Epistula beati Petri apostoli I (1Pt.)
Prima lettera di Pietro 1
1 Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis dispersionis  Ponti
Galatiae Cappadociae Asiae et Bithyniae
2 secundum praescientiam Dei Patris in sanctificatione  Spiritus in
oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi  gratia vobis et
pax multiplicetur
3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui  secundum
magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem  vivam per
resurrectionem Iesu Christi ex mortuis
4 in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et
inmarcescibilem conservatam in caelis in vobis
5 qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam
revelari in tempore novissimo
6 in quo exultatis modicum nunc si oportet contristati in  variis
temptationibus
7 ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod  perit per
ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et  honorem in
revelatione Iesu Christi
8 quem cum non videritis diligitis in quem nunc quoque non  videntes
credentes autem exultatis laetitia inenarrabili et  glorificata
9 reportantes finem fidei vestrae salutem animarum
10 de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae  qui de
futura in vobis gratia prophetaverunt
11 scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis  Spiritus
Christi praenuntians eas quae in Christo sunt  passiones et
posteriores glorias
12 quibus revelatum est quia non sibi ipsis vobis autem  ministrabant
ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui  evangelizaverunt vos
Spiritu Sancto misso de caelo in quae  desiderant angeli prospicere
13 propter quod succincti lumbos mentis vestrae sobrii  perfecte
sperate in eam quae offertur vobis gratiam in  revelatione Iesu
Christi
14 quasi filii oboedientiae non configurati prioribus  ignorantiae
vestrae desideriis
15 sed secundum eum qui vocavit vos sanctum et ipsi sancti in  omni
conversatione sitis
16 quoniam scriptum est sancti eritis quia ego sanctus sum
17 et si Patrem invocatis eum qui sine acceptione personarum  iudicat
secundum uniuscuiusque opus in timore incolatus vestri  tempore
conversamini
18 scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti  estis
de vana vestra conversatione paternae traditionis
19 sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et  inmaculati
Christi
20 praecogniti quidem ante constitutionem mundi manifestati  autem
novissimis temporibus propter vos
21 qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit eum a  mortuis
et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in  Deo
22 animas vestras castificantes in oboedientia caritatis in
fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite  adtentius
23 renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per  verbum
Dei vivi et permanentis
24 quia omnis caro ut faenum et omnis gloria eius tamquam flos  faeni
exaruit faenum et flos decidit
25 verbum autem Domini manet in aeternum hoc est autem verbum  quod
evangelizatum est in vos

Prima lettera di Pietro 2
1 deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et  simulationes et
invidias et omnes detractiones
2 sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac  concupiscite ut
in eo crescatis in salutem
3 si gustastis quoniam dulcis Dominus
4 ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem  reprobatum a
Deo autem electum honorificatum
5 et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus  spiritalis
sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias  acceptabiles Deo per
Iesum Christum
6 propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem
summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non
confundetur
7 vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis  quem
reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
8 et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo  nec
credunt in quod et positi sunt
9 vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta  populus
adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de  tenebris vos
vocavit in admirabile lumen suum
10 qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non
consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti
11 carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere  vos a
carnalibus desideriis quae militant adversus animam
12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo  quod
detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis  operibus
considerantes glorificent Deum in die visitationis
13 subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive  regi
quasi praecellenti
14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum
laudem vero bonorum
15 quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere  faciatis
inprudentium hominum ignorantiam
16 quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae  libertatem
sed sicut servi Dei
17 omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem
honorificate
18 servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et  modestis
sed etiam discolis
19 haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet  quis
tristitias patiens iniuste
20 quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis  sed si
benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia  apud Deum
21 in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro  vobis
vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius
22 qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius
23 qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non
comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste
24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super  lignum ut
peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore  sanati estis
25 eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad
pastorem et episcopum animarum vestrarum

Prima lettera di Pietro 3
1 similiter mulieres subditae suis viris ut et si qui non  credunt
verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri  fiant
2 considerantes in timore castam conversationem vestram
3 quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio auri  aut
indumenti vestimentorum cultus
4 sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate  quieti
et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples
5 sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo  ornabant
se subiectae propriis viris
6 sicut Sarra oboediebat Abrahae dominum eum vocans cuius  estis
filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem
7 viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi  infirmiori
vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et  coheredibus gratiae
vitae uti ne inpediantur orationes vestrae
8 in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis  amatores
misericordes humiles
9 non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto  sed e
contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut  benedictionem
hereditate possideatis
10 qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos coerceat
linguam suam a malo et labia eius ne loquantur dolum
11 declinet autem a malo et faciat bonum inquirat pacem et
persequatur eam
12 quia oculi Domini super iustos et aures eius in preces  eorum
vultus autem Domini super facientes mala
13 et quis est qui vobis noceat si boni aemulatores fueritis
14 sed et si quid patimini propter iustitiam beati timorem  autem
eorum ne timueritis et non conturbemini
15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris  parati
semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de  ea quae in
vobis est spe
16 sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut  in eo
quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur  vestram bonam in
Christo conversationem
17 melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati  quam
malefacientes
18 quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro
iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus  autem
spiritu
19 in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens  praedicavit
20 qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei  patientia
in diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci id  est octo animae
salvae factae sunt per aquam
21 quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma non  carnis
depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in  Deum per
resurrectionem Iesu Christi
22 qui est in dextera Dei profectus in caelum subiectis sibi  angelis
et potestatibus et virtutibus

Prima lettera di Pietro 4
1 Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione  armamini
quia qui passus est carne desiit a peccatis
2 ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod  reliquum est
in carne vivat temporis
3 sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium
consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis  vinolentiis
comesationibus potationibus et inlicitis idolorum  cultibus
4 in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem  luxuriae
confusionem blasphemantes
5 qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et  mortuos
6 propter hoc enim et mortuis evangelizatum est ut iudicentur  quidem
secundum homines in carne vivant autem secundum Deum  spiritu
7 omnium autem finis adpropinquavit estote itaque prudentes et
vigilate in orationibus
8 ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem continuam  habentes
quia caritas operit multitudinem peccatorum
9 hospitales invicem sine murmuratione
10 unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam
administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei
11 si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat  tamquam ex
virtute quam administrat Deus ut in omnibus  honorificetur Deus per
Iesum Christum cui est gloria et  imperium in saecula saeculorum amen
12 carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem  vobis
fit quasi novi aliquid vobis contingat
13 sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in
revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes
14 si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae Dei
Spiritus in vobis requiescit
15 nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut  maledicus
aut alienorum appetitor
16 si autem ut Christianus non erubescat glorificet autem Deum  in
isto nomine
17 quoniam tempus ut incipiat iudicium de domo Dei si autem  primum a
nobis qui finis eorum qui non credunt Dei evangelio
18 et si iustus vix salvatur impius et peccator ubi parebit
19 itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem Dei fideli
creatori commendant animas suas in benefactis

Prima lettera di Pietro 5
1 seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis
Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est  gloriae
communicator
2 pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto  sed
spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed  voluntarie
3 neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex  animo
4 et cum apparuerit princeps pastorum percipietis  inmarcescibilem
gloriae coronam
5 similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem
invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit  humilibus
autem dat gratiam
6 humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in  tempore
visitationis
7 omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi  cura
est de vobis
8 sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus  tamquam
leo rugiens circuit quaerens quem devoret
9 cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quae  in
mundo est vestrae fraternitati fieri
10 Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam  gloriam
in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet  confirmabit solidabit
11 ipsi imperium in saecula saeculorum amen
12 per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter  scripsi
obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in  qua state
13 salutat vos quae est in Babylone cumelecta et Marcus filius  meus
14 salutate invicem in osculo sancto gratia vobis omnibus qui  estis
in Christo




