Epistula beati Ioannis apostoli I (1Io.)
Prima lettera di Giovanni 1
1 quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis  nostris
quod perspeximus et manus nostrae temptaverunt de verbo  vitae
2 et vita manifestata est et vidimus et testamur et  adnuntiamus
vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem et  apparuit nobis
3 quod vidimus et audivimus adnuntiamus et vobis ut et vos
societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre  et cum
Filio eius Iesu Christo
4 et haec scribimus vobis ut gaudium nostrum sit plenum
5 et haec est adnuntiatio quam audivimus ab eo et adnuntiamus  vobis
quoniam Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae
6 si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo et in  tenebris
ambulamus mentimur et non facimus veritatem
7 si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce  societatem
habemus ad invicem et sanguis Iesu Filii eius mundat  nos ab omni
peccato
8 si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus  et
veritas in nobis non est
9 si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut  remittat
nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate
10 si dixerimus quoniam non peccavimus mendacem facimus eum et
verbum eius non est in nobis

Prima lettera di Giovanni 2
1 filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis sed et si quis
peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum
2 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris  autem
tantum sed etiam pro totius mundi
3 et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata eius  observemus
4 qui dicit se nosse eum et mandata eius non custodit mendax  est in
hoc veritas non est
5 qui autem servat verbum eius vere in hoc caritas Dei  perfecta est
in hoc scimus quoniam in ipso sumus
6 qui dicit se in ipso manere debet sicut ille ambulavit et  ipse
ambulare
7 carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus  quod
habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod  audistis
8 iterum mandatum novum scribo vobis quod est verum et in ipso  et in
vobis quoniam tenebrae transeunt et lumen verum iam lucet
9 qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris  est
usque adhuc
10 qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo  non
est
11 qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris
ambulat et nescit quo eat quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos  eius
12 scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata  propter
nomen eius
13 scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio  est
scribo vobis adulescentes quoniam vicistis malignum
14 scripsi vobis infantes quoniam cognovistis Patrem scripsi  vobis
patres quia cognovistis eum qui ab initio scripsi vobis  adulescentes
quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet et  vicistis malignum
15 nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt si quis
diligit mundum non est caritas Patris in eo
16 quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et
concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex  Patre
sed ex mundo est
17 et mundus transit et concupiscentia eius qui autem facit
voluntatem Dei manet in aeternum
18 filioli novissima hora est et sicut audistis quia  antichristus
venit nunc antichristi multi facti sunt unde  scimus quoniam
novissima hora est
19 ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent  ex
nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint  quoniam
non sunt omnes ex nobis
20 sed vos unctionem habetis a Sancto et nostis omnia
21 non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem sed quasi
scientibus eam et quoniam omne mendacium ex veritate non est
22 quis est mendax nisi is qui negat quoniam Iesus non est  Christus
hic est antichristus qui negat Patrem et Filium
23 omnis qui negat Filium nec Patrem habet qui confitetur  Filium et
Patrem habet
24 vos quod audistis ab initio in vobis permaneat si in vobis
permanserit quod ab initio audistis et vos in Filio et Patre
manebitis
25 et haec est repromissio quam ipse pollicitus est nobis  vitam
aeternam
26 haec scripsi vobis de eis qui seducunt vos
27 et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis et  non
necesse habetis ut aliquis doceat vos sed sicut unctio eius  docet
vos de omnibus et verum est et non est mendacium et sicut  docuit vos
manete in eo
28 et nunc filioli manete in eo ut cum apparuerit habeamus  fiduciam
et non confundamur ab eo in adventu eius
29 si scitis quoniam iustus est scitote quoniam et omnis qui  facit
iustitiam ex ipso natus est

Prima lettera di Giovanni 3
1 videte qualem caritatem dedit nobis Pater ut filii Dei  nominemur
et sumus propter hoc mundus non novit nos quia non  novit eum
2 carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid  erimus
scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam  videbimus
eum sicuti est
3 et omnis qui habet spem hanc in eo sanctificat se sicut et  ille
sanctus est
4 omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit et peccatum  est
iniquitas
5 et scitis quoniam ille apparuit ut peccata tolleret et  peccatum in
eo non est
6 omnis qui in eo manet non peccat omnis qui peccat non vidit  eum
nec cognovit eum
7 filioli nemo vos seducat qui facit iustitiam iustus est  sicut et
ille iustus est
8 qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus
peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli
9 omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen  ipsius
in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus  est
10 in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui  non
est iustus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum
11 quoniam haec est adnuntiatio quam audistis ab initio ut  diligamus
alterutrum
12 non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum et  propter
quid occidit eum quoniam opera eius maligna erant  fratris autem eius
iusta
13 nolite mirari fratres si odit vos mundus
14 nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam  quoniam
diligimus fratres qui non diligit manet in morte
15 omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quoniam  omnis
homicida non habet vitam aeternam in se manentem
16 in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam  suam
posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere
17 qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum  necesse
habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas  Dei manet in
eo
18 filioli non diligamus verbo nec lingua sed opere et  veritate
19 in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus et in  conspectu eius
suadeamus corda nostra
20 quoniam si reprehenderit nos cor maior est Deus corde  nostro et
novit omnia
21 carissimi si cor non reprehenderit nos fiduciam habemus ad  Deum
22 et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata  eius
custodimus et ea quae sunt placita coram eo facimus
23 et hoc est mandatum eius ut credamus in nomine Filii eius  Iesu
Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis
24 et qui servat mandata eius in illo manet et ipse in eo et  in hoc
scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem nobis  dedit

Prima lettera di Giovanni 4
1 carissimi nolite omni spiritui credere sed probate spiritus  si ex
Deo sint quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum
2 in hoc cognoscitur Spiritus Dei omnis spiritus qui  confitetur
Iesum Christum in carne venisse ex Deo est
3 et omnis spiritus qui solvit Iesum ex Deo non est et hoc est
antichristi quod audistis quoniam venit et nunc iam in mundo  est
4 vos ex Deo estis filioli et vicistis eos quoniam maior est  qui in
vobis est quam qui in mundo
5 ipsi de mundo sunt ideo de mundo loquuntur et mundus eos  audit
6 nos ex Deo sumus qui novit Deum audit nos qui non est ex Deo  non
audit nos in hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum  erroris
7 carissimi diligamus invicem quoniam caritas ex Deo est et  omnis
qui diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum
8 qui non diligit non novit Deum quoniam Deus caritas est
9 in hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium suum
unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum
10 in hoc est caritas non quasi nos dilexerimus Deum sed  quoniam
ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem  pro peccatis
nostris
11 carissimi si sic Deus dilexit nos et nos debemus alterutrum
diligere
12 Deum nemo vidit umquam si diligamus invicem Deus in nobis  manet
et caritas eius in nobis perfecta est
13 in hoc intellegimus quoniam in eo manemus et ipse in nobis
quoniam de Spiritu suo dedit nobis
14 et nos vidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium
salvatorem mundi
15 quisque confessus fuerit quoniam Iesus est Filius Dei Deus  in eo
manet et ipse in Deo
16 et nos cognovimus et credidimus caritati quam habet Deus in  nobis
Deus caritas est et qui manet in caritate in Deo manet et  Deus in eo
17 in hoc perfecta est caritas nobiscum ut fiduciam habeamus  in die
iudicii quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo
18 timor non est in caritate sed perfecta caritas foras mittit
timorem quoniam timor poenam habet qui autem timet non est  perfectus
in caritate
19 nos ergo diligamus quoniam Deus prior dilexit nos
20 si quis dixerit quoniam diligo Deum et fratrem suum oderit  mendax
est qui enim non diligit fratrem suum quem vidit Deum  quem non vidit
quomodo potest diligere
21 et hoc mandatum habemus ab eo ut qui diligit Deum diligat  et
fratrem suum

Prima lettera di Giovanni 5
1 omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est  et
omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est  ex eo
2 in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei cum Deum  diligamus
et mandata eius faciamus
3 haec est enim caritas Dei ut mandata eius custodiamus et  mandata
eius gravia non sunt
4 quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum et haec est
victoria quae vincit mundum fides nostra
5 quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Iesus est
Filius Dei
6 hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus non  in
aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui  testificatur
quoniam Christus est veritas
7 quia tres sunt qui testimonium dant
8 Spiritus et aqua et sanguis et tres unum sunt
9 si testimonium hominum accipimus testimonium Dei maius est  quoniam
hoc est testimonium Dei quod maius est quia  testificatus est de
Filio suo
10 qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non
credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in  testimonio
quod testificatus est Deus de Filio suo
11 et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis  Deus et
haec vita in Filio eius est
12 qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam  non
habet
13 haec scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis  aeternam qui
creditis in nomine Filii Dei
14 et haec est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque
petierimus secundum voluntatem eius audit nos
15 et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus scimus  quoniam
habemus petitiones quas postulavimus ab eo
16 qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet  et
dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad  mortem non
pro illo dico ut roget
17 omnis iniquitas peccatum est et est peccatum non ad mortem
18 scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed
generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum
19 scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno  positus
est
20 et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut
cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est  verus
Deus et vita aeterna
21 filioli custodite vos a simulacris




