Nahum (Nh.)
Naum 1
1 onus Nineve liber visionis Naum Helcesei
2 Deus aemulator et ulciscens Dominus ulciscens Dominus et  habens
furorem ulciscens Dominus in hostes suos et irascens  ipse inimicis
suis
3 Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet
innocentem Dominus in tempestate et turbine viae eius et  nebulae
pulvis pedum eius
4 increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad  desertum
deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos  Libani elanguit
5 montes commoti sunt ab eo et colles adsolati sunt et  contremuit
terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in  eo
6 ante faciem indignationis eius quis stabit et quis resistet  in ira
furoris eius indignatio eius effusa est ut ignis et  petrae dissolutae
sunt ab eo
7 bonus Dominus et confortans in die tribulationis et sciens
sperantes in se
8 et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci eius  et
inimicos eius persequentur tenebrae
9 quid cogitatis contra Dominum consummationem ipse faciet non
consurget duplex tribulatio
10 quia sicut spinae se invicem conplectuntur sic convivium  eorum
pariter potantium consumentur quasi stipula ariditate  plena
11 ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam mente  pertractans
praevaricationem
12 haec dicit Dominus si perfecti fuerint et ita plures sic  quoque
adtondentur et pertransibit adflixi te et non adfligam  te ultra
13 et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua  disrumpam
14 et praecipiet super te Dominus non seminabitur ex nomine  tuo
amplius de domo Dei tui interficiam sculptile et conflatile  ponam
sepulchrum tuum quia inhonoratus es
15 ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis  pacem
celebra Iuda festivitates tuas et redde vota tua quia non  adiciet
ultra ut pertranseat in te Belial universus interiit

Naum 2
1 ascendit qui dispergat coram te qui custodit obsidionem  contemplare
viam conforta lumbos robora virtutem valde
2 quia reddidit Dominus superbiam Iacob sicut superbiam  Israhel quia
vastatores dissipaverunt eos et propagines eorum  corruperunt
3 clypeus fortium eius ignitus viri exercitus in coccineis  igneae
habenae currus in die praeparationis eius et agitatores  consopiti
sunt
4 in itineribus conturbati sunt quadrigae conlisae sunt in  plateis
aspectus eorum quasi lampades quasi fulgura  discurrentia
5 recordabitur fortium suorum ruent in itineribus suis  velociter
ascendent muros eius et praeparabitur umbraculum
6 portae fluviorum apertae sunt et templum ad solum dirutum
7 et miles captivus abductus est et ancillae eius minabantur  gementes
ut columbae murmurantes in cordibus suis
8 et Nineve quasi piscina aquarum aquae eius ipsi vero  fugerunt state
state et non est qui revertatur
9 diripite argentum diripite aurum et non est finis divitiarum  ex
omnibus vasis desiderabilibus
10 dissipata et scissa et dilacerata et cor tabescens et  dissolutio
geniculorum et defectio in cunctis renibus et facies  omnium sicut
nigredo ollae
11 ubi est habitaculum leonum et pascua catulorum leonum ad  quam ivit
leo ut ingrederetur illuc catulus leonis et non est  qui exterreat
12 leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leaenis suis  et
implevit praeda speluncas suas et cubile suum rapina
13 ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et succendam usque  ad
fumum quadrigas eius et leunculos tuos comedet gladius et  exterminabo
de terra praedam tuam et non audietur ultra vox  nuntiorum tuorum

Naum 3
1 vae civitas sanguinum universa mendacii dilaceratione plena  non
recedet a te rapina
2 vox flagelli et vox impetus rotae et equi frementis et  quadrigae
ferventis equitis ascendentis
3 et micantis gladii et fulgurantis hastae et multitudinis
interfectae et gravis ruinae nec est finis cadaverum et  corruent in
corporibus suis
4 propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae et  gratae
et habentis maleficia quae vendidit gentes in  fornicationibus suis et
familias in maleficiis suis
5 ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et revelabo pudenda  tua in
facie tua et ostendam gentibus nuditatem tuam et regnis  ignominiam
tuam
6 et proiciam super te abominationes et contumeliis te  adficiam et
ponam te in exemplum
7 et erit omnis qui viderit te resiliet a te et dicet vastata  est
Nineve quis commovebit super te caput unde quaeram  consolatorem tibi
8 numquid melior es ab Alexandria populorum quae habitat in
fluminibus aqua in circuitu eius cuius divitiae mare aquae muri  eius
9 Aethiopia fortitudo et Aegyptus et non est finis Africa et  Lybies
fuerunt in auxilio tuo
10 sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem  parvuli
eius elisi sunt in capite omnium viarum et super  inclitos eius
miserunt sortem et omnes optimates eius confixi  sunt in conpedibus
11 et tu ergo inebriaberis eris despecta et tu quaeres  auxilium ab
inimico
12 omnes munitiones tuae sicuti ficus cum grossis suis si  concussae
fuerint cadent in os comedentis
13 ecce populus tuus mulieres in medio tui inimicis tuis  adapertione
pandentur portae terrae tuae devorabit ignis vectes  tuos
14 aquam propter obsidionem hauri tibi extrue munitiones tuas  intra
in lutum et calca subigens tene laterem
15 ibi comedet te ignis peribis gladio devorabit te ut bruchus
congregare ut bruchus multiplicare ut lucusta
16 plures fecisti negotiationes tuas quam stellae sunt caeli  bruchus
expansus est et avolavit
17 custodes tui quasi lucustae et parvuli tui quasi lucustae
lucustarum quae considunt in sepibus in die frigoris sol ortus  est et
avolaverunt et non est cognitus locus earum ubi fuerint
18 dormitaverunt pastores tui rex Assur sepelientur principes  tui
latitavit populus tuus in montibus et non est qui congreget
19 non est obscura contritio tua pessima est plaga tua omnes  qui
audierunt auditionem tuam conpresserunt manum super te quia  super
quem non transiit malitia tua semper




