Epistula beati Pauli apostoli ad Thessalonicenses II (2Th.)
Seconda lettera ai Tessalonicesi 1
1 Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium  in Deo
Patre nostro et Domino Iesu Christo
2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu  Christo
3 gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut  dignum
est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas
uniuscuiusque omnium vestrum in invicem
4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro
patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et
tribulationibus quas sustinetis
5 in exemplum iusti iudicii Dei ut digni habeamini regno Dei  pro quo
et patimini
6 si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his  qui vos
tribulant
7 et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione  Domini
Iesu de caelo cum angelis virtutis eius
8 in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum  et qui
non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu
9 qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a  gloria
virtutis eius
10 cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis  fieri in
omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium  nostrum super
vos in die illo
11 in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos  vocatione
sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et  opus fidei in
virtute
12 ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis  et vos
in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu  Christi

Seconda lettera ai Tessalonicesi 2
1 rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu  Christi
et nostrae congregationis in ipsum
2 ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per  spiritum
neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos  quasi instet
dies Domini
3 ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio
primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis
4 qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus  aut quod
colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia  sit Deus
5 non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam  vobis
6 et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore
7 nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet  nunc
donec de medio fiat
8 et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus  interficiet
spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus  sui
9 eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni
virtute et signis et prodigiis mendacibus
10 et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod
caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent
11 ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant  mendacio
12 ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed  consenserunt
iniquitati
13 nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis  fratres
dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in  salutem in
sanctificatione Spiritus et fide veritatis
14 ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in  adquisitionem
gloriae Domini nostri Iesu Christi
15 itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis  sive
per sermonem sive per epistulam nostram
16 ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater  noster
qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem  bonam in
gratia
17 exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et  sermone
bono

Seconda lettera ai Tessalonicesi 3
1 de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et
clarificetur sicut et apud vos
2 et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim  omnium
est fides
3 fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a  malo
4 confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus  et
facitis et facietis
5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et  patientia
Christi
6 denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu
Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate  et
non secundum traditionem quam acceperunt a nobis
7 ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam  non
inquieti fuimus inter vos
8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et
fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus
9 non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos  formam
daremus vobis ad imitandum nos
10 nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam  si
quis non vult operari nec manducet
11 audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil  operantes
sed curiose agentes
12 his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in  Domino
Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem  manducent
13 vos autem fratres nolite deficere benefacientes
14 quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc  notate
et non commisceamini cum illo ut confundatur
15 et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut  fratrem
16 ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in  omni loco
Dominus cum omnibus vobis
17 salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula  ita
scribo




