Lamentationes (Lm.)
Lamentazioni 1
1 ALEPH quomodo sedit sola civitas plena populo facta est  quasi vidua
domina gentium princeps provinciarum facta est sub  tributo
2 BETH plorans ploravit in nocte et lacrimae eius in maxillis  eius
non est qui consoletur eam ex omnibus caris eius omnes  amici eius
spreverunt eam et facti sunt ei inimici
3 GIMEL migravit Iuda propter adflictionem et multitudinem  servitutis
habitavit inter gentes nec invenit requiem omnes  persecutores eius
adprehenderunt eam inter angustias
4 DELETH viae Sion lugent eo quod non sint qui veniant ad
sollemnitatem omnes portae eius destructae sacerdotes eius  gementes
virgines eius squalidae et ipsa oppressa amaritudine
5 HE facti sunt hostes eius in capite inimici illius  locupletati sunt
quia Dominus locutus est super eam propter  multitudinem iniquitatum
eius parvuli eius ducti sunt captivi  ante faciem tribulantis
6 VAV et egressus est a filia Sion omnis decor eius facti sunt
principes eius velut arietes non invenientes pascuam et  abierunt
absque fortitudine ante faciem subsequentis
7 ZAI recordata est Hierusalem dierum adflictionis suae et
praevaricationis omnium desiderabilium suorum quae habuerat a  diebus
antiquis cum caderet populus eius in manu hostili et non  esset
auxiliator viderunt eam hostes et deriserunt sabbata eius
8 HETH peccatum peccavit Hierusalem propterea instabilis facta  est
omnes qui glorificabant eam spreverunt illam quia viderunt  ignominiam
eius ipsa autem gemens et conversa retrorsum
9 TETH sordes eius in pedibus eius nec recordata est finis sui
deposita est vehementer non habens consolatorem vide Domine
adflictionem meam quoniam erectus est inimicus
10 IOTH manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius  quia
vidit gentes ingressas sanctuarium suum de quibus  praeceperas ne
intrarent in ecclesiam tuam
11 CAPH omnis populus eius gemens et quaerens panem dederunt  pretiosa
quaeque pro cibo ad refocilandam animam vide Domine  considera quoniam
facta sum vilis
12 LAMED o vos omnes qui transitis per viam adtendite et  videte si
est dolor sicut dolor meus quoniam vindemiavit me ut  locutus est
Dominus in die irae furoris sui
13 MEM de excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me  expandit
rete pedibus meis convertit me retrorsum posuit me  desolatam tota die
maerore confectam
14 NUN vigilavit iugum iniquitatum mearum in manu eius  convolutae
sunt et inpositae collo meo infirmata est virtus mea  dedit me Dominus
in manu de qua non potero surgere
15 SAMECH abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei  vocavit
adversum me tempus ut contereret electos meos torcular  calcavit
Dominus virgini filiae Iuda
16 AIN idcirco ego plorans et oculus meus deducens aquam quia  longe
factus est a me consolator convertens animam meam facti  sunt filii
mei perditi quoniam invaluit inimicus
17 FE expandit Sion manus suas non est qui consoletur eam  mandavit
Dominus adversum Iacob in circuitu eius hostes eius  facta est
Hierusalem quasi polluta menstruis inter eos
18 SADE iustus est Dominus quia os eius ad iracundiam  provocavi
audite obsecro universi populi et videte dolorem meum  virgines meae
et iuvenes mei abierunt in captivitatem
19 COPH vocavi amicos meos et ipsi deceperunt me sacerdotes  mei et
senes mei in urbe consumpti sunt quia quaesierunt cibum  sibi ut
refocilarent animam suam
20 RES vide Domine quoniam tribulor venter meus conturbatus  est
subversum est cor meum in memet ipsa quoniam amaritudine  plena sum
foris interfecit gladius et domi mors similis est
21 SEN audierunt quia ingemesco ego et non est qui consoletur  me
omnes inimici mei audierunt malum meum laetati sunt quoniam  tu
fecisti adduxisti diem consolationis et fient similes mei
22 THAU ingrediatur omne malum eorum coram te et devindemia  eos sicut
vindemiasti me propter omnes iniquitates meas multi  enim gemitus mei
et cor meum maerens

Lamentazioni 2
1 ALEPH quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam  Sion
proiecit de caelo terram inclitam Israhel et non  recordatus est
scabilli pedum suorum in die furoris sui
2 BETH praecipitavit Dominus nec pepercit omnia speciosa Iacob
destruxit in furore suo munitiones virginis Iuda deiecit in  terram
polluit regnum et principes eius
3 GIMEL confregit in ira furoris omne cornu Israhel avertit  retrorsum
dexteram suam a facie inimici et succendit in Iacob  quasi ignem
flammae devorantis in gyro
4 DELETH tetendit arcum suum quasi inimicus firmavit dexteram  suam
quasi hostis et occidit omne quod pulchrum erat visu in  tabernaculo
filiae Sion effudit quasi ignem indignationem suam
5 HE factus est Dominus velut inimicus praecipitavit Israhel
praecipitavit omnia moenia eius dissipavit munitiones eius et
replevit in filia Iuda humiliatum et humiliatam
6 VAV et dissipavit quasi hortum tentorium suum demolitus est
tabernaculum suum oblivioni tradidit Dominus in Sion  festivitatem et
sabbatum et obprobrio in indignatione furoris  sui regem et sacerdotem
7 ZAI reppulit Dominus altare suum maledixit sanctificationi  suae
tradidit in manu inimici muros turrium eius vocem dederunt  in domo
Domini sicut in die sollemni
8 HETH cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion tetendit
funiculum suum et non avertit manum suam a perditione luxitque
antemurale et murus pariter dissipatus est
9 TETH defixae sunt in terra portae eius perdidit et contrivit  vectes
eius regem eius et principes eius in gentibus non est  lex et
prophetae eius non invenerunt visionem a Domino
10 IOTH sederunt in terra conticuerunt senes filiae Sion
consperserunt cinere capita sua accincti sunt ciliciis  abiecerunt in
terra capita sua virgines Hierusalem
11 CAPH defecerunt prae lacrimis oculi mei conturbata sunt  viscera
mea effusum est in terra iecur meum super contritione  filiae populi
mei cum deficeret parvulus et lactans in plateis  oppidi
12 LAMED matribus suis dixerunt ubi est triticum et vinum cum
deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis cum exhalarent  animas
suas in sinu matrum suarum
13 MEM cui conparabo te vel cui adsimilabo te filia Hierusalem  cui
exaequabo te et consolabor te virgo filia Sion magna enim  velut mare
contritio tua quis medebitur tui
14 NUN prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta nec  aperiebant
iniquitatem tuam ut te ad paenitentiam provocarent  viderunt autem
tibi adsumptiones falsas et eiectiones
15 SAMECH plauserunt super te manibus omnes transeuntes per  viam
sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam  Hierusalem haecine
est urbs dicentes perfecti decoris gaudium  universae terrae
16 FE aperuerunt super te os suum omnes inimici tui  sibilaverunt et
fremuerunt dentibus dixerunt devoravimus en  ista est dies quam
expectabamus invenimus vidimus
17 AIN fecit Dominus quae cogitavit conplevit sermonem suum  quem
praeceperat a diebus antiquis destruxit et non pepercit et
laetificavit super te inimicum et exaltavit cornu hostium  tuorum
18 SADE clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiae Sion  deduc
quasi torrentem lacrimas per diem et per noctem non des  requiem tibi
neque taceat pupilla oculi tui
19 COPH consurge lauda in nocte in principio vigiliarum  effunde sicut
aqua cor tuum ante conspectum Domini leva ad eum  manus tuas pro anima
parvulorum tuorum qui defecerunt in fame  in capite omnium conpetorum
20 RES vide Domine et considera quem vindemiaveris ita ergone
comedent mulieres fructum suum parvulos ad mensuram palmae si
occidetur in sanctuario Domini sacerdos et propheta
21 SEN iacuerunt in terra foris puer et senex virgines meae et
iuvenes mei ceciderunt in gladio interfecisti in die furoris  tui
percussisti nec misertus es
22 THAU vocasti quasi ad diem sollemnem qui terrerent me de  circuitu
et non fuit in die furoris Domini qui effugeret et  relinqueretur quos
educavi et enutrivi inimicus meus consumpsit  eos

Lamentazioni 3
1 ALEPH ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis  eius
2 ALEPH me minavit et adduxit in tenebris et non in lucem
3 ALEPH tantum in me vertit et convertit manum suam tota die
4 BETH vetustam fecit pellem meam et carnem meam contrivit  ossa mea
5 BETH aedificavit in gyro meo et circumdedit me felle et  labore
6 BETH in tenebrosis conlocavit me quasi mortuos sempiternos
7 GIMEL circumaedificavit adversum me ut non egrediar  adgravavit
conpedem meam
8 GIMEL sed et cum clamavero et rogavero exclusit orationem  meam
9 GIMEL conclusit vias meas lapidibus quadris semitas meas  subvertit
10 DELETH ursus insidians factus est mihi leo in absconditis
11 DELETH semitas meas subvertit et confregit me posuit me  desolatam
12 DELETH tetendit arcum suum et posuit me quasi signum ad  sagittam
13 HE misit in renibus meis filias faretrae suae
14 HE factus sum in derisu omni populo meo canticum eorum tota  die
15 HE replevit me amaritudinibus inebriavit me absinthio
16 VAV et fregit ad numerum dentes meos cibavit me cinere
17 VAV et repulsa est anima mea oblitus sum bonorum
18 VAV et dixi periit finis meus et spes mea a Domino
19 ZAI recordare paupertatis et transgressionis meae absinthii  et
fellis
20 ZAI memoria memor ero et tabescet in me anima mea
21 ZAI hoc recolens in corde meo ideo sperabo
22 HETH misericordiae Domini quia non sumus consumpti quia non
defecerunt miserationes eius
23 HETH novae diluculo multa est fides tua
24 HETH pars mea Dominus dixit anima mea propterea expectabo  eum
25 TETH bonus est Dominus sperantibus in eum animae quaerenti  illum
26 TETH bonum est praestolari cum silentio salutare Domini
27 TETH bonum est viro cum portaverit iugum ab adulescentia  sua
28 IOTH sedebit solitarius et tacebit quia levavit super se
29 IOTH ponet in pulvere os suum si forte sit spes
30 IOTH dabit percutienti se maxillam saturabitur obprobriis
31 CAPH quia non repellet in sempiternum Dominus
32 CAPH quia si abiecit et miserebitur secundum multitudinem
misericordiarum suarum
33 CAPH non enim humiliavit ex corde suo et abiecit filios  hominis
34 LAMED ut contereret sub pedibus suis omnes vinctos terrae
35 LAMED ut declinaret iudicium viri in conspectu vultus  Altissimi
36 LAMED ut perverteret hominem in iudicio suo Dominus  ignoravit
37 MEM quis est iste qui dixit ut fieret Domino non iubente
38 MEM ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona
39 MEM quid murmuravit homo vivens vir pro peccatis suis
40 NUN scrutemur vias nostras et quaeramus et revertamur ad  Dominum
41 NUN levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelos
42 NUN nos inique egimus et ad iracundiam provocavimus idcirco  tu
inexorabilis es
43 SAMECH operuisti in furore et percussisti nos occidisti nec
pepercisti
44 SAMECH opposuisti nubem tibi ne transeat oratio
45 SAMECH eradicationem et abiectionem posuisti me in medio  populorum
46 FE aperuerunt super nos os suum omnes inimici
47 FE formido et laqueus facta est nobis vaticinatio et  contritio
48 FE divisiones aquarum deduxit oculus meus in contritione  filiae
populi mei
49 AIN oculus meus adflictus est nec tacuit eo quod non esset  requies
50 AIN donec respiceret et videret Dominus de caelis
51 AIN oculus meus depraedatus est animam meam in cunctis  filiabus
urbis meae
52 SADE venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis
53 SADE lapsa est in lacu vita mea et posuerunt lapidem super  me
54 SADE inundaverunt aquae super caput meum dixi perii
55 COPH invocavi nomen tuum Domine de lacis novissimis
56 COPH vocem meam audisti ne avertas aurem tuam a singultu  meo et
clamoribus
57 COPH adpropinquasti in die quando invocavi te dixisti ne  timeas
58 RES iudicasti Domine causam animae meae redemptor vitae  meae
59 RES vidisti Domine iniquitatem adversum me iudica iudicium  meum
60 RES vidisti omnem furorem universas cogitationes eorum  adversum me
61 SEN audisti obprobria eorum Domine omnes cogitationes eorum
adversum me
62 SEN labia insurgentium mihi et meditationes eorum adversum  me tota
die
63 SEN sessionem eorum et resurrectionem eorum vide ego sum  psalmus
eorum
64 THAU reddes eis vicem Domine iuxta opera manuum suarum
65 THAU dabis eis scutum cordis laborem tuum
66 THAU persequeris in furore et conteres eos sub caelis  Domine

Lamentazioni 4
1 ALEPH quomodo obscuratum est aurum mutatus est color optimus
dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum
2 BETH filii Sion incliti et amicti auro primo quomodo  reputati sunt
in vasa testea opus manuum figuli
3 GIMEL sed et lamiae nudaverunt mammam lactaverunt catulos  suos
filia populi mei crudelis quasi strutio in deserto
4 DELETH adhesit lingua lactantis ad palatum eius in siti  parvuli
petierunt panem et non erat qui frangeret eis
5 HE qui vescebantur voluptuose interierunt in viis qui  nutriebantur
in croceis amplexati sunt stercora
6 VAV et maior effecta est iniquitas filiae populi mei peccato
Sodomorum quae subversa est in momento et non ceperunt in ea  manus
7 ZAI candidiores nazarei eius nive nitidiores lacte  rubicundiores
ebore antiquo sapphyro pulchriores
8 HETH denigrata est super carbones facies eorum et non sunt  cogniti
in plateis adhesit cutis eorum ossibus aruit et facta  est quasi
lignum
9 TETH melius fuit occisis gladio quam interfectis fame  quoniam isti
extabuerunt consumpti ab sterilitate terrae
10 IOTH manus mulierum misericordium coxerunt filios suos  facti sunt
cibus earum in contritione filiae populi mei
11 CAPH conplevit Dominus furorem suum effudit iram  indignationis
suae et succendit ignem in Sion et devoravit  fundamenta eius
12 LAMED non crediderunt reges terrae et universi habitatores  orbis
quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas  Hierusalem
13 MEM propter peccata prophetarum eius iniquitates sacerdotum  eius
qui effuderunt in medio eius sanguinem iustorum
14 NUN erraverunt caeci in plateis polluti sunt sanguine  cumque non
possent tenuerunt lacinias suas
15 SAMECH recedite polluti clamaverunt eis recedite abite  nolite
tangere iurgati quippe sunt et commoti dixerunt inter  gentes non
addet ultra ut habitet in eis
16 FE facies Domini divisit eos non addet ut respiciat eos  facies
sacerdotum non erubuerunt neque senum miserti sunt
17 AIN cum adhuc subsisteremus defecerunt oculi nostri ad  auxilium
nostrum vanum cum respiceremus adtenti ad gentem quae  salvare non
poterat
18 SADE lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum  nostrarum
adpropinquavit finis noster conpleti sunt dies nostri  quia venit
finis noster
19 COPH velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli  super
montes persecuti sunt nos in deserto insidiati sunt nobis
20 RES spiritus oris nostri christus dominus captus est in  peccatis
nostris cui diximus in umbra tua vivemus in gentibus
21 SEN gaude et laetare filia Edom quae habitas in terra Hus  ad te
quoque perveniet calix inebriaberis atque nudaberis
22 THAU conpleta est iniquitas tua filia Sion non addet ultra  ut
transmigret te visitavit iniquitatem tuam filia Edom  discoperuit
peccata tua

Lamentazioni 5
1 recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice  obprobrium
nostrum
2 hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad  extraneos
3 pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae
4 aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio  conparavimus
5 cervicibus minabamur lassis non dabatur requies
6 Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane
7 patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates  eorum
portavimus
8 servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu  eorum
9 in animabus nostris adferebamus panem nobis a facie gladii  in
deserto
10 pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum  famis
11 mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Iuda
12 principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt
13 adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno  corruerunt
14 senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium
15 defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus  noster
16 cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus
17 propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati  sunt
oculi nostri
18 propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in  eo
19 tu autem Domine in aeternum permanebis solium tuum in  generatione
et generatione
20 quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in
longitudinem dierum
21 converte nos Domine ad te et convertemur innova dies  nostros sicut
a principio
22 sed proiciens reppulisti nos iratus es contra nos  vehementer




