Epistula beati Pauli apostoli ad Corinthios I (1Cor.)
Prima lettera ai Corinzi 1
1 Paulus vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et
Sosthenes frater
2 ecclesiae Dei quae est Corinthi sanctificatis in Christo  Iesu
vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini  nostri Iesu
Christi in omni loco ipsorum et nostro
3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu  Christo
4 gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quae data  est
vobis in Christo Iesu
5 quia in omnibus divites facti estis in illo in omni verbo et  in
omni scientia
6 sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis
7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus  revelationem
Domini nostri Iesu Christi
8 qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die  adventus
Domini nostri Iesu Christi
9 fidelis Deus per quem vocati estis in societatem Filii eius  Iesu
Christi Domini nostri
10 obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu  Christi ut
id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata  sitis autem
perfecti in eodem sensu et in eadem sententia
11 significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab his qui  sunt
Chloes quia contentiones inter vos sunt
12 hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit ego quidem  sum
Pauli ego autem Apollo ego vero Cephae ego autem Christi
13 divisus est Christus numquid Paulus crucifixus est pro  vobis aut
in nomine Pauli baptizati estis
14 gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum  et
Gaium
15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis
16 baptizavi autem et Stephanae domum ceterum nescio si quem  alium
baptizaverim
17 non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non  in
sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi
18 verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est his  autem qui
salvi fiunt id est nobis virtus Dei est
19 scriptum est enim perdam sapientiam sapientium et  prudentiam
prudentium reprobabo
20 ubi sapiens ubi scriba ubi conquisitor huius saeculi nonne
stultam fecit Deus sapientiam huius mundi
21 nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per  sapientiam Deum
placuit Deo per stultitiam praedicationis  salvos facere credentes
22 quoniam et Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam  quaerunt
23 nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem
scandalum gentibus autem stultitiam
24 ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis Christum Dei  virtutem
et Dei sapientiam
25 quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus et quod
infirmum est Dei fortius est hominibus
26 videte enim vocationem vestram fratres quia non multi  sapientes
secundum carnem non multi potentes non multi nobiles
27 sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat  sapientes et
infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia
28 et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et quae  non sunt
ut ea quae sunt destrueret
29 ut non glorietur omnis caro in conspectu eius
30 ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est  sapientia
nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio
31 ut quemadmodum scriptum est qui gloriatur in Domino  glorietur

Prima lettera ai Corinzi 2
1 et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem
sermonis aut sapientiae adnuntians vobis testimonium Christi
2 non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum  Christum
et hunc crucifixum
3 et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud  vos
4 et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus  sapientiae
verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis
5 ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute  Dei
6 sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero  non
huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur
7 sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est  quam
praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram
8 quam nemo principum huius saeculi cognovit si enim  cognovissent
numquam Dominum gloriae crucifixissent
9 sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris  audivit nec
in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his  qui diligunt illum
10 nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim  omnia
scrutatur etiam profunda Dei
11 quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus  hominis
qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi  Spiritus Dei
12 nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex  Deo
est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis
13 quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis  sed in
doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes
14 animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei
stultitia est enim illi et non potest intellegere quia  spiritaliter
examinatur
15 spiritalis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur
16 quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem
sensum Christi habemus

Prima lettera ai Corinzi 3
1 et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed  quasi
carnalibus tamquam parvulis in Christo
2 lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne  nunc
quidem potestis adhuc enim estis carnales
3 cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales  estis et
secundum hominem ambulatis
4 cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego  Apollo
nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero  Paulus
5 ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus  dedit
6 ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit
7 itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui
incrementum dat Deus
8 qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem
propriam mercedem accipiet secundum suum laborem
9 Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei  aedificatio
estis
10 secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens  architectus
fundamentum posui alius autem superaedificat  unusquisque autem
videat quomodo superaedificet
11 fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod  positum
est qui est Christus Iesus
12 si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum  argentum
lapides pretiosos ligna faenum stipulam
13 uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit  quia in
igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis  probabit
14 si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem  accipiet
15 si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem  salvus erit
sic tamen quasi per ignem
16 nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in  vobis
17 si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus  templum
enim Dei sanctum est quod estis vos
18 nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in  hoc
saeculo stultus fiat ut sit sapiens
19 sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum  est
enim conprehendam sapientes in astutia eorum
20 et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam  vanae
sunt
21 itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt
22 sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita  sive
mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt
23 vos autem Christi Christus autem Dei

Prima lettera ai Corinzi 4
1 sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores
mysteriorum Dei
2 hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis  inveniatur
3 mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano  die sed
neque me ipsum iudico
4 nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum  qui
autem iudicat me Dominus est
5 itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus  qui
et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit  consilia
cordium et tunc laus erit unicuique a Deo
6 haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos  ut in
nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus  alterum
infletur pro alio
7 quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti  si
autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis
8 iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis  regnastis et
utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus
9 puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam  morti
destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis  et
hominibus
10 nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo  nos
infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles
11 usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et
colaphis caedimur et instabiles sumus
12 et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et  benedicimus
persecutionem patimur et sustinemus
13 blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi  facti
sumus omnium peripsima usque adhuc
14 non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos  carissimos
moneo
15 nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non  multos
patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui
16 rogo ergo vos imitatores mei estote
17 ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus  et
fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt  in
Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo
18 tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam
19 veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam  non
sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem
20 non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute
21 quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et  spiritu
mansuetudinis

Prima lettera ai Corinzi 5
1 omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio  qualis nec
inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat
2 et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut  tollatur de
medio vestrum qui hoc opus fecit
3 ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam  iudicavi ut
praesens eum qui sic operatus est
4 in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et  meo
spiritu cum virtute Domini Iesu
5 tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus  salvus
sit in die Domini Iesu
6 non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum  totam
massam corrumpit
7 expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut  estis
azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus
8 itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento  malitiae
et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis
9 scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis
10 non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus  aut
idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse
11 nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater
nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut
maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere
12 quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his  qui
intus sunt vos iudicatis
13 nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex  vobis
ipsis

Prima lettera ai Corinzi 6
1 audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum  iudicari
apud iniquos et non apud sanctos
2 an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in  vobis
iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis
3 nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia
4 saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui  sunt in
ecclesia illos constituite ad iudicandum
5 ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens  quisquam
qui possit iudicare inter fratrem suum
6 sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud  infideles
7 iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis  inter
vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis  fraudem
patimini
8 sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus
9 an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite  errare
neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri
10 neque molles neque masculorum concubitores neque fures  neque
avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum  Dei
possidebunt
11 et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati  estis
sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu  Christi et in
Spiritu Dei nostri
12 omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent  sed
ego sub nullius redigar potestate
13 esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec  destruet
corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus  corpori
14 Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per  virtutem
suam
15 nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens  ergo
membra Christi faciam membra meretricis absit
16 an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus  efficitur
erunt enim inquit duo in carne una
17 qui autem adheret Domino unus spiritus est
18 fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo  extra
corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat
19 an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus  Sancti qui
in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri
20 empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum  in
corpore vestro

Prima lettera ai Corinzi 7
1 de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non  tangere
2 propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat  et
unaquaeque suum virum habeat
3 uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro
4 mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter  autem
et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier
5 nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut
vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet  vos
Satanas propter incontinentiam vestram
6 hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium
7 volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed unusquisque
proprium habet donum ex Deo alius quidem sic alius vero sic
8 dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic  maneant
sicut et ego
9 quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam  uri
10 his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed
Dominus uxorem a viro non discedere
11 quod si discesserit manere innuptam aut viro suo  reconciliari et
vir uxorem ne dimittat
12 nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem  habet
infidelem et haec consentit habitare cum illo non  dimittat illam
13 et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit  habitare
cum illa non dimittat virum
14 sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et
sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin  filii
vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt
15 quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti
subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit  nos
Deus
16 unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis  vir si
mulierem salvam facies
17 nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut  vocavit
Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo
18 circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in
praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur
19 circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed  observatio
mandatorum Dei
20 unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat
21 servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber  fieri
magis utere
22 qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini
similiter qui liber vocatus est servus est Christi
23 pretio empti estis nolite fieri servi hominum
24 unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud  Deum
25 de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium  autem
do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim  fidelis
26 existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem
quoniam bonum est homini sic esse
27 alligatus es uxori noli quaerere solutionem solutus es ab  uxore
noli quaerere uxorem
28 si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo  non
peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego  autem
vobis parco
29 hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut  qui
habent uxores tamquam non habentes sint
30 et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non
gaudentes et qui emunt tamquam non possidentes
31 et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur praeterit enim
figura huius mundi
32 volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est
sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deo
33 qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi  quomodo
placeat uxori et divisus est
34 et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit  sancta
et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae  sunt mundi
quomodo placeat viro
35 porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis  iniciam
sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat  sine
inpedimento Dominum observandi
36 si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua  quod
sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non  peccat
nubat
37 nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem
potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in  corde suo
servare virginem suam bene facit
38 igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit et  qui
non iungit melius facit
39 mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si
dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino
40 beatior autem erit si sic permanserit secundum meum  consilium
puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo

Prima lettera ai Corinzi 8
1 de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes  scientiam
habemus scientia inflat caritas vero aedificat
2 si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit  quemadmodum
oporteat eum scire
3 si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo
4 de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est  idolum
in mundo et quod nullus Deus nisi unus
5 nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra
siquidem sunt dii multi et domini multi
6 nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et  unus
Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum
7 sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia  usque
nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia  ipsorum cum
sit infirma polluitur
8 esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus
deficiemus neque si manducaverimus abundabimus
9 videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat
infirmibus
10 si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio
recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma  aedificabitur ad
manducandum idolothyta
11 et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem  Christus
mortuus est
12 sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam  eorum
infirmam in Christo peccatis
13 quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo  carnem
in aeternum ne fratrem meum scandalizem

Prima lettera ai Corinzi 9
1 non sum liber non sum apostolus nonne Iesum Dominum nostrum  vidi
non opus meum vos estis in Domino
2 si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam  signaculum
apostolatus mei vos estis in Domino
3 mea defensio apud eos qui me interrogant haec est
4 numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi
5 numquid non habemus potestatem sororem mulierem  circumducendi
sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et  Cephas
6 aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc  operandi
7 quis militat suis stipendiis umquam quis plantat vineam et  fructum
eius non edit quis pascit gregem et de lacte gregis non  manducat
8 numquid secundum hominem haec dico an et lex haec non dicit
9 scriptum est enim in lege Mosi non alligabis os bovi  trituranti
numquid de bubus cura est Deo
10 an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt  quoniam
debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe  fructus
percipiendi
11 si nos vobis spiritalia seminavimus magnum est si nos  carnalia
vestra metamus
12 si alii potestatis vestrae participes sunt non potius nos  sed non
usi sumus hac potestate sed omnia sustinemus ne quod  offendiculum
demus evangelio Christi
13 nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario  sunt
edunt qui altario deserviunt cum altario participantur
14 ita et Dominus ordinavit his qui evangelium adnuntiant de
evangelio vivere
15 ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem haec ut  ita
fiant in me bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam  meam quis
evacuet
16 nam si evangelizavero non est mihi gloria necessitas enim  mihi
incumbit vae enim mihi est si non evangelizavero
17 si enim volens hoc ago mercedem habeo si autem invitus
dispensatio mihi credita est
18 quae est ergo merces mea ut evangelium praedicans sine  sumptu
ponam evangelium ut non abutar potestate mea in  evangelio
19 nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut  plures
lucri facerem
20 et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus ut Iudaeos lucrarer
21 his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non  essem sub
lege ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui  sine lege erant
tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non  essem sed in lege
essem Christi ut lucri facerem eos qui sine  lege erant
22 factus sum infirmis infirmus ut infirmos lucri facerem  omnibus
omnia factus sum ut omnes facerem salvos
23 omnia autem facio propter evangelium ut particeps eius  efficiar
24 nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem  currunt sed
unus accipit bravium sic currite ut conprehendatis
25 omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet  et illi
quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem  incorruptam
26 ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non  quasi
aerem verberans
27 sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte  cum
aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar

Prima lettera ai Corinzi 10
1 nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes  sub
nube fuerunt et omnes mare transierunt
2 et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari
3 et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt
4 et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de
spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus
5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam  prostrati sunt
in deserto
6 haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus  concupiscentes
malorum sicut et illi concupierunt
7 neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis
quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et
surrexerunt ludere
8 neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et
ceciderunt una die viginti tria milia
9 neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et  a
serpentibus perierunt
10 neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et
perierunt ab exterminatore
11 haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt  autem
ad correptionem nostram in quos fines saeculorum  devenerunt
12 itaque qui se existimat stare videat ne cadat
13 temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem  Deus qui
non patietur vos temptari super id quod potestis sed  faciet cum
temptatione etiam proventum ut possitis sustinere
14 propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura
15 ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico
16 calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio
sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne  participatio
corporis Domini est
17 quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de  uno
pane participamur
18 videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias  participes
sunt altaris
19 quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod  idolum
sit aliquid
20 sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo  nolo autem
vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem  Domini bibere et
calicem daemoniorum
21 non potestis mensae Domini participes esse et mensae  daemoniorum
22 an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia  licent
sed non omnia expediunt
23 omnia licent sed non omnia aedificant
24 nemo quod suum est quaerat sed quod alterius
25 omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes  propter
conscientiam
26 Domini est terra et plenitudo eius
27 si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis
adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam
28 si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite
manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam
29 conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim
libertas mea iudicatur ab alia conscientia
30 si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod  gratias
ago
31 sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis  omnia in
gloriam Dei facite
32 sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae  Dei
33 sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod  mihi
utile est sed quod multis ut salvi fiant

Prima lettera ai Corinzi 11
1 imitatores mei estote sicut et ego Christi
2 laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et  sicut
tradidi vobis praecepta mea tenetis
3 volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est  caput
autem mulieris vir caput vero Christi Deus
4 omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput  suum
5 omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite  deturpat
caput suum unum est enim atque si decalvetur
6 nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est  mulieri
tonderi aut decalvari velet caput suum
7 vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria  est Dei
mulier autem gloria viri est
8 non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro
9 etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier  propter
virum
10 ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter  angelos
11 verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro  in
Domino
12 nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia  autem ex
Deo
13 vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum
14 nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat
ignominia est illi
15 mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam  capilli pro
velamine ei dati sunt
16 si quis autem videtur contentiosus esse nos talem  consuetudinem
non habemus neque ecclesiae Dei
17 hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in
deterius convenitis
18 primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio  scissuras
esse et ex parte credo
19 nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt  manifesti
fiant in vobis
20 convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam  cenam
manducare
21 unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et  alius
quidem esurit alius autem ebrius est
22 numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut
ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent  quid
dicam vobis laudo vos in hoc non laudo
23 ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam  Dominus
Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem
24 et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro  vobis
hoc facite in meam commemorationem
25 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix  novum
testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque  bibetis in
meam commemorationem
26 quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem  bibetis
mortem Domini adnuntiatis donec veniat
27 itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem  Domini
indigne reus erit corporis et sanguinis Domini
28 probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de  calice
bibat
29 qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat  et
bibit non diiudicans corpus
30 ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt  multi
31 quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur
32 dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc  mundo
damnemur
33 itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem
expectate
34 si quis esurit domi manducet ut non in iudicium  conveniatis
cetera autem cum venero disponam

Prima lettera ai Corinzi 12
1 de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres
2 scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout
ducebamini euntes
3 ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens  dicit
anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in  Spiritu
Sancto
4 divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus
5 et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus
6 et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur  omnia
in omnibus
7 unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem
8 alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem  sermo
scientiae secundum eundem Spiritum
9 alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno  Spiritu
10 alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio  spirituum
alii genera linguarum alii interpretatio sermonum
11 haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus  dividens
singulis prout vult
12 sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia  autem
membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et  Christus
13 etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati  sumus
sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes  unum
Spiritum potati sumus
14 nam et corpus non est unum membrum sed multa
15 si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore  non ideo
non est de corpore
16 et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore  non
ideo non est de corpore
17 si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi  odoratus
18 nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore  sicut
voluit
19 quod si essent omnia unum membrum ubi corpus
20 nunc autem multa quidem membra unum autem corpus
21 non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut  iterum
caput pedibus non estis mihi necessarii
22 sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora  esse
necessariora sunt
23 et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his  honorem
abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra
abundantiorem honestatem habent
24 honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit  corpus ei
cui deerat abundantiorem tribuendo honorem
25 ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem  sollicita
sint membra
26 et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra  sive
gloriatur unum membrum congaudent omnia membra
27 vos autem estis corpus Christi et membra de membro
28 et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos
secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias
curationum opitulationes gubernationes genera linguarum
29 numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid  omnes
doctores
30 numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent  curationum
numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes  interpretantur
31 aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem  viam
vobis demonstro

Prima lettera ai Corinzi 13
1 si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non  habeam
factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens
2 et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem
scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam  caritatem
autem non habuero nihil sum
3 et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas  et si
tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non  habuero nihil
mihi prodest
4 caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non  agit
perperam non inflatur
5 non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur  non
cogitat malum
6 non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati
7 omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet
8 caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive  linguae
cessabunt sive scientia destruetur
9 ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus
10 cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex  parte
est
11 cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut  parvulus
cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi  quae erant
parvuli
12 videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad  faciem
nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et  cognitus sum
13 nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem  his est
caritas

Prima lettera ai Corinzi 14
1 sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut
prophetetis
2 qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo  nemo enim
audit Spiritu autem loquitur mysteria
3 nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et
exhortationem et consolationes
4 qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem  prophetat
ecclesiam aedificat
5 volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare  nam
maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si  forte ut
interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat
6 nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid  vobis
prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut  scientia aut
prophetia aut in doctrina
7 tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive  cithara
nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur  quod canitur
aut quod citharizatur
8 etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum
9 ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis  quomodo
scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes
10 tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil  sine
voce est
11 si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus  et qui
loquitur mihi barbarus
12 sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad  aedificationem
ecclesiae quaerite ut abundetis
13 et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur
14 nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine  fructu
est
15 quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu
psallam et mente
16 ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae  quomodo
dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas  nescit
17 nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur
18 gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor
19 sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et  alios
instruam quam decem milia verborum in lingua
20 fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli  estote
sensibus autem perfecti estote
21 in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis  aliis
loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus
22 itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed  infidelibus
prophetia autem non infidelibus sed fidelibus
23 si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes  linguis
loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne  dicent quod
insanitis
24 si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel  idiota
convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus
25 occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in  faciem
adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est
26 quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum  psalmum
habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet
interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant
27 sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres  et per
partes et unus interpretetur
28 si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi  autem
loquatur et Deo
29 prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent
30 quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat
31 potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes  discant et
omnes exhortentur
32 et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt
33 non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus
ecclesiis sanctorum
34 mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis  loqui sed
subditas esse sicut et lex dicit
35 si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent  turpe
est enim mulieri loqui in ecclesia
36 an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit
37 si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat  quae
scribo vobis quia Domini sunt mandata
38 si quis autem ignorat ignorabitur
39 itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis  nolite
prohibere
40 omnia autem honeste et secundum ordinem fiant

Prima lettera ai Corinzi 15
1 notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi  vobis
quod et accepistis in quo et statis
2 per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si  tenetis
nisi si frustra credidistis
3 tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam  Christus
mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas
4 et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum
scripturas
5 et quia visus est Cephae et post haec undecim
6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex  quibus
multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt
7 deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus
8 novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi
9 ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari
apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei
10 gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me  vacua non
fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego  autem sed gratia
Dei mecum
11 sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis
12 si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis  quomodo
quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum  non est
13 si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus  resurrexit
14 si autem Christus non resurrexit inanis est ergo  praedicatio
nostra inanis est et fides vestra
15 invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium  diximus
adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non  suscitavit si
mortui non resurgunt
16 nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit
17 quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra  adhuc enim
estis in peccatis vestris
18 ergo et qui dormierunt in Christo perierunt
19 si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus  miserabiliores
sumus omnibus hominibus
20 nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae  dormientium
21 quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio
mortuorum
22 et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes
vivificabuntur
23 unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde  hii qui
sunt Christi in adventu eius
24 deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum  evacuaverit
omnem principatum et potestatem et virtutem
25 oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub
pedibus eius
26 novissima autem inimica destruetur mors omnia enim  subiecit sub
pedibus eius cum autem dicat
27 omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei  omnia
28 cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius  subiectus
erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia  in omnibus
29 alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si  omnino
mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis
30 ut quid et nos periclitamur omni hora
31 cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in  Christo
Iesu Domino nostro
32 si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi  prodest
si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim  moriemur
33 nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala
34 evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei  quidam
habent ad reverentiam vobis loquor
35 sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem  corpore
veniunt
36 insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius  moriatur
37 et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed  nudum
granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum
38 Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique  seminum
proprium corpus
39 non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum  alia caro
volucrum alia autem piscium
40 et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem
caelestium gloria alia autem terrestrium
41 alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas
stellarum stella enim ab stella differt in claritate
42 sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione  surgit in
incorruptione
43 seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in
infirmitate surgit in virtute
44 seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est  corpus
animale est et spiritale sic et scriptum est
45 factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus  Adam in
spiritum vivificantem
46 sed non prius quod spiritale est sed quod animale est  deinde quod
spiritale
47 primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo  caelestis
48 qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales  et
caelestes
49 igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et  imaginem
caelestis
50 hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei
possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit
51 ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non  omnes
inmutabimur
52 in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et  mortui
resurgent incorrupti et nos inmutabimur
53 oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et  mortale
hoc induere inmortalitatem
54 cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet  sermo qui
scriptus est absorta est mors in victoria
55 ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus
56 stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex
57 Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum  nostrum
Iesum Christum
58 itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles
abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester  non est
inanis in Domino

Prima lettera ai Corinzi 16
1 de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi  ecclesiis
Galatiae ita et vos facite
2 per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat  recondens quod
ei beneplacuerit ut non cum venero tunc  collectae fiant
3 cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas  hos
mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem
4 quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibunt
5 veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam  Macedoniam
pertransibo
6 apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me
deducatis quocumque iero
7 nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me  aliquantum
temporis manere apud vos si Dominus permiserit
8 permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten
9 ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et  adversarii multi
10 si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud  vos
opus enim Domini operatur sicut et ego
11 ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut  veniat
ad me expecto enim illum cum fratribus
12 de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos  cum
fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret  veniet autem
cum ei vacuum fuerit
13 vigilate state in fide viriliter agite et confortamini
14 omnia vestra in caritate fiant
15 obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et  Fortunati
quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium  sanctorum
ordinaverunt se ipsos
16 ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et  laboranti
17 gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et  Achaici
quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt
18 refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite  ergo qui
eiusmodi sunt
19 salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum  Aquila
et Prisca cum domestica sua ecclesia
20 salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo  sancto
21 salutatio mea manu Pauli
22 si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema  maranatha
23 gratia Domini Iesu vobiscum
24 caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu amen




