Epistula beati Pauli apostoli ad Thessalonicenses I (1Th.)
Prima lettera ai Tessalonicesi 1
1 Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium  in Deo
Patre et Domino Iesu Christo gratia vobis et pax
2 gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis memoriam  facientes in
orationibus nostris sine intermissione
3 memores operis fidei vestrae et laboris et caritatis et
sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et  Patrem
nostrum
4 scientes fratres dilecti a Deo electionem vestram
5 quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum  sed et
in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa  sicut scitis
quales fuerimus vobis propter vos
6 et vos imitatores nostri facti estis et Domini excipientes  verbum
in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti
7 ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et  in
Achaia
8 a vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in  Macedonia et
in Achaia sed in omni loco fides vestra quae est  ad Deum profecta
est ita ut non sit nobis necesse quicquam  loqui
9 ipsi enim de nobis adnuntiant qualem introitum habuerimus ad  vos
et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo  vivo et
vero
10 et expectare Filium eius de caelis quem suscitavit ex  mortuis
Iesum qui eripuit nos ab ira ventura

Prima lettera ai Tessalonicesi 2
1 nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad vos quia non  inanis
fuit
2 sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in  Philippis
fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos  evangelium Dei in multa
sollicitudine
3 exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia  neque in
dolo
4 sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium  ita
loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat  corda
nostra
5 neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut  scitis
neque in occasione avaritiae Deus testis est
6 nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab  aliis
7 cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus  lenes
in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos
8 ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non  solum
evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi  nobis
facti estis
9 memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem  nocte
et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus  in vobis
evangelium Dei
10 vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine  querella
vobis qui credidistis fuimus
11 sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater  filios
suos
12 deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut  ambularetis
digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam
13 ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam  cum
accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut  verbum
hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in  vobis qui
credidistis
14 vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei  quae sunt
in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et  vos a
contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis
15 qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos  persecuti
sunt et Deo non placent et omnibus hominibus  adversantur
16 prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant
peccata sua semper praevenit autem ira Dei super illos usque in
finem
17 nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu  non
corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum  multo
desiderio
18 quoniam voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel  et
iterum et inpedivit nos Satanas
19 quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae  nonne
vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius
20 vos enim estis gloria nostra et gaudium

Prima lettera ai Tessalonicesi 3
1 propter quod non sustinentes amplius placuit nobis remanere
Athenis solis
2 et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in  evangelio
Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide  vestra
3 ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis  quod in
hoc positi sumus
4 nam et cum apud vos essemus praedicebamus vobis passuros nos
tribulationes sicut et factum est et scitis
5 propterea et ego amplius non sustinens misi ad cognoscendam  fidem
vestram ne forte temptaverit vos is qui temptat et inanis  fiat labor
noster
6 nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et adnuntiante  nobis
fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri  habetis bonam
semper desiderantes nos videre sicut nos quoque  vos
7 ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate et
tribulatione nostra per vestram fidem
8 quoniam nunc vivimus si vos statis in Domino
9 quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro  vobis in
omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum
10 nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem vestram  et
conpleamus ea quae desunt fidei vestrae
11 ipse autem Deus et Pater noster et Dominus Iesus dirigat  viam
nostram ad vos
12 vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat caritatem  in
invicem et in omnes quemadmodum et nos in vobis
13 ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate  ante Deum
et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu cum  omnibus sanctis
eius amen

Prima lettera ai Tessalonicesi 4
1 de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino  Iesu ut
quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat  ambulare et
placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis
2 scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum
3 haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra
4 ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque  vestrum
suum vas possidere in sanctificatione et honore
5 non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum
6 ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio  fratrem
suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et  praediximus
vobis et testificati sumus
7 non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in  sanctificatione
8 itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam  dedit
Spiritum suum Sanctum in vobis
9 de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere  vobis
ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem
10 etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia
rogamus autem vos fratres ut abundetis magis
11 et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium  agatis et
operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis
12 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius  aliquid
desideretis
13 nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non
contristemini sicut et ceteri qui spem non habent
14 si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita  et Deus
eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo
15 hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus  qui
residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui  dormierunt
16 quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in  tuba
Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt  resurgent primi
17 deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum  illis
in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino  erimus
18 itaque consolamini invicem in verbis istis

Prima lettera ai Tessalonicesi 5
1 de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut  scribamus
vobis
2 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in  nocte
ita veniet
3 cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis  superveniet
interitus sicut dolor in utero habenti et non  effugient
4 vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille  tamquam
fur conprehendat
5 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus  noctis
neque tenebrarum
6 igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii  simus
7 qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte  ebrii
sunt
8 nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei  et
caritatis et galeam spem salutis
9 quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem  salutis
per Dominum nostrum Iesum Christum
10 qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus  simul
cum illo vivamus
11 propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum  sicut
et facitis
12 rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant  inter vos
et praesunt vobis in Domino et monent vos
13 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus  illorum
pacem habete cum eis
14 rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini
pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes
15 videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod  bonum
est sectamini et in invicem et in omnes
16 semper gaudete
17 sine intermissione orate
18 in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in  Christo
Iesu in omnibus vobis
19 Spiritum nolite extinguere
20 prophetias nolite spernere
21 omnia autem probate quod bonum est tenete
22 ab omni specie mala abstinete vos
23 ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer
spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu  Domini
nostri Iesu Christi servetur
24 fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet
25 fratres orate pro nobis
26 salutate fratres omnes in osculo sancto
27 adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis
fratribus
28 gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen




