Epistula beati Ioannis apostoli III (3Io.)
Terza lettera di Giovanni 1
1 senior Gaio carissimo quem ego diligo in veritate
2 carissime de omnibus orationem facio prospere te ingredi et  valere
sicut prospere agit anima tua
3 gavisus sum valde venientibus fratribus et testimonium
perhibentibus veritati tuae sicut tu in veritate ambulas
4 maiorem horum non habeo gratiam quam ut audiam filios meos  in
veritate ambulantes
5 carissime fideliter facis quicquid operaris in fratres et  hoc in
peregrinos
6 qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu  ecclesiae
quos bene facies deducens digne Deo
7 pro nomine enim profecti sunt nihil accipientes a gentibus
8 nos ergo debemus suscipere huiusmodi ut cooperatores simus
veritatis
9 scripsissem forsitan ecclesiae sed is qui amat primatum  gerere in
eis Diotrepes non recipit nos
10 propter hoc si venero commoneam eius opera quae facit  verbis
malignis garriens in nos et quasi non ei ista sufficiant  nec ipse
suscipit fratres et eos qui cupiunt prohibet et de  ecclesia eicit
11 carissime noli imitari malum sed quod bonum est qui  benefacit ex
Deo est qui malefacit non vidit Deum
12 Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa  veritate et
nos autem testimonium perhibemus et nosti quoniam  testimonium
nostrum verum est
13 multa habui scribere tibi sed nolui per atramentum et  calamum
scribere tibi
14 spero autem protinus te videre et os ad os loquemur
15 pax tibi salutant te amici saluta amicos per nomen




