Epistula beati Petri apostoli II (2Pt.)
Seconda lettera di Pietro 1
1 Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his qui  coaequalem
nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et  salvatoris Iesu
Christi
2 gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Domini nostri
3 quomodo omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et
pietatem donata est per cognitionem eius qui vocavit nos  propria
gloria et virtute
4 per quae maxima et pretiosa nobis promissa donavit ut per  haec
efficiamini divinae consortes naturae fugientes eius quae  in mundo
est concupiscentiae corruptionem
5 vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide  vestra
virtutem in virtute autem scientiam
6 in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem  patientiam in
patientia autem pietatem
7 in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem  fraternitatis
caritatem
8 haec enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine  fructu
vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione
9 cui enim non praesto sunt haec caecus est et manu temptans
oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum
10 quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam
vestram vocationem et electionem faciatis haec enim facientes  non
peccabitis aliquando
11 sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in  aeternum
regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi
12 propter quod incipiam vos semper commonere de his et quidem
scientes et confirmatos in praesenti veritate
13 iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo  suscitare
vos in commonitione
14 certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum  quod et
Dominus noster Iesus Christus significavit mihi
15 dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum  ut
horum memoriam faciatis
16 non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini  nostri
Iesu Christi virtutem et praesentiam sed speculatores  facti illius
magnitudinis
17 accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa  ad eum
huiuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus  dilectus in quo
mihi conplacui
18 et hanc vocem nos audivimus de caelo adlatam cum essemus  cum ipso
in monte sancto
19 et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis
adtendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec  dies
inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris
20 hoc primum intellegentes quod omnis prophetia scripturae  propria
interpretatione non fit
21 non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia  sed
Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines

Seconda lettera di Pietro 2
1 fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis  erunt
magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et  eum qui emit
eos Dominum negant superducentes sibi celerem  perditionem
2 et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis
blasphemabitur
3 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus
iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat
4 si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus
inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciatos
reservari
5 et originali mundo non pepercit sed octavum Noe iustitiae
praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens
6 et civitates Sodomorum et Gomorraeorum in cinerem redigens
eversione damnavit exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens
7 et iustum Loth oppressum a nefandorum iniuria conversatione  eruit
8 aspectu enim et auditu iustus erat habitans apud eos qui  diem de
die animam iustam iniquis operibus cruciabant
9 novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in  diem
iudicii cruciandos reservare
10 magis autem eos qui post carnem in concupiscentia  inmunditiae
ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi  placentes sectas
non metuunt blasphemantes
11 ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores non  portant
adversum se execrabile iudicium
12 hii vero velut inrationabilia pecora naturaliter in  captionem et
in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in  corruptione sua
et peribunt
13 percipientes mercedem iniustitiae voluptatem existimantes  diei
delicias coinquinationes et maculae deliciis affluentes in  conviviis
suis luxuriantes vobiscum
14 oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti
pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiae  habentes
maledictionis filii
15 derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex  Bosor
qui mercedem iniquitatis amavit
16 correptionem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum in  hominis
voce loquens prohibuit prophetae insipientiam
17 hii sunt fontes sine aqua et nebulae turbinibus exagitatae  quibus
caligo tenebrarum reservatur
18 superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis  carnis
luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore  conversantur
19 libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint  corruptionis a
quo enim quis superatus est huius et servus est
20 si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione  Domini
nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti  superantur
facta sunt eis posteriora deteriora prioribus
21 melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam  post
agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum  est sancto
mandato
22 contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad  suum
vomitum et sus lota in volutabro luti

Seconda lettera di Pietro 3
1 hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in  quibus
excito vestram in commonitione sinceram mentem
2 ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis  prophetis
et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et  salvatoris
3 hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in
deceptione inlusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes
4 dicentes ubi est promissio aut adventus eius ex quo enim  patres
dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturae
5 latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra  de
aqua et per aquam consistens Dei verbo
6 per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit
7 caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt  igni
servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum
8 unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud  Dominum
sicut mille anni et mille anni sicut dies unus
9 non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos  nolens
aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti
10 adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu
transient elementa vero calore solventur
11 cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse  vos in
sanctis conversationibus et pietatibus
12 expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam  caeli
ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent
13 novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius  expectamus
in quibus iustitia habitat
14 propter quod carissimi haec expectantes satis agite  inmaculati et
inviolati ei inveniri in pace
15 et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut  et
carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi  sapientiam
scripsit vobis
16 sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in  quibus
sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et  instabiles
depravant sicut et ceteras scripturas ad suam  ipsorum perditionem
17 vos igitur fratres praescientes custodite ne insipientium  errore
transducti excidatis a propria firmitate
18 crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et
salvatoris Iesu Christi ipsi gloria et nunc et in die  aeternitatis
amen




