Michaea (Mic.)
Michea 1
1 verbum Domini quod factum est ad Micham Morasthiten in  diebus
Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda quod vidit super  Samariam et
Hierusalem
2 audite populi omnes et adtendat terra et plenitudo eius et  sit
Dominus Deus vobis in testem Dominus de templo sancto suo
3 quia ecce Dominus egreditur de loco suo et descendet et  calcabit
super excelsa terrae
4 et consumentur montes subtus eum et valles scindentur sicut  cera a
facie ignis sicut aquae quae decurrunt in praeceps
5 in scelere Iacob omne istud et in peccatis domus Israhel  quod
scelus Iacob nonne Samaria et quae excelsa Iudae nonne  Hierusalem
6 et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro cum  plantatur vinea
et detraham in vallem lapides eius et  fundamenta eius revelabo
7 et omnia sculptilia eius concidentur et omnes mercedes eius
conburentur igni et omnia idola eius ponam in perditionem quia  de
mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem  meretricis
revertentur
8 super hoc plangam et ululabo vadam spoliatus et nudus faciam
planctum velut draconum et luctum quasi strutionum
9 quia desperata est plaga eius quia venit usque ad Iudam  tetigit
portam populi mei usque ad Hierusalem
10 in Geth nolite adnuntiare lacrimis ne ploretis in domo  Pulveris
pulvere vos conspergite
11 et transite vobis habitatio Pulchra confusa ignominia non  est
egressa quae habitat in Exitu planctum domus Vicinae  accipiet ex
vobis quae stetit sibimet
12 quia infirmata est in bonum quae habitat in Amaritudinibus  quia
descendit malum a Domino in portam Hierusalem
13 tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis principium  peccati
est filiae Sion quia in te inventa sunt scelera Israhel
14 propterea dabit emissarios super hereditatem Geth domus  Mendacii
in deceptionem regibus Israhel
15 adhuc heredem adducam tibi quae habitas in Maresa usque  Adollam
veniet gloria Israhel
16 decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum dilata
calvitium tuum sicut aquila quoniam captivi ducti sunt ex te

Michea 2
1 vae qui cogitatis inutile et operamini malum in cubilibus  vestris
in luce matutina faciunt illud quoniam contra Deum est  manus eorum
2 et concupierunt agros et violenter tulerunt et domos  rapuerunt et
calumniabantur virum et domum eius virum et  hereditatem eius
3 idcirco haec dicit Dominus ecce ego cogito super familiam  istam
malum unde non auferetis colla vestra et non ambulabitis  superbi
quoniam tempus pessimum est
4 in die illa sumetur super vos parabola et cantabitur  canticum cum
suavitate dicentium depopulatione vastati sumus  pars populi mei
commutata est quomodo recedet a me cum  revertatur qui regiones
nostras dividat
5 propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in coetu  Domini
6 ne loquamini loquentes non stillabit super istos non  conprehendet
confusio
7 dicit domus Iacob numquid adbreviatus est spiritus Domini  aut tales
sunt cogitationes eius nonne verba mea bona sunt cum  eo qui recte
graditur
8 et e contrario populus meus in adversarium consurrexit  desuper
tunica pallium sustulistis eos qui transiebant  simpliciter
convertistis in bellum
9 mulieres populi mei eiecistis de domo deliciarum suarum a  parvulis
earum tulistis laudem meam in perpetuum
10 surgite et ite quia non habetis hic requiem propter  inmunditiam
eius corrumpetur putredine pessima
11 utinam non essem vir habens spiritum et mendacium potius  loquerer
stillabo tibi in vinum et in ebrietatem et erit super  quem stillatur
populus iste
12 congregatione congregabo Iacob totum te in unum conducam  reliquias
Israhel pariter ponam illum quasi gregem in ovili  quasi pecus in
medio caularum tumultuabuntur a multitudine  hominum
13 ascendet enim pandens iter ante eos divident et transibunt  portam
et egredientur per eam et transibit rex eorum coram eis  et Dominus in
capite eorum

Michea 3
1 et dixi audite principes Iacob et duces domus Israhel  numquid non
vestrum est scire iudicium
2 qui odio habetis bonum et diligitis malum qui violenter  tollitis
pelles eorum desuper eos et carnem eorum desuper  ossibus eorum
3 qui comederunt carnem populi mei et pellem eorum desuper
excoriaverunt et ossa eorum confregerunt et conciderunt sicut  in
lebete et quasi carnem in medio ollae
4 tunc clamabunt ad Dominum et non exaudiet eos et abscondet  faciem
suam ab eis in tempore illo sicut nequiter egerunt in  adinventionibus
suis
5 haec dicit Dominus super prophetas qui seducunt populum meum  qui
mordent dentibus suis et praedicant pacem et si quis non  dederit in
ore eorum quippiam sanctificant super eum proelium
6 propterea nox vobis pro visione erit et tenebrae vobis pro
divinatione et occumbet sol super prophetas et obtenebrabitur  super
eos dies
7 et confundentur qui vident visiones et confundentur divini  et
operient vultus suos omnes quia non est responsum Dei
8 verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini  iudicio et
virtute ut adnuntiem Iacob scelus suum et Israhel  peccatum suum
9 audite haec principes domus Iacob et iudices domus Israhel  qui
abominamini iudicium et omnia recta pervertitis
10 qui aedificatis Sion in sanguinibus et Hierusalem in  iniquitate
11 principes eius in muneribus iudicabant et sacerdotes eius  in
mercede docebant et prophetae eius in pecunia divinabant et  super
Dominum requiescebant dicentes numquid non Dominus in  medio nostrum
non venient super nos mala
12 propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur et  Hierusalem
quasi acervus lapidum erit et mons templi in excelsa  silvarum

Michea 4
1 et in novissimo dierum erit mons domus Domini praeparatus in
vertice montium et sublimis super colles et fluent ad eum  populi
2 et properabunt gentes multae et dicent venite ascendamus ad  montem
Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos de viis suis  et ibimus in
semitis eius quia de Sion egredietur lex et verbum  Domini de
Hierusalem
3 et iudicabit inter populos multos et corripiet gentes fortes  usque
in longinquum et concident gladios suos in vomeres et  hastas suas in
ligones non sumet gens adversus gentem gladium  et non discent ultra
belligerare
4 et sedebit vir subtus vineam suam et subtus ficum suam et  non erit
qui deterreat quia os Domini exercituum locutum est
5 quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui  nos
autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in aeternum  et ultra
6 in die illa dicit Dominus congregabo claudicantem et eam  quam
eieceram colligam et quam adflixeram
7 et ponam claudicantem in reliquias et eam quae laboraverat  in
gentem robustam et regnabit Dominus super eos in monte Sion  ex hoc
nunc et usque in aeternum
8 et tu turris Gregis nebulosa filiae Sion usque ad te veniet  et
veniet potestas prima regnum filiae Hierusalem
9 nunc quare maerore contraheris numquid rex non est tibi aut
consiliarius tuus periit quia conprehendit te dolor sicut
parturientem
10 dole et satage filia Sion quasi parturiens quia nunc  egredieris de
civitate et habitabis in regione et venies usque  ad Babylonem ibi
liberaberis ibi redimet te Dominus de manu  inimicorum tuorum
11 et nunc congregatae sunt super te gentes multae quae dicunt
lapidetur et aspiciat in Sion oculus noster
12 ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini et non
intellexerunt consilium eius quia congregavit eos quasi faenum  areae
13 surge et tritura filia Sion quia cornu tuum ponam ferreum  et
ungulas tuas ponam aereas et comminues populos multos et  interficiam
Domino rapinas eorum et fortitudinem eorum Domino  universae terrae

Michea 5
1 nunc vastaberis filia latronis obsidionem posuerunt super  nos in
virga percutient maxillam iudicis Israhel
2 et tu Bethleem Ephrata parvulus es in milibus Iuda ex te  mihi
egredietur qui sit dominator in Israhel et egressus eius  ab initio a
diebus aeternitatis
3 propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens  pariet
reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israhel
4 et stabit et pascet in fortitudine Domini in sublimitate  nominis
Domini Dei sui et convertentur quia nunc magnificabitur  usque ad
terminos terrae
5 et erit iste pax Assyrius cum venerit in terram nostram et  quando
calcaverit in domibus nostris et suscitabimus super eum  septem
pastores et octo primates homines
6 et pascent terram Assur in gladio et terram Nemrod in  lanceis eius
et liberabit ab Assur cum venerit in terram  nostram et cum calcaverit
in finibus nostris
7 et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi  ros a
Domino et quasi stillae super herbam quae non expectat  virum et non
praestolatur filios hominum
8 et erunt reliquiae Iacob in gentibus in medio populorum  multorum
quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis  in gregibus
pecorum qui cum transierit et conculcaverit et  ceperit non est qui
eruat
9 exaltabitur manus tua super hostes tuos et omnes inimici tui
interibunt
10 et erit in die illa dicit Dominus auferam equos tuos de  medio tui
et disperdam quadrigas tuas
11 et perdam civitates terrae tuae et destruam omnes  munitiones tuas
et auferam maleficia de manu tua et  divinationes non erunt in te
12 et perire faciam sculptilia tua et statuas tuas de medio  tui et
non adorabis ultra opera manuum tuarum
13 et evellam lucos tuos de medio tui et conteram civitates  tuas
14 et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus
gentibus quae non audierunt

Michea 6
1 audite quae Dominus loquitur surge contende iudicio adversum  montes
et audiant colles vocem tuam
2 audiant montes iudicium Domini et fortia fundamenta terrae  quia
iudicium Domini cum populo suo et cum Israhel  diiudicabitur
3 populus meus quid feci tibi et quid molestus fui tibi  responde mihi
4 quia eduxi te de terra Aegypti et de domo servientium  liberavi te
et misi ante faciem tuam Mosen et Aaron et Mariam
5 populus meus memento quaeso quid cogitaverit Balac rex Moab  et quid
responderit ei Balaam filius Beor de Setthim usque ad  Galgalam ut
cognosceret iustitias Domini
6 quid dignum offeram Domino curvem genu Deo excelso numquid  offeram
ei holocaustomata et vitulos anniculos
7 numquid placari potest Dominus in milibus arietum aut in  multis
milibus hircorum pinguium numquid dabo primogenitum meum  pro scelere
meo fructum ventris mei pro peccato animae meae
8 indicabo tibi o homo quid sit bonum et quid Dominus quaerat  a te
utique facere iudicium et diligere misericordiam et  sollicitum
ambulare cum Deo tuo
9 vox Domini ad civitatem clamat et salus erit timentibus  nomen tuum
audite tribus et quis adprobabit illud
10 adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis et mensura  minor
irae plena
11 numquid iustificabo stateram impiam et saccelli pondera  dolosa
12 in quibus divites eius repleti sunt iniquitate et  habitantes in ea
loquebantur mendacium et lingua eorum  fraudulenta in ore eorum
13 et ego ergo coepi percutere te perditione super peccatis  tuis
14 tu comedes et non saturaberis et humiliatio tua in medio  tui et
adprehendes et non salvabis et quos salvaveris in  gladium dabo
15 tu seminabis et non metes tu calcabis olivam et non  ungueris oleo
et mustum et non bibes vinum
16 et custodisti praecepta Omri et omne opus domus Achab et  ambulasti
in voluntatibus eorum ut darem te in perditionem et  habitantes in ea
in sibilum et obprobrium populi mei portabitis

Michea 7
1 vae mihi quia factus sum sicut qui colligit in autumno  racemos
vindemiae non est botrus ad comedendum praecoquas ficus  desideravit
anima mea
2 periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est omnes  in
sanguine insidiantur vir fratrem suum venatur ad mortem
3 malum manuum suarum dicunt bonum princeps postulat et iudex  in
reddendo est et magnus locutus est desiderium animae suae et
conturbaverunt eam
4 qui optimus in eis est quasi paliurus et qui rectus quasi  spina de
sepe dies speculationis tuae visitatio tua venit nunc  erit vastitas
eorum
5 nolite credere amico et nolite confidere in duce ab ea quae  dormit
in sinu tuo custodi claustra oris tui
6 quia filius contumeliam facit patri filia consurgit adversus  matrem
suam nurus contra socrum suam inimici hominis domestici  eius
7 ego autem ad Dominum aspiciam expectabo Deum salvatorem meum  audiet
me Deus meus
8 ne laeteris inimica mea super me quia cecidi consurgam cum  sedero
in tenebris Dominus lux mea est
9 iram Domini portabo quoniam peccavi ei donec iudicet causam  meam et
faciat iudicium meum educet me in lucem videbo in  iustitiam eius
10 et aspiciet inimica mea et operietur confusione quae dicit  ad me
ubi est Dominus Deus tuus oculi mei videbunt in eam nunc  erit in
conculcationem ut lutum platearum
11 dies ut aedificentur maceriae tuae in die illa longe fiet  lex
12 in die illa et usque ad te veniet Assur et usque ad  civitates
munitas et a civitatibus munitis usque ad flumen et  ad mare de mari
et ad montem de monte
13 et erit terra in desolationem propter habitatores suos et  propter
fructum cogitationum eorum
14 pasce populum tuum in virga tua gregem hereditatis tuae  habitantes
solos in saltu in medio Carmeli pascentur Basan et  Galaad iuxta dies
antiquos
15 secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti ostendam ei
mirabilia
16 videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua  ponent
manus super os aures eorum surdae erunt
17 lingent pulverem sicut serpens velut reptilia terrae
proturbabuntur de aedibus suis Dominum Deum nostrum  desiderabunt et
timebunt te
18 quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis  peccatum
reliquiarum hereditatis tuae non inmittet ultra  furorem suum quoniam
volens misericordiam est
19 revertetur et miserebitur nostri deponet iniquitates  nostras et
proiciet in profundum maris omnia peccata nostra
20 dabis veritatem Iacob misericordiam Abraham quae iurasti  patribus
nostris a diebus antiquis




