Epistula beati Ioannis apostoli II (2Io.)
Seconda lettera di Giovanni 1
1 senior electae dominae et natis eius quos ego diligo in  veritate
et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt  veritatem
2 propter veritatem quae permanet in nobis et nobiscum erit in
aeternum
3 sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a  Christo Iesu
Filio Patris in veritate et caritate
4 gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes  in
veritate sicut mandatum accepimus a Patre
5 et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens  tibi
sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum
6 et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata eius hoc
mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis
7 quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non  confitentur
Iesum Christum venientem in carne hic est seductor  et antichristus
8 videte vosmet ipsos ne perdatis quae operati estis sed ut  mercedem
plenam accipiatis
9 omnis qui praecedit et non manet in doctrina Christi Deum  non
habet qui permanet in doctrina hic et Filium et Patrem  habet
10 si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert nolite  recipere
eum in domum nec have ei dixeritis
11 qui enim dicit illi have communicat operibus illius  malignis
12 plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum  spero
enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium  vestrum plenum
sit
13 salutant te filii sororis tuae electae




