Zacharias (Zc.)
Zaccaria 1
1 in mense octavo in anno secundo Darii factum est verbum  Domini ad
Zacchariam filium Barachiae filium Addo prophetam  dicens
2 iratus est Dominus super patres vestros iracundia
3 et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum convertimini  ad me
ait Dominus exercituum et convertar ad vos dicit Dominus  exercituum
4 ne sitis sicut patres vestri ad quos clamabant prophetae  priores
dicentes haec dicit Dominus exercituum convertimini de  viis vestris
malis et cogitationibus vestris pessimis et non  audierunt neque
adtenderunt ad me dicit Dominus
5 patres vestri ubi sunt et prophetae numquid in sempiternum  vivent
6 verumtamen verba mea et legitima mea quae mandavi servis  meis
prophetis numquid non conprehenderunt patres vestros et  conversi
sunt et dixerunt sicut cogitavit Dominus exercituum  facere nobis
secundum vias nostras et secundum adinventiones  nostras fecit nobis
7 in die vicesima et quarta undecimo mense sabath in anno  secundo
Darii factum est verbum Domini ad Zacchariam filium  Barachiae filium
Addo prophetam dicens
8 vidi per noctem et ecce vir ascendens super equum rufum et  ipse
stabat inter myrteta quae erant in profundo et post eum  equi rufi
varii et albi
9 et dixi quid sunt isti domine mi et dixit ad me angelus qui
loquebatur in me ego ostendam tibi quid sint haec
10 et respondit vir qui stabat inter myrteta et dixit isti  sunt quos
misit Dominus ut perambularent terram
11 et responderunt angelo Domini qui stabat inter myrteta et
dixerunt perambulavimus terram et ecce omnis terra habitatur et
quiescit
12 et respondit angelus Domini et dixit Domine exercituum  usquequo
tu non misereberis Hierusalem et urbium Iuda quibus  iratus es iste
septuagesimus annus est
13 et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona  verba
consolatoria
14 et dixit ad me angelus qui loquebatur in me clama dicens  haec
dicit Dominus exercituum zelatus sum Hierusalem et Sion  zelo magno
15 et ira magna ego irascor super gentes opulentas quia ego  iratus
sum parum ipsi vero adiuverunt in malum
16 propterea haec dicit Dominus revertar ad Hierusalem in
misericordiis domus mea aedificabitur in ea ait Dominus  exercituum
et perpendiculum extendetur super Hierusalem
17 adhuc clama dicens haec dicit Dominus exercituum adhuc  affluent
civitates meae bonis et consolabitur Dominus adhuc  Sion et eliget
adhuc Hierusalem
18 et levavi oculos meos et vidi et ecce quattuor cornua
19 et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid sunt haec et  dixit
ad me haec sunt cornua quae ventilaverunt Iudam et  Israhel et
Hierusalem
20 et ostendit mihi Dominus quattuor fabros
21 et dixi quid isti veniunt facere qui ait dicens haec sunt  cornua
quae ventilaverunt Iudam per singulos viros et nemo  eorum levavit
caput suum et venerunt isti deterrere ea ut  deiciant cornua gentium
quae levaverunt cornu super terram Iuda  ut dispergerent eam

Zaccaria 2
1 et levavi oculos meos et vidi et ecce vir et in manu eius
funiculus mensorum
2 et dixi quo tu vadis et dixit ad me ut metiar Hierusalem et  videam
quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius
3 et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur et angelus  alius
egrediebatur in occursum eius
4 et dixit ad eum curre loquere ad puerum istum dicens absque  muro
habitabitur Hierusalem prae multitudine hominum et  iumentorum in
medio eius
5 et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu et in  gloria ero
in medio eius
6 o o fugite de terra aquilonis dicit Dominus quoniam in  quattuor
ventos caeli dispersi vos dicit Dominus
7 o Sion fuge quae habitas apud filiam Babylonis
8 quia haec dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad  gentes
quae spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit  pupillam oculi
eius
9 quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt praedae his  qui
serviebant sibi et cognoscetis quia Dominus exercituum  misit me
10 lauda et laetare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo  in
medio tui ait Dominus
11 et adplicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et  erunt
mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia  Dominus
exercituum misit me ad te
12 et possidebit Dominus Iudam partem suam in terra  sanctificata et
eliget adhuc Hierusalem
13 sileat omnis caro a facie Domini quia consurrexit de  habitaculo
sancto suo

Zaccaria 3
1 et ostendit mihi Iesum sacerdotem magnum stantem coram  angelo
Domini et Satan stabat a dextris eius ut adversaretur ei
2 et dixit Dominus ad Satan increpet Dominus in te Satan et  increpet
Dominus in te qui elegit Hierusalem numquid non iste  torris est
erutus de igne
3 et Iesus erat indutus vestibus sordidis et stabat ante  faciem
angeli
4 qui respondit et ait ad eos qui stabant coram se dicens  auferte
vestimenta sordida ab eo et dixit ad eum ecce abstuli a  te
iniquitatem tuam et indui te mutatoriis
5 et dixit ponite cidarim mundam super caput eius et posuerunt
cidarim mundam super caput eius et induerunt eum vestibus et  angelus
Domini stabat
6 et contestabatur angelus Domini Iesum dicens
7 haec dicit Dominus exercituum si in viis meis ambulaveris et
custodiam meam custodieris tu quoque iudicabis domum meam et
custodies atria mea et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic
adsistunt
8 audi Iesu sacerdos magne tu et amici tui qui habitant coram  te
quia viri portendentes sunt ecce enim ego adducam servum  meum
orientem
9 quia ecce lapis quem dedi coram Iesu super lapidem unum  septem
oculi sunt ecce ego celabo sculpturam eius ait Dominus  exercituum et
auferam iniquitatem terrae illius in die una
10 in die illa dicit Dominus exercituum vocabit vir amicum  suum
subter vineam et subter ficum

Zaccaria 4
1 et reversus est angelus qui loquebatur in me et suscitavit  me
quasi virum qui suscitatur de somno suo
2 et dixit ad me quid tu vides et dixi vidi et ecce  candelabrum
aureum totum et lampas eius super caput ipsius et  septem lucernae
eius super illud septem et septem infusoria  lucernis quae erant
super caput illius
3 et duae olivae super illud una a dextris lampadis et una a
sinistris eius
4 et respondi et aio ad angelum qui loquebatur in me dicens  quid
sunt haec domine mi
5 et respondit angelus qui loquebatur in me et dixit ad me  numquid
nescis quid sunt haec et dixi non domine mi
6 et respondit et ait ad me dicens hoc est verbum Domini ad
Zorobabel dicens non in exercitu nec in robore sed in spiritu  meo
dicit Dominus exercituum
7 quis tu mons magne coram Zorobabel in planum et educet  lapidem
primarium et exaequabit gratiam gratiae eius
8 et factum est verbum Domini ad me dicens
9 manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus eius  perficient
eam et scietis quia Dominus exercituum misit me ad  vos
10 quis enim despexit dies parvos et laetabuntur et videbunt  lapidem
stagneum in manu Zorobabel septem isti oculi Domini qui  discurrunt
in universa terra
11 et respondi et dixi ad eum quid sunt duae olivae istae ad  dextram
candelabri et ad sinistram eius
12 et respondi secundo et dixi ad eum quid sunt duae spicae  olivarum
quae sunt iuxta duo rostra aurea in quibus sunt  suffusoria ex auro
13 et ait ad me dicens numquid nescis quid sunt haec et dixi  non
domine
14 et dixit isti duo filii olei qui adsistunt Dominatori  universae terrae

Zaccaria 5
1 et conversus sum et levavi oculos meos et vidi et ecce  volumen
volans
2 et dixit ad me quid tu vides et dixi ego video volumen  volans
longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem  cubitorum
3 et dixit ad me haec est maledictio quae egreditur super  faciem
omnis terrae quia omnis fur sicut ibi scriptum est  iudicabitur et
omnis iurans ex hoc similiter iudicabitur
4 educam illud dicit Dominus exercituum et veniet ad domum  furis et
ad domum iurantis in nomine meo mendaciter et  commorabitur in medio
domus eius et consumet eam et ligna eius  et lapides eius
5 et egressus est angelus qui loquebatur in me et dixit ad me  leva
oculos tuos et vide quid est hoc quod egreditur
6 et dixi quidnam est et ait haec est amphora egrediens et  dixit
haec est oculus eorum in universa terra
7 et ecce talentum plumbi portabatur et ecce mulier una sedens  in
medio amphorae
8 et dixit haec est impietas et proiecit eam in medio amphorae  et
misit massam plumbeam in os eius
9 et levavi oculos meos et vidi et ecce duae mulieres  egredientes et
spiritus in alis earum et habebant alas quasi  alas milvi et
levaverunt amphoram inter terram et caelum
10 et dixi ad angelum qui loquebatur in me quo istae deferunt
amphoram
11 et dixit ad me ut aedificetur ei domus in terra Sennaar et
stabiliatur et ponatur ibi super basem suam

Zaccaria 6
1 et conversus sum et levavi oculos meos et vidi et ecce  quattuor
quadrigae egredientes de medio duorum montium et  montes montes aerei
2 in quadriga prima equi rufi et in quadriga secunda equi  nigri
3 et in quadriga tertia equi albi et in quadriga quarta equi  varii
fortes
4 et respondi et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid  sunt haec
domine mi
5 et respondit angelus et ait ad me isti sunt quattuor venti  caeli
qui egrediuntur ut stent coram Dominatore omnis terrae
6 in quo erant equi nigri egrediebantur in terra aquilonis et  albi
egressi sunt post eos et varii egressi sunt ad terram  austri
7 qui autem erant robustissimi exierunt et quaerebant ire et
discurrere per omnem terram et dixit ite perambulate terram et
perambulaverunt terram
8 et vocavit me et locutus est ad me dicens ecce qui  egrediuntur in
terram aquilonis requiescere fecerunt spiritum  meum in terra
aquilonis
9 et factum est verbum Domini ad me dicens
10 sume a transmigratione ab Oldai et a Tobia et ab Idaia et  venies
tu in die illa et intrabis domum Iosiae filii Sofoniae  qui venerunt
de Babylone
11 et sumes argentum et aurum et facies coronas et pones in  capite
Iesu filii Iosedech sacerdotis magni
12 et loqueris ad eum dicens haec ait Dominus exercituum  dicens ecce
vir Oriens nomen eius et subter eum orietur et  aedificabit templum
Domino
13 et ipse extruet templum Domino et ipse portabit gloriam et
sedebit et dominabitur super solio suo et erit sacerdos super  solio
suo et consilium pacis erit inter duos illos
14 et coronae erunt Helem et Tobiae et Idaiae et Hen filio  Sofoniae
memoriale in templo Domini
15 et qui procul sunt venient et aedificabunt in templo Domini  et
scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos erit autem  hoc si
auditu audieritis vocem Domini Dei vestri

Zaccaria 7
1 et factum est in anno quarto Darii regis factum est verbum  Domini
ad Zacchariam in quarta mensis noni qui est casleu
2 et miserunt ad domum Dei Sarasar et Rogomelech et viri qui  erant
cum eo ad deprecandam faciem Domini
3 ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et  prophetis
loquentes numquid flendum mihi est in mense quinto  vel sanctificare
me debeo sicuti feci iam multis annis
4 et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens
5 loquere ad omnem populum terrae et ad sacerdotes dicens cum
ieiunaretis et plangeretis in quinto et septimo per hos  septuaginta
annos numquid ieiunium ieiunastis mihi
6 et cum comedistis et cum bibistis numquid non vobis  comedistis et
vobismet ipsis bibistis
7 numquid non sunt verba quae locutus est Dominus in manu
prophetarum priorum cum adhuc Hierusalem habitaretur et esset
opulenta ipsa et urbes in circuitu eius et ad austrum et in
campestribus habitaretur
8 et factum est verbum Domini ad Zacchariam dicens
9 haec ait Dominus exercituum dicens iudicium verum iudicate  et
misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre  suo
10 et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite  calumniari et
malum vir fratri suo non cogitet in corde suo
11 et noluerunt adtendere et verterunt scapulam recedentem et  aures
suas adgravaverunt ne audirent
12 et cor suum posuerunt adamantem ne audirent legem et verba  quae
misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum  prophetarum
priorum et facta est indignatio magna a Domino  exercituum
13 et factum est sicut locutus est et non audierunt sic  clamabunt et
non exaudiam dicit Dominus exercituum
14 et dispersi eos per omnia regna quae nesciunt et terra  desolata
est ab eis eo quod non esset transiens et revertens et  posuerunt
terram desiderabilem in desertum

Zaccaria 8
1 et factum est verbum Domini exercituum dicens
2 haec dicit Dominus exercituum zelatus sum Sion zelo magno et
indignatione magna zelatus sum eam
3 haec dicit Dominus exercituum reversus sum ad Sion et  habitabo in
medio Hierusalem et vocabitur Hierusalem civitas  veritatis et mons
Domini exercituum mons sanctificatus
4 haec dicit Dominus exercituum adhuc habitabunt senes et anus  in
plateis Hierusalem et viri baculus in manu eius prae  multitudine
dierum
5 et plateae civitatis conplebuntur infantibus et puellis  ludentibus
in plateis eius
6 haec dicit Dominus exercituum si difficile videbitur in  oculis
reliquiarum populi huius in diebus illis numquid in  oculis meis
difficile erit dicit Dominus exercituum
7 haec dicit Dominus exercituum ecce ego salvabo populum meum  de
terra orientis et de terra occasus solis
8 et adducam eos et habitabunt in medio Hierusalem et erunt  mihi in
populum et ego ero eis in Deum in veritate et iustitia
9 haec dicit Dominus exercituum confortentur manus vestrae qui
auditis in diebus his sermones istos per os prophetarum in die  qua
fundata est domus Domini exercituum ut templum  aedificaretur
10 siquidem ante dies illos merces hominum non erat nec merces
iumentorum erat neque introeunti et exeunti erat pax prae
tribulatione et dimisi omnes homines unumquemque contra  proximum
suum
11 nunc autem non iuxta dies priores ego faciam reliquiis  populi
huius dicit Dominus exercituum
12 sed semen pacis erit vinea dabit fructum suum et terra  dabit
germen suum et caeli dabunt rorem suum et possidere  faciam reliquias
populi huius universa haec
13 et erit sicut eratis maledictio in gentibus domus Iuda et  domus
Israhel sic salvabo vos et eritis benedictio nolite  timere
confortentur manus vestrae
14 quia haec dicit Dominus exercituum sicut cogitavi ut  adfligerem
vos cum ad iracundiam provocassent patres vestri me  dicit Dominus
15 et non sum misertus sic conversus cogitavi in diebus istis  ut
benefaciam Hierusalem et domui Iuda nolite timere
16 haec sunt ergo verba quae facietis loquimini veritatem
unusquisque cum proximo suo veritatem et iudicium pacis  iudicate in
portis vestris
17 et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in  cordibus
vestris et iuramentum mendax ne diligatis omnia enim  haec sunt quae
odi dicit Dominus
18 et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens
19 haec dicit Dominus exercituum ieiunium quarti et ieiunium  quinti
et ieiunium septimi et ieiunium decimi erit domui Iuda  in gaudium et
in laetitiam et in sollemnitates praeclaras  veritatem tantum et
pacem diligite
20 haec dicit Dominus exercituum usquequo veniant populi et  habitent
in civitatibus multis
21 et vadant habitatores unus ad alterum dicentes eamus et
deprecemur faciem Domini et quaeramus Dominum exercituum vadam  etiam
ego
22 et venient populi multi et gentes robustae ad quaerendum  Dominum
exercituum in Hierusalem et deprecandam faciem Domini
23 haec dicit Dominus exercituum in diebus illis in quibus
adprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium et
adprehendent fimbriam viri iudaei dicentes ibimus vobiscum  audivimus
enim quoniam Deus vobiscum est

Zaccaria 9
1 onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei eius  quia
Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israhel
2 Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon adsumpserunt
quippe sibi sapientiam valde
3 et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum  quasi
humum et aurum ut lutum platearum
4 ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari  fortitudinem eius
et haec igni devorabitur
5 videbit Ascalon et timebit et Gaza et dolebit nimis et  Accaron
quoniam confusa est spes eius et peribit rex de Gaza et  Ascalon non
habitabitur
6 et sedebit separator in Azoto et disperdam superbiam
Philisthinorum
7 et auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes eius  de
medio dentium eius et relinquetur etiam ipse Deo nostro et  erit
quasi dux in Iuda et Accaron quasi Iebuseus
8 et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et
revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc  vidi
in oculis meis
9 exulta satis filia Sion iubila filia Hierusalem ecce rex  tuus
veniet tibi iustus et salvator ipse pauper et ascendens  super asinum
et super pullum filium asinae
10 et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et
dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et potestas  eius
a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae
11 tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos  de
lacu in quo non est aqua
12 convertimini ad munitionem vincti spei hodie quoque  adnuntians
duplicia reddam tibi
13 quoniam extendi mihi Iudam quasi arcum implevi Ephraim et
suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Graecia et ponam  te
quasi gladium fortium
14 et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur  iaculum
eius et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine  austri
15 Dominus exercituum proteget eos et devorabunt et subicient
lapidibus fundae et bibentes inebriabuntur quasi vino et  replebuntur
ut fialae et quasi cornua altaris
16 et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem  populi
sui quia lapides sancti elevantur super terram eius
17 quid enim bonum eius est et quid pulchrum eius nisi  frumentum
electorum et vinum germinans virgines

Zaccaria 10
1 petite a Domino pluviam in tempore serotino et Dominus  faciet
nives et pluviam imbris dabit eis singulis herbam in  agro
2 quia simulacra locuta sunt inutile et divini viderunt  mendacium et
somniatores frustra locuti sunt vane consolabantur  idcirco abducti
sunt quasi grex adfligentur quia non est eis  pastor
3 super pastores iratus est furor meus et super hircos  visitabo quia
visitavit Dominus exercituum gregem suum domum  Iuda et posuit eos
quasi equum gloriae suae in bello
4 ex ipso angulus ex ipso paxillus ex ipso arcus proelii ex  ipso
egredietur omnis exactor simul
5 et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in proelio  et
bellabunt quia Dominus cum eis et confundentur ascensores  equorum
6 et confortabo domum Iuda et domum Ioseph salvabo et  convertam eos
quia miserebor eorum et erunt sicut fuerunt  quando non proieceram
eos ego enim Dominus Deus eorum et  exaudiam eos
7 et erunt quasi fortes Ephraim et laetabitur cor eorum quasi  a vino
et filii eorum videbunt et laetabuntur et exultabit cor  eorum in
Domino
8 sibilabo eis et congregabo illos quia redemi eos et  multiplicabo
eos sicut ante fuerant multiplicati
9 et seminabo eos in populis et de longe recordabuntur mei et  vivent
cum filiis suis et revertentur
10 et reducam eos de terra Aegypti et de Assyriis congregabo  eos et
ad terram Galaad et Libani adducam eos et non invenietur  eis locus
11 et transibit in maris freto et percutiet in mari fluctus  et
confundentur omnia profunda Fluminis et humiliabitur  superbia Assur
et sceptrum Aegypti recedet
12 confortabo eos in Domino et in nomine eius ambulabunt  dicit
Dominus

Zaccaria 11
1 aperi Libane portas tuas et comedat ignis cedros tuas
2 ulula abies quia cecidit cedrus quoniam magnifici vastati  sunt
ululate quercus Basan quoniam succisus est saltus munitus
3 vox ululatus pastorum quia vastata est magnificentia eorum  vox
rugitus leonum quoniam vastata est superbia Iordanis
4 haec dicit Dominus Deus meus pasce pecora occisionis
5 quae qui possederant occidebant et non dolebant et  vendebant ea
dicentes benedictus Dominus divites facti sumus et  pastores eorum
non parcebant eis
6 et ego non parcam ultra super habitantes terram dicit  Dominus ecce
ego tradam homines unumquemque in manu proximi sui  et in manu regis
sui et concident terram et non eruam de manu  eorum
7 et pascam pecus occisionis propter hoc o pauperes gregis et
adsumpsi mihi duas virgas unam vocavi Decorem et alteram vocavi
Funiculos et pavi gregem
8 et succidi tres pastores in mense uno et contracta est  anima mea
in eis siquidem anima eorum variavit in me
9 et dixi non pascam vos quod moritur moriatur et quod  succiditur
succidatur et reliqui vorent unusquisque carnem  proximi sui
10 et tuli virgam meam quae vocabatur Decus et abscidi eam ut
irritum facerem foedus meum quod percussi cum omnibus populis
11 et in irritum deductum est in die illa et cognoverunt sic
pauperes gregis qui custodiunt mihi quia verbum Domini est
12 et dixi ad eos si bonum est in oculis vestris adferte  mercedem
meam et si non quiescite et adpenderunt mercedem meam  triginta
argenteos
13 et dixit Dominus ad me proice illud ad statuarium decorum  pretium
quod adpretiatus sum ab eis et tuli triginta argenteos  et proieci
illos in domo Domini ad statuarium
14 et praecidi virgam meam secundam quae appellabatur  Funiculus ut
dissolverem germanitatem inter Iudam et inter  Israhel
15 et dixit Dominus ad me adhuc sume tibi vasa pastoris  stulti
16 quia ecce ego suscitabo pastorem in terra qui derelicta  non
visitabit dispersum non quaeret et contritum non sanabit et  id quod
stat non enutriet et carnes pinguium comedet et ungulas  eorum
dissolvet
17 o pastor et idolum derelinquens gregem gladius super  brachium
eius et super oculum dextrum eius brachium eius  ariditate siccabitur
et oculus dexter eius tenebrescens  obscurabitur

Zaccaria 12
1 onus verbi Domini super Israhel dixit Dominus extendens  caelum et
fundans terram et fingens spiritum hominis in eo
2 ecce ego ponam Hierusalem superliminare crapulae omnibus  populis
in circuitu sed et Iuda erit in obsidione contra  Hierusalem
3 et erit in die illa ponam Hierusalem lapidem oneris cunctis
populis omnes qui levabunt eam concisione lacerabuntur et
colligentur adversum eam omnia regna terrae
4 in die illa dicit Dominus percutiam omnem equum in stuporem  et
ascensorem eius in amentiam et super domum Iuda aperiam  oculos meos
et omnem equum populorum percutiam in caecitate
5 et dicent duces Iuda in corde suo confortentur mihi  habitatores
Hierusalem in Domino exercituum Deo eorum
6 in die illo ponam duces Iuda sicut caminum ignis in lignis  et
sicut facem ignis in faeno et devorabunt ad dextram et ad  sinistram
omnes populos in circuitu et habitabitur Hierusalem  rursum in loco
suo in Hierusalem
7 et salvabit Dominus tabernacula Iuda sicut in principio ut  non
magnifice glorietur domus David et gloria habitantium  Hierusalem
contra Iudam
8 in die illo proteget Dominus habitatores Hierusalem et erit  qui
offenderit ex eis in die illa quasi David et domus David  quasi Dei
sicut angelus Domini in conspectu eius
9 et erit in die illa quaeram conterere omnes gentes quae  veniunt
contra Hierusalem
10 et effundam super domum David et super habitatores  Hierusalem
spiritum gratiae et precum et aspicient ad me quem  confixerunt et
plangent eum planctu quasi super unigenitum et  dolebunt super eum ut
doleri solet in morte primogeniti
11 in die illa magnus erit planctus in Hierusalem sicut  planctus
Adadremmon in campo Mageddon
12 et planget terra familiae et familiae seorsum familiae  domus
David seorsum et mulieres eorum seorsum
13 familiae domus Nathan seorsum et mulieres eorum seorsum  familiae
domus Levi seorsum et mulieres eorum seorsum familiae  Semei seorsum
et mulieres eorum seorsum
14 omnes familiae reliquae familiae et familiae seorsum et  mulieres
eorum seorsum

Zaccaria 13
1 in die illa erit fons patens domus David et habitantibus
Hierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatae
2 et erit in die illa dicit Dominus exercituum disperdam  nomina
idolorum de terra et non memorabuntur ultra et prophetas  et spiritum
inmundum auferam de terra
3 et erit cum prophetaverit quispiam ultra dicent ei pater  eius et
mater eius qui genuerunt eum non vives quia mendacium  locutus es in
nomine Domini et configent eum pater eius et  mater eius genitores
eius cum prophetaverit
4 et erit in die illa confundentur prophetae unusquisque ex  visione
sua cum prophetaverit nec operientur pallio saccino ut  mentiantur
5 sed dicet non sum propheta homo agricola ego sum quoniam  Adam
exemplum meum ab adulescentia mea
6 et dicetur ei quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum  et
dicet his plagatus sum in domo eorum qui diligebant me
7 framea suscitare super pastorem meum et super virum  coherentem
mihi dicit Dominus exercituum percute pastorem et  dispergantur oves
et convertam manum meam ad parvulos
8 et erunt in omni terra dicit Dominus partes duae in ea
disperdentur et deficient et tertia pars relinquetur in ea
9 et ducam tertiam partem per ignem et uram eas sicut uritur
argentum et probabo eos sicut probatur aurum ipse vocabit nomen  meum
et ego exaudiam eum dicam populus meus es et ipse dicet  Dominus Deus meus

Zaccaria 14
1 ecce dies veniunt Domini et dividentur spolia tua in medio  tui
2 et congregabo omnes gentes ad Hierusalem in proelium et  capietur
civitas et vastabuntur domus et mulieres violabuntur  et egredietur
media pars civitatis in captivitatem et reliquum  populi non
auferetur ex urbe
3 et egredietur Dominus et proeliabitur contra gentes illas  sicut
proeliatus est in die certaminis
4 et stabunt pedes eius in die illa super montem Olivarum qui  est
contra Hierusalem ad orientem et scindetur mons Olivarum ex  media
parte sui ad orientem et occidentem praerupto grandi  valde et
separabitur medium montis ad aquilonem et medium eius  ad meridiem
5 et fugietis ad vallem montium meorum quoniam coniungetur  vallis
montium usque ad proximum et fugietis sicut fugistis a  facie
terraemotus in diebus Oziae regis Iuda et veniet Dominus  Deus meus
omnesque sancti cum eo
6 et erit in die illa non erit lux sed frigus et gelu
7 et erit dies una quae nota est Domino non dies neque nox et  in
tempore vesperae erit lux
8 et erit in die illa exibunt aquae vivae de Hierusalem  medium earum
ad mare orientale et medium earum ad mare  novissimum in aestate et
in hieme erunt
9 et erit Dominus rex super omnem terram in die illa erit  Dominus
unus et erit nomen eius unum
10 et revertetur omnis terra usque ad desertum de colle  Remmon ad
austrum Hierusalem et exaltabitur et habitabit in  loco suo a porta
Beniamin usque ad locum portae Prioris usque  ad portam Angulorum et
a turre Ananehel usque ad torcularia  regis
11 et habitabunt in ea et anathema non erit amplius sed  sedebit
Hierusalem secura
12 et haec erit plaga qua percutiet Dominus omnes gentes quae
pugnaverunt adversus Hierusalem tabescet caro uniuscuiusque  stantis
super pedes suos et oculi eius contabescent in  foraminibus suis et
lingua eorum contabescet in ore suo
13 in die illo erit tumultus Domini magnus in eis et  adprehendet vir
manum proximi sui et conseretur manus eius  super manum proximi sui
14 sed et Iudas pugnabit adversus Hierusalem et  congregabuntur
divitiae omnium gentium in circuitu aurum et  argentum et vestes
multae satis
15 et sic erit ruina equi et muli cameli et asini et omnium
iumentorum quae fuerint in castris illis sicut ruina haec
16 et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus quae  venerint
contra Hierusalem ascendent ab anno in annum ut  adorent regem
Dominum exercituum et celebrent festivitatem  tabernaculorum
17 et erit qui non ascenderit de familiis terrae ad  Hierusalem ut
adoret regem Dominum exercituum non erit super  eos imber
18 quod si et familia Aegypti non ascenderit et non venerit  nec
super eos erit sed erit ruina qua percutiet Dominus omnes  gentes
quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem  tabernaculorum
19 hoc erit peccatum Aegypti et hoc peccatum omnium gentium  quae non
ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum
20 in die illo erit quod super frenum equi est sanctum Domino  et
erunt lebetes in domo Domini quasi fialae coram altari
21 et erit omnis lebes in Hierusalem et in Iuda sanctificatus  Domino
exercituum et venient omnes immolantes et sument ex eis  et coquent
in eis et non erit mercator ultra in domo Domini  exercituum in die
illo




