Epistula beati Pauli apostoli ad Timotheum II (2Tm.)
Seconda lettera a Timoteo 1
1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum
promissionem vitae quae est in Christo Iesu
2 Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre  et
Christo Iesu Domino nostro
3 gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia  pura
quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus  meis
nocte ac die
4 desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio  implear
5 recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta  quae
et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice  certus sum
autem quod et in te
6 propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei  quae est
in te per inpositionem manuum mearum
7 non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et
dilectionis et sobrietatis
8 noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me  vinctum
eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei
9 qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum  opera
nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data  est nobis
in Christo Iesu ante tempora saecularia
10 manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris  nostri
Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit  autem vitam et
incorruptionem per evangelium
11 in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister
gentium
12 ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio  enim cui
credidi et certus sum quia potens est depositum meum  servare in
illum diem
13 formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et
dilectione in Christo Iesu
14 bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in  nobis
15 scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex  quibus
est Phygelus et Hermogenes
16 det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me
refrigeravit et catenam meam non erubuit
17 sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit
18 det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa  die et
quanta Ephesi ministravit melius tu nosti

Seconda lettera a Timoteo 2
1 tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo  Iesu
2 et quae audisti a me per multos testes haec commenda  fidelibus
hominibus qui idonei erunt et alios docere
3 labora sicut bonus miles Christi Iesu
4 nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei  placeat cui
se probavit
5 nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime  certaverit
6 laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere
7 intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus  intellectum
8 memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine  David
secundum evangelium meum
9 in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum  Dei
non est alligatum
10 ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem
consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti
11 fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus
12 si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit  nos
13 si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non  potest
14 haec commone testificans coram Domino noli verbis  contendere in
nihil utile ad subversionem audientium
15 sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium
inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis
16 profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad
impietatem
17 et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et
Philetus
18 qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam  factam et
subvertunt quorundam fidem
19 sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc  cognovit
Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis  qui nominat
nomen Domini
20 in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea  sed et
lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam  autem in
contumeliam
21 si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem
sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum
22 iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem
caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro
23 stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens  quia
generant lites
24 servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse  ad
omnes docibilem patientem
25 cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det  illis
Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem
26 et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad  ipsius
voluntatem

Seconda lettera a Timoteo 3
1 hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora
periculosa
2 et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi  blasphemi
parentibus inoboedientes ingrati scelesti
3 sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites  sine
benignitate
4 proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam  Dei
5 habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius  abnegantes et
hos devita
6 ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt
mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis
7 semper discentes et numquam ad scientiam veritatis  pervenientes
8 quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et  hii
resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa  fidem
9 sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta  erit
omnibus sicut et illorum fuit
10 tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem  propositum
fidem longanimitatem dilectionem patientiam
11 persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae  Iconii
Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me  eripuit
Dominus
12 et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu  persecutionem
patientur
13 mali autem homines et seductores proficient in peius  errantes et
in errorem mittentes
14 tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi  sciens
a quo didiceris
15 et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint
instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu
16 omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum  ad
arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia
17 ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus

Seconda lettera a Timoteo 4
1 testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est  vivos ac
mortuos et adventum ipsius et regnum eius
2 praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra  increpa in
omni patientia et doctrina
3 erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad  sua
desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus
4 et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem
convertentur
5 tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae  ministerium
tuum imple
6 ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat
7 bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi
8 in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet  mihi
Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed  et his qui
diligunt adventum eius
9 festina venire ad me cito
10 Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit
Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam
11 Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim  mihi
utilis in ministerium
12 Tychicum autem misi Ephesum
13 paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et  libros
maxime autem membranas
14 Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei  Dominus
secundum opera eius
15 quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris
16 in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me
dereliquerunt non illis reputetur
17 Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me
praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum  de
ore leonis
18 liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in
regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen
19 saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum
20 Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum  Mileti
21 festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et  Linus
et Claudia et fratres omnes
22 Dominus Iesus cum spiritu tuo gratia nobiscum amen




