Malachias (Ml.)
Malachia 1
1 onus verbi Domini ad Israhel in manu Malachi
2 dilexi vos dicit Dominus et dixistis in quo dilexisti nos  nonne
frater erat Esau Iacob dicit Dominus et dilexi Iacob
3 Esau autem odio habui et posui montes eius in solitudinem et
hereditatem eius in dracones deserti
4 quod si dixerit Idumea destructi sumus sed revertentes
aedificabimus quae deserta sunt haec dicit Dominus exercituum  isti
aedificabunt et ego destruam et vocabuntur Termini  impietatis et
Populus cui iratus est Dominus usque in aeternum
5 et oculi vestri videbunt et vos dicetis magnificetur Dominus  super
terminum Israhel
6 filius honorat patrem et servus dominum suum si ergo pater  ego sum
ubi est honor meus et si dominus ego sum ubi est timor  meus dicit
Dominus exercituum ad vos o sacerdotes qui  despicitis nomen meum et
dixistis in quo despeximus nomen tuum
7 offertis super altare meum panem pollutum et dicitis in quo
polluimus te in eo quod dicitis mensa Domini despecta est
8 si offeratis caecum ad immolandum nonne malum est et si  offeratis
claudum et languidum nonne malum est offer illud duci  tuo si
placuerit ei aut si susceperit faciem tuam dicit Dominus  exercituum
9 et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri de manu  enim
vestra factum est hoc si quo modo suscipiat facies vestras  dicit
Dominus exercituum
10 quis est in vobis qui claudat ostia et incendat altare meum
gratuito non est mihi voluntas in vobis dicit Dominus  exercituum et
munus non suscipiam de manu vestra
11 ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum  in
gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo  oblatio
munda quia magnum nomen meum in gentibus dicit Dominus  exercituum
12 et vos polluistis illud in eo quod dicitis mensa Domini
contaminata est et quod superponitur contemptibile est cum igni  qui
illud devorat
13 et dixistis ecce de labore et exsuflastis illud dicit  Dominus
exercituum et intulistis de rapinis claudum et  languidum et
intulistis munus numquid suscipiam illud de manu  vestra dicit Dominus
14 maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum et votum
faciens immolat debile Domino quia rex magnus ego dicit Dominus
exercituum et nomen meum horribile in gentibus

Malachia 2
1 et nunc ad vos mandatum hoc o sacerdotes
2 si nolueritis audire et si nolueritis ponere super cor ut  detis
gloriam nomini meo ait Dominus exercituum mittam in vos  egestatem et
maledicam benedictionibus vestris et maledicam  illis quoniam non
posuistis super cor
3 ecce ego proiciam vobis brachium et dispergam super vultum  vestrum
stercus sollemnitatum vestrarum et adsumet vos secum
4 et scietis quia misi ad vos mandatum istud ut esset pactum  meum cum
Levi dicit Dominus exercituum
5 pactum meum fuit cum eo vitae et pacis et dedi ei timorem et  timuit
me et a facie nominis mei pavebat
6 lex veritatis fuit in ore eius et iniquitas non est inventa  in
labiis eius in pace et in aequitate ambulavit mecum et  multos avertit
ab iniquitate
7 labia enim sacerdotis custodient scientiam et legem  requirent ex
ore eius quia angelus Domini exercituum est
8 vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in  lege
irritum fecistis pactum Levi dicit Dominus exercituum
9 propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles  omnibus
populis sicut non servastis vias meas et accepistis  faciem in lege
10 numquid non pater unus omnium nostrum numquid non Deus unus
creavit nos quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem  suum
violans pactum patrum nostrorum
11 transgressus est Iuda et abominatio facta est in Israhel et  in
Hierusalem quia contaminavit Iudas sanctificationem Domini  quam
dilexit et habuit filiam dei alieni
12 disperdat Dominus virum qui fecerit hoc magistrum et  discipulum de
tabernaculis Iacob et offerentem munus Domino  exercituum
13 et hoc rursum fecistis operiebatis lacrimis altare Domini  fletu et
mugitu ita ut ultra non respiciam ad sacrificium nec  accipiam
placabile quid de manu vestra
14 et dixistis quam ob causam quia Dominus testificatus est  inter te
et uxorem pubertatis tuae quam tu despexisti et haec  particeps tua et
uxor foederis tui
15 nonne unus fecit et residuum spiritus eius est et quid unus
quaerit nisi semen Dei custodite ergo spiritum vestrum et  uxorem
adulescentiae tuae noli despicere
16 cum odio habueris dimitte dicit Dominus Deus Israhel  operiet autem
iniquitas vestimentum eius dicit Dominus  exercituum custodite
spiritum vestrum et nolite despicere
17 laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris et dixistis  in quo
eum fecimus laborare in eo cum diceretis omnis qui facit  malum bonus
est in conspectu Domini et tales ei placent aut  certe ubi est Deus iudicii

Malachia 3
1 ecce ego mittam angelum meum et praeparabit viam ante faciem  meam
et statim veniet ad templum suum dominator quem vos  quaeritis et
angelus testamenti quem vos vultis ecce venit  dicit Dominus
exercituum
2 et quis poterit cogitare diem adventus eius et quis stabit  ad
videndum eum ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba  fullonum
3 et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios  Levi et
colabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt  Domino offerentes
sacrificia in iustitia
4 et placebit Domino sacrificium Iuda et Hierusalem sicut dies
saeculi et sicut anni antiqui
5 et accedam ad vos in iudicio et ero testis velox maleficis  et
adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem  mercennarii viduas
et pupillos et opprimunt peregrinum nec  timuerunt me dicit Dominus
exercituum
6 ego enim Dominus et non mutor et vos filii Iacob non estis
consumpti
7 a diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis  et non
custodistis revertimini ad me et revertar ad vos dicit  Dominus
exercituum et dixistis in quo revertemur
8 si adfiget homo Deum quia vos configitis me et dixistis in  quo
confiximus te in decimis et in primitivis
9 et in penuria vos maledicti estis et me vos configitis gens  tota
10 inferte omnem decimam in horreum et sit cibus in domo mea  et
probate me super hoc dicit Dominus si non aperuero vobis  cataractas
caeli et effudero vobis benedictionem usque ad  abundantiam
11 et increpabo pro vobis devorantem et non corrumpet fructum  terrae
vestrae nec erit sterilis vinea in agro dicit Dominus  exercituum
12 et beatos vos dicent omnes gentes eritis enim vos terra
desiderabilis dicit Dominus exercituum
13 invaluerunt super me verba vestra dicit Dominus
14 et dixistis quid locuti sumus contra te dixistis vanus est  qui
servit Deo et quod emolumentum quia custodivimus praecepta  eius et
quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum
15 ergo nunc beatos dicimus arrogantes siquidem aedificati  sunt
facientes impietatem et temptaverunt Deum et salvi facti  sunt
16 tunc locuti sunt timentes Deum unusquisque cum proximo suo  et
adtendit Dominus et audivit et scriptus est liber monumenti  coram eo
timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius
17 et erunt mihi ait Dominus exercituum in die qua ego facio  in
peculium et parcam eis sicut parcit vir filio suo servienti  sibi
18 et convertemini et videbitis quid sit inter iustum et  impium et
inter servientem Deo et non servientem ei




