Osee (Os.)
Osea 1
1 verbum Domini quod factum est ad Osee filium Beeri in diebus  Oziae
Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda et in diebus Hieroboam  filii Ioas
regis Israhel
2 principium loquendi Dominum in Osee et dixit Dominus ad Osee  vade
sume tibi uxorem fornicationum et filios fornicationum  quia fornicans
fornicabitur terra a Domino
3 et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim et concepit et  peperit
filium
4 et dixit Dominus ad eum voca nomen eius Hiezrahel quoniam  adhuc
modicum et visitabo sanguinem Hiezrahel super domum Hieu  et quiescere
faciam regnum domus Israhel
5 et in illa die conteram arcum Israhel in valle Hiezrahel
6 et concepit adhuc et peperit filiam et dixit ei voca nomen  eius
Absque misericordia quia non addam ultra misereri domui  Israhel sed
oblivione obliviscar eorum
7 et domui Iuda miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et  non
salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in  equitibus
8 et ablactavit eam quae erat absque misericordia et concepit  et
peperit filium
9 et dixit voca nomen eius Non populus meus quia vos non  populus meus
et ego non ero vester
10 et erit numerus filiorum Israhel quasi harena maris quae  sine
mensura est et non numerabitur et erit in loco ubi dicetur  eis non
populus meus vos dicetur eis filii Dei viventis
11 et congregabuntur filii Iuda et filii Israhel pariter et  ponent
sibimet caput unum et ascendent de terra quia magnus  dies Hiezrahel

Osea 2
1 dicite fratribus vestris Populus meus et sorori vestrae
Misericordiam consecuta
2 iudicate matrem vestram iudicate quoniam ipsa non uxor mea  et ego
non vir eius auferat fornicationes suas a facie sua et  adulteria sua
de medio uberum suorum
3 ne forte expoliem eam nudam et statuam eam secundum diem
nativitatis suae et ponam eam quasi solitudinem et statuam eam  velut
terram inviam et interficiam eam siti
4 et filiorum illius non miserebor quoniam filii fornicationum  sunt
5 quia fornicata est mater eorum confusa est quae concepit eos  quia
dixit vadam post amatores meos qui dant panes mihi et  aquas meas
lanam meam et linum meum oleum meum et potum meum
6 propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis et sepiam eam  maceria
et semitas suas non inveniet
7 et sequetur amatores suos et non adprehendet eos et quaeret  eos et
non inveniet et dicet vadam et revertar ad virum meum  priorem quia
bene mihi erat tunc magis quam nunc
8 et haec nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et  oleum et
argentum multiplicavi ei et aurum quae fecerunt Baal
9 idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et  vinum
meum in tempore suo et liberabo lanam meam et linum meum  quae
operiebant ignominiam eius
10 et nunc revelabo stultitiam eius in oculis amatorum eius et  vir
non eruet eam de manu mea
11 et cessare faciam omne gaudium eius sollemnitatem eius  neomeniam
eius sabbatum eius et omnia festa tempora eius
12 et corrumpam vineam eius et ficum eius de quibus dixit  mercedes
hae meae sunt quas dederunt mihi amatores mei et ponam  eam in saltu
et comedet illam bestia agri
13 et visitabo super eam dies Baalim quibus accendebat  incensum et
ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post  amatores suos et mei
obliviscebatur dicit Dominus
14 propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in  solitudinem et
loquar ad cor eius
15 et dabo ei vinitores eius ex eodem loco et vallem Achor ad
aperiendam spem et canet ibi iuxta dies iuventutis suae et  iuxta dies
ascensionis suae de terra Aegypti
16 et erit in die illo ait Dominus vocabit me Vir meus et non  vocabit
me ultra Baali
17 et auferam nomina Baalim de ore eius et non recordabitur  ultra
nominis eorum
18 et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum  volucre
caeli et cum reptili terrae et arcum et gladium et  bellum conteram de
terra et dormire eos faciam fiducialiter
19 et sponsabo te mihi in sempiternum et sponsabo te mihi in  iustitia
et iudicio et in misericordia et miserationibus
20 et sponsabo te mihi in fide et scies quia ego Dominus
21 et erit in illa die exaudiam dicit Dominus exaudiam caelos  et illi
exaudient terram
22 et terra exaudiet triticum et vinum et oleum et haec  exaudient
Hiezrahel
23 et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius quae fuit  absque
misericordia
24 et dicam non populo meo populus meus tu et ipse dicet  Dominus meus es tu

Osea 3
1 et dixit Dominus ad me adhuc vade dilige mulierem dilectam  amico et
adulteram sicut diligit Dominus filios Israhel et ipsi  respectant ad
deos alienos et diligunt vinacea uvarum
2 et fodi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et  dimidio
choro hordei
3 et dixi ad eam dies multos expectabis me non fornicaberis et  non
eris viro sed et ego expectabo te
4 quia dies multos sedebunt filii Israhel sine rege et sine  principe
et sine sacrificio et sine altari et sine ephod et  sine therafin
5 et post haec revertentur filii Israhel et quaerent Dominum  Deum
suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad  bonum eius in
novissimo dierum

Osea 4
1 audite verbum Domini filii Israhel quia iudicium Domino cum
habitatoribus terrae non est enim veritas et non est  misericordia et
non est scientia Dei in terra
2 maledictum et mendacium et homicidium et furtum et  adulterium
inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit
3 propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat  in ea
in bestia agri et in volucre caeli sed et pisces maris  congregabuntur
4 verumtamen unusquisque non iudicet et non arguatur vir  populus enim
tuus sicut hii qui contradicunt sacerdoti
5 et corrues hodie et corruet etiam propheta tecum nocte  tacere feci
matrem tuam
6 conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia  tu
scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi  et
oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego
7 secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi gloriam  eorum in
ignominiam commutabo
8 peccata populi mei comedent et ad iniquitatem eorum  sublevabunt
animas eorum
9 et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum  vias eius
et cogitationes eius reddam ei
10 et comedent et non saturabuntur fornicati sunt et non  cessaverunt
quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo
11 fornicatio et vinum et ebrietas aufert cor
12 populus meus in ligno suo interrogavit et baculus eius  adnuntiavit
ei spiritus enim fornicationum decepit eos et  fornicati sunt a Deo
suo
13 super capita montium sacrificabant et super colles  accendebant
thymiama subtus quercum et populum et terebinthum  quia bona erat
umbra eius ideo fornicabuntur filiae vestrae et  sponsae vestrae
adulterae erunt
14 non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae et  super
sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum  meretricibus
versabantur et cum effeminatis sacrificabant et  populus non
intellegens vapulabit
15 si fornicaris tu Israhel non delinquat saltim Iuda et  nolite
ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque  iuraveritis
vivit Dominus
16 quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israhel nunc  pascet eos
Dominus quasi agnum in latitudine
17 particeps idolorum Ephraim dimitte eum
18 separatum est convivium eorum fornicatione fornicati sunt
dilexerunt adferre ignominiam protectores eius
19 ligavit spiritus eam in alis suis et confundentur a  sacrificiis suis

Osea 5
1 audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israhel et domus  regis
auscultate quia vobis iudicium est quoniam laqueus facti  estis
speculationi et rete expansum super Thabor
2 et victimas declinastis in profundum et ego eruditor omnium  eorum
3 ego scio Ephraim et Israhel non est absconditus a me quia  nunc
fornicatus est Ephraim contaminatus est Israhel
4 non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum  quia
spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non  cognoverunt
5 et respondebit arrogantia Israhel in facie eius et Israhel  et
Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Iudas cum eis
6 in gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum  Dominum
et non invenient ablatus est ab eis
7 in Domino praevaricati sunt quia filios alienos genuerunt  nunc
devorabit eos mensis cum partibus suis
8 clangite bucina in Gabaa tuba in Rama ululate in Bethaven  post
tergum tuum Beniamin
9 Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus  Israhel
ostendi fidem
10 facti sunt principes Iuda quasi adsumentes terminum super  eos
effundam quasi aquam iram meam
11 calumniam patiens Ephraim fractus iudicio quoniam coepit  abire
post sordem
12 et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda
13 et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum et  abiit
Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non  poterit sanare
vos nec solvere poterit a vobis vinculum
14 quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis  domui
Iuda ego ego capiam et vadam tollam et non est qui eruat
15 vadens revertar ad locum meum donec deficiatis et quaeratis  faciem meam

Osea 6
1 in tribulatione sua mane consurgunt ad me venite et  revertamur ad
Dominum
2 quia ipse cepit et sanabit nos percutiet et curabit nos
3 vivificabit nos post duos dies in die tertia suscitabit nos  et
vivemus in conspectu eius sciemus sequemurque ut cognoscamus  Dominum
quasi diluculum praeparatus est egressus eius et veniet  quasi imber
nobis temporaneus et serotinus terrae
4 quid faciam tibi Ephraim quid faciam tibi Iuda misericordia  vestra
quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens
5 propter hoc dolavi in prophetis occidi eos in verbis oris  mei et
iudicia tua quasi lux egredientur
6 quia misericordiam volui et non sacrificium et scientiam Dei  plus
quam holocausta
7 ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum ibi  praevaricati sunt
in me
8 Galaad civitas operantium idolum subplantata sanguine
9 et quasi fauces virorum latronum particeps sacerdotum in via
interficientium pergentes de Sychem quia scelus operati sunt
10 in domo Israhel vidi horrendum ibi fornicationes Ephraim
contaminatus est Israhel
11 sed et Iuda pone messem tibi cum convertero captivitatem  populi mei

Osea 7
1 cum sanare vellem Israhel revelata est iniquitas Ephraim et  malitia
Samariae quia operati sunt mendacium et fur ingressus  est spolians
latrunculus foris
2 et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me
recordatum nunc circumdederunt eos adinventiones suae coram  facie mea
factae sunt
3 in malitia sua laetificaverunt regem et in mendaciis suis  principes
4 omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente  quievit
paululum civitas a commixtione fermenti donec  fermentaretur totum
5 dies regis nostri coeperunt principes furere a vino extendit  manum
suam cum inlusoribus
6 quia adplicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur  eis tota
nocte dormivit coquens eos mane ipse succensus quasi  ignis flammae
7 omnes calefacti sunt quasi clibanus et devoraverunt iudices  suos
omnes reges eorum ceciderunt non est qui clamet in eis ad  me
8 Ephraim in populis ipse commiscebatur Ephraim factus est
subcinericius qui non reversatur
9 comederunt alieni robur eius et ipse nescivit sed et cani  effusi
sunt in eo et ipse ignoravit
10 et humiliabitur superbia Israhel in facie eius nec reversi  sunt ad
Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his
11 et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor
Aegyptum invocabant ad Assyrios abierunt
12 et cum profecti fuerint expandam super eos rete meum quasi
volucrem caeli detraham eos caedam eos secundum auditionem  coetus
eorum
13 vae eis quoniam recesserunt a me vastabuntur quia  praevaricati
sunt in me et ego redemi eos et ipsi locuti sunt  contra me mendacia
14 et non clamaverunt ad me in corde suo sed ululabant in  cubilibus
suis super triticum et vinum ruminabant recesserunt a  me
15 et ego erudivi et confortavi brachia eorum et in me  cogitaverunt
malitiam
16 reversi sunt ut essent absque iugo facti sunt quasi arcus  dolosus
cadent in gladio principes eorum a furore linguae suae  ista
subsannatio eorum in terra Aegypti

Osea 8
1 in gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini pro  eo quod
transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati  sunt
2 me invocabunt Deus meus cognovimus te Israhel
3 proiecit Israhel bonum inimicus persequetur eum
4 ipsi regnaverunt et non ex me principes extiterunt et non  cognovi
argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola ut  interirent
5 proiectus est vitulus tuus Samaria iratus est furor meus in  eis
usquequo non poterunt emundari
6 quia ex Israhel et ipse est artifex fecit illum et non est  Deus
quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae
7 quia ventum seminabunt et turbinem metent culmus stans non  est in
eis germen non faciet farinam quod si et fecerit alieni  comedent eam
8 devoratus est Israhel nunc factus est in nationibus quasi  vas
inmundum
9 quia ipsi ascenderunt ad Assur onager solitarius sibi  Ephraim
munera dederunt amatoribus
10 sed et cum mercede conduxerint nationes nunc congregabo eos  et
quiescent paulisper ab onere regis et principum
11 quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum factae sunt  ei
arae in delictum
12 scribam ei multiplices leges meas quae velut alienae  conputatae
sunt
13 hostias adfer adfer immolabunt carnes et comedent Dominus  non
suscipiet eas nunc recordabitur iniquitatis eorum et  visitabit
peccata eorum ipsi in Aegyptum convertentur
14 et oblitus est Israhel factoris sui et aedificavit delubra  et
Iudas multiplicavit urbes munitas et mittam ignem in  civitates eius
et devorabit aedes illius

Osea 9
1 noli laetari Israhel noli exultare sicut populi quia  fornicatus es
a Deo tuo dilexisti mercedem super omnes areas  tritici
2 area et torcular non pascet eos et vinum mentietur eis
3 non habitabunt in terra Domini reversus est Ephraim Aegyptum  et in
Assyriis pollutum comedit
4 non libabunt Domino vinum et non placebunt ei sacrificia  eorum
quasi panis lugentium omnes qui comedunt eum  contaminabuntur quia
panis eorum animae ipsorum non intrabit in  domum Domini
5 quid facietis in die sollemni in die festivitatis Domini
6 ecce enim profecti sunt a vastitate Aegyptus congregavit eos
Memphis sepeliet eos desiderabile argenti eorum urtica  hereditabit
lappa in tabernaculis eorum
7 venerunt dies visitationis venerunt dies retributionis  scitote
Israhel stultum prophetam insanum virum spiritalem  propter
multitudinem iniquitatis tuae et multitudo amentiae
8 speculator Ephraim cum Deo meo propheta laqueus ruinae super  omnes
vias eius insania in domo Dei eius
9 profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa recordabitur  iniquitatis
eorum et visitabit peccata eorum
10 quasi uvas in deserto inveni Israhel quasi prima poma  ficulneae in
cacumine eius vidi patres eorum ipsi autem  intraverunt ad Beelphegor
et abalienati sunt in confusione et  facti sunt abominabiles sicut ea
quae dilexerunt
11 Ephraim quasi avis avolavit gloria eorum a partu et ab  utero et a
conceptu
12 quod si et enutrierint filios suos absque liberis eos  faciam in
hominibus sed et vae eis cum recessero ab eis
13 Ephraim ut vidi Tyrus erat fundata in pulchritudine et  Ephraim
educit ad interfectorem filios suos
14 da eis Domine quid dabis eis da eis vulvam sine liberis et  ubera
arentia
15 omnes nequitiae eorum in Galgal quia ibi exosos habui eos  propter
malitiam adinventionum eorum de domo mea eiciam eos non  addam ut
diligam eos omnes principes eorum recedentes
16 percussus est Ephraim radix eorum exsiccata est fructum  nequaquam
facient quod si et genuerint interficiam amantissima  uteri eorum
17 abiciet eos Deus meus quia non audierunt eum et erunt vagi  in
nationibus

Osea 10
1 vitis frondosa Israhel fructus adaequatus est ei secundum
multitudinem fructus sui multiplicavit altaria iuxta ubertatem  terrae
suae exuberavit simulacris
2 divisum est cor eorum nunc interibunt ipse confringet  simulacra
eorum depopulabitur aras eorum
3 quia nunc dicent non est rex nobis non enim timemus Dominum  et rex
quid faciet nobis
4 loquimini verba visionis inutilis et ferietis foedus et  germinabit
quasi amaritudo iudicium super sulcos agri
5 vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae quia luxit  super eum
populus eius et aeditui eius super eum exultaverunt  in gloria eius
quia migravit ab eo
6 siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori  confusio
Ephraim capiet et confundetur Israhel in voluntate sua
7 transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem  aquae
8 et disperdentur excelsa idoli peccatum Israhel lappa et  tribulus
ascendet super aras eorum et dicent montibus operite  nos et collibus
cadite super nos
9 ex diebus Gabaa peccavit Israhel ibi steterunt non  conprehendet eos
in Gabaa proelium super filios iniquitatis
10 iuxta desiderium meum corripiam eos congregabuntur super  eos
populi cum corripientur propter duas iniquitates suas
11 Ephraim vitula docta diligere trituram et ego transivi  super
pulchritudinem colli eius ascendam super Ephraim arabit  Iudas
confringet sibi sulcos Iacob
12 seminate vobis in iustitia metite in ore misericordiae  innovate
vobis novale tempus autem requirendi Dominum cum  venerit qui docebit
vos iustitiam
13 arastis impietatem iniquitatem messuistis comedistis  frugem
mendacii quia confisus es in viis tuis in multitudine  fortium tuorum
14 consurget tumultus in populo tuo et omnes munitiones tuae
vastabuntur sicut vastatus est Salman a domo eius qui iudicavit  Baal
in die proelii matre super filios adlisa
15 sic fecit vobis Bethel a facie malitiae nequitiarum  vestrarum

Osea 11
1 sicuti mane transit pertransiit rex Israhel quia puer  Israhel et
dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum
2 vocaverunt eos sic abierunt a facie eorum Baalim immolabant  et
simulacris sacrificabant
3 et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis  meis et
nescierunt quod curarem eos
4 in funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis et ero  eis quasi
exaltans iugum super maxillas eorum et declinavi ad  eum ut vesceretur
5 non revertetur in terram Aegypti et Assur ipse rex eius  quoniam
noluerunt converti
6 coepit gladius in civitatibus eius et consumet electos eius  et
comedet capita eorum
7 et populus meus pendebit ad reditum meum iugum autem  inponetur ei
simul quod non auferetur
8 quomodo dabo te Ephraim protegam te Israhel quomodo dabo te  sicut
Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum  pariter
conturbata est paenitudo mea
9 non faciam furorem irae meae non convertar ut disperdam  Ephraim
quoniam Deus ego et non homo in medio tui Sanctus et  non ingrediar
civitatem
10 post Dominum ambulabunt quasi leo rugiet quia ipse rugiet  et
formidabunt filii maris
11 et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de  terra
Assyriorum et conlocabo eos in domibus suis dicit Dominus
12 circumdedit me in negatione Ephraim et in dolo domus  Israhel Iudas
autem testis descendit cum Deo et cum sanctis  fidelis

Osea 12
1 Ephraim pascit ventum et sequitur aestum tota die mendacium  et
vastitatem multiplicat et foedus cum Assyriis iniit et oleum  in
Aegyptum ferebat
2 iudicium ergo Domini cum Iuda et visitatio super Iacob  iuxta vias
eius et iuxta adinventiones eius reddet ei
3 in utero subplantavit fratrem suum et in fortitudine sua  directus
est cum angelo
4 et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit  eum in
Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum
5 et Dominus Deus exercituum Dominus memoriale eius
6 et tu ad Deum tuum converteris misericordiam et iudicium  custodi et
spera in Deo tuo semper
7 Chanaan in manu eius statera dolosa calumniam dilexit
8 et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni  idolum mihi
omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem  quam peccavi
9 et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti adhuc sedere te  faciam in
tabernaculis sicut in diebus festivitatis
10 et locutus sum super prophetas et ego visionem  multiplicavi et in
manu prophetarum adsimilatus sum
11 si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal bubus  immolantes
nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri
12 fugit Iacob in regionem Syriae et servivit Israhel in  uxore et in
uxore servavit
13 in propheta autem eduxit Dominus Israhel de Aegypto et in  propheta
servatus est
14 ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis  et
sanguis eius super eum veniet et obprobrium eius restituet  ei Dominus suus

Osea 13
1 loquente Ephraim horror invasit Israhel et deliquit in Baal  et
mortuus est
2 et nunc addiderunt ad peccandum feceruntque sibi conflatile  de
argento suo quasi similitudinem idolorum factura artificum  totum est
his ipsi dicunt immolate homines vitulos adorantes
3 idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus
praeteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus  de
fumario
4 ego autem Dominus Deus tuus ex terra Aegypti et Deum absque  me
nescies et salvator non est praeter me
5 ego cognovi te in deserto in terra solitudinis
6 iuxta pascua sua et adimpleti sunt et saturati elevaverunt  cor suum
et obliti sunt mei
7 et ero eis quasi leaena sicut pardus in via Assyriorum
8 occurram eis quasi ursa raptis catulis et disrumpam  interiora
iecoris eorum et consumam eos ibi quasi leo bestia  agri scindet eos
9 perditio tua Israhel tantummodo in me auxilium tuum
10 ubi est rex tuus maxime nunc salvet te in omnibus urbibus  tuis et
iudices tui de quibus dixisti da mihi regem et  principes
11 dabo tibi regem in furore meo et auferam in indignatione  mea
12 conligata est iniquitas Ephraim absconditum peccatum eius
13 dolores parturientis venient ei ipse filius non sapiens  nunc enim
non stabit in contritione filiorum
14 de manu mortis liberabo eos de morte redimam eos ero mors  tua o
mors ero morsus tuus inferne consolatio abscondita est ab  oculis meis
15 quia ipse inter fratres dividet adducet urentem ventum  Dominus de
deserto ascendentem et siccabit venas eius et  desolabit fontem eius
et ipse diripiet thesaurum omnis vasis  desiderabilis

Osea 14
1 pereat Samaria quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum  suum in
gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetae eius  discindantur
2 convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti  in
iniquitate tua
3 tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei  omnem
aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos  labiorum
nostrorum
4 Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec  dicemus ultra
dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui  in te est misereberis
pupilli
5 sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia  aversus est
furor meus ab eo
6 ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet  radix eius
ut Libani
7 ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor  eius ut
Libani
8 convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et  germinabunt
quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani
9 Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum  ego ut
abietem virentem ex me fructus tuus inventus est
10 quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet haec  quia
rectae viae Domini et iusti ambulabunt in eis  praevaricatores vero
corruent in eis




