Epistula beati Pauli apostoli ad Timotheum I (1Tm.)
Prima lettera a Timoteo 1
1 Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei  salvatoris
nostri et Christi Iesu spei nostrae
2 Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo  Patre
et Christo Iesu Domino nostro
3 sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam  ut
denuntiares quibusdam ne aliter docerent
4 neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae
quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in  fide
5 finis autem praecepti est caritas de corde puro et  conscientia
bona et fide non ficta
6 a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium
7 volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae
loquuntur neque de quibus adfirmant
8 scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur
9 sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non
subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis
patricidis et matricidis homicidis
10 fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus
periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur
11 quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod  creditum est
mihi
12 gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino  nostro quia
fidelem me existimavit ponens in ministerio
13 qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed
misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in  incredulitate
14 superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et  dilectione
quae est in Christo Iesu
15 fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus  venit
in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum
16 sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo  ostenderet
Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem  eorum qui credituri
sunt illi in vitam aeternam
17 regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor  et
gloria in saecula saeculorum amen
18 hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum  praecedentes
in te prophetias ut milites in illis bonam  militiam
19 habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes  circa
fidem naufragaverunt
20 ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut
discant non blasphemare

Prima lettera a Timoteo 2
1 obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes
postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus
2 pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et
tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate
3 hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo
4 qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem  veritatis
venire
5 unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus  Iesus
6 qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium
temporibus suis
7 in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem  dico non
mentior doctor gentium in fide et veritate
8 volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine  ira
et disceptatione
9 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et
sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut
margaritis vel veste pretiosa
10 sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera  bona
11 mulier in silentio discat cum omni subiectione
12 docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum  sed
esse in silentio
13 Adam enim primus formatus est deinde Eva
14 et Adam non est seductus mulier autem seducta in  praevaricatione
fuit
15 salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint  in
fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate

Prima lettera a Timoteo 3
1 fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus  desiderat
2 oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris  virum
sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem
3 non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum  non
cupidum
4 suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum  omni
castitate
5 si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae  Dei
diligentiam habebit
6 non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat  diaboli
7 oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui  foris
sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli
8 diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino  deditos
non turpe lucrum sectantes
9 habentes mysterium fidei in conscientia pura
10 et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum  crimen
habentes
11 mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles  in
omnibus
12 diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene  praesunt et
suis domibus
13 qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et
multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu
14 haec tibi scribo sperans venire ad te cito
15 si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei
conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum
veritatis
16 et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod  manifestatum
est in carne iustificatum est in spiritu apparuit  angelis
praedicatum est gentibus creditum est in mundo  adsumptum est in
gloria

Prima lettera a Timoteo 4
1 Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus
discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et  doctrinis
daemoniorum
2 in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium  suam
conscientiam
3 prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad
percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui  cognoverunt
veritatem
4 quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum
gratiarum actione percipitur
5 sanctificatur enim per verbum Dei et orationem
6 haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu
enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es
7 ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad  pietatem
8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas  autem ad
omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc  est et futurae
9 fidelis sermo et omni acceptione dignus
10 in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in  Deum
vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium
11 praecipe haec et doce
12 nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto  fidelium in
verbo in conversatione in caritate in fide in  castitate
13 dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae
14 noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi  per
prophetiam cum inpositione manuum presbyterii
15 haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit
omnibus
16 adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens  et te
ipsum salvum facies et qui te audiunt

Prima lettera a Timoteo 5
1 seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut  fratres
2 anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate
3 viduas honora quae vere viduae sunt
4 si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum  domum
suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim  acceptum est
coram Deo
5 quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et  instat
obsecrationibus et orationibus nocte ac die
6 nam quae in deliciis est vivens mortua est
7 et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint
8 si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet  fidem
negavit et est infideli deterior
9 vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius  viri
uxor
10 in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si
hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem
patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est
11 adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae  fuerint
in Christo nubere volunt
12 habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt
13 simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum  otiosae
sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet
14 volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres  familias esse
nullam occasionem dare adversario maledicti  gratia
15 iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan
16 si qua fidelis habet viduas subministret illis et non  gravetur
ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat
17 qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur
maxime qui laborant in verbo et doctrina
18 dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et  dignus
operarius mercede sua
19 adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub  duobus
et tribus testibus
20 peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant
21 testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec
custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem  declinando
22 manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis
alienis te ipsum castum custodi
23 noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter  stomachum
tuum et frequentes tuas infirmitates
24 quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad  iudicium
quosdam autem et subsequuntur
25 similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se  habent
abscondi non possunt

Prima lettera a Timoteo 6
1 quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore  dignos
arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur
2 qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres  sunt
sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui  beneficii
participes sunt haec doce et exhortare
3 si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus  Domini
nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est  doctrinae
4 superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et  pugnas
verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones  blasphemiae
suspiciones malae
5 conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate  privati
sunt existimantium quaestum esse pietatem
6 est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia
7 nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre  quid
possumus
8 habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus
9 nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et  laqueum
et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt  homines in
interitum et perditionem
10 radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam  appetentes
erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis
11 tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam  pietatem
fidem caritatem patientiam mansuetudinem
12 certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua
vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis  testibus
13 praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo  Iesu qui
testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam  confessionem
14 ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in  adventum
Domini nostri Iesu Christi
15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex  regum et
Dominus dominantium
16 qui solus habet inmortalitatem lucem habitans  inaccessibilem quem
vidit nullus hominum sed nec videre potest  cui honor et imperium
sempiternum amen
17 divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque  sperare
in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis  omnia abunde ad
fruendum
18 bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere
communicare
19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut  adprehendant
veram vitam
20 o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum  novitates et
oppositiones falsi nominis scientiae
21 quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia  tecum


