Sophonias (Sph.)
Sofonia 1
1 verbum Domini quod factum est ad Sofoniam filium Chusi  filium
Godoliae filii Amariae filii Ezechiae in diebus Iosiae  filii Amon
regis Iuda
2 congregans congregabo omnia a facie terrae dicit Dominus
3 congregans hominem et pecus congregans volatile caeli et  pisces
maris et ruinae impiorum erunt et disperdam homines a  facie terrae
dicit Dominus
4 et extendam manum meam super Iudam et super omnes habitantes
Hierusalem et disperdam de loco hoc reliquias Baal et nomina
aedituorum cum sacerdotibus
5 et eos qui adorant super tecta militiam caeli et adorant et  iurant
in Domino et iurant in Melchom
6 et qui avertuntur de post tergum Domini et qui non  quaesierunt
Dominum nec investigaverunt eum
7 silete a facie Domini Dei quia iuxta est dies Domini quia
praeparavit Dominus hostiam sanctificavit vocatos suos
8 et erit in die hostiae Domini visitabo super principes et  super
filios regis et super omnes qui induti sunt veste  peregrina
9 et visitabo omnem qui arroganter ingreditur super limen in  die
illa qui conplent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo
10 et erit in die illa dicit Dominus vox clamoris a porta  Piscium et
ululatus a secunda et contritio magna a collibus
11 ululate habitatores pilae conticuit omnis populus Chanaan
disperierunt omnes involuti argento
12 et erit in tempore illo scrutabor Hierusalem in lucernis et
visitabo super viros defixos in fecibus suis qui dicunt in  cordibus
suis non faciet bene Dominus et non faciet male
13 et erit fortitudo eorum in direptionem et domus eorum in  desertum
et aedificabunt domos et non habitabunt et plantabunt  vineas et non
bibent vinum earum
14 iuxta est dies Domini magnus iuxta et velox nimis vox diei  Domini
amara tribulabitur ibi fortis
15 dies irae dies illa dies tribulationis et angustiae dies
calamitatis et miseriae dies tenebrarum et caliginis dies  nebulae et
turbinis
16 dies tubae et clangoris super civitates munitas et super  angulos
excelsos
17 et tribulabo homines et ambulabunt ut caeci quia Domino
peccaverunt et effundetur sanguis eorum sicut humus et corpus  eorum
sicut stercora
18 sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare  eos in
die irae Domini in igne zeli eius devorabitur omnis  terra quia
consummationem cum festinatione faciet cunctis  habitantibus terram

Sofonia 2
1 convenite congregamini gens non amabilis
2 priusquam pariat iussio quasi pulverem transeuntem diem  antequam
veniat super vos ira furoris Domini antequam veniat  super vos dies
furoris Domini
3 quaerite Dominum omnes mansueti terrae qui iudicium eius  estis
operati quaerite iustum quaerite mansuetum si quo modo  abscondamini
in die furoris Domini
4 quia Gaza destructa erit et Ascalon in desertum Azotum in  meridie
eicient et Accaron eradicabitur
5 vae qui habitatis funiculum maris gens perditorum verbum  Domini
super vos Chanaan terra Philisthinorum et disperdam te  ita ut non
sit inhabitator
6 et erit funiculus maris requies pastorum et caulae pecorum
7 et erit funiculus eius qui remanserit de domo Iuda ibi  pascentur
in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent quia  visitabit eos
Dominus Deus eorum et avertet captivitatem eorum
8 audivi obprobrium Moab et blasphemias filiorum Ammon quae
exprobraverunt populo meo et magnificati sunt super terminos  eorum
9 propterea vivo ego dicit Dominus exercituum Deus Israhel  quia Moab
ut Sodoma erit et filii Ammon quasi Gomorra siccitas  spinarum et
acervi salis et desertum usque in aeternum  reliquiae populi mei
diripient illos residui gentis meae  possidebunt eos
10 hoc eis eveniet pro superbia sua quia blasphemaverunt et
magnificati sunt super populum Domini exercituum
11 horribilis Dominus super eos et adtenuabit omnes deos  terrae et
adorabunt eum vir de loco suo omnes insulae gentium
12 sed et vos Aethiopes interfecti gladio meo eritis
13 et extendet manum suam super aquilonem et perdet Assur et  ponet
speciosam in solitudinem et in invium et quasi desertum
14 et accubabunt in medio eius greges omnes bestiae gentium et
onocrotalus et ericius in liminibus eius morabuntur vox  cantantis in
fenestra corvus in superliminari quoniam adtenuabo  robur eius
15 haec est civitas gloriosa habitans in confidentia quae  dicebat in
corde suo ego sum et extra me non est alia amplius  quomodo facta est
in desertum cubile bestiae omnis qui transit  per eam sibilabit et
movebit manum suam

Sofonia 3
1 vae provocatrix et redempta civitas columba
2 non audivit vocem et non suscepit disciplinam in Domino non  est
confisa ad Deum suum non adpropiavit
3 principes eius in medio eius quasi leones rugientes iudices  eius
lupi vespere non relinquebant in mane
4 prophetae eius vesani viri infideles sacerdotes eius  polluerunt
sanctum iniuste egerunt contra legem
5 Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem mane  mane
iudicium suum dabit in luce et non abscondetur nescivit  autem
iniquus confusionem
6 disperdi gentes et dissipati sunt anguli earum desertas feci  vias
eorum dum non est qui transeat desolatae sunt civitates  eorum non
remanente viro nec ullo habitatore
7 dixi attamen timebis me suscipies disciplinam et non peribit
habitaculum eius propter omnia in quibus visitavi eam  verumtamen
diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes  suas
8 quapropter expecta me dicit Dominus in die resurrectionis  meae in
futurum quia iudicium meum ut congregem gentes et  colligam regna ut
effundam super eas indignationem meam omnem  iram furoris mei in igne
enim zeli mei devorabitur omnis terra
9 quia tunc reddam populis labium electum ut vocent omnes in  nomine
Domini et serviant ei umero uno
10 ultra flumina Aethiopiae inde supplices mei filii  dispersorum
meorum deferent munus mihi
11 in die illa non confunderis super cunctis adinventionibus  tuis
quibus praevaricata es in me quia tunc auferam de medio  tui
magniloquos superbiae tuae et non adicies exaltari amplius  in monte
sancto meo
12 et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum et
sperabunt in nomine Domini
13 reliquiae Israhel non facient iniquitatem nec loquentur  mendacium
et non invenietur in ore eorum lingua dolosa quoniam  ipsi pascentur
et accubabunt et non erit qui exterreat
14 lauda filia Sion iubilate Israhel laetare et exulta in omni  corde
filia Hierusalem
15 abstulit Dominus iudicium tuum avertit inimicos tuos rex  Israhel
Dominus in medio tui non timebis malum ultra
16 in die illa dicetur Hierusalem noli timere Sion non  dissolvantur
manus tuae
17 Dominus Deus tuus in medio tui Fortis ipse salvabit  gaudebit
super te in laetitia silebit in dilectione tua  exultabit super te in
laude
18 nugas qui a lege recesserant congregabo quia ex te erant ut  non
ultra habeas super eis obprobrium
19 ecce ego interficiam omnes qui adflixerunt te in tempore  illo et
salvabo claudicantem et eam quae eiecta fuerat  congregabo et ponam
eos in laudem et in nomen in omni terra  confusionis eorum
20 in tempore illo quo adducam vos et in tempore quo  congregabo vos
dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus  populis terrae cum
convertero captivitatem vestram coram oculis  vestris dicit Dominus




