Epistula beati Pauli apostoli ad Corinthios II (2Cor.)
Seconda lettera ai Corinzi 1
1 Paulus apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei et  Timotheus
frater ecclesiae Dei quae est Corinthi cum sanctis  omnibus qui sunt
in universa Achaia
2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu  Christo
3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi Pater
misericordiarum et Deus totius consolationis
4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ut possimus  et ipsi
consolari eos qui in omni pressura sunt per  exhortationem qua
exhortamur et ipsi a Deo
5 quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis ita et per
Christum abundat consolatio nostra
6 sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute sive
exhortamur pro vestra exhortatione quae operatur in tolerantia
earundem passionum quas et nos patimur
7 et spes nostra firma pro vobis scientes quoniam sicut socii
passionum estis sic eritis et consolationis
8 non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra  quae
facta est in Asia quoniam supra modum gravati sumus supra  virtutem
ita ut taederet nos etiam vivere
9 sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus ut non  simus
fidentes in nobis sed in Deo qui suscitat mortuos
10 qui de tantis periculis eripuit nos et eruet in quem  speramus
quoniam et adhuc eripiet
11 adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis ut ex multis  personis
eius quae in nobis est donationis per multos gratiae  agantur pro
nobis
12 nam gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae  quod
in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia  carnali sed
in gratia Dei conversati sumus in mundo abundantius  autem ad vos
13 non enim alia scribimus vobis quam quae legistis et  cognoscitis
spero autem quod usque in finem cognoscetis
14 sicut et cognovistis nos ex parte quia gloria vestra sumus  sicut
et vos nostra in die Domini nostri Iesu Christi
15 et hac confidentia volui prius venire ad vos ut secundam  gratiam
haberetis
16 et per vos transire in Macedoniam et iterum a Macedonia  venire ad
vos et a vobis deduci in Iudaeam
17 cum hoc ergo voluissem numquid levitate usus sum aut quae  cogito
secundum carnem cogito ut sit apud me est et non
18 fidelis autem Deus quia sermo noster qui fit apud vos non  est in
illo est et non
19 Dei enim Filius Iesus Christus qui in vobis per nos  praedicatus
est per me et Silvanum et Timotheum non fuit est et  non sed est in
illo fuit
20 quotquot enim promissiones Dei sunt in illo est ideo et per  ipsum
amen Deo ad gloriam nostram
21 qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit  nos
Deus
22 et qui signavit nos et dedit pignus Spiritus in cordibus  nostris
23 ego autem testem Deum invoco in animam meam quod parcens  vobis
non veni ultra Corinthum
24 non quia dominamur fidei vestrae sed adiutores sumus gaudii
vestri nam fide stetistis

Seconda lettera ai Corinzi 2
1 statui autem hoc ipse apud me ne iterum in tristitia venirem  ad
vos
2 si enim ego contristo vos et quis est qui me laetificet nisi  qui
contristatur ex me
3 et hoc ipsum scripsi ut non cum venero tristitiam super  tristitiam
habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in  omnibus vobis
quia meum gaudium omnium vestrum est
4 nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis  per
multas lacrimas non ut contristemini sed ut sciatis quam  caritatem
habeo abundantius in vobis
5 si quis autem contristavit non me contristavit sed ex parte  ut non
onerem omnes vos
6 sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec quae fit a  pluribus
7 ita ut e contra magis donetis et consolemini ne forte  abundantiori
tristitia absorbeatur qui eiusmodi est
8 propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum caritatem
9 ideo enim et scripsi ut cognoscam experimentum vestrum an in
omnibus oboedientes sitis
10 cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod donavi si  quid
donavi propter vos in persona Christi
11 ut non circumveniamur a Satana non enim ignoramus  cogitationes
eius
12 cum venissem autem Troadem propter evangelium Christi et  ostium
mihi apertum esset in Domino
13 non habui requiem spiritui meo eo quod non invenerim Titum
fratrem meum sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam
14 Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu  et
odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco
15 quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et  in
his qui pereunt
16 aliis quidem odor mortis in mortem aliis autem odor vitae  in
vitam et ad haec quis tam idoneus
17 non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex
sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur

Seconda lettera ai Corinzi 3
1 incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut numquid egemus  sicut
quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis
2 epistula nostra vos estis scripta in cordibus nostris quae  scitur
et legitur ab omnibus hominibus
3 manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a  nobis et
scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in  tabulis lapideis
sed in tabulis cordis carnalibus
4 fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum
5 non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi  ex
nobis sed sufficientia nostra ex Deo est
6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non  litterae
sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem  vivificat
7 quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus  fuit in
gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in  faciem Mosi
propter gloriam vultus eius quae evacuatur
8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria
9 nam si ministratio damnationis gloria est multo magis  abundat
ministerium iustitiae in gloria
10 nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter
excellentem gloriam
11 si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod  manet in
gloria est
12 habentes igitur talem spem multa fiducia utimur
13 et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non
intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuatur
14 sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem  id
ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non  revelatum
quoniam in Christo evacuatur
15 sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est  positum
super cor eorum
16 cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamen
17 Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi  libertas
18 nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in
eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam  a
Domini Spiritu

Seconda lettera ai Corinzi 4
1 ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod misericordiam
consecuti sumus non deficimus
2 sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia  neque
adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis  commendantes
nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram  Deo
3 quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui  pereunt
est opertum
4 in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut  non
fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago  Dei
5 non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum  nos
autem servos vestros per Iesum
6 quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui  inluxit
in cordibus nostris ad inluminationem scientiae  claritatis Dei in
facie Christi Iesu
7 habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut  sublimitas
sit virtutis Dei et non ex nobis
8 in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur  aporiamur sed
non destituimur
9 persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non
perimus
10 semper mortificationem Iesu in corpore nostro  circumferentes ut
et vita Iesu in corporibus nostris  manifestetur
11 semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter  Iesum ut
et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali
12 ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis
13 habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est  credidi
propter quod locutus sum et nos credimus propter quod  et loquimur
14 scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu  suscitabit
et constituet vobiscum
15 omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos  gratiarum
actione abundet in gloriam Dei
16 propter quod non deficimus sed licet is qui foris est  noster homo
corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die  in diem
17 id enim quod in praesenti est momentaneum et leve  tribulationis
nostrae supra modum in sublimitatem aeternum  gloriae pondus operatur
nobis
18 non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non  videntur
quae enim videntur temporalia sunt quae autem non  videntur aeterna
sunt

Seconda lettera ai Corinzi 5
1 scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius  habitationis
dissolvatur quod aedificationem ex Deo habeamus  domum non manufactam
aeternam in caelis
2 nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram quae de  caelo est
superindui cupientes
3 si tamen vestiti non nudi inveniamur
4 nam et qui sumus in tabernaculo ingemescimus gravati eo quod
nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale  est a
vita
5 qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis  pignus
Spiritus
6 audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in  corpore
peregrinamur a Domino
7 per fidem enim ambulamus et non per speciem
8 audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari  a
corpore et praesentes esse ad Deum
9 et ideo contendimus sive absentes sive praesentes placere  illi
10 omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut
referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum  sive
malum
11 scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem
manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris  manifestos
nos esse
12 non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis
gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur  et
non in corde
13 sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobis
14 caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si  unus
pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt
15 et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi  vivant
sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit
16 itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si
cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus
17 si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt  ecce
facta sunt nova
18 omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum  et
dedit nobis ministerium reconciliationis
19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians  sibi non
reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis  verbum
reconciliationis
20 pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante  per
nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo
21 eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut  nos
efficeremur iustitia Dei in ipso

Seconda lettera ai Corinzi 6
1 adiuvantes autem et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei  recipiatis
2 ait enim tempore accepto exaudivi te et in die salutis  adiuvavi te
ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis
3 nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur  ministerium
4 sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros  in
multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in  angustiis
5 in plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in  vigiliis
in ieiuniis
6 in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in  Spiritu
Sancto in caritate non ficta
7 in verbo veritatis in virtute Dei per arma iustitiae a  dextris et
sinistris
8 per gloriam et ignobilitatem per infamiam et bonam famam ut
seductores et veraces sicut qui ignoti et cogniti
9 quasi morientes et ecce vivimus ut castigati et non  mortificati
10 quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos  autem
locupletantes tamquam nihil habentes et omnia possidentes
11 os nostrum patet ad vos o Corinthii cor nostrum dilatatum  est
12 non angustiamini in nobis angustiamini autem in visceribus
vestris
13 eandem autem habentes remunerationem tamquam filiis dico
dilatamini et vos
14 nolite iugum ducere cum infidelibus quae enim participatio
iustitiae cum iniquitate aut quae societas luci ad tenebras
15 quae autem conventio Christi ad Belial aut quae pars fideli  cum
infidele
16 qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis  templum
Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis  et inambulabo
et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus
17 propter quod exite de medio eorum et separamini dicit  Dominus et
inmundum ne tetigeritis
18 et ego recipiam vos et ero vobis in patrem et vos eritis  mihi in
filios et filias dicit Dominus omnipotens

Seconda lettera ai Corinzi 7
1 has igitur habentes promissiones carissimi mundemus nos ab  omni
inquinamento carnis et spiritus perficientes  sanctificationem in
timore Dei
2 capite nos neminem laesimus neminem corrupimus neminem
circumvenimus
3 non ad condemnationem dico praedixi enim quod in cordibus  nostris
estis ad conmoriendum et ad convivendum
4 multa mihi fiducia est apud vos multa mihi gloriatio pro  vobis
repletus sum consolatione superabundo gaudio in omni  tribulatione
nostra
5 nam et cum venissemus Macedoniam nullam requiem habuit caro  nostra
sed omnem tribulationem passi foris pugnae intus timores
6 sed qui consolatur humiles consolatus est nos Deus in  adventu Titi
7 non solum autem in adventu eius sed etiam in solacio quo
consolatus est in vobis referens nobis vestrum desiderium  vestrum
fletum vestram aemulationem pro me ita ut magis  gauderem
8 quoniam et si contristavi vos in epistula non me paenitet et  si
paeniteret videns quod epistula illa et si ad horam vos  contristavit
9 nunc gaudeo non quia contristati estis sed quia contristati  estis
ad paenitentiam contristati enim estis secundum Deum ut  in nullo
detrimentum patiamini ex nobis
10 quae enim secundum Deum tristitia est paenitentiam in  salutem
stabilem operatur saeculi autem tristitia mortem  operatur
11 ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos quantam  in
vobis operatur sollicitudinem sed defensionem sed  indignationem sed
timorem sed desiderium sed aemulationem sed  vindictam in omnibus
exhibuistis vos incontaminatos esse  negotio
12 igitur et si scripsi vobis non propter eum qui fecit  iniuriam nec
propter eum qui passus est sed ad manifestandam  sollicitudinem
nostram quam pro vobis habemus ad vos coram Deo
13 ideo consolati sumus in consolatione autem nostra  abundantius
magis gavisi sumus super gaudium Titi quia refectus  est spiritus
eius ab omnibus vobis
14 et si quid apud illum de vobis gloriatus sum non sum  confusus sed
sicut omnia vobis in veritate locuti sumus ita et  gloriatio nostra
quae fuit ad Titum veritas facta est
15 et viscera eius abundantius in vos sunt reminiscentis  omnium
vestrum oboedientiam quomodo cum timore et tremore  excepistis eum
16 gaudeo quod in omnibus confido in vobis

Seconda lettera ai Corinzi 8
1 notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei quae data est  in
ecclesiis Macedoniae
2 quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii  ipsorum
et altissima paupertas eorum abundavit in divitias  simplicitatis
eorum
3 quia secundum virtutem testimonium illis reddo et supra  virtutem
voluntarii fuerunt
4 cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et  communicationem
ministerii quod fit in sanctos
5 et non sicut speravimus sed semet ipsos dederunt primum  Domino
deinde nobis per voluntatem Dei
6 ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum coepit ita et  perficiat in
vos etiam gratiam istam
7 sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia  et omni
sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac  gratia
abundetis
8 non quasi imperans dico sed per aliorum sollicitudinem etiam
vestrae caritatis ingenitum bonum conprobans
9 scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam  propter vos
egenus factus est cum esset dives ut illius inopia  vos divites
essetis
10 et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non  solum
facere sed et velle coepistis ab anno priore
11 nunc vero et facto perficite ut quemadmodum promptus est  animus
voluntatis ita sit et perficiendi ex eo quod habetis
12 si enim voluntas prompta est secundum id quod habet accepta  est
non secundum quod non habet
13 non enim ut aliis sit remissio vobis autem tribulatio sed  ex
aequalitate
14 in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam  suppleat
ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit  supplementum ut fiat
aequalitas sicut scriptum est
15 qui multum non abundavit et qui modicum non minoravit
16 gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis  in
corde Titi
17 quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior  esset
sua voluntate profectus est ad vos
18 misimus etiam cum illo fratrem cuius laus est in evangelio  per
omnes ecclesias
19 non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes
peregrinationis nostrae in hac gratia quae ministratur a nobis  ad
Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram
20 devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine  quae
ministratur a nobis
21 providemus enim bona non solum coram Deo sed etiam coram
hominibus
22 misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus  in
multis saepe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem
confidentia multa in vos
23 sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive  fratres
nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi
24 ostensionem ergo quae est caritatis vestrae et nostrae  gloriae
pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum

Seconda lettera ai Corinzi 9
1 nam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi
scribere vobis
2 scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior  apud
Macedonas quoniam Achaia parata est ab anno praeterito et  vestra
aemulatio provocavit plurimos
3 misi autem fratres ut ne quod gloriamur de vobis evacuetur  in hac
parte ut quemadmodum dixi parati sitis
4 ne cum venerint mecum Macedones et invenerint vos inparatos
erubescamus nos ut non dicamus vos in hac substantia
5 necessarium ergo existimavi rogare fratres ut praeveniant ad  vos
et praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse  sic quasi
benedictionem non quasi avaritiam
6 hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in
benedictionibus de benedictionibus et metet
7 unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut  ex
necessitate hilarem enim datorem diligit Deus
8 potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis  ut in
omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in  omne opus
bonum
9 sicut scriptum est dispersit dedit pauperibus iustitia eius  manet
in aeternum
10 qui autem administrat semen seminanti et panem ad  manducandum
praestabit et multiplicabit semen vestrum et  augebit incrementa
frugum iustitiae vestrae
11 ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem  quae
operatur per nos gratiarum actionem Deo
12 quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae
desunt sanctis sed etiam abundat per multas gratiarum actiones  in
Domino
13 per probationem ministerii huius glorificantes Deum in
oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et
simplicitate communicationis in illos et in omnes
14 et ipsorum obsecratione pro vobis desiderantium vos propter
eminentem gratiam Dei in vobis
15 gratias Deo super inenarrabili dono eius

Seconda lettera ai Corinzi 10
1 ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et  modestiam
Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens  autem confido
in vobis
2 rogo autem ne praesens audeam per eam confidentiam qua  existimo
audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum  carnem
ambulemus
3 in carne enim ambulantes non secundum carnem militamus
4 nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad
destructionem munitionum consilia destruentes
5 et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei  et in
captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium  Christi
6 et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam cum  impleta
fuerit vestra oboedientia
7 quae secundum faciem sunt videte si quis confidit sibi  Christi se
esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse  Christi est ita et
nos
8 nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate  nostra quam
dedit Dominus in aedificationem et non in  destructionem vestram non
erubescam
9 ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistulas
10 quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes
praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis
11 hoc cogitet qui eiusmodi est quia quales sumus verbo per
epistulas absentes tales et praesentes in facto
12 non enim audemus inserere aut conparare nos quibusdam qui  se
ipsos commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et
conparantes nosmet ipsos nobis
13 nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum  mensuram
regulae quam mensus est nobis Deus mensuram  pertingendi usque ad vos
14 non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos  usque
ad vos enim pervenimus in evangelio Christi
15 non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem
habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari secundum
regulam nostram in abundantiam
16 etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare non in  aliena
regula in his quae praeparata sunt gloriari
17 qui autem gloriatur in Domino glorietur
18 non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem
Dominus commendat

Seconda lettera ai Corinzi 11
1 utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et
subportate me
2 aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro
virginem castam exhibere Christo
3 timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita
corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est  in
Christo
4 nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non
praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis  aut
aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini
5 existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis
6 et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem
manifestatus sum vobis
7 aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos  exaltemini
quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis
8 alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad  ministerium
vestrum
9 et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod  mihi
deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in  omnibus
sine onere me vobis servavi et servabo
10 est veritas Christi in me quoniam haec gloria non  infringetur in
me in regionibus Achaiae
11 quare quia non diligo vos Deus scit
12 quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui  volunt
occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos
13 nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli  transfigurantes se
in apostolos Christi
14 et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum  lucis
15 non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut
ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum
16 iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut
insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier
17 quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in  insipientia
in hac substantia gloriae
18 quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor
19 libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi  sapientes
20 sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis  devorat
si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem  vos caedit
21 secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in  quo
quis audet in insipientia dico audeo et ego
22 Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen Abrahae  sunt et
ego
23 ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in  laboribus
plurimis in carceribus abundantius in plagis supra  modum in mortibus
frequenter
24 a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi
25 ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium  feci
nocte et die in profundo maris fui
26 in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum
periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate
periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis
fratribus
27 in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in
ieiuniis multis in frigore et nuditate
28 praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana
sollicitudo omnium ecclesiarum
29 quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego  non
uror
30 si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor
31 Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in  saecula quod
non mentior
32 Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat  civitatem
Damascenorum ut me conprehenderet
33 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et  effugi manus
eius

Seconda lettera ai Corinzi 12
1 si gloriari oportet non expedit quidem veniam autem ad  visiones et
revelationes Domini
2 scio hominem in Christo ante annos quattuordecim sive in  corpore
nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum  eiusmodi usque ad
tertium caelum
3 et scio huiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus  nescio
Deus scit
4 quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba  quae non
licet homini loqui
5 pro eiusmodi gloriabor pro me autem nihil gloriabor nisi in
infirmitatibus meis
6 nam et si voluero gloriari non ero insipiens veritatem enim  dicam
parco autem ne quis in me existimet supra id quod videt  me aut audit
ex me
7 et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi  stimulus
carnis meae angelus Satanae ut me colaphizet
8 propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me
9 et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in  infirmitate
perficitur libenter igitur gloriabor in  infirmitatibus meis ut
inhabitet in me virtus Christi
10 propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis  in
necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo  cum enim
infirmor tunc potens sum
11 factus sum insipiens vos me coegistis ego enim debui a  vobis
commendari nihil enim minus fui ab his qui sunt supra  modum apostoli
tametsi nihil sum
12 signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni  patientia
signis et prodigiis et virtutibus
13 quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis  nisi
quod ego ipse non gravavi vos donate mihi hanc iniuriam
14 ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero  gravis vobis
non enim quaero quae vestra sunt sed vos nec enim  debent filii
parentibus thesaurizare sed parentes filiis
15 ego autem libentissime inpendam et superinpendar ipse pro
animabus vestris licet plus vos diligens minus diligar
16 sed esto ego vos non gravavi sed cum essem astutus dolo  vos cepi
17 numquid per aliquem eorum quos misi ad vos circumveni vos
18 rogavi Titum et misi cum illo fratrem numquid Titus vos
circumvenit nonne eodem spiritu ambulavimus nonne hisdem  vestigiis
19 olim putatis quod excusemus nos apud vos coram Deo in  Christo
loquimur omnia autem carissimi propter vestram  aedificationem
20 timeo enim ne forte cum venero non quales volo inveniam  vos et
ego inveniar a vobis qualem non vultis ne forte  contentiones
aemulationes animositates dissensiones  detractiones susurrationes
inflationes seditiones sint inter  vos
21 ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos et lugeam  multos
ex his qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam  super
inmunditia et fornicatione et inpudicitia quam gesserunt

Seconda lettera ai Corinzi 13
1 ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium  testium
stabit omne verbum
2 praedixi et praedico ut praesens bis et nunc absens his qui  ante
peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum  non parcam
3 an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi  qui in
vos non infirmatur sed potens est in vobis
4 nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex  virtute Dei
nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo  ex virtute Dei
in vobis
5 vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an  non
cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi  forte
reprobi estis
6 spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi
7 oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati
pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut  reprobi
simus
8 non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro  veritate
9 gaudemus enim quando nos infirmi sumus vos autem potentes  estis
hoc et oramus vestram consummationem
10 ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam  secundum
potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem  et non in
destructionem
11 de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem  sapite
pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum
12 salutate invicem in osculo sancto salutant vos sancti  omnes
13 gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei et  communicatio
Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen




