enim interpretatur  nomen
eius quaerens avertere proconsulem a fide
9 Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens  in eum
10 dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli  inimice
omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini  rectas
11 et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non  videns
solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo  et tenebrae
et circumiens quaerebat qui ei manum daret
12 tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super
doctrinam Domini
13 et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt  Pergen
Pamphiliae Iohannes autem discedens ab eis reversus est  Hierosolymam
14 illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam  Pisidiae et
ingressi synagogam die sabbatorum sederunt
15 post lectionem autem legis et prophetarum miserunt  principes
synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in  vobis sermo
exhortationis ad plebem dicite
16 surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri
israhelitae et qui timetis Deum audite
17 Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem  exaltavit cum
essent incolae in terra Aegypti et in brachio  excelso eduxit eos ex
ea
18 et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in
deserto
19 et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte  distribuit eis
terram eorum
20 quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post  haec dedit
iudices usque ad Samuhel prophetam
21 et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul  filium Cis
virum de tribu Beniamin annis quadraginta
22 et amoto illo suscitavit illis David regem cui et  testimonium
perhibens dixit inveni David filium Iesse virum  secundum cor meum
qui faciet omnes voluntates meas
23 huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel
salvatorem Iesum
24 praedicante Iohanne ante faciem adventus eius baptismum
paenitentiae omni populo Israhel
25 cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me
arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non  sum
dignus calciamenta pedum solvere
26 viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent  Deum
vobis verbum salutis huius missum est
27 qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc  ignorantes
et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur  iudicantes
impleverunt
28 et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a  Pilato ut
interficerent eum
29 cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant  deponentes
eum de ligno posuerunt in monumento
30 Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies  multos
his
31 qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui  usque
nunc sunt testes eius ad plebem
32 et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros  repromissio
facta est
33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans  Iesum
sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu  ego hodie
genui te
34 quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non  reversurum
in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta  David fidelia
35 ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre  corruptionem
36 David enim sua generatione cum administrasset voluntati  Dei
dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit  corruptionem
37 quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem
38 notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis  remissio
peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis  in lege Mosi
iustificari
39 in hoc omnis qui credit iustificatur
40 videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis
41 videte contemptores et admiramini et disperdimini quia  opus
operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si  quis
enarraverit vobis
42 exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato  loquerentur
sibi verba haec
43 cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Iudaeorum  et
colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes  suadebant eis
ut permanerent in gratia Dei
44 sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit  audire
verbum Domini
45 videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et  contradicebant
his quae a Paulo dicebantur blasphemantes
46 tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis  oportebat
primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud  et indignos vos
iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad  gentes
47 sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen  gentibus ut
sis in salutem usque ad extremum terrae
48 audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant  verbum
Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad  vitam aeternam
49 disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem
50 Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas  et
primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et  Barnaban
et eiecerunt eos de finibus suis
51 at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium
52 discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto

Atti degli Apostoli 14
1 factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam  Iudaeorum et
loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum  copiosa multitudo
2 qui vero increduli fuerunt Iudaei suscitaverunt et ad  iracundiam
concitaverunt animas gentium adversus fratres
3 multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in  Domino
testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et  prodigia
fieri per manus eorum
4 divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant  cum
Iudaeis quidam vero cum apostolis
5 cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum
principibus suis ut contumeliis adficerent et lapidarent eos
6 intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et  Derben
et universam in circuitu regionem et ibi evangelizantes  erant
7 et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus  ex utero
matris suae qui numquam ambulaverat
8 hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns  quia
haberet fidem ut salvus fieret
9 dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit  et
ambulabat
10 turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt  vocem
suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus  descenderunt ad
nos
11 et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium quoniam  ipse
erat dux verbi
12 sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et  coronas
ante ianuas adferens cum populis volebat sacrificare
13 quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis  tunicis
suis exilierunt in turbas clamantes
14 et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus  similes
vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti  ad Deum vivum
qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae  in eis sunt
15 qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes  ingredi in
vias suas
16 et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit  benefaciens de
caelo dans pluvias et tempora fructifera implens  cibo et laetitia
corda vestra
17 et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent
18 supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei  et
persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra  civitatem
aestimantes eum mortuum esse
19 circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit  civitatem et
postera die profectus est cum Barnaba in Derben
20 cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos  reversi
sunt Lystram et Iconium et Antiochiam
21 confirmantes animas discipulorum exhortantes ut  permanerent in
fide et quoniam per multas tribulationes oportet  nos intrare in
regnum Dei
22 et cum constituissent illis per singulas ecclesias  presbyteros et
orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos  Domino in quem
crediderunt
23 transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam
24 et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in  Attaliam
25 et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiae  Dei in
opus quod conpleverunt
26 cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt  quanta
fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium  fidei
27 morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis

Atti degli Apostoli 15
1 et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi
circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri
2 facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversum  illos
statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam  alii ex illis
ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super  hac quaestione
3 illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Foenicen et
Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium  magnum
omnibus fratribus
4 cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia  et ab
apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset  cum illis
5 surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui  crediderant
dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere  quoque servare legem
Mosi
6 conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc
7 cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad  eos
viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis  elegit
Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et  credere
8 et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis  Spiritum
Sanctum sicut et nobis
9 et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda  eorum
10 nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum super  cervicem
discipulorum quod neque patres nostri neque nos  portare potuimus
11 sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum  et illi
12 tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et  Paulum
narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in  gentibus per eos
13 et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens viri  fratres
audite me
14 Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere  ex
gentibus populum nomini suo
15 et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est
16 post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod  decidit
et diruta eius reaedificabo et erigam illud
17 ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super  quas
invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec
18 notum a saeculo est Domino opus suum
19 propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus
convertuntur ad Deum
20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus
simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine
21 Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis  civitatibus
qui eum praedicent in synagogis ubi per omne  sabbatum legitur
22 tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia  eligere
viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba  Iudam qui
cognominatur Barsabban et Silam viros primos in  fratribus
23 scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres  his qui
sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex  gentibus salutem
24 quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes  turbaverunt vos
verbis evertentes animas vestras quibus non  mandavimus
25 placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere  ad vos
cum carissimis nostris Barnaba et Paulo
26 hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini  nostri
Iesu Christi
27 misimus ergo Iudam et Silam qui et ipsi vobis verbis  referent
eadem
28 visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra  inponere
vobis oneris quam haec necessario
29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine
suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis
valete
30 illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata
multitudine tradiderunt epistulam
31 quam cum legissent gavisi sunt super consolatione
32 Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae verbo  plurimo
consolati sunt fratres et confirmaverunt
33 facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus  ad eos
qui miserant illos
34 []
35 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes  et
evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini
36 post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus  revertentes
visitemus fratres per universas civitates in quibus  praedicavimus
verbum Domini quomodo se habeant
37 Barnabas autem volebat secum adsumere et Iohannem qui
cognominatur Marcus
38 Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a  Pamphilia et
non isset cum eis in opus non debere recipi eum
39 facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et
Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum
40 Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiae  Domini a
fratribus
41 perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias

Atti degli Apostoli 16
1 pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus  quidam erat
ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae  fidelis patre gentili
2 huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii  fratres
3 hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit  eum
propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim  omnes quod
pater eius gentilis esset
4 cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire  dogmata
quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui  essent
Hierosolymis
5 et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant  numero
cotidie
6 transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt  a
Sancto Spiritu loqui verbum in Asia
7 cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et  non
permisit eos Spiritus Iesu
8 cum autem pertransissent Mysiam descenderunt Troadem
9 et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam  erat stans
et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam  adiuva nos
10 ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in  Macedoniam
certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis
11 navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam  et
sequenti die Neapolim
12 et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas
colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes
13 die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta  flumen ubi
videbatur oratio esse et sedentes loquebamur  mulieribus quae
convenerant
14 et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis  Thyatirenorum
colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor  intendere his quae
dicebantur a Paulo
15 cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est  dicens si
iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum  meam et manete
et coegit nos
16 factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam  quandam
habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum  magnum
praestabat dominis suis divinando
17 haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines  servi
Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis
18 hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et  conversus
spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi  exire ab ea et
exiit eadem hora
19 videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum
adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad  principes
20 et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines  conturbant
civitatem nostram cum sint Iudaei
21 et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque  facere
cum simus Romani
22 et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis  tunicis
eorum iusserunt virgis caedi
23 et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in  carcerem
praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos
24 qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem
carcerem et pedes eorum strinxit in ligno
25 media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum  et
audiebant eos qui in custodia erant
26 subito vero terraemotus factus est magnus ita ut  moverentur
fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia  omnia et universorum
vincula soluta sunt
27 expergefactus autem custos carceris et videns apertas  ianuas
carceris evaginato gladio volebat se interficere  aestimans fugisse
vinctos
28 clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi  mali
universi enim hic sumus
29 petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit  Paulo
et Silae
30 et producens eos foras ait domini quid me oportet facere  ut
salvus fiam
31 at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et  domus
tua
32 et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in  domo
eius
33 et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et
baptizatus est ipse et omnes eius continuo
34 cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam  et
laetatus est cum omni domo sua credens Deo
35 et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores  dicentes
dimitte homines illos
36 nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia  miserunt
magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in  pace
37 Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos  homines
romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos  eiciunt non ita sed
veniant
38 et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus  lictores
verba haec timueruntque audito quod Romani essent
39 et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut
egrederentur urbem
40 exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et visis
fratribus consolati sunt eos et profecti sunt

Atti degli Apostoli 17
1 cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam venerunt
Thessalonicam ubi erat synagoga Iudaeorum
2 secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per
sabbata tria disserebat eis de scripturis
3 adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et  resurgere a
mortuis et quia hic est Christus Iesus quem ego  adnuntio vobis
4 et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et  Silae et de
colentibus gentilibusque multitudo magna et  mulieres nobiles non
paucae
5 zelantes autem Iudaei adsumentesque de vulgo viros quosdam  malos
et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes  domui Iasonis
quaerebant eos producere in populum
6 et cum non invenissent eos trahebant Iasonem et quosdam  fratres ad
principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem  concitant et huc
venerunt
7 quos suscepit Iason et hii omnes contra decreta Caesaris  faciunt
regem alium dicentes esse Iesum
8 concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes  haec
9 et accepto satis ab Iasone et a ceteris dimiserunt eos
10 fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et  Silam in
Beroeam qui cum advenissent in synagogam Iudaeorum  introierunt
11 hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae  qui
susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes  scripturas
si haec ita se haberent
12 et multi quidem crediderunt ex eis et gentilium mulierum
honestarum et viri non pauci
13 cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et  Beroeae
praedicatum est a Paulo verbum Dei venerunt et illuc  commoventes et
turbantes multitudinem
14 statimque tunc Paulum dimiserunt fratres ut iret usque ad  mare
Silas autem et Timotheus remanserunt ibi
15 qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenas et  accepto
mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter  venirent ad
illum profecti sunt
16 Paulus autem cum Athenis eos expectaret incitabatur  spiritus eius
in ipso videns idolatriae deditam civitatem
17 disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et  in
foro per omnes dies ad eos qui aderant
18 quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum  eo et
quidam dicebant quid vult seminiverbius hic dicere alii  vero novorum
daemoniorum videtur adnuntiator esse quia Iesum et  resurrectionem
adnuntiabat eis
19 et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt dicentes possumus  scire
quae est haec nova quae a te dicitur doctrina
20 nova enim quaedam infers auribus nostris volumus ergo  scire
quidnam velint haec esse
21 Athenienses autem omnes et advenae hospites ad nihil aliud
vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi
22 stans autem Paulus in medio Ariopagi ait viri athenienses  per
omnia quasi superstitiosiores vos video
23 praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram  in qua
scriptum erat ignoto deo quod ergo ignorantes colitis  hoc ego
adnuntio vobis
24 Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt hic caeli  et
terrae cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat
25 nec manibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det  omnibus
vitam et inspirationem et omnia
26 fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super  universam
faciem terrae definiens statuta tempora et terminos  habitationis
eorum
27 quaerere Deum si forte adtractent eum aut inveniant  quamvis non
longe sit ab unoquoque nostrum
28 in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam  vestrum
poetarum dixerunt ipsius enim et genus sumus
29 genus ergo cum simus Dei non debemus aestimare auro aut  argento
aut lapidi sculpturae artis et cogitationis hominis  divinum esse
simile
30 et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus nunc
adnuntiat hominibus ut omnes ubique paenitentiam agant
31 eo quod statuit diem in qua iudicaturus est orbem in  aequitate in
viro in quo statuit fidem praebens omnibus  suscitans eum a mortuis
32 cum audissent autem resurrectionem mortuorum quidam quidem
inridebant quidam vero dixerunt audiemus te de hoc iterum
33 sic Paulus exivit de medio eorum
34 quidam vero viri adherentes ei crediderunt in quibus et  Dionisius
Ariopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis

Atti degli Apostoli 18
1 post haec egressus ab Athenis venit Corinthum
2 et inveniens quendam Iudaeum nomine Aquilam Ponticum genere  qui
nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem eius eo quod
praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma accessit  ad eos
3 et quia eiusdem erat artis manebat apud eos et operabatur  erat
autem scenofactoriae artis
4 []
5 cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus  instabat verbo
Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum
6 contradicentibus autem eis et blasphemantibus excutiens  vestimenta
dixit ad eos sanguis vester super caput vestrum  mundus ego ex hoc ad
gentes vadam
7 et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi  Iusti
colentis Deum cuius domus erat coniuncta synagogae
8 Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo  sua et
multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur
9 dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli timere  sed
loquere et ne taceas
10 propter quod ego sum tecum et nemo adponetur tibi ut  noceat te
quoniam populus est mihi multus in hac civitate
11 sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei
12 Gallione autem proconsule Achaiae insurrexerunt uno animo  Iudaei
in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal
13 dicentes quia contra legem hic persuadet hominibus colere  Deum
14 incipiente autem Paulo aperire os dixit Gallio ad Iudaeos  si
quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum o viri  iudaei
recte vos sustinerem
15 si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et legis  vestrae
vos ipsi videritis iudex ego horum nolo esse
16 et minavit eos a tribunali
17 adprehendentes autem omnes Sosthenen principem synagogae
percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni curae erat
18 Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus
valefaciens navigavit Syriam et cum eo Priscilla et Aquila qui  sibi
totonderat in Cencris caput habebat enim votum
19 devenitque Ephesum et illos ibi reliquit ipse vero  ingressus
synagogam disputavit cum Iudaeis
20 rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret non  consensit
21 sed valefaciens et dicens iterum revertar ad vos Deo  volente
profectus est ab Epheso
22 et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et
descendit Antiochiam
23 et facto ibi aliquanto tempore profectus est perambulans  ex
ordine galaticam regionem et Frygiam confirmans omnes  discipulos
24 Iudaeus autem quidam Apollo nomine Alexandrinus natione  vir
eloquens devenit Ephesum potens in scripturis
25 hic erat edoctus viam Domini et fervens spiritu loquebatur  et
docebat diligenter ea quae sunt Iesu sciens tantum baptisma  Iohannis
26 hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga quem cum  audissent
Priscilla et Aquila adsumpserunt eum et diligentius  exposuerunt ei
viam Dei
27 cum autem vellet ire Achaiam exhortati fratres scripserunt
discipulis ut susciperent eum qui cum venisset contulit multum  his
qui crediderant
28 vehementer enim Iudaeos revincebat publice ostendens per
scripturas esse Christum Iesum

Atti degli Apostoli 19
1 factum est autem cum Apollo esset Corinthi ut Paulus  peragratis
superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret  quosdam
discipulos
2 dixitque ad eos si Spiritum Sanctum accepistis credentes at  illi
ad eum sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus
3 ille vero ait in quo ergo baptizati estis qui dixerunt in  Iohannis
baptismate
4 dixit autem Paulus Iohannes baptizavit baptisma  paenitentiae
populum dicens in eum qui venturus esset post  ipsum ut crederent hoc
est in Iesum
5 his auditis baptizati sunt in nomine Domini Iesu
6 et cum inposuisset illis manum Paulus venit Spiritus  Sanctus super
eos et loquebantur linguis et prophetabant
7 erant autem omnes viri fere duodecim
8 introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per  tres
menses disputans et suadens de regno Dei
9 cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes  viam
coram multitudine discedens ab eis segregavit discipulos  cotidie
disputans in scola Tyranni
10 hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui  habitabant in
Asia audirent verbum Domini Iudaei atque gentiles
11 virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli
12 ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius  sudaria
vel semicintia et recedebant ab eis languores et  spiritus nequam
egrediebantur
13 temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus iudaeis  exorcistis
invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen  Domini Iesu
dicentes adiuro vos per Iesum quem Paulus praedicat
14 erant autem quidam Scevae Iudaei principis sacerdotum  septem
filii qui hoc faciebant
15 respondens autem spiritus nequam dixit eis Iesum novi et  Paulum
scio vos autem qui estis
16 et insiliens homo in eos in quo erat daemonium pessimum et
dominatus amborum invaluit contra eos ita ut nudi et vulnerati
effugerent de domo illa
17 hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque  gentilibus qui
habitabant Ephesi et cecidit timor super omnes  illos et
magnificabatur nomen Domini Iesu
18 multique credentium veniebant confitentes et adnuntiantes  actus
suos
19 multi autem ex his qui fuerant curiosa sectati contulerunt  libros
et conbuserunt coram omnibus et conputatis pretiis  illorum
invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta milium
20 ita fortiter verbum Dei crescebat et confirmabatur
21 his autem expletis posuit Paulus in Spiritu transita  Macedonia et
Achaia ire Hierosolymam dicens quoniam postquam  fuero ibi oportet me
et Romam videre
22 mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi  Timotheum
et Erastum ipse remansit ad tempus in Asia
23 facta est autem in illo tempore turbatio non minima de via
24 Demetrius enim quidam nomine argentarius faciens aedes  argenteas
Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum
25 quos convocans et eos qui eiusmodi erant opifices dixit  viri
scitis quia de hoc artificio adquisitio est nobis
26 et videtis et auditis quia non solum Ephesi sed paene  totius
Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens  quoniam non
sunt dii qui manibus fiunt
27 non solum autem haec periclitabitur nobis pars in  redargutionem
venire sed et magnae deae Dianae templum in  nihilum reputabitur sed
et destrui incipiet maiestas eius quam  tota Asia et orbis colit
28 his auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes  magna
Diana Ephesiorum
29 et impleta est civitas confusione et impetum fecerunt uno  animo
in theatrum rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus  comitibus Pauli
30 Paulo autem volente intrare in populum non permiserunt  discipuli
31 quidam autem et de Asiae principibus qui erant amici eius
miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum
32 alii autem aliud clamabant erat enim ecclesia confusa et  plures
nesciebant qua ex causa convenissent
33 de turba autem detraxerunt Alexandrum propellentibus eum  Iudaeis
Alexander ergo manu silentio postulato volebat rationem  reddere
populo
34 quem ut cognoverunt Iudaeum esse vox facta est una omnium  quasi
per horas duas clamantium magna Diana Ephesiorum
35 et cum sedasset scriba turbas dixit viri ephesii quis enim  est
hominum qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse  magnae
Dianae Iovisque prolis
36 cum ergo his contradici non possit oportet vos sedatos  esse et
nihil temere agere
37 adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque
blasphemantes deam vestram
38 quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices habent  adversus
aliquem causam conventus forenses aguntur et pro  consulibus sunt
accusent invicem
39 si quid autem alterius rei quaeritis in legitima ecclesia  poterit
absolvi
40 nam et periclitamur argui seditionis hodiernae cum nullus
obnoxius sit de quo non possimus reddere rationem concursus  istius
et cum haec dixisset dimisit ecclesiam

Atti degli Apostoli 20
1 postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis  et
exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in  Macedoniam
2 cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos  fuisset
multo sermone venit ad Graeciam
3 ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a  Iudaeis
navigaturo in Syriam habuitque consilium ut  reverteretur per
Macedoniam
4 comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis  Thessalonicensium
vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus  et Timotheus Asiani
vero Tychicus et Trophimus
5 hii cum praecessissent sustinebant nos Troade
6 nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et  venimus ad
eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus  diebus septem
7 in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem  Paulus
disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque  sermonem usque
in mediam noctem
8 erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus  congregati
9 sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super  fenestram cum
mergeretur somno gravi disputante diu Paulo  eductus somno cecidit de
tertio cenaculo deorsum et sublatus  est mortuus
10 ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et  conplexus
dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est
11 ascendens autem frangensque panem et gustans satisque  adlocutus
usque in lucem sic profectus est
12 adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non  minime
13 nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde  suscepturi
Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter  facturus
14 cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus  Mytilenen
15 et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium et  alia
adplicuimus Samum et sequenti venimus Miletum
16 proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua mora  illi
fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut  diem
pentecosten faceret Hierosolymis
17 a Mileto autem mittens Ephesum vocavit maiores natu  ecclesiae
18 qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos  scitis a
prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum  per omne
tempus fuerim
19 serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et  temptationibus
quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum
20 quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem  vobis et
docerem vos publice et per domos
21 testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam  et
fidem in Dominum nostrum Iesum Christum
22 et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quae  in ea
eventura sint mihi ignorans
23 nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur  mihi
dicens quoniam vincula et tribulationes me manent
24 sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam  me
dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a  Domino
Iesu testificari evangelium gratiae Dei
25 et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem  meam vos
omnes per quos transivi praedicans regnum Dei
26 quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a  sanguine
omnium
27 non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium  Dei
vobis
28 adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus  Sanctus
posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit  sanguine suo
29 ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi  graves in
vos non parcentes gregi
30 et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut  abducant
discipulos post se
31 propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per  triennium
nocte et die non cessavi cum lacrimis monens  unumquemque vestrum
32 et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui  potens est
aedificare et dare hereditatem in sanctificatis  omnibus
33 argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi
34 ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui  mecum
sunt ministraverunt manus istae
35 omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet  suscipere
infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse  dixit beatius
est magis dare quam accipere
36 et cum haec dixisset positis genibus suis cum omnibus  illis
oravit
37 magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes  super
collum Pauli osculabantur eum
38 dolentes maxime in verbo quo dixerat quoniam amplius  faciem eius
non essent visuri et deducebant eum ad navem

Atti degli Apostoli 21
1 cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis  recto cursu
venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patara
2 et cum invenissemus navem transfretantem in Foenicen  ascendentes
navigavimus
3 cum paruissemus autem Cypro et relinquentes eam ad  sinistram
navigabamus in Syriam et venimus Tyrum ibi enim navis  erat
expositura onus
4 inventis autem discipulis mansimus ibi diebus septem qui  Paulo
dicebant per Spiritum ne ascenderet Hierosolymam
5 et explicitis diebus profecti ibamus deducentibus nos  omnibus cum
uxoribus et filiis usque foras civitatem et positis  genibus in
litore oravimus
6 et cum valefecissemus invicem ascendimus in navem illi  autem
redierunt in sua
7 nos vero navigatione explicita a Tyro descendimus  Ptolomaida et
salutatis fratribus mansimus die una apud illos
8 alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in  domum
Philippi evangelistae qui erat de septem mansimus apud  eum
9 huic autem erant filiae quattuor virgines prophetantes
10 et cum moraremur per dies aliquot supervenit quidam a  Iudaea
propheta nomine Agabus
11 is cum venisset ad nos tulit zonam Pauli et alligans sibi  pedes
et manus dixit haec dicit Spiritus Sanctus virum cuius  est zona haec
sic alligabunt in Hierusalem Iudaei et tradent in  manus gentium
12 quod cum audissemus rogabamus nos et qui loci illius erant  ne
ascenderet Hierosolymam
13 tunc respondit Paulus et dixit quid facitis flentes et
adfligentes cor meum ego enim non solum alligari sed et mori in
Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu
14 et cum ei suadere non possemus quievimus dicentes Domini  voluntas
fiat
15 post dies autem istos praeparati ascendebamus Hierusalem
16 venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum  adducentes
apud quem hospitaremur Mnasonem quendam Cyprium  antiquum discipulum
17 et cum venissemus Hierosolymam libenter exceperunt nos  fratres
18 sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum  omnesque
collecti sunt seniores
19 quos cum salutasset narrabat per singula quae fecisset  Deus in
gentibus per ministerium ipsius
20 at illi cum audissent magnificabant Deum dixeruntque ei  vides
frater quot milia sint in Iudaeis qui crediderunt et  omnes
aemulatores sunt legis
21 audierunt autem de te quia discessionem doceas a Mose  eorum qui
per gentes sunt Iudaeorum dicens non debere  circumcidere eos filios
suos neque secundum consuetudinem  ingredi
22 quid ergo est utique oportet convenire multitudinem  audient enim
te supervenisse
23 hoc ergo fac quod tibi dicimus sunt nobis viri quattuor  votum
habentes super se
24 his adsumptis sanctifica te cum illis et inpende in illis  ut
radant capita et scient omnes quia quae de te audierunt  falsa sunt
sed ambulas et ipse custodiens legem
25 de his autem qui crediderunt ex gentibus nos scripsimus
iudicantes ut abstineant se ab idolis immolato et sanguine et
suffocato et fornicatione
26 tunc Paulus adsumptis viris postera die purificatus cum  illis
intravit in templum adnuntians expletionem dierum  purificationis
donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio
27 dum autem septem dies consummarentur hii qui de Asia erant  Iudaei
cum vidissent eum in templo concitaverunt omnem populum  et
iniecerunt ei manus clamantes
28 viri israhelitae adiuvate hic est homo qui adversus  populum et
legem et locum hunc omnes ubique docens insuper et  gentiles induxit
in templum et violavit sanctum locum istum
29 viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso quem
aestimaverunt quoniam in templum induxisset Paulus
30 commotaque est civitas tota et facta est concursio populi  et
adprehendentes Paulum trahebant eum extra templum et statim  clausae
sunt ianuae
31 quaerentibus autem eum occidere nuntiatum est tribuno  cohortis
quia tota confunditur Hierusalem
32 qui statim adsumptis militibus et centurionibus decucurrit  ad
illos qui cum vidissent tribunum et milites cessaverunt  percutere
Paulum
33 tunc accedens tribunus adprehendit eum et iussit alligari  catenis
duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset
34 alii autem aliud clamabant in turba et cum non posset  certum
cognoscere prae tumultu iussit duci eum in castra
35 et cum venisset ad gradus contigit ut portaretur a  militibus
propter vim populi
36 sequebatur enim multitudo populi clamans tolle eum
37 et cum coepisset induci in castra Paulus dicit tribuno si  licet
mihi loqui aliquid ad te qui dixit graece nosti
38 nonne tu es Aegyptius qui ante hos dies tumultum  concitasti et
eduxisti in desertum quattuor milia virorum  sicariorum
39 et dixit ad eum Paulus ego homo sum quidem iudaeus a Tarso
Ciliciae non ignotae civitatis municeps rogo autem te permitte  mihi
loqui ad populum
40 et cum ille permisisset Paulus stans in gradibus annuit  manu ad
plebem et magno silentio facto adlocutus est hebraea  lingua dicens

Atti degli Apostoli 22
1 viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo  rationem
2 cum audissent autem quia hebraea lingua loquitur ad illos  magis
praestiterunt silentium
3 et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus  autem
in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta  veritatem
paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes  estis hodie
4 qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et  tradens
in custodias viros ac mulieres
5 sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes  maiores
natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres  Damascum pergebam ut
adducerem inde vinctos in Hierusalem uti  punirentur
6 factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media  die
subito de caelo circumfulsit me lux copiosa
7 et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule  Saule quid
me persequeris
8 ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum  Iesus
Nazarenus quem tu persequeris
9 et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non  audierunt
eius qui loquebatur mecum
10 et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me  surgens vade
Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te  oporteat facere
11 et cum non viderem prae claritate luminis illius ad manum
deductus a comitibus veni Damascum
12 Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens  ab
omnibus habitantibus Iudaeis
13 veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice  et ego
eadem hora respexi in eum
14 at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut
cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem  ex
ore eius
15 quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae  vidisti et
audisti
16 et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata  tua
invocato nomine ipsius
17 factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti  in
templo fieri me in stupore mentis
18 et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex
Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me
19 et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in
carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te
20 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam  et
consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum
21 et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam  te
22 audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt  vocem suam
dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est  eum vivere
23 vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua  et
pulverem iactantibus in aerem
24 iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et
torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei
25 et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi  centurioni
Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis  flagellare
26 quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit  dicens quid
acturus es hic enim homo civis romanus est
27 accedens autem tribunus dixit illi dic mihi tu Romanus es  at ille
dixit etiam
28 et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc  consecutus
sum et Paulus ait ego autem et natus sum
29 protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant  tribunus
quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus  esset et quia
alligasset eum
30 postera autem die volens scire diligentius qua ex causa
accusaretur a Iudaeis solvit eum et iussit sacerdotes convenire  et
omne concilium et producens Paulum statuit inter illos

Atti degli Apostoli 23
1 intendens autem concilium Paulus ait viri fratres ego omni
conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum  diem
2 princeps autem sacerdotum Ananias praecepit adstantibus  sibi
percutere os eius
3 tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate  et tu
sedens iudicas me secundum legem et contra legem iubes me  percuti
4 et qui adstabant dixerunt summum sacerdotem Dei maledicis
5 dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est  sacerdotum
scriptum est enim principem populi tui non maledices
6 sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum et  altera
Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego  Pharisaeus sum
filius Pharisaeorum de spe et resurrectione  mortuorum ego iudicor
7 et cum haec dixisset facta est dissensio inter Pharisaeos  et
Sadducaeos et soluta est multitudo
8 Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum  neque
spiritum Pharisaei autem utrumque confitentur
9 factus est autem clamor magnus et surgentes quidam  Pharisaeorum
pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine  isto quod si
spiritus locutus est ei aut angelus
10 et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne
discerperetur Paulus ab ipsis iussit milites descendere et  rapere
eum de medio eorum ac deducere eum in castra
11 sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans  esto sicut
enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet  et Romae
testificari
12 facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et  devoverunt se
dicentes neque manducaturos neque bibituros donec  occiderent Paulum
13 erant autem plus quam quadraginta qui hanc coniurationem  fecerant
14 qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et  dixerunt
devotione devovimus nos nihil gustaturos donec  occidamus Paulum
15 nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio ut  producat illum
ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo  nos vero priusquam
adpropiet parati sumus interficere illum
16 quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit et  intravit
in castra nuntiavitque Paulo
17 vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait  adulescentem
hunc perduc ad tribunum habet enim aliquid  indicare illi
18 et ille quidem adsumens eum duxit ad tribunum et ait  vinctus
Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad  te habentem
aliquid loqui tibi
19 adprehendens autem tribunus manum illius secessit cum eo  seorsum
et interrogavit illum quid est quod habes indicare mihi
20 ille autem dixit Iudaeis convenit rogare te ut crastina  die
Paulum producas in concilium quasi aliquid certius  inquisituri sint
de illo
21 tu vero ne credideris illis insidiantur enim ei ex eis  viri
amplius quadraginta qui se devoverunt non manducare neque  bibere
donec interficiant eum et nunc parati sunt expectantes  promissum
tuum
22 tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens ne cui
loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset
23 et vocatis duobus centurionibus dixit illis parate milites
ducentos ut eant usque Caesaream et equites septuaginta et
lancearios ducentos a tertia hora noctis
24 et iumenta praeparate ut inponentes Paulum salvum  perducerent ad
Felicem praesidem
25 []
26 scribens epistulam continentem haec Claudius Lysias optimo
praesidi Felici salutem
27 virum hunc conprehensum a Iudaeis et incipientem interfici  ab eis
superveniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus  est
28 volensque scire causam quam obiciebant illi deduxi eum in
concilium eorum
29 quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum nihil  vero
dignum morte aut vinculis habentem crimen
30 et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverunt ei  misi ad
te denuntians et accusatoribus ut dicant apud te
31 milites ergo secundum praeceptum sibi adsumentes Paulum  duxerunt
per noctem in Antipatridem
32 et postera die dimissis equitibus ut irent cum eo reversi  sunt ad
castra
33 qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam  praesidi
statuerunt ante illum et Paulum
34 cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset  et
cognoscens quia de Cilicia
35 audiam te inquit cum et accusatores tui venerint iussitque  in
praetorio Herodis custodiri eum

Atti degli Apostoli 24
1 post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum  Ananias cum
senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui  adierunt
praesidem adversus Paulum
2 et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens cum in  multa pace
agamus per te et multa corrigantur per tuam  providentiam
3 semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni gratiarum
actione
4 ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro  tua
clementia
5 invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones
omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae
Nazarenorum
6 qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus
7 []
8 a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere de  quibus
nos accusamus eum
9 adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere
10 respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere ex  multis
annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo pro  me
satisfaciam
11 potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam  duodecim
ex quo ascendi adorare in Hierusalem
12 et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem  aut
concursum facientem turbae neque in synagogis neque in  civitate
13 neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me
14 confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt  heresim
sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in  lege et
prophetis scripta sunt
15 spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant  resurrectionem
futuram iustorum et iniquorum
16 in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere  ad
Deum et ad homines semper
17 post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam  veni
et oblationes et vota
18 in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum  turba neque
cum tumultu
19 quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto  esse
et accusare si quid haberent adversum me
20 aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis  cum stem
in concilio
21 nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans
quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis
22 distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens  cum
tribunus Lysias descenderit audiam vos
23 iussitque centurioni custodiri eum et habere requiem nec  quemquam
prohibere de suis ministrare ei
24 post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore  sua quae
erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae  est in Iesum
Christum
25 disputante autem illo de iustitia et castitate et de  iudicio
futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet  vade tempore
autem oportuno accersiam te
26 simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod  et
frequenter accersiens eum loquebatur cum eo
27 biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium  Festum
volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit  Paulum vinctum

Atti degli Apostoli 25
1 Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum  ascendit
Hierosolymam a Caesarea
2 adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum  adversus
Paulum et rogabant eum
3 postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum  Hierusalem
insidias tendentes ut eum interficerent in via
4 Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea se autem
maturius profecturum
5 qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si  quod est
in viro crimen accusent eum
6 demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut  decem
descendit Caesaream et altera die sedit pro tribunali et  iussit
Paulum adduci
7 qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab  Hierosolyma
descenderant Iudaei multas et graves causas  obicientes quas non
poterant probare
8 Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem  Iudaeorum
neque in templum neque in Caesarem quicquam peccavi
9 Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens  Paulo
dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari  apud me
10 dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi me oportet
iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti
11 si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso  mori si
vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest  me illis
donare Caesarem appello
12 tunc Festus cum consilio locutus respondit Caesarem  appellasti ad
Caesarem ibis
13 et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et  Bernice
descenderunt Caesaream ad salutandum Festum
14 et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit  de
Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctus
15 de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes  sacerdotum et
seniores Iudaeorum postulantes adversus illum  damnationem
16 ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare  aliquem
hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat  accusatores
locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina
17 cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die  sedens
pro tribunali iussi adduci virum
18 de quo cum stetissent accusatores nullam causam deferebant  de
quibus ego suspicabar malum
19 quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant  adversus
eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus  vivere
20 haesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam si  vellet ire
Hierosolymam et ibi iudicari de istis
21 Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti  cognitionem iussi
servari eum donec mittam eum ad Caesarem
22 Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire  cras
inquit audies eum
23 altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa
ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris
principalibus civitatis et iubente Festo adductus est Paulus
24 et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis  nobiscum
viri videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum  interpellavit me
Hierosolymis petens et hic clamantes non  oportere eum vivere amplius
25 ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso  autem hoc
appellante Augustum iudicavi mittere
26 de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod  produxi
eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut  interrogatione facta
habeam quid scribam
27 sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas  eius non
significare

Atti degli Apostoli 26
1 Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet  ipso
tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere
2 de omnibus quibus accusor a Iudaeis rex Agrippa aestimo me  beatum
apud te cum sim defensurus me hodie
3 maxime te sciente omnia quae apud Iudaeos sunt  consuetudines et
quaestiones propter quod obsecro patienter me  audias
4 et quidem vitam meam a iuventute quae ab initio fuit in  gente mea
in Hierosolymis noverunt omnes Iudaei
5 praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere  quoniam
secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi  Pharisaeus
6 et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta  est a
Deo sto iudicio subiectus
7 in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes  sperant
devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex
8 quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos  suscitat
9 et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni  debere
multa contraria agere
10 quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in  carceribus
inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta  et cum
occiderentur detuli sententiam
11 et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam
blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in  exteras
civitates
12 in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu  principum
sacerdotum
13 die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis
circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant
14 omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem  loquentem
mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris  durum est tibi
contra stimulum calcitrare
15 ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum  Iesus
quem tu persequeris
16 sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui  tibi ut
constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et  eorum quibus
apparebo tibi
17 eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto  te
18 aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem  et de
potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem  peccatorum et
sortem inter sanctos per fidem quae est in me
19 unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis
20 sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in  omnem
regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam  agerent et
converterentur ad Deum digna paenitentiae opera  facientes
21 hac ex causa me Iudaei cum essem in templo conprehensum
temptabant interficere
22 auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto  testificans
minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae  prophetae sunt
locuti futura esse et Moses
23 si passibilis Christus si primus ex resurrectione  mortuorum lumen
adnuntiaturus est populo et gentibus
24 haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce  dixit
insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt
25 at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et
sobrietatis verba eloquor
26 scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere  enim eum
nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam  horum gestum est
27 credis rex Agrippa prophetis scio quia credis
28 Agrippa autem ad Paulum in modico suades me Christianum  fieri
29 et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non  tantum te
sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis  et ego sum
exceptis vinculis his
30 et exsurrexit rex et praeses et Bernice et qui adsidebant  eis
31 et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia  nihil
morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste
32 Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si non
appellasset Caesarem

Atti degli Apostoli 27
1 ut autem iudicatum est eum navigare in Italiam et tradi  Paulum cum
reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis  Augustae
2 ascendentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare  circa
Asiae loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho  Macedone
Thessalonicense
3 sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans  Iulius
Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere
4 et inde cum sustulissemus subnavigavimus Cypro propterea  quod
essent venti contrarii
5 et pelagus Ciliciae et Pamphiliae navigantes venimus  Lystram quae
est Lyciae
6 et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in  Italiam
transposuit nos in eam
7 et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus  contra
Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretae  secundum Salmonem
8 et vix iuxta navigantes venimus in locum quendam qui  vocatur Boni
portus cui iuxta erat civitas Thalassa
9 multo autem tempore peracto et cum iam non esset tuta  navigatio eo
quod et ieiunium iam praeterisset consolabatur  Paulus
10 dicens eis viri video quoniam cum iniuria et multo damno  non
solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit  esse
navigatio
11 centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat  quam his
quae a Paulo dicebantur
12 et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi  statuerunt
consilium navigare inde si quo modo possent  devenientes Phoenice
hiemare portum Cretae respicientem ad  africum et ad chorum
13 adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere  cum
sustulissent de Asson legebant Cretam
14 non post multum autem misit se contra ipsam ventus  typhonicus qui
vocatur euroaquilo
15 cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum  data
nave flatibus ferebamur
16 insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam  potuimus
vix obtinere scapham
17 qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem  timentes ne in
Syrtim inciderent submisso vase sic ferebantur
18 valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum
fecerunt
19 et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt
20 neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures  dies et
tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes  omnis salutis
nostrae
21 et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio  eorum
dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a  Creta lucrique
facere iniuriam hanc et iacturam
22 et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius  animae
erit ex vobis praeterquam navis
23 adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius sum ego et  cui
deservio
24 dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et  ecce
donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum
25 propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia  sic erit
quemadmodum dictum est mihi
26 in insulam autem quandam oportet nos devenire
27 sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus  nobis in
Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae  apparere sibi
aliquam regionem
28 qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum  inde
separati invenerunt passus quindecim
29 timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi  mittentes
anchoras quattuor optabant diem fieri
30 nautis vero quaerentibus fugere de navi cum misissent  scapham in
mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras  extendere
31 dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi  manserint
vos salvi fieri non potestis
32 tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam  excidere
33 et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere  cibum
dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni  permanetis nihil
accipientes
34 propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra  quia
nullius vestrum capillus de capite peribit
35 et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in  conspectu
omnium et cum fregisset coepit manducare
36 animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum
37 eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta  sex
38 et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in  mare
39 cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum  vero
quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si  possent
eicere navem
40 et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul  laxantes
iuncturas gubernaculorum et levato artemone secundum  flatum aurae
tendebant ad litus
41 et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem  et
prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a  vi
maris
42 militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne  quis cum
enatasset effugeret
43 centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri  iussitque
eos qui possent natare mittere se primos et evadere  et ad terram
exire
44 et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae  de
navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad  terram

Atti degli Apostoli 28
1 et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene insula  vocatur
barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis
2 accensa enim pyra reficiebant nos omnes propter imbrem qui
inminebat et frigus
3 cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam  multitudinem
et inposuisset super ignem vipera a calore cum  processisset invasit
manum eius
4 ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad  invicem
dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit  de mari Ultio
non sinit vivere
5 et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus  est
6 at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito  casurum
et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil  mali in eo
fieri convertentes se dicebant eum esse deum
7 in locis autem illis erant praedia principis insulae nomine  Publii
qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit
8 contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum  iacere
ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei  manus
salvavit eum
9 quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates  accedebant
et curabantur
10 qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et  navigantibus
inposuerunt quae necessaria erant
11 post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina  quae in
insula hiemaverat cui erat insigne Castorum
12 et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduo
13 inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem  flante
austro secunda die venimus Puteolos
14 ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies  septem
et sic venimus Romam
15 et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad  Appii
Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias  agens Deo
accepit fiduciam
16 cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere  sibimet cum
custodiente se milite
17 post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque
convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem
faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum  in
manus Romanorum
18 qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me  dimittere
eo quod nulla causa esset mortis in me
19 contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare  Caesarem non
quasi gentem meam habens aliquid accusare
20 propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui  propter
spem enim Israhel catena hac circumdatus sum
21 at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te  a
Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus  est
quid de te malum
22 rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac  notum est
nobis quia ubique ei contradicitur
23 cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in  hospitium
plures quibus exponebat testificans regnum Dei  suadensque eos de
Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque  ad vesperam
24 et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non  credebant
25 cumque invicem non essent consentientes discedebant  dicente Paulo
unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus  est per Esaiam
prophetam ad patres nostros
26 dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non
intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis
27 incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter
audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis  et
auribus audiant et corde intellegant et convertantur et  sanem illos
28 notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc  salutare Dei
ipsi et audient
29 []
30 mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat  omnes
qui ingrediebantur ad eum
31 praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu  Christo
cum omni fiducia sine prohibitione




