Isaias (Is.)
Isaia 1
1 visio Isaiae filii Amos quam vidit super Iudam et Hierusalem  in
diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda
2 audite caeli et auribus percipe terra quoniam Dominus  locutus est
filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt  me
3 cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui  Israhel
non cognovit populus meus non intellexit
4 vae genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam  filiis
sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum  Israhel
abalienati sunt retrorsum
5 super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem omne  caput
languidum et omne cor maerens
6 a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas  vulnus et
livor et plaga tumens non est circumligata nec curata  medicamine
neque fota oleo
7 terra vestra deserta civitates vestrae succensae igni  regionem
vestram coram vobis alieni devorant et desolabitur  sicut in vastitate
hostili
8 et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea et sicut
tugurium in cucumerario sicut civitas quae vastatur
9 nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen quasi Sodoma
fuissemus et quasi Gomorra similes essemus
10 audite verbum Domini principes Sodomorum percipite auribus  legem
Dei nostri populus Gomorrae
11 quo mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus  plenus
sum holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem  vitulorum et
agnorum et hircorum nolui
12 cum veneritis ante conspectum meum quis quaesivit haec de  manibus
vestris ut ambularetis in atriis meis
13 ne adferatis ultra sacrificium frustra incensum abominatio  est
mihi neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram  iniqui
sunt coetus vestri
14 kalendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea  facta
sunt mihi molesta laboravi sustinens
15 et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a  vobis et
cum multiplicaveritis orationem non audiam manus  vestrae sanguine
plenae sunt
16 lavamini mundi estote auferte malum cogitationum vestrarum  ab
oculis meis quiescite agere perverse
17 discite benefacere quaerite iudicium subvenite oppresso  iudicate
pupillo defendite viduam
18 et venite et arguite me dicit Dominus si fuerint peccata  vestra ut
coccinum quasi nix dealbabuntur et si fuerint rubra  quasi vermiculus
velut lana erunt
19 si volueritis et audieritis bona terrae comedetis
20 quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam  gladius
devorabit vos quia os Domini locutum est
21 quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena iudicii  iustitia
habitavit in ea nunc autem homicidae
22 argentum tuum versum est in scoriam vinum tuum mixtum est  aqua
23 principes tui infideles socii furum omnes diligunt munera
sequuntur retributiones pupillo non iudicant et causa viduae  non
ingreditur ad eos
24 propter hoc ait Dominus exercituum Fortis Israhel heu  consolabor
super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis
25 et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam  tuam et
auferam omne stagnum tuum
26 et restituam iudices tuos ut fuerunt prius et consiliarios  tuos
sicut antiquitus post haec vocaberis civitas iusti urbs  fidelis
27 Sion in iudicio redimetur et reducent eam in iustitia
28 et conteret scelestos et peccatores simul et qui  dereliquerunt
Dominum consumentur
29 confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt et  erubescetis
super hortis quos elegeratis
30 cum fueritis velut quercus defluentibus foliis et velut  hortus
absque aqua
31 et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae et opus vestrum  quasi
scintilla et succendetur utrumque simul et non erit qui  extinguat

Isaia 2
1 verbum quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et  Hierusalem
2 et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini  in
vertice montium et elevabitur super colles et fluent ad eum  omnes
gentes
3 et ibunt populi multi et dicent venite et ascendamus ad  montem
Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos vias suas et  ambulabimus
in semitis eius quia de Sion exibit lex et verbum  Domini de
Hierusalem
4 et iudicabit gentes et arguet populos multos et conflabunt  gladios
suos in vomeres et lanceas suas in falces non levabit  gens contra
gentem gladium nec exercebuntur ultra ad proelium
5 domus Iacob venite et ambulemus in lumine Domini
6 proiecisti enim populum tuum domum Iacob quia repleti sunt  ut olim
et augures habuerunt ut Philisthim et pueris alienis  adheserunt
7 repleta est terra argento et auro et non est finis  thesaurorum eius
8 et repleta est terra eius equis et innumerabiles quadrigae  eius et
repleta est terra eius idolis opus manuum suarum  adoraverunt quod
fecerunt digiti eorum
9 et incurvavit se homo et humiliatus est vir ne ergo dimittas  eis
10 ingredere in petram abscondere fossa humo a facie timoris  Domini
et a gloria maiestatis eius
11 oculi sublimis hominis humiliati sunt et incurvabitur  altitudo
virorum exaltabitur autem Dominus solus in die illa
12 quia dies Domini exercituum super omnem superbum et  excelsum et
super omnem arrogantem et humiliabitur
13 et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et super  omnes
quercus Basan
14 et super omnes montes excelsos et super omnes colles  elevatos
15 et super omnem turrem excelsam et super omnem murum munitum
16 et super omnes naves Tharsis et super omne quod visu  pulchrum est
17 et incurvabitur sublimitas hominum et humiliabitur altitudo
virorum et elevabitur Dominus solus in die illa
18 et idola penitus conterentur
19 et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae  a facie
formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum  surrexerit
percutere terram
20 in die illa proiciet homo idola argenti sui et simulacra  auri sui
quae fecerat sibi ut adoraret talpas et vespertiliones
21 et ingredietur fissuras petrarum et cavernas saxorum a  facie
formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum  surrexerit
percutere terram
22 quiescite ergo ab homine cuius spiritus in naribus eius  quia
excelsus reputatus est ipse

Isaia 3
1 ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et  ab
Iuda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquae
2 fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum  et senem
3 principem super quinquaginta et honorabilem vultu et  consiliarium
sapientem de architectis et prudentem eloquii  mystici
4 et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur  eis
5 et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum
tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem
6 adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui  vestimentum
tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub  manu tua
7 respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo  mea non
est panis neque vestimentum nolite constituere me  principem populi
8 ruit enim Hierusalem et Iudas concidit quia lingua eorum et
adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos  maiestatis
eius
9 agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi  Sodomae
praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum  quoniam reddita sunt
eis mala
10 dicite iusto quoniam bene quoniam fructum adinventionum  suarum
comedet
11 vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei
12 populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres  dominatae sunt
eius popule meus qui beatum te dicunt ipsi te  decipiunt et viam
gressuum tuorum dissipant
13 stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos
14 Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et  principibus
eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina  pauperis in domo
vestra
15 quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis  dicit
Dominus Deus exercituum
16 et dixit Dominus pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et
ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et  plaudebant
ambulabant et in pedibus suis conposito gradu  incedebant
17 decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem  earum
nudabit
18 in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum et  lunulas
19 et torques et monilia et armillas et mitras
20 discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola  et
inaures
21 et anulos et gemmas in fronte pendentes
22 et mutatoria et pallia et linteamina et acus
23 et specula et sindones et vittas et theristra
24 et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus et pro
crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium
25 pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in  proelio
26 et maerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in  terra
sedebit

Isaia 4
1 et adprehendent septem mulieres virum unum in die illa  dicentes
panem nostrum comedemus et vestimentis nostris  operiemur tantummodo
vocetur nomen tuum super nos aufer  obprobrium nostrum
2 in die illa erit germen Domini in magnificentia et in gloria  et
fructus terrae sublimis et exultatio his qui salvati fuerint  de
Israhel
3 et erit omnis qui relictus fuerit in Sion et residuus in  Hierusalem
sanctus vocabitur omnis qui scriptus est in vita in  Hierusalem
4 si abluerit Dominus sordem filiarum Sion et sanguinem  Hierusalem
laverit de medio eius spiritu iudicii et spiritu  ardoris
5 et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et ubi  invocatus
est nubem per diem et fumum et splendorem ignis  flammantis in nocte
super omnem enim gloriam protectio
6 et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu et in  securitatem
et absconsionem a turbine et a pluvia

Isaia 5
1 cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae vinea  facta
est dilecto meo in cornu filio olei
2 et sepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit eam  electam
et aedificavit turrem in medio eius et torcular  extruxit in ea et
expectavit ut faceret uvas et fecit labruscas
3 nunc ergo habitator Hierusalem et vir Iuda iudicate inter me  et
inter vineam meam
4 quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei  an quod
expectavi ut faceret uvas et fecit labruscas
5 et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae auferam  sepem
eius et erit in direptionem diruam maceriam eius et erit  in
conculcationem
6 et ponam eam desertam non putabitur et non fodietur et  ascendent
vepres et spinae et nubibus mandabo ne pluant super  eam imbrem
7 vinea enim Domini exercituum domus Israhel et vir Iuda  germen
delectabile eius et expectavi ut faceret iudicium et  ecce iniquitas
et iustitiam et ecce clamor
8 vae qui coniungitis domum ad domum et agrum agro copulatis  usque ad
terminum loci numquid habitabitis soli vos in medio  terrae
9 in auribus meis sunt haec Domini exercituum nisi domus  multae
desertae fuerint grandes et pulchrae absque habitatore
10 decem enim iuga vinearum facient lagunculam unam et  triginta modii
sementis facient modios tres
11 vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et  potandum usque
ad vesperam ut vino aestuetis
12 cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis  vestris
et opus Domini non respicitis nec opera manuum eius  consideratis
13 propterea captivus ductus est populus meus quia non habuit
scientiam et nobiles eius interierunt fame et multitudo eius  siti
exaruit
14 propterea dilatavit infernus animam suam et aperuit os suum  absque
ullo termino et descendent fortes eius et populus eius  et sublimes
gloriosique eius ad eum
15 et incurvabitur homo et humiliabitur vir et oculi sublimium
deprimentur
16 et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio et Deus  sanctus
sanctificabitur in iustitia
17 et pascentur agni iuxta ordinem suum et deserta in  ubertatem versa
advenae comedent
18 vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis et  quasi
vinculum plaustri peccatum
19 qui dicitis festinet et cito veniat opus eius ut videamus  et
adpropiet et veniat consilium Sancti Israhel et sciemus  illud
20 vae qui dicitis malum bonum et bonum malum ponentes  tenebras lucem
et lucem tenebras ponentes amarum in dulce et  dulce in amarum
21 vae qui sapientes estis in oculis vestris et coram vobismet  ipsis
prudentes
22 vae qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad
miscendam ebrietatem
23 qui iustificatis impium pro muneribus et iustitiam iusti  aufertis
ab eo
24 propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis et calor  flammae
exurit sic radix eorum quasi favilla erit et germen  eorum ut pulvis
ascendet abiecerunt enim legem Domini  exercituum et eloquium Sancti
Israhel blasphemaverunt
25 ideo iratus est furor Domini in populo suo et extendit  manum suam
super eum et percussit eum et conturbati sunt montes  et facta sunt
morticina eorum quasi stercus in medio platearum  in omnibus his non
est aversus furor eius sed adhuc manus eius  extenta
26 et levabit signum nationibus procul et sibilabit ad eum de  finibus
terrae et ecce festinus velociter veniet
27 non est deficiens neque laborans in eo non dormitabit neque
dormiet neque solvetur cingulum renum eius nec rumpetur  corrigia
calciamenti eius
28 sagittae eius acutae et omnes arcus eius extenti ungulae  equorum
eius ut silex et rotae eius quasi impetus tempestatis
29 rugitus eius ut leonis rugiet ut catuli leonum et frendet  et
tenebit praedam et amplexabitur et non erit qui eruat
30 et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris  aspiciemus in
terram et ecce tenebrae tribulationis et lux  obtenebrata est in
caligine eius

Isaia 6
1 in anno quo mortuus est rex Ozias vidi Dominum sedentem  super
solium excelsum et elevatum et ea quae sub eo erant  implebant templum
2 seraphin stabant super illud sex alae uni et sex alae alteri  duabus
velabant faciem eius et duabus velabant pedes eius et  duabus volabant
3 et clamabant alter ad alterum et dicebant sanctus sanctus  sanctus
Dominus exercituum plena est omnis terra gloria eius
4 et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis et  domus
impleta est fumo
5 et dixi vae mihi quia tacui quia vir pollutus labiis ego sum  et in
medio populi polluta labia habentis ego habito et Regem  Dominum
exercituum vidi oculis meis
6 et volavit ad me unus de seraphin et in manu eius calculus  quem
forcipe tulerat de altari
7 et tetigit os meum et dixit ecce tetigit hoc labia tua et  auferetur
iniquitas tua et peccatum tuum mundabitur
8 et audivi vocem Domini dicentis quem mittam et quis ibit  nobis et
dixi ecce ego sum mitte me
9 et dixit vade et dices populo huic audite audientes et  nolite
intellegere et videte visionem et nolite cognoscere
10 excaeca cor populi huius et aures eius adgrava et oculos  eius
claude ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat  et corde
suo intellegat et convertatur et sanem eum
11 et dixi usquequo Domine et dixit donec desolentur civitates  absque
habitatore et domus sine homine et terra relinquetur  deserta
12 et longe faciet Dominus homines et multiplicabitur quae  derelicta
fuerat in medio terrae
13 et adhuc in ea decimatio et convertetur et erit in  ostensionem
sicut terebinthus et sicuti quercus quae expandit  ramos suos semen
sanctum erit id quod steterit in ea

Isaia 7
1 et factum est in diebus Ahaz filii Ioatham filii Oziae regis  Iuda
ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex  Israhel in
Hierusalem ad proeliandum contra eam et non  potuerunt debellare eam
2 et nuntiaverunt domui David dicentes requievit Syria super  Ephraim
et commotum est cor eius et cor populi eius sicut  moventur ligna
silvarum a facie venti
3 et dixit Dominus ad Isaiam egredere in occursum Ahaz tu et  qui
derelictus est Iasub filius tuus ad extremum aquaeductus  piscinae
superioris in via agri Fullonis
4 et dices ad eum vide ut sileas noli timere et cor tuum ne  formidet
a duobus caudis titionum fumigantium istorum in ira  furoris Rasin et
Syriae et filii Romeliae
5 eo quod consilium inierit contra te Syria malum Ephraim et  filius
Romeliae dicentes
6 ascendamus ad Iudam et suscitemus eum et avellamus eum ad  nos et
ponamus regem in medio eius filium Tabeel
7 haec dicit Dominus Deus non stabit et non erit istud
8 sed caput Syriae Damascus et caput Damasci Rasin et adhuc  sexaginta
et quinque anni et desinet Ephraim esse populus
9 et caput Ephraim Samaria et caput Samariae filius Romeliae  si non
credideritis non permanebitis
10 et adiecit Dominus loqui ad Ahaz dicens
11 pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive  in
excelsum supra
12 et dixit Ahaz non petam et non temptabo Dominum
13 et dixit audite ergo domus David numquid parum vobis est  molestos
esse hominibus quia molesti estis et Deo meo
14 propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum ecce virgo  concipiet
et pariet filium et vocabitis nomen eius Emmanuhel
15 butyrum et mel comedet ut sciat reprobare malum et eligere  bonum
16 quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum
derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duum regum  suorum
17 adducet Dominus super te et super populum tuum et super  domum
patris tui dies qui non venerunt a diebus separationis  Ephraim a Iuda
cum rege Assyriorum
18 et erit in die illa sibilabit Dominus muscae quae est in  extremo
fluminum Aegypti et api quae est in terra Assur
19 et venient et requiescent omnes in torrentibus vallium et  cavernis
petrarum et in omnibus frutectis et in universis  foraminibus
20 in die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui  trans
Flumen sunt in rege Assyriorum caput et pilos pedum et  barbam
universam
21 et erit in die illa nutriet homo vaccam boum et duas oves
22 et prae ubertate lactis comedet butyrum butyrum enim et mel
manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terrae
23 et erit in die illa omnis locus ubi fuerint mille vites  mille
argenteis et in spinas et in vepres erunt
24 cum sagittis et arcu ingredientur illuc vepres enim et  spinae
erunt in universa terra
25 et omnes montes qui in sarculo sarientur non veniet illuc  terror
spinarum et veprium et erit in pascua bovis et in  conculcationem
pecoris

Isaia 8
1 et dixit Dominus ad me sume tibi librum grandem et scribe in  eo
stilo hominis Velociter spolia detrahe Cito praedare
2 et adhibui mihi testes fideles Uriam sacerdotem et  Zacchariam
filium Barachiae
3 et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium et  dixit
Dominus ad me voca nomen eius Adcelera spolia detrahere  Festina
praedari
4 quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam
auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariae coram rege  Assyriorum
5 et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens
6 pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae quae vadunt  cum
silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliae
7 propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis  fortes et
multas regem Assyriorum et omnem gloriam eius et  ascendet super omnes
rivos eius et fluet super universas ripas  eius
8 et ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum  veniet et
erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae  tuae o Emmanuhel
9 congregamini populi et vincimini et audite universae procul  terrae
confortamini et vincimini accingite vos et vincimini
10 inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non  fiet quia
nobiscum Deus
11 haec enim ait Dominus ad me sicut in forti manu erudivit me  ne
irem in via populi huius dicens
12 non dicatis coniuratio omnia enim quae loquitur populus  iste
coniuratio est et timorem eius ne timeatis neque paveatis
13 Dominum exercituum ipsum sanctificate ipse pavor vester et  ipse
terror vester
14 et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem  offensionis et
in petram scandali duabus domibus Israhel in  laqueum et in ruinam
habitantibus Hierusalem
15 et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et
inretientur et capientur
16 liga testimonium signa legem in discipulis meis
17 et expectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Iacob  et
praestolabor eum
18 ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in
portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte  Sion
19 et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis  qui
stridunt in incantationibus suis numquid non populus a Deo  suo
requirit pro vivis a mortuis
20 ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta  verbum
hoc non erit eis matutina lux
21 et transibit per eam corruet et esuriet et cum esurierit  irascetur
et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum
22 et ad terram intuebitur et ecce tribulatio et tenebrae  dissolutio
angustia et caligo persequens et non poterit avolare  de angustia sua

Isaia 9
1 primo tempore adleviata est terra Zabulon et terra Nepthalim  et
novissimo adgravata est via maris trans Iordanem Galileae  gentium
2 populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam  habitantibus
in regione umbrae mortis lux orta est eis
3 multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam laetabuntur  coram
te sicut laetantur in messe sicut exultant quando  dividunt spolia
4 iugum enim oneris eius et virgam umeri eius et sceptrum  exactoris
eius superasti sicut in die Madian
5 quia omnis violenta praedatio cum tumultu et vestimentum  mixtum
sanguine erit in conbustionem et cibus ignis
6 parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et  factus est
principatus super umerum eius et vocabitur nomen  eius Admirabilis
consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi  Princeps pacis
7 multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super  solium
David et super regnum eius ut confirmet illud et  corroboret in
iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum  zelus Domini
exercituum faciet hoc
8 verbum misit Dominus in Iacob et cecidit in Israhel
9 et sciet populus omnis Ephraim et habitantes Samariam in  superbia
et magnitudine cordis dicentes
10 lateres ceciderunt sed quadris lapidibus aedificabimus  sycomoros
succiderunt sed cedros inmutabimus
11 et elevabit Dominus hostes Rasin super eum et inimicos eius  in
tumultum vertet
12 Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente et devorabunt  Israhel
toto ore in omnibus his non est aversus furor eius sed  adhuc manus
eius extenta
13 et populus non est reversus ad percutientem se et Dominum
exercituum non inquisierunt
14 et disperdet Dominus ab Israhel caput et caudam incurvantem  et
refrenantem die una
15 longevus et honorabilis ipse est caput et propheta docens
mendacium ipse cauda est
16 et erunt qui beatificant populum istum seducentes et qui
beatificantur praecipitati
17 propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur  Dominus et
pupillorum eius et viduarum non miserebitur quia  omnis hypocrita est
et nequam et universum os locutum est  stultitiam in omnibus his non
est aversus furor eius sed adhuc  manus eius extenta
18 succensa est enim quasi ignis impietas veprem et spinam  vorabit et
succendetur in densitate saltus et convolvetur  superbia fumi
19 in ira Domini exercituum conturbata est terra et erit  populus
quasi esca ignis vir fratri suo non parcet
20 et declinabit ad dexteram et esuriet et comedet ad  sinistram et
non saturabitur unusquisque carnem brachii sui  vorabit Manasses
Ephraim et Ephraim Manassen simul ipsi contra  Iudam
21 in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus  eius
extenta

Isaia 10
1 vae qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitiam  scripserunt
2 ut opprimerent in iudicio pauperes et vim facerent causae  humilium
populi mei ut essent viduae praeda eorum et pupillos  diriperent
3 quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe  venientis
ad cuius fugietis auxilium et ubi derelinquetis  gloriam vestram
4 ne incurvemini sub vinculo et cum interfectis cadatis super  omnibus
his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius  extenta
5 vae Assur virga furoris mei et baculus ipse in manu eorum
indignatio mea
6 ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris mei  mandabo
illi ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat  illum in
conculcationem quasi lutum platearum
7 ipse autem non sic arbitrabitur et cor eius non ita  aestimabit sed
ad conterendum erit cor eius et ad internicionem  gentium non paucarum
8 dicet enim
9 numquid non principes mei simul reges sunt numquid non ut
Charchamis sic Chalanno et ut Arfad sic Emath numquid non ut  Damascus
sic Samaria
10 quomodo invenit manus mea regna idoli sic et simulacra  eorum de
Hierusalem et de Samaria
11 numquid non sicut feci Samariae et idolis eius sic faciam
Hierusalem et simulacris eius
12 et erit cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte  Sion et
in Hierusalem visitabo super fructum magnifici cordis  regis Assur et
super gloriam altitudinis oculorum eius
13 dixit enim in fortitudine manus meae feci et in sapientia  mea
intellexi et abstuli terminos populorum et principes eorum
depraedatus sum et detraxi quasi potens in sublime residentes
14 et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum et  sicut
colliguntur ova quae derelicta sunt sic universam terram  ego
congregavi et non fuit qui moveret pinnam et aperiret os et  ganniret
15 numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea aut
exaltabitur serra contra eum a quo trahitur quomodo si elevetur  virga
contra levantem se et exaltetur baculus qui utique lignum  est
16 propter hoc mittet Dominator Deus exercituum in pinguibus  eius
tenuitatem et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi  conbustio
ignis
17 et erit lumen Israhel in igne et Sanctus eius in flamma et
succendetur et devorabitur spina eius et vepres in die una
18 et gloria saltus eius et Carmeli eius ab anima usque ad  carnem
consumetur et erit terrore profugus
19 et reliquiae ligni saltus eius pro paucitate numerabuntur  et puer
scribet eos
20 et erit in die illa non adiciet residuum Israhel et hii  qui
fugerint de domo Iacob inniti super eo qui percutit eos sed  innitetur
super Dominum Sanctum Israhel in veritate
21 reliquiae convertentur reliquiae inquam Iacob ad Deum  fortem
22 si enim fuerit populus tuus Israhel quasi harena maris  reliquiae
convertentur ex eo consummatio adbreviata inundabit  iustitiam
23 consummationem enim et adbreviationem Dominus Deus  exercituum
faciet in medio omnis terrae
24 propter hoc haec dicit Dominus Deus exercituum noli timere  populus
meus habitator Sion ab Assur in virga percutiet te et  baculum suum
levabit super te in via Aegypti
25 adhuc enim paululum modicumque et consummabitur indignatio  et
furor meus super scelus eorum
26 et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta  plagam
Madian in petra Oreb et virgam suam super mare et  levabit eam in via
Aegypti
27 et erit in die illa auferetur onus eius de umero tuo et  iugum eius
de collo tuo et conputrescet iugum a facie olei
28 veniet in Aiath transibit in Magron apud Machmas  commendabit vasa
sua
29 transierunt cursim Gabee sedes nostra obstipuit Rama  Gabaath
Saulis fugit
30 hinni voce tua filia Gallim adtende Laisa paupercula  Anathoth
31 migravit Medemena habitatores Gebim confortamini
32 adhuc dies est ut in Nob stetur agitabit manum suam super  montem
filiae Sion collem Hierusalem
33 ecce Dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in  terrore
et excelsi statura succidentur et sublimes  humiliabuntur
34 et subvertentur condensa saltus ferro et Libanus cum  excelsis
cadet

Isaia 11
1 et egredietur virga de radice Iesse et flos de radice eius  ascendet
2 et requiescet super eum spiritus Domini spiritus sapientiae  et
intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus  scientiae et
pietatis
3 et replebit eum spiritus timoris Domini non secundum  visionem
oculorum iudicabit neque secundum auditum aurium  arguet
4 sed iudicabit in iustitia pauperes et arguet in aequitate  pro
mansuetis terrae et percutiet terram virga oris sui et  spiritu
labiorum suorum interficiet impium
5 et erit iustitia cingulum lumborum eius et fides cinctorium  renis
eius
6 habitabit lupus cum agno et pardus cum hedo accubabit  vitulus et
leo et ovis simul morabuntur et puer parvulus  minabit eos
7 vitulus et ursus pascentur simul requiescent catuli eorum  et leo
quasi bos comedet paleas
8 et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis et  in
caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet
9 non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo  quia
repleta est terra scientia Domini sicut aquae maris  operientes
10 in die illa radix Iesse qui stat in signum populorum ipsum  gentes
deprecabuntur et erit sepulchrum eius gloriosum
11 et erit in die illa adiciet Dominus secundo manum suam ad
possidendum residuum populi sui quod relinquetur ab Assyriis et  ab
Aegypto et a Fetros et ab Aethiopia et ab Aelam et a Sennaar  et ab
Emath et ab insulis maris
12 et levabit signum in nationes et congregabit profugos  Israhel et
dispersos Iuda colliget a quattuor plagis terrae
13 et auferetur zelus Ephraim et hostes Iuda peribunt Ephraim  non
aemulabitur Iudam et Iudas non pugnabit contra Ephraim
14 et volabunt in umeros Philisthim per mare simul  praedabuntur
filios orientis Idumea et Moab praeceptum manus  eorum et filii Ammon
oboedientes erunt
15 et desolabit Dominus linguam maris Aegypti et levabit  manum suam
super Flumen in fortitudine spiritus sui et  percutiet eum in septem
rivis ita ut transeant per eum calciati
16 et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis  sicut
fuit Israhel in die qua ascendit de terra Aegypti

Isaia 12
1 et dices in illa die confitebor tibi Domine quoniam iratus  es mihi
conversus est furor tuus et consolatus es me
2 ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo  quia
fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi  in salutem
3 haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris
4 et dicetis in illa die confitemini Domino et invocate nomen  eius
notas facite in populis adinventiones eius mementote  quoniam excelsum
est nomen eius
5 cantate Domino quoniam magnifice fecit adnuntiate hoc in  universa
terra
6 exulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui  Sanctus
Israhel

Isaia 13
1 onus Babylonis quod vidit Isaias filius Amos
2 super montem caligosum levate signum exaltate vocem levate  manum et
ingrediantur portas duces
3 ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos in ira  mea
exultantes in gloria mea
4 vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium  vox
sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum  praecepit
militiae belli
5 venientibus de terra procul a summitate caeli Dominus et  vasa
furoris eius ut disperdat omnem terram
6 ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino  veniet
7 propter hoc omnes manus dissolventur et omne cor hominis  tabescet
8 et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi  parturiens
dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit  facies conbustae
vultus eorum
9 ecce dies Domini venit crudelis et indignationis plenus et  irae
furorisque ad ponendam terram in solitudine et peccatores  eius
conterendos de ea
10 quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent  lumen suum
obtenebratus est sol in ortu suo et luna non  splendebit in lumine suo
11 et visitabo super orbis mala et contra impios iniquitatem  eorum et
quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam  fortium
humiliabo
12 pretiosior erit vir auro et homo mundo obrizo
13 super hoc caelum turbabo et movebitur terra de loco suo  propter
indignationem Domini exercituum et propter diem irae  furoris eius
14 et erit quasi dammula fugiens et quasi ovis et non erit  qui
congreget unusquisque ad populum suum convertetur et  singuli ad
terram suam fugient
15 omnis qui inventus fuerit occidetur et omnis qui  supervenerit
cadet in gladio
16 infantes eorum adlident in oculis eorum diripientur domus  eorum et
uxores eorum violabuntur
17 ecce ego suscitabo super eos Medos qui argentum non  quaerant nec
aurum velint
18 sed sagittis parvulos interficiant et lactantibus uteri  non
misereantur et super filios non parcat oculus eorum
19 et erit Babylon illa gloriosa in regnis inclita in  superbia
Chaldeorum sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram
20 non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad
generationem et generationem nec ponet ibi tentoria Arabs nec
pastores requiescent ibi
21 sed requiescent ibi bestiae et replebuntur domus eorum  draconibus
et habitabunt ibi strutiones et pilosi saltabunt ibi
22 et respondebunt ibi ululae in aedibus eius et sirenae in  delubris
voluptatis

Isaia 14
1 prope est ut veniat tempus eius et dies eius non  elongabuntur
miserebitur enim Dominus Iacob et eliget adhuc de  Israhel et
requiescere eos faciet super humum suam adiungetur  advena ad eos et
adherebit domui Iacob
2 et tenebunt eos populi et adducent eos in locum suum et  possidebit
eos domus Israhel super terram Domini in servos et  ancillas et erunt
capientes eos qui se ceperant et subicient  exactores suos
3 et erit in die illa cum requiem dederit tibi Deus a labore  tuo et a
concussione tua et a servitute dura qua ante servisti
4 sumes parabolam istam contra regem Babylonis et dices  quomodo
cessavit exactor quievit tributum
5 contrivit Dominus baculum impiorum virgam dominantium
6 caedentem populos in indignatione plaga insanabili  subicientem in
furore gentes persequentem crudeliter
7 conquievit et siluit omnis terra gavisa est et exultavit
8 abietes quoque laetatae sunt super te et cedri Libani ex  quo
dormisti non ascendit qui succidat nos
9 infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui  suscitavit
tibi gigantas omnes principes terrae surrexerunt de  soliis suis omnes
principes nationum
10 universi respondebunt et dicent tibi et tu vulneratus es  sicut nos
nostri similis effectus es
11 detracta est ad inferos superbia tua concidit cadaver tuum  subter
te sternetur tinea et operimentum tuum erunt vermes
12 quomodo cecidisti de caelo lucifer qui mane oriebaris  corruisti in
terram qui vulnerabas gentes
13 qui dicebas in corde tuo in caelum conscendam super astra  Dei
exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti in  lateribus
aquilonis
14 ascendam super altitudinem nubium ero similis Altissimo
15 verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci
16 qui te viderint ad te inclinabuntur teque prospicient  numquid iste
est vir qui conturbavit terram qui concussit regna
17 qui posuit orbem desertum et urbes eius destruxit vinctis  eius non
aperuit carcerem
18 omnes reges gentium universi dormierunt in gloria vir in  domo sua
19 tu autem proiectus es de sepulchro tuo quasi stirps  inutilis
pollutus et obvolutus qui interfecti sunt gladio et  descenderunt ad
fundamenta laci quasi cadaver putridum
20 non habebis consortium neque cum eis in sepultura tu enim  terram
disperdisti tu populum occidisti non vocabitur in  aeternum semen
pessimorum
21 praeparate filios eius occisioni in iniquitate patrum  eorum non
consurgent nec hereditabunt terram neque implebunt  faciem orbis
civitatum
22 et consurgam super eos dicit Dominus exercituum et perdam
Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem ait Dominus
23 et ponam eam in possessionem ericii et in paludes aquarum  et
scopabo eam in scopa terens dicit Dominus exercituum
24 iuravit Dominus exercituum dicens si non ut putavi ita  erit et
quomodo mente tractavi
25 sic eveniet ut conteram Assyrium in terra mea et in  montibus meis
conculcem eum et auferetur ab eis iugum eius et  onus illius ab umero
eorum tolletur
26 hoc consilium quod cogitavi super omnem terram et haec est  manus
extenta super universas gentes
27 Dominus enim exercituum decrevit et quis poterit infirmare  et
manus eius extenta et quis avertet eam
28 in anno quo mortuus est rex Ahaz factum est onus istud
29 ne laeteris Philisthea omnis tu quoniam comminuta est  virga
percussoris tui de radice enim colubri egredietur regulus  et semen
eius absorbens volucrem
30 et pascentur primogeniti pauperum et pauperes fiducialiter
requiescent et interire faciam in fame radicem tuam et  reliquias tuas
interficiam
31 ulula porta clama civitas prostrata est Philisthea omnis  ab
aquilone enim fumus venit et non est qui effugiat agmen eius
32 et quid respondebitur nuntiis gentis quia Dominus fundavit  Sion et
in ipsa sperabunt pauperes populi eius

Isaia 15
1 onus Moab quia nocte vastata est Ar Moab conticuit quia  nocte
vastatus est murus Moab conticuit
2 ascendit domus et Dibon ad excelsa in planctum super Nabo  et super
Medaba Moab ululabit in cunctis capitibus eius  calvitium omnis barba
radetur
3 in triviis eius accincti sunt sacco super tecta eius et in  plateis
eius omnis ululat descendit in fletum
4 clamavit Esebon et Eleale usque Iasa audita est vox eorum  super hoc
expediti Moab ululabunt anima eius ululabit sibi
5 cor meum ad Moab clamabit vectes eius usque ad Segor  vitulam
conternantem per ascensum enim Luith flens ascendet et  in via Oronaim
clamorem contritionis levabunt
6 aquae enim Nemrim desertae erunt quia aruit herba defecit  germen
viror omnis interiit
7 secundum magnitudinem operis et visitatio eorum ad  torrentem
salicum ducent eos
8 quoniam circumiit clamor terminum Moab usque ad Gallim  ululatus
eius et usque ad puteum Helim clamor eius
9 quia aquae Dibon repletae sunt sanguine ponam enim super  Dibon
additamenta his qui fugerint de Moab leonem et reliquiis  terrae

Isaia 16
1 emitte agnum dominatorem terrae de Petra deserti ad montem  filiae
Sion
2 et erit sicut avis fugiens et pulli de nido avolantes sic  erunt
filiae Moab in transcensu Arnon
3 ini consilium coge concilium pone quasi noctem umbram tuam  in
meridie absconde fugientes et vagos ne prodas
4 habitabunt apud te profugi mei Moab esto latibulum eorum a  facie
vastatoris finitus est enim pulvis consummatus est miser  defecit qui
conculcabat terram
5 et praeparabitur in misericordia solium et sedebit super  eum in
veritate in tabernaculo David iudicans et quaerens  iudicium et
velociter reddens quod iustum est
6 audivimus superbiam Moab superbus est valde superbia eius  et
arrogantia eius et indignatio eius plus quam fortitudo eius
7 idcirco ululabit Moab ad Moab universus ululabit his qui  laetantur
super muro cocti lateris loquimini plagas suas
8 quoniam suburbana Esebon deserta sunt et vinea Sabama  domini
gentium exciderunt flagella eius usque ad Iazer  pervenerunt
erraverunt in deserto propagines eius relictae sunt  transierunt mare
9 super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama inebriabo te  lacrima
mea Esebon et Eleale quoniam super vindemiam tuam et  super messem
tuam vox calcantium inruit
10 et auferetur laetitia et exultatio de Carmelo et in vineis  non
exultabit neque iubilabit vinum in torculari non calcabit  qui calcare
consueverat vocem calcantium abstuli
11 super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit et  viscera mea
ad murum cocti lateris
12 et erit cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis  suis
ingredietur ad sancta sua ut obsecret et non valebit
13 hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc
14 et nunc locutus est Dominus dicens in tribus annis quasi  anni
mercennarii auferetur gloria Moab super omni populo multo  et
relinquetur parvus et modicus nequaquam multus

Isaia 17
1 onus Damasci ecce Damascus desinet esse civitas et erit  sicut
acervus lapidum in ruina
2 derelictae civitates Aroer gregibus erunt et requiescent  ibi et non
erit qui exterreat
3 et cessabit adiutorium ab Ephraim et regnum a Damasco et  reliquiae
Syriae sicut gloria filiorum Israhel erunt dicit  Dominus exercituum
4 et erit in die illa adtenuabitur gloria Iacob et pingue  carnis eius
marcescet
5 et erit sicut congregans in messe quod restiterit et  brachium eius
spicas leget et erit sicut quaerens spicas in  valle Rafaim
6 et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleae  duarum
aut trium olivarum in summitate rami sive quattuor aut  quinque in
cacuminibus eius fructus eius dicit Dominus Deus  Israhel
7 in die illa inclinabitur homo ad factorem suum et oculi  eius ad
Sanctum Israhel respicient
8 et non inclinabitur ad altaria quae fecerunt manus eius et  quae
operati sunt digiti eius non respiciet lucos et delubra
9 in die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae  sicut
aratra et segetes quae derelictae sunt a facie filiorum  Israhel et
erit deserta
10 quia oblita es Dei salvatoris tui et Fortis adiutoris tui  non es
recordata propterea plantabis plantationem fidelem et  germen alienum
seminabis
11 in die plantationis tuae labrusca et mane semen tuum  florebit
ablata est messis in die hereditatis et dolebit  graviter
12 vae multitudo populorum multorum ut multitudo maris  sonantis et
tumultus turbarum sicut sonitus aquarum multarum
13 sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium et  increpabit
eum et fugiet procul et rapietur sicut pulvis  montium a facie venti
et sicut turbo coram tempestate
14 in tempore vespere et ecce turbatio in matutino et non  subsistet
haec est pars eorum qui vastaverunt nos et sors  diripientium nos

Isaia 18
1 vae terrae cymbalo alarum quae est trans flumina Aethiopiae
2 qui mittit in mari legatos et in vasis papyri super aquas  ite
angeli veloces ad gentem convulsam et dilaceratam ad  populum
terribilem post quem non est alius gentem expectantem  expectantem et
conculcatam cuius diripuerunt flumina terram  eius
3 omnes habitatores orbis qui moramini in terra cum elevatum  fuerit
signum in montibus videbitis et clangorem tubae audietis
4 quia haec dicit Dominus ad me quiescam et considerabo in  loco meo
sicut meridiana lux clara est et sicut nubes roris in  die messis
5 ante messem enim totus effloruit et inmatura perfectio  germinabit
et praecidentur ramusculi eius falcibus et quae  derelicta fuerint
abscidentur excutientur
6 et relinquentur simul avibus montium et bestiis terrae et  aestate
perpetua erunt super eum volucres et omnes bestiae  terrae super illum
hiemabunt
7 in tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo  divulso
et dilacerato a populo terribili post quem non fuit  alius a gente
expectante expectante et conculcata cuius  diripuerunt flumina terram
eius ad locum nominis Domini  exercituum montem Sion

Isaia 19
1 onus Aegypti ecce Dominus ascendet super nubem levem et  ingredietur
Aegyptum et movebuntur simulacra Aegypti a facie  eius et cor Aegypti
tabescet in medio eius
2 et concurrere faciam Aegyptios adversum Aegyptios et  pugnabit vir
contra fratrem suum et vir contra amicum suum  civitas adversus
civitatem regnum adversus regnum
3 et disrumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius et  consilium
eius praecipitabo et interrogabunt simulacra sua et  divinos suos et
pythones et ariolos
4 et tradam Aegyptum in manu dominorum crudelium et rex  fortis
dominabitur eorum ait Dominus Deus exercituum
5 et arescet aqua de mari et fluvius desolabitur atque  siccabitur
6 et deficient flumina adtenuabuntur et siccabuntur rivi  aggerum
calamus et iuncus marcescet
7 nudabitur alveus rivi a fonte suo et omnis sementis inrigua
siccabitur arescet et non erit
8 et maerebunt piscatores et lugebunt omnes mittentes in  flumen hamum
et expandentes rete super faciem aquae marcescent
9 confundentur qui operabantur linum pectentes et texentes  subtilia
10 et erunt inrigua eius flaccentia omnes qui faciebant  lacunas ad
capiendos pisces
11 stulti principes Taneos sapientes consiliarii Pharao  dederunt
consilium insipiens quomodo dicetis Pharaoni filius  sapientium ego
filius regum antiquorum
12 ubi sunt nunc sapientes tui adnuntient tibi et indicent  quid
cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum
13 stulti facti sunt principes Taneos emarcuerunt principes  Mempheos
deceperunt Aegyptum angulum populorum eius
14 Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis et  errare
fecerunt Aegyptum in omni opere suo sicut errat ebrius  et vomens
15 et non erit Aegypto opus quod faciat caput et caudam  incurvantem
et refrenantem
16 in die illa erit Aegyptus quasi mulieres et stupebunt et  timebunt
a facie commotionis manus Domini exercituum quam ipse  movebit super
eam
17 et erit terra Iuda Aegypto in festivitatem omnis qui  illius fuerit
recordatus pavebit a facie consilii Domini  exercituum quod ipse
cogitavit super eam
18 in die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti  loquentes
lingua Chanaan et iurantes per Dominum exercituum  civitas Solis
vocabitur una
19 in die illa erit altare Domini in medio terrae Aegypti et  titulus
iuxta terminum eius Domini
20 et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in  terra
Aegypti clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantis et  mittet eis
salvatorem et propugnatorem qui liberet eos
21 et cognoscetur Dominus ab Aegypto et cognoscent Aegyptii  Dominum
in die illa et colent eum in hostiis et muneribus et  vota vovebunt
Domino et solvent
22 et percutiet Dominus Aegyptum plaga et sanabit eam et  revertentur
ad Dominum et placabitur eis et sanabit eos
23 in die illa erit via de Aegypto in Assyrios et intrabit  Assyrius
Aegyptum et Aegyptius in Assyrios et servient Aegyptii  Assur
24 in die illa erit Israhel tertius Aegyptio et Assyrio  benedictio in
medio terrae
25 cui benedixit Dominus exercituum dicens benedictus populus  meus
Aegypti et opus manuum mearum Assyrio hereditas autem mea  Israhel

Isaia 20
1 in anno quo ingressus est Tharthan in Azotum cum misisset  eum
Sargon rex Assyriorum et pugnasset contra Azotum et  cepisset eam
2 in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii  Amos
dicens vade et solve saccum de lumbis tuis et calciamenta  tua tolle
de pedibus tuis et fecit sic vadens nudus et  disculciatus
3 et dixit Dominus sicut ambulavit servus meus Isaias nudus  et
disculciatus trium annorum signum et portentum erit super  Aegyptum et
super Aethiopiam
4 sic minabit rex Assyriorum captivitatem Aegypti et  transmigrationem
Aethiopiae iuvenum et senum nudam et  disculciatam discopertis natibus
ignominiam Aegypti
5 et timebunt et confundentur ab Aethiopia spe sua et ab  Aegypto
gloria sua
6 et dicet habitator insulae huius in die illa ecce haec erat  spes
nostra ad quos confugimus in auxilium ut liberaret nos a  facie regis
Assyriorum et quomodo effugere poterimus nos

Isaia 21
1 onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de  deserto
venit de terra horribili
2 visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter  agit et
qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede  omnem gemitum
eius cessare feci
3 propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit  me sicut
angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum  cum viderem
4 emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta  mea
posita est mihi in miraculum
5 pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes  surgite
principes arripite clypeum
6 haec enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et
quodcumque viderit adnuntiet
7 et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et  ascensorem
cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu
8 et clamavit leo super specula Domini ego sum stans iugiter  per diem
et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus
9 ecce iste venit ascensor vir bigae equitum et respondit et  dixit
cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum eius  contrita sunt
in terram
10 tritura mea et fili areae meae quae audivi a Domino  exercituum Deo
Israhel adnuntiavi vobis
11 onus Duma ad me clamat ex Seir custos quid de nocte custos  quid de
nocte
12 dixit custos venit mane et nox si quaeritis quaerite  convertimini
venite
13 onus in Arabia in saltu ad vesperam dormietis in semitis  Dodanim
14 occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram  austri cum
panibus occurrite fugienti
15 a facie enim gladiorum fugerunt a facie gladii inminentis  a facie
arcus extenti a facie gravis proelii
16 quoniam haec dicit Dominus ad me adhuc in uno anno quasi  in anno
mercennarii et auferetur omnis gloria Cedar
17 et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar
inminuentur Dominus enim Deus Israhel locutus est

Isaia 22
1 onus vallis Visionis quidnam tibi quoque est quia  ascendisti et tu
omnis in tecta
2 clamoris plena urbs frequens civitas exultans interfecti  tui non
interfecti gladio nec mortui in bello
3 cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt  omnes qui
inventi sunt vincti sunt pariter procul fugerunt
4 propterea dixi recedite a me amare flebo nolite incumbere  ut
consolemini me super vastitate filiae populi mei
5 dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum  Domino Deo
exercituum in valle Visionis scrutans murum et  magnificus super
montem
6 et Aelam sumpsit faretram currum hominis equitis et  parietem
nudavit clypeus
7 et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum et equites  ponent
sedes suas in porta
8 et revelabitur operimentum Iudae et videbis in die illa
armamentarium domus saltus
9 et scissuras civitatis David videbitis quia multiplicatae  sunt et
congregastis aquas piscinae inferioris
10 et domos Hierusalem numerastis et destruxistis domos ad  muniendum
murum
11 et lacum fecistis inter duos muros et aquam piscinae  veteris et
non suspexistis ad eum qui fecerat eam et operatorem  eius de longe
non vidistis
12 et vocavit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum  et ad
planctum ad calvitium et ad cingulum sacci
13 et ecce gaudium et laetitia occidere vitulos et iugulare  arietes
comedere carnes et bibere vinum comedamus et bibamus  cras enim
moriemur
14 et revelata est in auribus meis Domini exercituum si  dimittetur
iniquitas haec vobis donec moriamini dicit Dominus  Deus exercituum
15 haec dicit Dominus Deus exercituum vade ingredere ad eum  qui
habitat in tabernaculo ad Sobnam praepositum templi
16 quid tu hic aut quasi quis hic quia excidisti tibi hic  sepulchrum
excidisti in excelso memoriam diligenter in petra  tabernaculum tibi
17 ecce Dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus
gallinacius et quasi amictum sic sublevabit te
18 coronans coronabit te tribulatione quasi pilam mittet te  in terram
latam et spatiosam ibi morieris et ibi erit currus  gloriae tuae
ignominia domus Domini tui
19 et expellam te de statione tua et de ministerio tuo  deponam te
20 et erit in die illa vocabo servum meum Eliachim filium  Helciae
21 et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo confortabo eum  et
potestatem tuam dabo in manu eius et erit quasi pater  habitantibus
Hierusalem et domui Iuda
22 et dabo clavem domus David super umerum eius et aperiet et  non
erit qui claudat et claudet et non erit qui aperiat
23 et figam illum paxillum in loco fideli et erit in solium  gloriae
domui patris sui
24 et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius  vasorum
diversa genera omne vas parvulum a vasis craterarum  usque ad omne vas
musicorum
25 in die illo dicit Dominus exercituum auferetur paxillus  qui fixus
fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et  peribit quod
pependerat in eo quia Dominus locutus est

Isaia 23
1 onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde  venire
consueverant de terra Cetthim revelatum est eis
2 tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis  transfretantes
mare repleverunt te
3 in aquis multis semen Nili messis fluminis fruges eius et  facta est
negotiatio gentium
4 erubesce Sidon ait enim mare fortitudo maris dicens non  parturivi
et non peperi et non enutrivi iuvenes nec ad  incrementum perduxi
virgines
5 cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de  Tyro
6 transite maria ululate qui habitatis in insula
7 numquid non haec vestra est quae gloriabatur a diebus  pristinis in
antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad  peregrinandum
8 quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam cuius  negotiatores
principes institores eius incliti terrae
9 Dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret superbiam  omnis
gloriae et ad ignominiam deduceret universos inclitos  terrae
10 transi terram tuam quasi flumen filia maris non est  cingulum ultra
tibi
11 manum suam extendit super mare conturbavit regna Dominus  mandavit
adversum Chanaan ut contereret fortes eius
12 et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam  sustinens virgo
filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta  ibi quoque non erit
requies tibi
13 ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur  fundavit eam in
captivitatem transduxerunt robustos eius  suffoderunt domos eius
posuerunt eam in ruinam
14 ululate naves maris quia devastata est fortitudo vestra
15 et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta  annis
sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit  Tyro quasi
canticum meretricis
16 sume citharam circui civitatem meretrix oblivioni tradita  bene
cane frequenta canticum ut memoria tui sit
17 et erit post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum et  reducet
eam ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum  universis regnis
terrae super faciem terrae
18 et erunt negotiatio eius et mercedes eius sanctificatae  Domino non
condentur neque reponentur quia his qui habitaverint  coram Domino
erit negotiatio eius ut manducent in saturitatem  et vestiantur usque
ad vetustatem

Isaia 24
1 ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam et adfliget  faciem
eius et disperget habitatores eius
2 et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic  dominus eius
sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille  qui vendit sicut
fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui  repetit sic qui debet
3 dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur  Dominus
enim locutus est verbum hoc
4 luxit et defluxit terra et infirmata est defluxit orbis  infirmata
est altitudo populi terrae
5 et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia  transgressi sunt
leges mutaverunt ius dissipaverunt foedus  sempiternum
6 propter hoc maledictio vorabit terram et peccabunt  habitatores eius
ideoque insanient cultores eius et  relinquentur homines pauci
7 luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui
laetabantur corde
8 cessavit gaudium tympanorum quievit sonitus laetantium  conticuit
dulcedo citharae
9 cum cantico non bibent vinum amara erit potio bibentibus  illam
10 adtrita est civitas vanitatis clausa est omnis domus nullo
introeunte
11 clamor erit super vino in plateis deserta est omnis  laetitia
translatum est gaudium terrae
12 relicta est in urbe solitudo et calamitas opprimet portas
13 quia haec erunt in medio terrae in medio populorum quomodo  si
paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et racemi  cum
fuerit finita vindemia
14 hii levabunt vocem suam atque laudabunt cum glorificatus  fuerit
Dominus hinnient de mari
15 propter hoc in doctrinis glorificate Dominum in insulis  maris
nomen Domini Dei Israhel
16 a finibus terrae laudes audivimus gloriam iusti et dixi  secretum
meum mihi secretum meum mihi vae mihi praevaricantes  praevaricati
sunt et praevaricatione transgressorum  praevaricati sunt
17 formido et fovea et laqueus super te qui habitator es  terrae
18 et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et  qui se
explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractae de  excelsis
apertae sunt et concutientur fundamenta terrae
19 confractione confringetur terra contritione conteretur  terra
commotione commovebitur terra
20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur  quasi
tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua  et corruet et
non adiciet ut resurgat
21 et erit in die illa visitabit Dominus super militiam caeli  in
excelso et super reges terrae qui sunt super terram
22 et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum  et
cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur
23 et erubescet luna et confundetur sol cum regnaverit  Dominus
exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in  conspectu senum
suorum fuerit glorificatus

Isaia 25
1 Domine Deus meus es tu exaltabo te confitebor nomini tuo  quoniam
fecisti mirabilia cogitationes antiquas fideles amen
2 quia posuisti civitatem in tumulum urbem fortem in ruinam  domum
alienorum ut non sit civitas et in sempiternum non  aedificetur
3 super hoc laudabit te populus fortis civitas gentium  robustarum
timebit te
4 quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in  tribulatione
sua spes a turbine umbraculum ab aestu spiritus  enim robustorum quasi
turbo inpellens parietem
5 sicut aestum in siti tumultum alienorum humiliabis et quasi  calore
sub nube torrente propaginem fortium marcescere facies
6 et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc  convivium
pinguium convivium vindemiae pinguium medullatorum  vindemiae
defecatae
7 et praecipitabit in monte isto faciem vinculi conligati  super omnes
populos et telam quam orditus est super universas  nationes
8 praecipitabit mortem in sempiternum et auferet Dominus Deus
lacrimam ab omni facie et obprobrium populi sui auferet de  universa
terra quia Dominus locutus est
9 et dicet in die illa ecce Deus noster iste expectavimus eum  et
salvabit nos iste Dominus sustinuimus eum exultabimus et  laetabimur
in salutari eius
10 quia requiescet manus Domini in monte isto et triturabitur  Moab
sub eo sicuti teruntur paleae in plaustro
11 et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad  natandum et
humiliabit gloriam eius cum adlisione manuum eius
12 et munimenta sublimium murorum tuorum concident et  humiliabuntur
et detrahentur in terram usque ad pulverem

Isaia 26
1 in die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda urbs
fortitudinis nostrae salvator ponetur in ea murus et antemurale
2 aperite portas et ingrediatur gens iusta custodiens  veritatem
3 vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te  speravimus
4 sperastis in Domino in saeculis aeternis in Domino Deo  forti in
perpetuum
5 quia incurvabit habitantes in excelso civitatem sublimem  humiliabit
humiliabit eam usque ad terram detrahet eam usque ad  pulverem
6 conculcabit eam pes pedes pauperis gressus egenorum
7 semita iusti recta est rectus callis iusti ad ambulandum
8 et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te nomen  tuum et
memoriale tuum in desiderio animae
9 anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu meo in  praecordiis
meis de mane vigilabo ad te cum feceris iudicia tua  in terra
iustitiam discent habitatores orbis
10 misereamur impio et non discet iustitiam in terra  sanctorum inique
gessit et non videbit gloriam Domini
11 Domine exaltetur manus tua et non videant videant et  confundantur
zelantes populi et ignis hostes tuos devoret
12 Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra operatus  es nobis
13 Domine Deus noster possederunt nos domini absque te tantum  in te
recordemur nominis tui
14 morientes non vivant gigantes non resurgant propterea  visitasti et
contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum
15 indulsisti genti Domine indulsisti genti numquid  glorificatus es
elongasti omnes terminos terrae
16 Domine in angustia requisierunt te in tribulatione  murmuris
doctrina tua eis
17 sicut quae concipit cum adpropinquaverit ad partum dolens  clamat
in doloribus suis sic facti sumus a facie tua Domine
18 concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum  salutes non
fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores  terrae
19 vivent mortui tui interfecti mei resurgent expergiscimini  et
laudate qui habitatis in pulvere quia ros lucis ros tuus et  terram
gigantum detrahes in ruinam
20 vade populus meus intra in cubicula tua claude ostia tua  super te
abscondere modicum ad momentum donec pertranseat  indignatio
21 ecce enim Dominus egreditur de loco suo ut visitet  iniquitatem
habitatoris terrae contra eum et revelabit terra  sanguinem suum et
non operiet ultra interfectos suos

Isaia 27
1 in die illo visitabit Dominus in gladio suo duro et grandi  et forti
super Leviathan serpentem vectem et super Leviathan  serpentem
tortuosum et occidet cetum qui in mari est
2 in die illa vinea meri cantabit ei
3 ego Dominus qui servo eam repente propinabo ei ne forte  visitetur
contra eam nocte et die servo eam
4 indignatio non est mihi quis dabit me spinam et veprem in  proelio
gradiar super eam succendam eam pariter
5 an potius tenebit fortitudinem meam faciet pacem mihi pacem  faciet
mihi
6 qui egrediuntur impetu ad Iacob florebit et germinabit  Israhel et
implebunt faciem orbis semine
7 numquid iuxta plagam percutientis se percussit eum aut  sicut
occidit interfectos eius sic occisus est
8 in mensura contra mensuram cum abiecta fuerit iudicabis eam
meditata est in spiritu suo duro per diem aestus
9 idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Iacob et iste  omnis
fructus ut auferatur peccatum eius cum posuerit omnes  lapides altaris
sicut lapides cineris adlisos non stabunt luci  et delubra
10 civitas enim munita desolata erit speciosa relinquetur et
dimittetur quasi desertum ibi pascetur vitulus et ibi accubabit  et
consumet summitates eius
11 in siccitate messis illius conterentur mulieres venientes  et
docentes eam non est enim populus sapiens propterea non  miserebitur
eius qui fecit eum et qui formavit eum non parcet  ei
12 et erit in die illa percutiet Dominus ab alveo Fluminis  usque ad
torrentem Aegypti et vos congregabimini unus et unus  filii Israhel
13 et erit in die illa clangetur in tuba magna et venient qui  perditi
fuerant de terra Assyriorum et qui eiecti erant in  terra Aegypti et
adorabunt Dominum in monte sancto in  Hierusalem

Isaia 28
1 vae coronae superbiae ebriis Ephraim et flori decidenti  gloriae
exultationis eius qui erant in vertice vallis  pinguissimae errantes a
vino
2 ecce validus et fortis Domini sicut impetus grandinis turbo
confringens sicut impetus aquarum multarum inundantium et  emissarum
super terram spatiosam
3 pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim
4 et erit flos decidens gloriae exultationis eius qui est  super
verticem vallis pinguium quasi temporaneum ante  maturitatem autumni
quod cum aspexerit videns statim ut manu  tenuerit devorabit illud
5 in die illa erit Dominus exercituum corona gloriae et  sertum
exultationis residuo populi sui
6 et spiritus iudicii sedenti super iudicium et fortitudo
revertentibus de bello ad portam
7 verum hii quoque prae vino nescierunt et prae ebrietate  erraverunt
sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate  absorti sunt a vino
erraverunt in ebrietate nescierunt videntem  ignoraverunt iudicium
8 omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque ita ut  non esset
ultra locus
9 quem docebit scientiam et quem intellegere faciet auditum
ablactatos a lacte apulsos ab uberibus
10 quia manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta
reexpecta modicum ibi modicum ibi
11 in loquella enim labii et lingua altera loquetur ad  populum istum
12 cui dixit haec requies reficite lassum et hoc est meum  refrigerium
et noluerunt audire
13 et erit eis verbum Domini manda remanda manda remanda  expecta
reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi ut  vadant et
cadant retrorsum et conterantur et inlaqueentur et  capiantur
14 propter hoc audite verbum Domini viri inlusores qui  dominamini
super populum meum qui est in Hierusalem
15 dixistis enim percussimus foedus cum morte et cum inferno  fecimus
pactum flagellum inundans cum transierit non veniet  super nos quia
posuimus mendacium spem nostram et mendacio  protecti sumus
16 idcirco haec dicit Dominus Deus ecce ego mittam in  fundamentis
Sion lapidem lapidem probatum angularem pretiosum  in fundamento
fundatum qui crediderit non festinet
17 et ponam iudicium in pondere et iustitiam in mensura et  subvertet
grando spem mendacii et protectionem aquae inundabunt
18 et delebitur foedus vestrum cum morte et pactum vestrum  cum
inferno non stabit flagellum inundans cum transierit eritis  ei in
conculcationem
19 quandocumque pertransierit tollet vos quoniam mane  diluculo
pertransibit in die et in nocte et tantummodo sola  vexatio
intellectum dabit auditui
20 coangustatum est enim stratum ita ut alter decidat et  pallium
breve utrumque operire non potest
21 sicut enim in monte Divisionum stabit Dominus sicut in  valle quae
est in Gabao irascetur ut faciat opus suum alienum  opus eius ut
operetur opus suum peregrinum est opus ab eo
22 et nunc nolite inludere ne forte constringantur vincula  vestra
consummationem enim et adbreviationem audivi a Domino  Deo exercituum
super universam terram
23 auribus percipite et audite vocem meam adtendite et audite
eloquium meum
24 numquid tota die arabit arans ut serat proscindet et  sariet humum
suam
25 nonne cum adaequaverit faciem eius seret gith et cyminum  sparget
et ponet triticum per ordinem et hordeum et milium et  viciam in
finibus suis
26 et erudiet eum illud in iudicio Deus suus docebit eum  illud
27 non enim in serris triturabitur gith nec rota plaustri  super
cyminum circumiet sed in virga excutietur gith et cyminum  in baculo
28 panis autem comminuetur verum non in perpetuum triturans
triturabit illum neque vexabit eum rota plaustri nec in ungulis  suis
comminuet eum
29 et hoc a Domino Deo exercituum exivit ut mirabile faceret
consilium et magnificaret iustitiam

Isaia 29
1 vae Arihel Arihel civitas quam circumdedit David additus  est annus
ad annum sollemnitates evolutae sunt
2 et circumvallabo Arihel et erit tristis et maerens et erit  mihi
quasi Arihel
3 et circumdabo quasi spheram in circuitu tuo et iaciam  contra te
aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam
4 humiliaberis de terra loqueris et de humo audietur eloquium  tuum et
erit quasi pythonis de terra vox tua et de humo  eloquium tuum
mussitabit
5 et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te et  sicut
favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te  praevaluerunt
6 eritque repente confestim a Domino exercituum visitabitur  in
tonitru et commotione terrae et voce magna turbinis et  tempestatis et
flammae ignis devorantis
7 et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium  gentium
quae dimicaverunt contra Arihel et omnes qui  militaverunt et
obsederunt et praevaluerunt adversus eam
8 et sicuti somniat esuriens et comedit cum autem fuerit  expertus
vacua est anima eius et sicut somniat sitiens et bibit  et postquam
fuerit expergefactus lassus adhuc sitit et anima  eius vacua est sic
erit multitudo omnium gentium quae  dimicaverunt contra montem Sion
9 obstupescite et admiramini fluctuate et vacillate  inebriamini et
non a vino movemini et non ebrietate
10 quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis claudet  oculos
vestros prophetas et principes vestros qui vident  visiones operiet
11 et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati quem  cum
dederint scienti litteras dicent lege istum et respondebit  non possum
signatus est enim
12 et dabitur liber nescienti litteras diceturque ei lege et
respondebit nescio litteras
13 et dixit Dominus eo quod adpropinquat populus iste ore suo  et
labiis suis glorificat me cor autem eius longe est a me et  timuerunt
me mandato hominum et doctrinis
14 ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic  miraculo
grandi et stupendo peribit enim sapientia a  sapientibus eius et
intellectus prudentium eius abscondetur
15 vae qui profundi estis corde ut a Domino abscondatis  consilium
quorum sunt in tenebris opera et dicunt quis videt  nos et quis novit
nos
16 perversa est haec vestra cogitatio quasi lutum contra  figulum
cogitet et dicat opus factori suo non fecisti me et  figmentum dicat
fictori suo non intellegis
17 nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in  Chermel
et Chermel in saltum reputabitur
18 et audient in die illa surdi verba libri et de tenebris et
caligine oculi caecorum videbunt
19 et addent mites in Domino laetitiam et pauperes homines in  Sancto
Israhel exultabunt
20 quoniam defecit qui praevalebat consummatus est inlusor et  succisi
sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem
21 qui peccare faciebant homines in verbo et arguentem in  porta
subplantabant et declinaverunt frustra a iusto
22 propter hoc haec dicit Dominus ad domum Iacob qui redemit  Abraham
non modo confundetur Iacob nec modo vultus eius  erubescet
23 sed cum viderit filios suos opera manuum mearum in medio  sui
sanctificantes nomen meum et sanctificabunt Sanctum Iacob  et Deum
Israhel praedicabunt
24 et scient errantes spiritu intellectum et mussitatores  discent legem

Isaia 30
1 vae filii desertores dicit Dominus ut faceretis consilium  et non ex
me et ordiremini telam et non per spiritum meum ut  adderetur peccatum
super peccatum
2 qui ambulatis ut descendatis in Aegyptum et os meum non
interrogastis sperantes auxilium in fortitudine Pharao et  habentes
fiduciam in umbra Aegypti
3 et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem et fiducia  umbrae
Aegypti in ignominiam
4 erant enim in Tanis principes tui et nuntii tui usque ad  Anes
pervenerunt
5 omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit  non
fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem sed in  confusionem et
obprobrium
6 onus iumentorum austri in terra tribulationis et angustiae  leaena
et leo ex eis vipera et regulus volans portantes super  umeros
iumentorum divitias suas et super gibbum camelorum  thesauros suos ad
populum qui eis prodesse non poterit
7 Aegyptus enim frustra et vane auxiliabitur ideo clamavi  super hoc
superbia tantum est quiesce
8 nunc ingressus scribe eis super buxum et in libro  diligenter exara
illud et erit in die novissimo in testimonium  usque ad aeternum
9 populus enim ad iracundiam provocans est et filii mendaces  filii
nolentes audire legem Domini
10 qui dicunt videntibus nolite videre et aspicientibus  nolite
aspicere nobis ea quae recta sunt loquimini nobis  placentia videte
nobis errores
11 auferte a me viam declinate a me semitam cesset a facie  nostra
Sanctus Israhel
12 propterea haec dicit Sanctus Israhel pro eo quod  reprobastis
verbum hoc et sperastis in calumniam et tumultum et  innixi estis
super eo
13 propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio  cadens et
requisita in muro excelso quoniam subito dum non  speratur veniet
contritio eius
14 et comminuetur sicut conteritur lagoena figuli contritione
pervalida et non invenietur de fragmentis eius testa in qua  portetur
igniculus de incendio aut hauriatur parum aquae de  fovea
15 quia haec dicit Dominus Deus Sanctus Israhel si  revertamini et
quiescatis salvi eritis in silentio et in spe  erit fortitudo vestra
et noluistis
16 et dixistis nequaquam sed ad equos fugiemus ideo fugietis  et super
veloces ascendemus ideo veloces erunt qui persequentur  vos
17 mille homines a facie terroris unius et a facie terroris  quinque
fugietis donec relinquamini quasi malus navis in  vertice montis et
quasi signum super collem
18 propterea expectat Dominus ut misereatur vestri et ideo
exaltabitur parcens vobis quia Deus iudicii Dominus beati omnes  qui
expectant eum
19 populus enim Sion habitabit in Hierusalem plorans  nequaquam
plorabis miserans miserebitur tui ad vocem clamoris  tui statim ut
audierit respondebit tibi
20 et dabit vobis Dominus panem artum et aquam brevem et non  faciet
avolare a te ultra doctorem tuum et erunt oculi tui  videntes
praeceptorem tuum
21 et aures tuae audient verbum post tergum monentis haec via
ambulate in ea neque ad dexteram neque ad sinistram
22 et contaminabis lamminas sculptilium argenti tui et  vestimentum
conflatilis auri tui et disperges ea sicut  inmunditiam menstruatae
egredere dices ei
23 et dabitur pluvia semini tuo ubicumque seminaveris in  terra et
panis frugum terrae erit uberrimus et pinguis pascetur  in possessione
tua in die illo agnus spatiose
24 et tauri tui et pulli asinorum qui operantur terram  commixtum
migma comedent sic in area ut ventilatum est
25 et erunt super omnem montem excelsum et super omnem collem
elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum  cum
ceciderint turres
26 et erit lux lunae sicut lux solis et lux solis erit  septempliciter
sicut lux septem dierum in die qua alligaverit  Dominus vulnus populi
sui et percussuram plagae eius sanaverit
27 ecce nomen Domini venit de longinquo ardens furor eius et  gravis
ad portandum labia eius repleta sunt indignatione et  lingua eius
quasi ignis devorans
28 spiritus eius velut torrens inundans usque ad medium colli  ad
perdendas gentes in nihilum et frenum erroris quod erat in  maxillis
populorum
29 canticum erit vobis sicut nox sanctificatae sollemnitatis  et
laetitia cordis sicut qui pergit cum tibia ut intret in  montem Domini
ad Fortem Israhel
30 et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae et terrorem  brachii
sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis  devorantis
adlidet in turbine et in lapide grandinis
31 a voce enim Domini pavebit Assur virga percussus
32 et erit transitus virgae fundatus quam requiescere faciet  Dominus
super eum in tympanis et in citharis et in bellis  praecipuis
expugnabit eos
33 praeparata est enim ab heri Thofeth a rege praeparata  profunda et
dilatata nutrimenta eius ignis et ligna multa  flatus Domini sicut
torrens sulphuris succendens eam

Isaia 31
1 vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium in equis  sperantes et
habentes fiduciam super quadrigis quia multae sunt  et super equitibus
quia praevalidi nimis et non sunt confisi  super Sanctum Israhel et
Dominum non requisierunt
2 ipse autem sapiens adduxit malum et verba sua non abstulit  et
consurget contra domum pessimorum et contra auxilium  operantium
iniquitatem
3 Aegyptus homo et non deus et equi eorum caro et non  spiritus et
Dominus inclinabit manum suam et corruet auxiliator  et cadet cui
praestatur auxilium simulque omnes consumentur
4 quia haec dicit Dominus ad me quomodo si rugiat leo et  catulus
leonis super praedam suam cum occurrerit ei multitudo  pastorum a voce
eorum non formidabit et a multitudine eorum non  pavebit sic descendet
Dominus exercituum ut proelietur super  montem Sion et super collem
eius
5 sicut aves volantes sic proteget Dominus exercituum  Hierusalem
protegens et liberans transiens et salvans
6 convertimini sicut in profundum recesseratis filii Israhel
7 in die enim illa abiciet vir idola argenti sui et idola  auri sui
quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum
8 et cadet Assur in gladio non viri et gladius non hominis  vorabit
eum et fugiet non a facie gladii et iuvenes eius  vectigales erunt
9 et fortitudo eius a terrore transibit et pavebunt fugientes
principes eius dixit Dominus cuius ignis est in Sion et caminus  eius
in Hierusalem

Isaia 32
1 ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio  praeerunt
2 et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a  tempestate
sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae  prominentis in terra
deserta
3 non caligabunt oculi videntium et aures audientium  diligenter
auscultabunt
4 et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum  velociter
loquetur et plane
5 non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque
fraudulentus appellabitur maior
6 stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem  ut
perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter  et
vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat
7 fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes  concinnavit ad
perdendos mites in sermone mendacii cum  loqueretur pauper iudicium
8 princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse  super
duces stabit
9 mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae  confidentes
percipite auribus eloquium meum
10 post dies et annum et vos conturbabimini confidentes  consummata
est enim vindemia collectio ultra non veniet
11 obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos  et
confundimini accingite lumbos vestros
12 super ubera plangite super regione desiderabili super  vinea
fertili
13 super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto  magis
super omnes domos gaudii civitatis exultantis
14 domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est  tenebrae et
palpatio factae sunt super speluncas usque in  aeternum gaudium
onagrorum pascua gregum
15 donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit  desertum in
Chermel et Chermel in saltum reputabitur
16 et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel  sedebit
17 et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium  et
securitas usque in sempiternum
18 et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in  tabernaculis
fiduciae et in requie opulenta
19 grando autem in descensione saltus et humilitate  humiliabitur
civitas
20 beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem  bovis et asini

Isaia 33
1 vae qui praedaris nonne et ipse praedaberis et qui spernis  nonne et
ipse sperneris cum consummaveris depraedationem  depraedaberis cum
fatigatus desiveris contemnere contemneris
2 Domine miserere nostri te expectavimus esto brachium eorum  in mane
et salus nostra in tempore tribulationis
3 a voce angeli fugerunt populi ab exaltatione tua dispersae  sunt
gentes
4 et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur brucus  velut cum
fossae plenae fuerint de eo
5 magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso  implevit Sion
iudicio et iustitia
6 et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia  et
scientia timor Domini ipse thesaurus eius
7 ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt
8 dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum  factum
est pactum proiecit civitates non reputavit homines
9 luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit  et factus
est Saron sicut desertum et concussa est Basan et  Carmelus
10 nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc  sublevabor
11 concipietis ardorem parietis stipulam spiritus vester ut  ignis
vorabit vos
12 et erunt populi quasi de incendio cinis spinae congregatae  igni
conburentur
13 audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini
fortitudinem meam
14 conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor  hypocritas quis
poterit habitare de vobis cum igne devorante  quis habitabit ex vobis
cum ardoribus sempiternis
15 qui ambulat in iustitiis et loquitur veritates qui proicit
avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere qui
obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos  ne
videat malum
16 iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas  eius panis
ei datus est aquae eius fideles sunt
17 regem in decore suo videbunt oculi eius cernent terram de  longe
18 cor tuum meditabitur timorem ubi est litteratus ubi legis  verba
ponderans ubi doctor parvulorum
19 populum inpudentem non videbis populum alti sermonis ita  ut non
possis intellegere disertitudinem linguae eius in quo  nulla est
sapientia
20 respice Sion civitatem sollemnitatis nostrae oculi tui  videbunt
Hierusalem habitationem opulentam tabernaculum quod  nequaquam
transferri poterit nec auferentur clavi eius in  sempiternum et omnes
funiculi eius non rumpentur
21 quia solummodo ibi magnificus Dominus noster locus  fluviorum rivi
latissimi et patentes non transibit per eum  navis remigum neque
trieris magna transgredietur eum
22 Dominus enim iudex noster Dominus legifer noster Dominus  rex
noster ipse salvabit nos
23 laxati sunt funiculi tui sed non praevalebunt sic erit  malus tuus
ut dilatare signum non queas tunc dividentur spolia  praedarum
multarum claudi diripient rapinam
24 nec dicet vicinus elangui populus qui habitat in ea  auferetur ab
eo iniquitas

Isaia 34
1 accedite gentes et audite et populi adtendite audiat terra  et
plenitudo eius orbis et omne germen eius
2 quia indignatio Domini super omnes gentes et furor super  universam
militiam eorum interfecit eos et dedit eos in  occisionem
3 interfecti eorum proicientur et de cadaveribus eorum  ascendet fetor
tabescent montes sanguine eorum
4 et tabescet omnis militia caelorum et conplicabuntur sicut  liber
caeli et omnis militia eorum defluet sicut defluit folium  de vinea et
de ficu
5 quoniam inebriatus est in caelo gladius meus ecce super  Idumeam
descendet et super populum interfectionis meae ad  iudicium
6 gladius Domini repletus est sanguine incrassatus est adipe  de
sanguine agnorum et hircorum de sanguine medullatorum  arietum victima
enim Domini in Bosra et interfectio magna in  terra Edom
7 et descendent unicornes cum eis et tauri cum potentibus
inebriabitur terra eorum sanguine et humus eorum adipe pinguium
8 quia dies ultionis Domini annus retributionum iudicii Sion
9 et convertentur torrentes eius in picem et humus eius in  sulphur et
erit terra eius in picem ardentem
10 nocte et die non extinguetur in sempiternum ascendet fumus  eius a
generatione in generationem desolabitur in saeculum  saeculorum non
erit transiens per eam
11 et possidebunt illam onocrotalus et ericius et ibis et  corvus
habitabunt in ea et extendetur super eam mensura ut  redigatur ad
nihilum et perpendiculum in desolationem
12 nobiles eius non erunt ibi regem potius invocabunt et  omnes
principes eius erunt in nihilum
13 et orientur in domibus eius spinae et urticae et paliurus  in
munitionibus eius et erit cubile draconum et pascua  strutionum
14 et occurrent daemonia onocentauris et pilosus clamabit  alter ad
alterum ibi cubavit lamia et invenit sibi requiem
15 ibi habuit foveam ericius et enutrivit catulos et  circumfodit et
fovit in umbra eius illuc congregati sunt milvi  alter ad alterum
16 requirite diligenter in libro Domini et legite unum ex eis  non
defuit alter ad alterum non quaesivit quia quod ex ore meo  procedit
ille mandavit et spiritus eius ipse congregavit ea
17 et ipse misit eis sortem et manus eius divisit eam illis  in
mensuram usque in aeternum possidebunt eam in generatione et
generatione habitabunt in ea

Isaia 35
1 laetabitur deserta et invia et exultabit solitudo et  florebit quasi
lilium
2 germinans germinabit et exultabit laetabunda et laudans  gloria
Libani data est ei decor Carmeli et Saron ipsi videbunt  gloriam
Domini et decorem Dei nostri
3 confortate manus dissolutas et genua debilia roborate
4 dicite pusillanimis confortamini nolite timere ecce Deus  vester
ultionem adducet retributionis Deus ipse veniet et  salvabit vos
5 tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt
6 tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua  mutorum quia
scissae sunt in deserto aquae et torrentes in  solitudine
7 et quae erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum  in
cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror  calami et
iunci
8 et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur non  transibit per
eam pollutus et haec erit nobis directa via ita  ut stulti non errent
per eam
9 non erit ibi leo et mala bestia non ascendet per eam nec  invenietur
ibi et ambulabunt qui liberati fuerint
10 et redempti a Domino convertentur et venient in Sion cum  laude et
laetitia sempiterna super caput eorum gaudium et  laetitiam obtinebunt
et fugiet dolor et gemitus

Isaia 36
1 et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiae ascendit
Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iuda munitas  et
cepit eas
2 et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Hierusalem ad  regem
Ezechiam in manu gravi et stetit in aquaeductu piscinae  superioris in
via agri Fullonis
3 et egressus est ad eum Eliachim filius Helciae qui erat  super domum
et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis
4 et dixit ad eos Rabsaces dicite Ezechiae haec dicit rex  magnus rex
Assyriorum quae est ista fiducia qua confidis
5 aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis super  quem
habes fiduciam quia recessisti a me
6 ecce confidis super baculum harundineum confractum istum  super
Aegyptum cui si innisus fuerit homo intrabit in manu eius  et
perforabit eam sic Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt  in eo
7 quod si responderis mihi in Domino Deo nostro confidimus  nonne ipse
est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et  dixit Iudae et
Hierusalem coram altari isto adorabitis
8 et nunc trade te domino meo regi Assyriorum et dabo tibi  duo milia
equorum nec poteris ex te praebere ascensores eorum
9 et quomodo sustinebis faciem iudicis unius loci ex servis  domini
mei minoribus quod si confidis in Aegypto in quadriga et  in equitibus
10 et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam ut  disperderem
eam Dominus dixit ad me ascende super terram istam  et disperde eam
11 et dixit Eliachim et Sobna et Ioae ad Rabsacen loquere ad  servos
tuos syra lingua intellegimus enim ne loquaris ad nos  iudaice in
auribus populi qui est super murum
12 et dixit ad eos Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te  misit me
dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non  potius ad viros qui
sedent in muro ut comedant stercora sua et  bibant urinam pedum suorum
vobiscum
13 et stetit Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et dixit  audite
verba regis magni regis Assyriorum
14 haec dicit rex non seducat vos Ezechias quia non poterit  eruere
vos
15 et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino dicens  eruens
liberabit nos Dominus non dabitur civitas ista in manu  regis
Assyriorum
16 nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum  facite mecum
benedictionem et egredimini ad me et comedite  unusquisque vineam suam
et unusquisque ficum suam et bibite  unusquisque aquam cisternae suae
17 donec veniam et tollam vos ad terram quae est ut terra  vestra
terram frumenti et vini terram panum et vinearum
18 ne conturbet vos Ezechias dicens Dominus liberabit nos  numquid
liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de  manu regis
Assyriorum
19 ubi est deus Emath et Arfad ubi est deus Seffarvaim  numquid
liberaverunt Samariam de manu mea
20 quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit  terram suam
de manu mea ut eruat Dominus Hierusalem de manu mea
21 et siluerunt et non responderunt ei verbum mandaverat enim  rex
dicens ne respondeatis ei
22 et ingressus est Eliachim filius Helciae qui erat super  domum et
Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis ad  Ezechiam scissis
vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis

Isaia 37
1 et factum est cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta  sua et
obvolutus est sacco et intravit in domum Domini
2 et misit Eliachim qui erat super domum et Sobnam scribam et
seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos
prophetam
3 et dixerunt ad eum haec dicit Ezechias dies tribulationis  et
correptionis et blasphemiae dies haec quia venerunt filii  usque ad
partum et virtus non est parienti
4 si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsaces quem  misit rex
Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum  viventem et
obprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus  tuus leva ergo
orationem pro reliquiis quae reppertae sunt
5 et venerunt servi regis Ezechiae ad Isaiam
6 et dixit ad eos Isaias haec dicetis domino vestro haec  dicit
Dominus ne timeas a facie verborum quae audisti quibus
blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me
7 ecce ego dabo ei spiritum et audiet nuntium et revertetur  ad terram
suam et corruere eum faciam gladio in terra sua
8 reversus est autem Rabsaces et invenit regem Assyriorum  proeliantem
adversus Lobna audierat enim quia profectus esset  de Lachis
9 et audivit de Tharaca rege Aethiopiae dicentes egressus est  ut
pugnet contra te quod cum audisset misit nuntios ad Ezechiam  dicens
10 haec dicetis Ezechiae regi Iudae loquentes non te decipiat  Deus
tuus in quo tu confidis dicens non dabitur Hierusalem in  manu regis
Assyriorum
11 ecce tu audisti omnia quae fecerunt reges Assyriorum  omnibus
terris quas subverterunt et tu poteris liberari
12 numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres  mei
Gozan et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in  Thalassar
13 ubi est rex Emath et rex Arfad et rex urbis Seffarvaim  Anahe et
Ava
14 et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum et legit eos et
ascendit in domum Domini et expandit eos Ezechias coram Domino
15 et oravit Ezechias ad Dominum dicens
16 Domine exercituum Deus Israhel qui sedes super cherubin tu  es Deus
solus omnium regnorum terrae tu fecisti caelum et  terram
17 inclina Domine aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos  et vide
et audi omnia verba Sennacherib quae misit ad  blasphemandum Deum
viventem
18 vere enim Domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras  et
regiones earum
19 et dederunt deos earum igni non enim erant dii sed opera  manuum
hominum lignum et lapis et comminuerunt eos
20 et nunc Domine Deus noster salva nos de manu eius et  cognoscant
omnia regna terrae quia tu es Dominus solus
21 et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens haec dicit  Dominus
Deus Israhel pro quibus rogasti me de Sennacherib rege  Assyriorum
22 hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum despexit  te
subsannavit te virgo filia Sion post te caput movit filia  Hierusalem
23 cui exprobrasti et quem blasphemasti et super quem  exaltasti vocem
et levasti altitudinem oculorum tuorum ad  Sanctum Israhel
24 in manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in
multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium  iuga
Libani et succidam excelsa cedrorum eius electas abietes  illius et
introibo altitudinem summitatis eius saltum Carmeli  eius
25 ego fodi et bibi aquam et exsiccavi vestigio pedis mei  omnes rivos
aggerum
26 numquid non audisti quae olim fecerim ei ex diebus  antiquis ego
plasmavi illud et nunc adduxi et factum est in  eradicationem collium
conpugnantium et civitatum munitarum
27 habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi  sunt
facti sunt sicut faenum agri et gramen pascuae et herba  tectorum quae
exaruit antequam maturesceret
28 habitationem tuam et egressum tuum et introitum tuum  cognovi et
insaniam tuam contra me
29 cum fureres adversum me superbia tua ascendit in aures  meas ponam
ergo circulum in naribus tuis et frenum in labiis  tuis et reducam te
in viam per quam venisti
30 tibi autem hoc erit signum comede hoc anno quae sponte  nascuntur
et in anno secundo pomis vescere in anno autem tertio  seminate et
metite et plantate vineas et comedite fructum earum
31 et mittet id quod salvatum fuerit de domo Iuda et quod  reliquum
est radicem deorsum et faciet fructum sursum
32 quia de Hierusalem exibunt reliquiae et salvatio de monte  Sion
zelus Domini exercituum faciet istud
33 propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum non  introibit
civitatem hanc et non iaciet ibi sagittam et non  occupabit eam
clypeus et non mittet in circuitu eius aggerem
34 in via qua venit per eam revertetur et civitatem hanc non
ingredietur dicit Dominus
35 et protegam civitatem istam ut salvem eam propter me et  propter
David servum meum
36 egressus est autem angelus Domini et percussit in castris
Assyriorum centum octoginta quinque milia et surrexerunt mane  et ecce
omnes cadavera mortuorum
37 et egressus est et abiit et reversus est Sennacherib rex
Assyriorum et habitavit in Nineve
38 et factum est cum adoraret in templo Nesrach deum suum  Adramelech
et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio  fugeruntque in terram
Ararat et regnavit Asoraddon filius eius  pro eo

Isaia 38
1 in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et  introivit ad
eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei haec  dicit Dominus
dispone domui tuae quia morieris tu et non vives
2 et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad  Dominum
3 et dixit obsecro Domine memento quaeso quomodo ambulaverim  coram te
in veritate et in corde perfecto et quod bonum est in  oculis tuis
fecerim et flevit Ezechias fletu magno
4 et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens
5 vade et dic Ezechiae haec dicit Dominus Deus David patris  tui
audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam ecce ego adiciam  super dies
tuos quindecim annos
6 et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et  protegam
eam
7 hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus  verbum hoc
quod locutus est
8 ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas  descenderat in
horologio Ahaz in sole retrorsum decem lineis et  reversus est sol
decem lineis per gradus quos descenderat
9 scriptura Ezechiae regis Iuda cum aegrotasset et  convaluisset de
infirmitate sua
10 ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi  quaesivi
residuum annorum meorum
11 dixi non videbo Dominum Dominum in terra viventium non  aspiciam
hominem ultra et habitatorem quievit
12 generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi  tabernaculum
pastorum praecisa est velut a texente vita mea dum  adhuc ordirer
succidit me de mane usque ad vesperam finies me
13 sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa  mea de
mane usque ad vesperam finies me
14 sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba  adtenuati
sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim  patior sponde pro
me
15 quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit  recogitabo
omnes annos meos in amaritudine animae meae
16 Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei  corripies me et
vivificabis me
17 ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti  animam meam
ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia  peccata mea
18 quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te  non
expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam
19 vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie  pater
filiis notam faciet veritatem tuam
20 Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis  diebus
vitae nostrae in domo Domini
21 et iussit Isaias ut tollerent massam de ficis et  cataplasmarent
super vulnus et sanaretur
22 et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo  Domini

Isaia 39
1 in tempore illo misit Marodach Baladan filius Baladan rex  Babylonis
libros et munera ad Ezechiam audierat enim quod  aegrotasset et
convaluisset
2 laetatus est autem super eis Ezechias et ostendit eis  cellam
aromatum et argenti et auri et odoramentorum et unguenti  optimi et
omnes apothecas supellectilis suae et universa quae  inventa sunt in
thesauris eius non fuit verbum quod non  ostenderet eis Ezechias in
domo sua et in omni potestate sua
3 introiit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam et dixit  ei quid
dixerunt viri isti et unde venerunt ad te et dixit  Ezechias de terra
longinqua venerunt ad me de Babylone
4 et dixit quid viderunt in domo tua et dixit Ezechias omnia  quae in
domo mea sunt viderunt non fuit res quam non ostenderim  eis in
thesauris meis
5 et dixit Isaias ad Ezechiam audi verbum Domini exercituum
6 ecce dies venient et auferentur omnia quae in domo tua sunt  et quae
thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc in  Babylonem non
relinquetur quicquam dicit Dominus
7 et de filiis tuis qui exibunt de te quos genueris tollent  et erunt
eunuchi in palatio regis Babylonis
8 et dixit Ezechias ad Isaiam bonum verbum Domini quod  locutus est et
dixit fiat tantum pax et veritas in diebus meis

Isaia 40
1 consolamini consolamini populus meus dicit Deus vester
2 loquimini ad cor Hierusalem et avocate eam quoniam conpleta  est
malitia eius dimissa est iniquitas illius suscepit de manu  Domini
duplicia pro omnibus peccatis suis
3 vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite  in
solitudine semitas Dei nostri
4 omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis  humiliabitur et
erunt prava in directa et aspera in vias planas
5 et revelabitur gloria Domini et videbit omnis caro pariter  quod os
Domini locutum est
6 vox dicentis clama et dixi quid clamabo omnis caro faenum  et omnis
gloria eius quasi flos agri
7 exsiccatum est faenum et cecidit flos quia spiritus Domini
sufflavit in eo vere faenum est populus
8 exsiccatum est faenum cecidit flos verbum autem Dei nostri  stabit
in aeternum
9 super montem excelsum ascende tu quae evangelizas Sion  exalta in
fortitudine vocem tuam quae evangelizas Hierusalem  exalta noli timere
dic civitatibus Iudae ecce Deus vester
10 ecce Dominus Deus in fortitudine veniet et brachium eius
dominabitur ecce merces eius cum eo et opus illius coram eo
11 sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo congregabit  agnos
et in sinu suo levabit fetas ipse portabit
12 quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo ponderavit  quis
adpendit tribus digitis molem terrae et libravit in  pondere montes et
colles in statera
13 quis adiuvit spiritum Domini aut quis consiliarius eius  fuit et
ostendit illi
14 cum quo iniit consilium et instruxit eum et docuit eum  semitam
iustitiae et erudivit eum scientiam et viam prudentiae  ostendit illi
15 ecce gentes quasi stilla situlae et quasi momentum  staterae
reputatae sunt ecce insulae quasi pulvis exiguus
16 et Libanus non sufficiet ad succendendum et animalia eius  non
sufficient ad holocaustum
17 omnes gentes quasi non sint sic sunt coram eo et quasi  nihilum et
inane reputatae sunt ei
18 cui ergo similem fecistis Deum aut quam imaginem ponetis  ei
19 numquid sculptile conflavit faber aut aurifex auro  figuravit illud
et lamminis argenteis argentarius
20 forte lignum et inputribile elegit artifex sapiens quaerit  quomodo
statuat simulacrum quod non moveatur
21 numquid non scietis numquid non audietis numquid non  adnuntiatum
est ab initio vobis numquid non intellexistis  fundamenta terrae
22 qui sedet super gyrum terrae et habitatores eius sunt  quasi
lucustae qui extendit velut nihilum caelos et expandit  eos sicut
tabernaculum ad inhabitandum
23 qui dat secretorum scrutatores quasi non sint iudices  terrae velut
inane fecit
24 et quidem neque plantatos neque satos neque radicato in  terra
trunco eorum repente flavit in eos et aruerunt et turbo  quasi
stipulam auferet eos
25 et cui adsimilastis me et adaequastis dicit Sanctus
26 levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit  haec qui
educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine  vocat prae
multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius  neque unum
reliquum fuit
27 quare dicis Iacob et loqueris Israhel abscondita est via  mea a
Domino et a Deo meo iudicium meum transibit
28 numquid nescis aut non audisti Deus sempiternus Dominus  qui
creavit terminos terrae non deficiet neque laborabit nec  est
investigatio sapientiae eius
29 qui dat lasso virtutem et his qui non sunt fortitudinem et  robur
multiplicat
30 deficient pueri et laborabunt et iuvenes in infirmitate  cadent
31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument  pinnas
sicut aquilae current et non laborabunt ambulabunt et  non deficient

Isaia 41
1 taceant ad me insulae et gentes mutent fortitudinem  accedant et
tunc loquantur simul ad iudicium propinquemus
2 quis suscitavit ab oriente iustum vocavit eum ut sequeretur  se
dabit in conspectu eius gentes et reges obtinebit dabit  quasi
pulverem gladio eius sicut stipulam vento raptam arcui  eius
3 persequetur eos transibit in pace semita in pedibus eius  non
apparebit
4 quis haec operatus est et fecit vocans generationes ab  exordio ego
Dominus primus et novissimus ego sum
5 viderunt insulae et timuerunt extrema terrae obstipuerunt
adpropinquaverunt et accesserunt
6 unusquisque proximo suo auxiliatur et fratri suo dicit  confortare
7 confortabit faber aerarius percutiens malleo eum qui  cudebat tunc
temporis dicens glutino bonum est et confortavit  eum in clavis ut non
moveatur
8 et tu Israhel serve meus Iacob quem elegi semen Abraham  amici mei
9 in quo adprehendi te ab extremis terrae et a longinquis  eius vocavi
te et dixi tibi servus meus es tu elegi te et non  abieci te
10 ne timeas quia tecum sum ego ne declines quia ego Deus  tuus
confortavi te et auxiliatus sum tui et suscepi te dextera  iusti mei
11 ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum  te
erunt quasi non sint et peribunt viri qui contradicunt tibi
12 quaeres eos et non invenies viros rebelles tuos erunt  quasi non
sint et veluti consumptio homines bellantes adversum  te
13 quia ego Dominus Deus tuus adprehendens manum tuam  dicensque tibi
ne timeas ego adiuvi te
14 noli timere vermis Iacob qui mortui estis ex Israhel ego
auxiliatus sum tui dicit Dominus et redemptor tuus Sanctus  Israhel
15 ego posui te quasi plaustrum triturans novum habens rostra
serrantia triturabis montes et comminues et colles quasi  pulverem
pones
16 ventilabis eos et ventus tollet et turbo disperget eos et  tu
exultabis in Domino in Sancto Israhel laetaberis
17 egeni et pauperes quaerunt aquas et non sunt lingua eorum  siti
aruit ego Dominus exaudiam eos Deus Israhel non  derelinquam eos
18 aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum  fontes
ponam desertum in stagna aquarum et terram inviam in  rivos aquarum
19 dabo in solitudine cedrum et spinam et myrtum et lignum  olivae
ponam in deserto abietem ulmum et buxum simul
20 ut videant et sciant et recogitent et intellegant pariter  quia
manus Domini fecit hoc et Sanctus Israhel creavit illud
21 prope facite iudicium vestrum dicit Dominus adferte si  quid forte
habetis dixit Rex Iacob
22 accedant et nuntient nobis quaecumque ventura sunt priora  quae
fuerint nuntiate et ponemus cor nostrum et sciemus  novissima eorum et
quae ventura sunt indicate nobis
23 adnuntiate quae ventura sunt in futurum et sciemus quia  dii estis
vos bene quoque aut male si potestis facite et  loquamur et videamus
simul
24 ecce vos estis ex nihilo et opus vestrum ex eo quod non  est
abominatio est qui elegit vos
25 suscitavi ab aquilone et venit ab ortu solis vocabit nomen  meum et
adducet magistratus quasi lutum et velut plastes  conculcans humum
26 quis adnuntiavit ab exordio ut sciamus et a principio ut  dicamus
iustus es non est neque adnuntians neque praedicens  neque audiens
sermones vestros
27 primus ad Sion dicet ecce adsunt et Hierusalem  evangelistam dabo
28 et vidi et non erat neque ex istis quisquam qui iniret  consilium
et interrogatus responderet verbum
29 ecce omnes iniusti et vana opera eorum ventus et inane  simulacra
eorum

Isaia 42
1 ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi  in illo
anima mea dedi spiritum meum super eum iudicium  gentibus proferet
2 non clamabit neque accipiet personam nec audietur foris vox  eius
3 calamum quassatum non conteret et linum fumigans non  extinguet in
veritate educet iudicium
4 non erit tristis neque turbulentus donec ponat in terra  iudicium et
legem eius insulae expectabunt
5 haec dicit Dominus Deus creans caelos et extendens eos  firmans
terram et quae germinant ex ea dans flatum populo qui  est super eam
et spiritum calcantibus eam
6 ego Dominus vocavi te in iustitia et adprehendi manum tuam  et
servavi et dedi te in foedus populi in lucem gentium
7 ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione  vinctum de
domo carceris sedentes in tenebris
8 ego Dominus hoc est nomen meum gloriam meam alteri non dabo  et
laudem meam sculptilibus
9 quae prima fuerant ecce venerunt nova quoque ego adnuntio  antequam
oriantur audita vobis faciam
10 cantate Domino canticum novum laus eius ab extremis terrae  qui
descenditis in mare et plenitudo eius insulae et  habitatores earum
11 sublevetur desertum et civitates eius in domibus habitabit  Cedar
laudate habitatores Petrae de vertice montium clamabunt
12 ponent Domino gloriam et laudem eius in insulis nuntiabunt
13 Dominus sicut fortis egredietur sicut vir proeliator  suscitabit
zelum vociferabitur et clamabit super inimicos suos  confortabitur
14 tacui semper silui patiens fui sicut pariens loquar  dissipabo et
absorbebo simul
15 desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum  exsiccabo et
ponam flumina in insulas et stagna arefaciam
16 et ducam caecos in via quam nesciunt in semitis quas  ignoraverunt
ambulare eos faciam ponam tenebras coram eis in  lucem et prava in
recta haec verba feci eis et non dereliqui  eos
17 conversi sunt retrorsum confundantur confusione qui  confidunt in
sculptili qui dicunt conflatili vos dii nostri
18 surdi audite et caeci intuemini ad videndum
19 quis caecus nisi servus meus et surdus nisi ad quem  nuntios meos
misi quis caecus nisi qui venundatus est quis  caecus nisi servus
Domini
20 qui vides multa nonne custodies qui apertas habes aures  nonne
audies
21 et Dominus voluit ut sanctificaret eum et magnificaret  legem et
extolleret
22 ipse autem populus direptus et vastatus laqueus iuvenum  omnes et
in domibus carcerum absconditi sunt facti sunt in  rapinam nec est qui
eruat in direptionem et non est qui dicat  redde
23 quis est in vobis qui audiat hoc adtendat et auscultet  futura
24 quis dedit in direptionem Iacob et Israhel vastantibus  nonne
Dominus ipse cui peccavimus et noluerunt in viis eius  ambulare et non
audierunt legem eius
25 et effudit super eum indignationem furoris sui et forte  bellum et
conbusit eum in circuitu et non cognovit et succendit  eum et non
intellexit

Isaia 43
1 et nunc haec dicit Dominus creans te Iacob et formans te  Israhel
noli timere quia redemi te et vocavi nomine tuo meus es  tu
2 cum transieris per aquas tecum ero et flumina non operient  te cum
ambulaveris in igne non conbureris et flamma non ardebit  in te
3 quia ego Dominus Deus tuus Sanctus Israhel salvator tuus  dedi
propitiationem tuam Aegyptum Aethiopiam et Saba pro te
4 ex quo honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus  ego dilexi
te et dabo homines pro te et populos pro anima tua
5 noli timere quoniam tecum ego sum ab oriente adducam semen  tuum et
ab occidente congregabo te
6 dicam aquiloni da et austro noli prohibere adfer filios  meos de
longinquo et filias meas ab extremis terrae
7 et omnem qui invocat nomen meum in gloriam meam creavi eum  et
formavi eum et feci eum
8 educ foras populum caecum et oculos habentem surdum et  aures ei
sunt
9 omnes gentes congregatae sunt simul et collectae sunt  tribus quis
in vobis adnuntiet istud et quae prima sunt audire  nos faciat dent
testes eorum et iustificentur et audiant et  dicant vere
10 vos testes mei dicit Dominus et servus meus quem elegi ut  sciatis
et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum ante  me non est
formatus deus et post me non erit
11 ego sum ego sum Dominus et non est absque me salvator
12 ego adnuntiavi et salvavi auditum feci et non fuit in  vobis
alienus vos testes mei dicit Dominus et ego Deus
13 et ab initio ego ipse et non est qui de manu mea eruat  operabor et
quis avertet illud
14 haec dicit Dominus redemptor vester Sanctus Israhel  propter vos
emisi Babylonem et detraxi vectes universos et  Chaldeos in navibus
suis gloriantes
15 ego Dominus Sanctus vester creans Israhel Rex vester
16 haec dicit Dominus qui dedit in mari viam et in aquis  torrentibus
semitam
17 qui eduxit quadrigam et equum agmen et robustum simul  obdormierunt
nec resurgent contriti sunt quasi linum et  extincti sunt
18 ne memineritis priorum et antiqua ne intueamini
19 ecce ego facio nova et nunc orientur utique cognoscetis ea  ponam
in deserto viam et in invio flumina
20 glorificabit me bestia agri dracones et strutiones quia  dedi in
deserto aquas flumina in invio ut darem potum populo  meo electo meo
21 populum istum formavi mihi laudem meam narrabit
22 non me invocasti Iacob nec laborasti in me Israhel
23 non obtulisti mihi arietem holocausti tui et victimis tuis  non
glorificasti me non te servire feci in oblatione nec  laborem tibi
praebui in ture
24 non emisti mihi argento calamum et adipe victimarum tuarum  non
inebriasti me verumtamen servire me fecisti in peccatis  tuis
praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis
25 ego sum ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me  et
peccatorum tuorum non recordabor
26 reduc me in memoriam et iudicemur simul narra si quid  habes ut
iustificeris
27 pater tuus primus peccavit et interpretes tui praevaricati  sunt in
me
28 et contaminavi principes sanctos dedi ad internicionem  Iacob et
Israhel in blasphemiam

Isaia 44
1 et nunc audi Iacob serve meus et Israhel quem elegi
2 haec dicit Dominus faciens et formans te ab utero  auxiliator tuus
noli timere serve meus Iacob et Rectissime quem  elegi
3 effundam enim aquas super sitientem et fluenta super aridam
effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam  super
stirpem tuam
4 et germinabunt inter herbas quasi salices iuxta  praeterfluentes
aquas
5 iste dicet Domini ego sum et ille vocabit in nomine Iacob  et hic
scribet manu sua Domino et in nomine Israhel  adsimilabitur
6 haec dicit Dominus rex Israhel et redemptor eius Dominus  exercituum
ego primus et ego novissimus et absque me non est  deus
7 quis similis mei vocet et adnuntiet et ordinem exponat mihi  ex quo
constitui populum antiquum ventura et quae futura sunt  adnuntient eis
8 nolite timere neque conturbemini ex tunc audire te feci et
adnuntiavi vos estis testes mei numquid est deus absque me et
formator quem ego non noverim
9 plastae idoli omnes nihil sunt et amantissima eorum non  proderunt
eis ipsi sunt testes eorum quia non vident neque  intellegunt ut
confundantur
10 quis formavit deum et sculptile conflavit ad nihil utile
11 ecce omnes participes eius confundentur fabri enim sunt ex
hominibus convenient omnes stabunt et pavebunt et confundentur  simul
12 faber ferrarius lima operatus est in prunis et in malleis  formavit
illud et operatus est in brachio fortitudinis suae  esuriet et
deficiet non bibet aquam et lassescet
13 artifex lignarius extendit normam formavit illud in  runcina fecit
illud in angularibus et in circino tornavit illud  et fecit imaginem
viri quasi speciosum hominem habitantem in  domo
14 succidit cedros tulit ilicem et quercum quae steterat  inter ligna
saltus plantavit pinum quam pluvia nutrivit
15 et facta est hominibus in focum sumpsit ex eis et  calefactus est
et succendit et coxit panes de reliquo autem  operatus est deum et
adoravit fecit sculptile et curvatus est  ante illud
16 medium eius conbusit igni et de medio eius carnes comedit  coxit
pulmentum et saturatus est et calefactus est et dixit va  calefactus
sum vidi focum
17 reliquum autem eius deum fecit sculptile sibi curvatur  ante illud
et adorat illud et obsecrat dicens libera me quia  deus meus es tu
18 nescierunt neque intellexerunt lutati enim sunt ne videant  oculi
eorum et ne intellegant corde suo
19 non recogitant in mente sua neque cognoscunt neque  sentiunt ut
dicant medietatem eius conbusi igne et coxi super  carbones eius panes
coxi carnes et comedi et de reliquo eius  idolum faciam ante truncum
ligni procidam
20 pars eius cinis est cor insipiens adoravit illud et non  liberabit
animam suam neque dicet forte mendacium est in  dextera mea
21 memento horum Iacob et Israhel quoniam servus meus es tu  formavi
te servus meus es tu Israhel non oblivisceris mei
22 delevi ut nubem iniquitates tuas et quasi nebulam peccata  tua
revertere ad me quoniam redemi te
23 laudate caeli quoniam fecit Dominus iubilate extrema  terrae
resonate montes laudationem saltus et omne lignum eius  quoniam
redemit Dominus Iacob et Israhel gloriabitur
24 haec dicit Dominus redemptor tuus et formator tuus ex  utero ego
sum Dominus faciens omnia extendens caelos solus  stabiliens terram et
nullus mecum
25 irrita faciens signa divinorum et ariolos in furorem  vertens
convertens sapientes retrorsum et scientiam eorum  stultam faciens
26 suscitans verbum servi sui et consilium nuntiorum suorum  conplens
qui dico Hierusalem habitaberis et civitatibus Iuda  aedificabimini et
deserta eius suscitabo
27 qui dico profundo desolare et flumina tua arefaciam
28 qui dico Cyro pastor meus es et omnem voluntatem meam  conplebis
qui dico Hierusalem aedificaberis et templo  fundaberis

Isaia 45
1 haec dicit Dominus christo meo Cyro cuius adprehendi  dexteram ut
subiciam ante faciem eius gentes et dorsa regum  vertam et aperiam
coram eo ianuas et portae non cludentur
2 ego ante te ibo et gloriosos terrae humiliabo portas aereas
conteram et vectes ferreos confringam
3 et dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum ut  scias
quia ego Dominus qui voco nomen tuum Deus Israhel
4 propter servum meum Iacob et Israhel electum meum et vocavi  te in
nomine tuo adsimilavi te et non cognovisti me
5 ego Dominus et non est amplius extra me non est deus  accinxi te et
non cognovisti me
6 ut sciant hii qui ab ortu solis et qui ab occidente quoniam  absque
me non est ego Dominus et non est alter
7 formans lucem et creans tenebras faciens pacem et creans  malum ego
Dominus faciens omnia haec
8 rorate caeli desuper et nubes pluant iustum aperiatur terra  et
germinet salvatorem et iustitia oriatur simul ego Dominus  creavi eum
9 vae qui contradicit fictori suo testa de samiis terrae  numquid
dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque  manibus est
10 vae qui dicit patri quid generas et mulieri quid parturis
11 haec dicit Dominus Sanctus Israhel plastes eius ventura
interrogate me super filios meos et super opus manuum mearum
mandastis mihi
12 ego feci terram et hominem super eam creavi ego manus meae
tetenderunt caelos et omni militiae eorum mandavi
13 ego suscitavi eum ad iustitiam et omnes vias eius dirigam  ipse
aedificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet  non in
pretio neque in muneribus dicit Dominus Deus exercituum
14 haec dicit Dominus labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae  et
Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt post te  ambulabunt
vincti manicis pergent et te adorabunt teque  deprecabuntur tantum in
te est Deus et non est absque te deus
15 vere tu es Deus absconditus Deus Israhel salvator
16 confusi sunt et erubuerunt omnes simul abierunt in  confusione
fabricatores errorum
17 Israhel salvatus est in Domino salute aeterna non  confundemini et
non erubescetis usque in saeculum saeculi
18 quia haec dicit Dominus creans caelos ipse Deus formans  terram et
faciens eam ipse plastes eius non in vanum creavit  eam ut habitetur
formavit eam ego Dominus et non est alius
19 non in abscondito locutus sum in loco terrae tenebroso non  dixi
semini Iacob frustra quaerite me ego Dominus loquens  iustitiam
adnuntians recta
20 congregamini et venite et accedite simul qui salvati estis  ex
gentibus nescierunt qui levant lignum sculpturae suae et  rogant deum
non salvantem
21 adnuntiate et venite et consiliamini simul quis auditum  fecit hoc
ab initio ex tunc praedixit illud numquid non ego  Dominus et non est
ultra Deus absque me Deus iustus et salvans  non est praeter me
22 convertimini ad me et salvi eritis omnes fines terrae quia  ego
Deus et non est alius
23 in memet ipso iuravi egredietur de ore meo iustitiae  verbum et non
revertetur quia mihi curvabunt omnia genu et  iurabit omnis lingua
24 ergo in Domino dicet meae sunt iustitiae et imperium ad  eum
venient et confundentur omnes qui repugnant ei
25 in Domino iustificabitur et laudabitur omne semen Israhel

Isaia 46
1 conflatus est Bel contritus est Nabo facta sunt simulacra  eorum
bestiis et iumentis onera vestra gravi pondere usque ad  lassitudinem
2 contabuerunt et contrita sunt simul non potuerunt salvare  portantem
et anima eorum in captivitatem ibit
3 audite me domus Iacob et omne residuum domus Israhel qui  portamini
a meo utero qui gestamini a mea vulva
4 usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo  ego feci
et ego feram et ego portabo et salvabo
5 cui adsimilastis me et adaequastis et conparastis me et  fecistis
similem
6 qui confertis aurum de sacculo et argentum statera  ponderatis
conducentes aurificem ut faciat deum et procidunt et  adorant
7 portant illud in umeris gestantes et ponentes in loco suo  et stabit
ac de loco suo non movebitur sed et cum clamaverint  ad eum non audiet
de tribulatione non salvabit eos
8 mementote istud et fundamini redite praevaricatores ad cor
9 recordamini prioris saeculi quoniam ego sum Deus et non est  ultra
Deus nec est similis mei
10 adnuntians ab exordio novissimum et ab initio quae necdum  facta
sunt dicens consilium meum stabit et omnis voluntas mea  fiet
11 vocans ab oriente avem et de terra longinqua virum  voluntatis meae
et locutus sum et adducam illud creavi et  faciam illud
12 audite me duro corde qui longe estis a iustitia
13 prope feci iustitiam meam non elongabitur et salus mea non
morabitur dabo in Sion salutem et Israheli gloriam meam

Isaia 47
1 descende sede in pulverem virgo filia Babylon sede in terra  non est
solium filiae Chaldeorum quia ultra non vocaberis  mollis et tenera
2 tolle molam et mole farinam denuda turpitudinem tuam  discoperi
umerum revela crus transi flumina
3 revelabitur ignominia tua et videbitur obprobrium tuum  ultionem
capiam et non resistet mihi homo
4 redemptor noster Dominus exercituum nomen illius Sanctus  Israhel
5 sede tace et intra in tenebras filia Chaldeorum quia non  vocaberis
ultra domina regnorum
6 iratus sum super populum meum contaminavi hereditatem meam  et dedi
eos in manu tua non posuisti eis misericordias super  senem adgravasti
iugum tuum valde
7 et dixisti in sempiternum ero domina non posuisti haec  super cor
tuum neque recordata es novissimi tui
8 et nunc audi haec delicata et habitans confidenter quae  dicis in
corde tuo ego sum et non est praeter me amplius non  sedebo vidua et
ignorabo sterilitatem
9 venient tibi duo haec subito in die una sterilitas et  viduitas
universa venerunt super te propter multitudinem  maleficiorum tuorum
et propter duritiam incantatorum tuorum  vehementem
10 et fiduciam habuisti in malitia tua et dixisti non est qui  videat
me sapientia tua et scientia tua haec decepit te et  dixisti in corde
tuo ego sum et praeter me non est altera
11 veniet super te malum et nescies ortum eius et inruet  super te
calamitas quam non poteris expiare veniet super te  repente miseria
quam nescies
12 sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine  maleficiorum tuorum
in quibus laborasti ab adulescentia tua si  forte quid prosit tibi aut
si possis fieri fortior
13 defecisti in multitudine consiliorum tuorum stent et  salvent te
augures caeli qui contemplabantur sidera et  supputabant menses ut ex
eis adnuntiarent ventura tibi
14 ecce facti sunt quasi stipula ignis conbusit eos non  liberabunt
animam suam de manu flammae non sunt prunae quibus  calefiant nec
focus ut sedeant ad eum
15 sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras  negotiatores tui
ab adulescentia tua unusquisque in via sua  erraverunt non est qui
salvet te

Isaia 48
1 audite hoc domus Iacob qui vocamini nomine Israhel et de  aquis Iuda
existis qui iuratis in nomine Domini et Dei Israhel  recordamini non
in veritate neque in iustitia
2 de civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israhel
constabiliti sunt Dominus exercituum nomen eius
3 priora ex tunc adnuntiavi et ex ore meo exierunt et audita  feci ea
repente operatus sum et venerunt
4 scivi enim quia durus es tu et nervus ferreus cervix tua et  frons
tua aerea
5 praedixi tibi ex tunc antequam venirent indicavi tibi ne  forte
diceres idola mea fecerunt haec et sculptilia mea et  conflatilia
mandaverunt ista
6 quae audisti vide omnia vos autem non adnuntiastis audita  feci tibi
nova ex nunc et conservata quae nescis
7 nunc creata sunt et non ex tunc et ante diem et non audisti  ea ne
forte dicas ecce cognovi ea
8 neque audisti neque cognovisti neque ex tunc aperta est  auris tua
scio enim quia praevaricans praevaricabis et  transgressorem ex ventre
vocavi te
9 propter nomen meum longe faciam furorem meum et laude mea  infrenabo
te ne intereas
10 ecce excoxi te sed non quasi argentum elegi te in camino
paupertatis
11 propter me propter me faciam ut non blasphemer et gloriam  meam
alteri non dabo
12 audi me Iacob et Israhel quem ego voco ego ipse ego primus  et ego
novissimus
13 manus quoque mea fundavit terram et dextera mea mensa est  caelos
ego vocabo eos et stabunt simul
14 congregamini omnes vos et audite quis de eis adnuntiavit  haec
Dominus dilexit eum faciet voluntatem suam in Babylone et  brachium
suum in Chaldeis
15 ego ego locutus sum et vocavi eum adduxi eum et directa  est via
eius
16 accedite ad me et audite hoc non a principio in abscondito  locutus
sum ex tempore antequam fieret ibi eram et nunc Dominus  Deus misit me
et spiritus eius
17 haec dicit Dominus redemptor tuus Sanctus Israhel ego  Dominus Deus
tuus docens te utilia gubernans te in via qua  ambulas
18 utinam adtendisses mandata mea facta fuisset sicut flumen  pax tua
et iustitia tua sicut gurgites maris
19 et fuisset quasi harena semen tuum et stirps uteri tui ut  lapilli
eius non interisset et non fuisset adtritum nomen eius  a facie mea
20 egredimini de Babylone fugite a Chaldeis in voce  exultationis
adnuntiate auditum facite hoc efferte illud usque  ad extrema terrae
dicite redemit Dominus servum suum Iacob
21 non sitierunt in deserto cum educeret eos aquam de petra  produxit
eis et scidit petram et fluxerunt aquae
22 non est pax dicit Dominus impiis

Isaia 49
1 audite insulae et adtendite populi de longe Dominus ab  utero
vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis  mei
2 et posuit os meum quasi gladium acutum in umbra manus suae  protexit
me et posuit me sicut sagittam electam in faretra sua  abscondit me
3 et dixit mihi servus meus es tu Israhel quia in te  gloriabor
4 et ego dixi in vacuum laboravi sine causa et vane  fortitudinem meam
consumpsi ergo iudicium meum cum Domino et  opus meum cum Deo meo
5 et nunc dicit Dominus formans me ex utero servum sibi ut  reducam
Iacob ad eum et Israhel non congregabitur et  glorificatus sum in
oculis Domini et Deus meus factus est  fortitudo mea
6 et dixit parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus  Iacob
et feces Israhel convertendas dedi te in lucem gentium ut  sis salus
mea usque ad extremum terrae
7 haec dicit Dominus redemptor Israhel Sanctus eius ad  contemptibilem
animam ad abominatam gentem ad servum dominorum  reges videbunt et
consurgent principes et adorabunt propter  Dominum quia fidelis est et
Sanctum Israhel qui elegit te
8 haec dicit Dominus in tempore placito exaudivi te et in die  salutis
auxiliatus sum tui et servavi te et dedi te in foedus  populi ut
suscitares terram et possideres hereditates  dissipatas
9 ut diceres his qui vincti sunt exite et his qui in tenebris
revelamini super vias pascentur et in omnibus planis pascua  eorum
10 non esurient neque sitient et non percutiet eos aestus et  sol quia
miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum  portabit eos
11 et ponam omnes montes meos in viam et semitae meae  exaltabuntur
12 ecce isti de longe venient et ecce illi ab aquilone et  mari et
isti de terra australi
13 laudate caeli et exulta terra iubilate montes laudem quia
consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum  miserebitur
14 et dixit Sion dereliquit me Dominus et Dominus oblitus est  mei
15 numquid oblivisci potest mulier infantem suum ut non  misereatur
filio uteri sui et si illa oblita fuerit ego tamen  non obliviscar tui
16 ecce in manibus meis descripsi te muri tui coram oculis  meis
semper
17 venerunt structores tui destruentes te et dissipantes a te  exibunt
18 leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati  sunt
venerunt tibi vivo ego dicit Dominus quia omnibus his  velut ornamento
vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa
19 quia deserta tua et solitudines tuae et terra ruinae tuae  nunc
angusta erunt prae habitatoribus et longe fugabuntur qui  absorbebant te
20 adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuae  angustus mihi
est locus fac spatium mihi ut habitem
21 et dices in corde tuo quis genuit mihi istos ego sterilis  et non
pariens transmigrata et captiva et istos quis enutrivit  ego destituta
et sola et isti ubi hic erant
22 haec dicit Dominus Deus ecce levo ad gentes manum meam et  ad
populos exaltabo signum meum et adferent filios tuos in  ulnis et
filias tuas super umeros portabunt
23 et erunt reges nutricii tui et reginae nutrices tuae vultu  in
terra dimisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent  et scies
quia ego Dominus super quo non confundentur qui  expectant eum
24 numquid tolletur a forte praeda aut quod captum fuerit a  robusto
salvum esse poterit
25 quia haec dicit Dominus equidem et captivitas a forte  tolletur et
quod ablatum fuerit a robusto salvabitur eos vero  qui iudicaverunt te
ego iudicabo et filios tuos ego salvabo
26 et cibabo hostes tuos carnibus suis et quasi musto  sanguine suo
inebriabuntur et sciet omnis caro quia ego Dominus  salvans te et
redemptor tuus Fortis Iacob

Isaia 50
1 haec dicit Dominus quis est hic liber repudii matris  vestrae quo
dimisi eam aut quis est creditor meus cui vendidi  vos ecce in
iniquitatibus vestris venditi estis et in  sceleribus vestris dimisi
matrem vestram
2 quia veni et non erat vir vocavi et non erat qui audiret  numquid
adbreviata et parvula facta est manus mea ut non possim  redimere aut
non est in me virtus ad liberandum ecce in  increpatione mea desertum
faciam mare ponam flumina in siccum  conputrescent pisces sine aqua et
morientur in siti
3 induam caelos tenebris et saccum ponam operimentum eorum
4 Dominus dedit mihi linguam eruditam ut sciam sustentare eum  qui
lassus est verbo erigit mane mane erigit mihi aurem ut  audiam quasi
magistrum
5 Dominus Deus aperuit mihi aurem ego autem non contradico  retrorsum
non abii
6 corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus  faciem
meam non averti ab increpantibus et conspuentibus
7 Dominus Deus auxiliator meus ideo non sum confusus ideo  posui
faciem meam ut petram durissimam et scio quoniam non  confundar
8 iuxta est qui iustificat me quis contradicet mihi stemus  simul quis
est adversarius meus accedat ad me
9 ecce Dominus Deus auxiliator meus quis est qui condemnet me  ecce
omnes quasi vestimentum conterentur tinea comedet eos
10 quis ex vobis timens Dominum audiens vocem servi sui qui  ambulavit
in tenebris et non est lumen ei speret in nomine  Domini et innitatur
super Deum suum
11 ecce omnes vos accendentes ignem accincti flammis ambulate  in
lumine ignis vestri et in flammis quas succendistis de manu  mea
factum est hoc vobis in doloribus dormietis

Isaia 51
1 audite me qui sequimini quod iustum est et quaeritis  Dominum
adtendite ad petram unde excisi estis et ad cavernam  laci de qua
praecisi estis
2 adtendite ad Abraham patrem vestrum et ad Sarram quae  peperit vos
quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi  eum
3 consolabitur ergo Dominus et Sion consolabitur omnes ruinas  eius et
ponet desertum eius quasi delicias et solitudinem eius  quasi hortum
Domini gaudium et laetitia invenietur in ea  gratiarum actio et vox
laudis
4 adtendite ad me populus meus et tribus mea me audite quia  lex a me
exiet et iudicium meum in lucem populorum requiescet
5 prope est iustus meus egressus est salvator meus et brachia  mea
populos iudicabunt me insulae expectabunt et brachium meum
sustinebunt
6 levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum  quia
caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum  adteretur et
habitatores eius sicut haec interibunt salus autem  mea in sempiternum
erit et iustitia mea non deficiet
7 audite me qui scitis iustum populus lex mea in corde eorum  nolite
timere obprobrium hominum et blasphemias eorum ne  metuatis
8 sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut  lanam sic
devorabit eos tinea salus autem mea in sempiternum  erit et iustitia
mea in generationes generationum
9 consurge consurge induere fortitudinem brachium Domini  consurge
sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum  numquid non tu
percussisti superbum vulnerasti draconem
10 numquid non tu siccasti mare aquam abyssi vehementis qui  posuisti
profundum maris viam ut transirent liberati
11 et nunc qui redempti sunt a Domino revertentur et venient  in Sion
laudantes et laetitia sempiterna super capita eorum  gaudium et
laetitiam tenebunt fugiet dolor et gemitus
12 ego ego ipse consolabor vos quis tu ut timeres ab homine  mortali
et a filio hominis qui quasi faenum ita arescet
13 et oblitus es Domini factoris tui qui tetendit caelos et  fundavit
terram et formidasti iugiter tota die a facie furoris  eius qui te
tribulabat et paraverat ad perdendum ubi nunc est  furor tribulantis
14 cito veniet gradiens ad aperiendum et non interficiet  usque ad
internicionem nec deficiet panis eius
15 ego autem sum Dominus Deus tuus qui conturbo mare et  intumescunt
fluctus eius Dominus exercituum nomen meum
16 posui verba mea in ore tuo et in umbra manus meae protexi  te ut
plantes caelos et fundes terram et dicas ad Sion populus  meus es tu
17 elevare elevare consurge Hierusalem quae bibisti de manu  Domini
calicem irae eius usque ad fundum calicis soporis  bibisti et epotasti
usque ad feces
18 non est qui sustentet eam ex omnibus filiis quos genuit et  non est
qui adprehendat manum eius ex omnibus filiis quos  enutrivit
19 duo sunt quae occurrerunt tibi quis contristabitur super  te
vastitas et contritio et fames et gladius quis consolabitur  te
20 filii tui proiecti sunt dormierunt in capite omnium viarum  sicut
bestia inlaqueata pleni indignatione Domini increpatione  Dei tui
21 idcirco audi hoc paupercula et ebria non a vino
22 haec dicit Dominator tuus Dominus et Deus tuus qui  pugnavit pro
populo suo ecce tuli de manu tua calicem soporis  fundum calicis
indignationis meae non adicies ut bibas illud  ultra
23 et ponam illud in manu eorum qui te humiliaverunt et  dixerunt
animae tuae incurvare ut transeamus et posuisti ut  terram corpus tuum
et quasi viam transeuntibus

Isaia 52
1 consurge consurge induere fortitudine tua Sion induere  vestimentis
gloriae tuae Hierusalem civitas sancti quia non  adiciet ultra ut
pertranseat per te incircumcisus et inmundus
2 excutere de pulvere consurge sede Hierusalem solve vincula  colli
tui captiva filia Sion
3 quia haec dicit Dominus gratis venundati estis et sine  argento
redimemini
4 quia haec dicit Dominus Deus in Aegyptum descendit populus  meus in
principio ut colonus esset ibi et Assur absque ulla  causa calumniatus
est eum
5 et nunc quid mihi est hic dicit Dominus quoniam ablatus est  populus
meus gratis dominatores eius inique agunt dicit Dominus  et iugiter
tota die nomen meum blasphematur
6 propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa quia  ego ipse
qui loquebar ecce adsum
7 quam pulchri super montes pedes adnuntiantis et  praedicantis pacem
adnuntiantis bonum praedicantis salutem  dicentis Sion regnavit Deus
tuus
8 vox speculatorum tuorum levaverunt vocem simul laudabunt  quia
oculum ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion
9 gaudete et laudate simul deserta Hierusalem quia consolatus  est
Dominus populum suum redemit Hierusalem
10 paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium  gentium et
videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri
11 recedite recedite exite inde pollutum nolite tangere exite  de
medio eius mundamini qui fertis vasa Domini
12 quoniam non in tumultu exibitis nec in fuga properabitis  praecedet
enim vos Dominus et congregabit vos Deus Israhel
13 ecce intelleget servus meus exaltabitur et elevabitur et  sublimis
erit valde
14 sicut obstipuerunt super te multi sic inglorius erit inter  viros
aspectus eius et forma eius inter filios hominum
15 iste asperget gentes multas super ipsum continebunt reges  os suum
quia quibus non est narratum de eo viderunt et qui non  audierunt
contemplati sunt

Isaia 53
1 quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui  revelatum est
2 et ascendet sicut virgultum coram eo et sicut radix de  terra
sitienti non est species ei neque decor et vidimus eum et  non erat
aspectus et desideravimus eum
3 despectum et novissimum virorum virum dolorum et scientem
infirmitatem et quasi absconditus vultus eius et despectus unde  nec
reputavimus eum
4 vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse  portavit
et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo  et humiliatum
5 ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras  adtritus est
propter scelera nostra disciplina pacis nostrae  super eum et livore
eius sanati sumus
6 omnes nos quasi oves erravimus unusquisque in viam suam  declinavit
et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum
7 oblatus est quia ipse voluit et non aperuit os suum sicut  ovis ad
occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente  obmutescet et non
aperiet os suum
8 de angustia et de iudicio sublatus est generationem eius  quis
enarrabit quia abscisus est de terra viventium propter  scelus populi
mei percussit eum
9 et dabit impios pro sepultura et divitem pro morte sua eo  quod
iniquitatem non fecerit neque dolus fuerit in ore eius
10 et Dominus voluit conterere eum in infirmitate si posuerit  pro
peccato animam suam videbit semen longevum et voluntas  Domini in manu
eius dirigetur
11 pro eo quod laboravit anima eius videbit et saturabitur in
scientia sua iustificabit ipse iustus servus meus multos et
iniquitates eorum ipse portabit
12 ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia pro  eo quod
tradidit in morte animam suam et cum sceleratis  reputatus est et ipse
peccatum multorum tulit et pro  transgressoribus rogavit

Isaia 54
1 lauda sterilis quae non paris decanta laudem et hinni quae  non
pariebas quoniam multi filii desertae magis quam eius quae  habebat
virum dicit Dominus
2 dilata locum tentorii tui et pelles tabernaculorum tuorum  extende
ne parcas longos fac funiculos tuos et clavos tuos  consolida
3 ad dexteram enim et ad levam penetrabis et semen tuum  gentes
hereditabit et civitates desertas inhabitabit
4 noli timere quia non confunderis neque erubescas non enim  te
pudebit quia confusionis adulescentiae tuae oblivisceris et  obprobrii
viduitatis tuae non recordaberis amplius
5 quia dominabitur tui qui fecit te Dominus exercituum nomen  eius et
redemptor tuus Sanctus Israhel Deus omnis terrae  vocabitur
6 quia ut mulierem derelictam et maerentem spiritu vocavit te  Dominus
et uxorem ab adulescentia abiectam dixit Deus tuus
7 ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus  magnis
congregabo te
8 in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te  et in
misericordia sempiterna misertus sum tui dixit redemptor  tuus Dominus
9 sicut in diebus Noe istud mihi est cui iuravi ne inducerem  aquas
Noe ultra super terram sic iuravi ut non irascar tibi et  non increpem
te
10 montes enim commovebuntur et colles contremescent  misericordia
autem mea non recedet et foedus pacis meae non  movebitur dixit
miserator tuus Dominus
11 paupercula tempestate convulsa absque ulla consolatione  ecce ego
sternam per ordinem lapides tuos et fundabo te in  sapphyris
12 et ponam iaspidem propugnacula tua et portas tuas in  lapides
sculptos et omnes terminos tuos in lapides  desiderabiles
13 universos filios tuos doctos a Domino et multitudinem  pacis filiis
tuis
14 et in iustitia fundaberis recede procul a calumnia quia  non
timebis et a pavore quia non adpropinquabit tibi
15 ecce accola veniet qui non erat mecum advena quondam tuus
adiungetur tibi
16 ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas et  proferentem
vas in opus suum et ego creavi interfectorem ad  disperdendum
17 omne vas quod fictum est contra te non dirigetur et omnem  linguam
resistentem tibi in iudicio iudicabis haec hereditas  servorum Domini
et iustitia eorum apud me dicit Dominus

Isaia 55
1 o omnes sitientes venite ad aquas et qui non habetis  argentum
properate emite et comedite venite emite absque  argento et absque
ulla commutatione vinum et lac
2 quare adpenditis argentum non in panibus et laborem vestrum  non in
saturitate audite audientes me et comedite bonum et  delectabitur in
crassitudine anima vestra
3 inclinate aurem vestram et venite ad me audite et vivet  anima
vestra et feriam vobis pactum sempiternum misericordias  David fideles
4 ecce testem populis dedi eum ducem ac praeceptorem gentibus
5 ecce gentem quam nesciebas vocabis et gentes quae non  cognoverunt
te ad te current propter Dominum Deum tuum et  Sanctum Israhel quia
glorificavit te
6 quaerite Dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope  est
7 derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes  suas et
revertatur ad Dominum et miserebitur eius et ad Deum  nostrum quoniam
multus est ad ignoscendum
8 non enim cogitationes meae cogitationes vestrae neque viae  vestrae
viae meae dicit Dominus
9 quia sicut exaltantur caeli a terra sic exaltatae sunt viae  meae a
viis vestris et cogitationes meae a cogitationibus  vestris
10 et quomodo descendit imber et nix de caelo et illuc ultra  non
revertitur sed inebriat terram et infundit eam et germinare  eam facit
et dat semen serenti et panem comedenti
11 sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo non  revertetur ad
me vacuum sed faciet quaecumque volui et  prosperabitur in his ad quae
misi illud
12 quia in laetitia egrediemini et in pace deducemini montes  et
colles cantabunt coram vobis laudem et omnia ligna regionis  plaudent
manu
13 pro saliunca ascendet abies et pro urtica crescet myrtus  et erit
Dominus nominatus in signum aeternum quod non auferetur

Isaia 56
1 haec dicit Dominus custodite iudicium et facite iustitiam  quia
iuxta est salus mea ut veniat et iustitia mea ut reveletur
2 beatus vir qui facit hoc et filius hominis qui adprehendit  istud
custodiens sabbatum ne polluat illud custodiens manus  suas ne faciat
omne malum
3 et non dicat filius advenae qui adheret Domino dicens  separatione
dividet me Dominus a populo suo et non dicat  eunuchus ecce ego lignum
aridum
4 quia haec dicit Dominus eunuchis qui custodierint sabbata  mea et
elegerint quae volui et tenuerint foedus meum
5 dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius  a
filiis et filiabus nomen sempiternum dabo eis quod non  peribit
6 et filios advenae qui adherent Domino ut colant eum et  diligant
nomen eius ut sint ei in servos omnem custodientem  sabbatum ne
polluat illud et tenentem foedus meum
7 adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in  domo
orationis meae holocausta eorum et victimae eorum  placebunt mihi
super altari meo quia domus mea domus orationis  vocabitur cunctis
populis
8 ait Dominus Deus qui congregat dispersos Israhel adhuc  congregabo
ad eum congregatos eius
9 omnes bestiae agri venite ad devorandum universae bestiae  saltus
10 speculatores eius caeci omnes nescierunt universi canes  muti non
valentes latrare videntes vana dormientes et amantes  somnia
11 et canes inpudentissimi nescierunt saturitatem ipsi  pastores
ignoraverunt intellegentiam omnes in viam suam  declinaverunt
unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad  novissimum
12 venite sumamus vinum et impleamur ebrietate et erit sicut  hodie
sic et cras et multo amplius

Isaia 57
1 iustus perit et nemo est qui recogitet in corde suo et viri
misericordiae colliguntur quia non est qui intellegat a facie  enim
malitiae collectus est iustus
2 veniat pax requiescat in cubili suo qui ambulavit in  directione sua
3 vos autem accedite huc filii auguratricis semen adulteri et
fornicariae
4 super quem lusistis super quem dilatastis os et eiecistis  linguam
numquid non vos filii scelesti semen mendax
5 qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum  immolantes
parvulos in torrentibus subter inminentes petras
6 in partibus torrentis pars tua haec est sors tua et ipsis  effudisti
libamen obtulisti sacrificium numquid super his non  indignabor
7 super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum et  illuc
ascendisti ut immolares hostias
8 et post ostium et retro postem posuisti memoriale tuum quia  iuxta
me discoperuisti et suscepisti adulterum dilatasti cubile  tuum et
pepigisti cum eis dilexisti stratum eorum manu aperta
9 et ornasti te regi unguento et multiplicasti pigmenta tua  misisti
legatos tuos procul et humiliata es usque ad inferos
10 in multitudine viae tuae laborasti non dixisti quiescam  vitam
manus tuae invenisti propterea non rogasti
11 pro quo sollicita timuisti quia mentita es et mei non es  recordata
neque cogitasti in corde tuo quia ego tacens et quasi  non videns et
mei oblita es
12 ego adnuntiabo iustitiam tuam et opera tua non proderunt  tibi
13 cum clamaveris liberent te congregati tui et omnes eos  auferet
ventus tollet aura qui autem fiduciam habet mei  hereditabit terram et
possidebit montem sanctum meum
14 et dicam viam facite praebete iter declinate de semita  auferte
offendicula de via populi mei
15 quia haec dicit Excelsus et Sublimis habitans aeternitatem  et
sanctum nomen eius in excelso et in sancto habitans et cum  contrito
et humili spiritu ut vivificet spiritum humilium et  vivificet cor
contritorum
16 non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem  irascar quia
spiritus a facie mea egredietur et flatus ego  faciam
17 propter iniquitatem avaritiae eius iratus sum et percussi  eum
abscondi et indignatus sum et abiit vagus in via cordis sui
18 vias eius vidi et dimisi eum et reduxi eum et reddidi
consolationes ipsi et lugentibus eius
19 creavi fructum labiorum pacem pacem ei qui longe est et  qui prope
dixit Dominus et sanavi eum
20 impii autem quasi mare fervens quod quiescere non potest  et
redundant fluctus eius in conculcationem et lutum
21 non est pax dixit Deus meus impiis

Isaia 58
1 clama ne cesses quasi tuba exalta vocem tuam et adnuntia  populo meo
scelera eorum et domui Iacob peccata eorum
2 me etenim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt  quasi
gens quae iustitiam fecerit et quae iudicium Dei sui non  reliquerit
rogant me iudicia iustitiae adpropinquare Deo volunt
3 quare ieiunavimus et non aspexisti humiliavimus animam  nostram et
nescisti ecce in die ieiunii vestri invenitur  voluntas et omnes
debitores vestros repetitis
4 ecce ad lites et contentiones ieiunatis et percutitis pugno  impie
nolite ieiunare sicut usque ad hanc diem ut audiatur in  excelso
clamor vester
5 numquid tale est ieiunium quod elegi per diem adfligere  hominem
animam suam numquid contorquere quasi circulum caput  suum et saccum
et cinerem sternere numquid istud vocabis  ieiunium et diem
acceptabilem Domino
6 nonne hoc est magis ieiunium quod elegi dissolve  conligationes
impietatis solve fasciculos deprimentes dimitte  eos qui confracti
sunt liberos et omne onus disrumpe
7 frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in  domum tuam
cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne  despexeris
8 tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius  orietur et
anteibit faciem tuam iustitia tua et gloria Domini  colliget te
9 tunc invocabis et Dominus exaudiet clamabis et dicet ecce  adsum si
abstuleris de medio tui catenam et desieris digitum  extendere et
loqui quod non prodest
10 cum effuderis esurienti animam tuam et animam adflictam  repleveris
orietur in tenebris lux tua et tenebrae tuae erunt  sicut meridies
11 et requiem tibi dabit Dominus semper et implebit  splendoribus
animam tuam et ossa tua liberabit et eris quasi  hortus inriguus et
sicut fons aquarum cuius non deficient aquae
12 et aedificabuntur in te deserta saeculorum fundamenta  generationis
et generationis suscitabis et vocaberis  aedificator sepium avertens
semitas in quietem
13 si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam  in die
sancto meo et vocaveris sabbatum delicatum et sanctum  Domini
gloriosum et glorificaveris eum dum non facis vias tuas  et non
invenitur voluntas tua ut loquaris sermonem
14 tunc delectaberis super Domino et sustollam te super  altitudines
terrae et cibabo te hereditate Iacob patris tui os  enim Domini
locutum est

Isaia 59
1 ecce non est adbreviata manus Domini ut salvare nequeat  neque
adgravata est auris eius ut non exaudiat
2 sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum  vestrum et
peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis ne  exaudiret
3 manus enim vestrae pollutae sunt sanguine et digiti vestri
iniquitate labia vestra locuta sunt mendacium et lingua vestra
iniquitatem fatur
4 non est qui invocet iustitiam neque est qui iudicet vere  sed
confidunt in nihili et loquuntur vanitates conceperunt  laborem et
pepererunt iniquitatem
5 ova aspidum ruperunt et telas araneae texuerunt qui  comederit de
ovis eorum morietur et quod confotum est erumpet  in regulum
6 telae eorum non erunt in vestimentum neque operientur  operibus suis
opera eorum opera inutilia et opus iniquitatis in  manibus eorum
7 pedes eorum ad malum currunt et festinant ut effundant  sanguinem
innocentem cogitationes eorum cogitationes inutiles  vastitas et
contritio in viis eorum
8 viam pacis nescierunt et non est iudicium in gressibus  eorum
semitae eorum incurvatae sunt eis omnis qui calcat in ea  ignorat
pacem
9 propter hoc elongatum est iudicium a nobis et non  adprehendet nos
iustitia expectavimus lucem et ecce tenebrae  splendorem et in
tenebris ambulavimus
10 palpavimus sicut caeci parietem et quasi absque oculis
adtrectavimus inpegimus meridie quasi in tenebris in caligosis  quasi
mortui
11 rugiemus quasi ursi omnes et quasi columbae meditantes  gememus
expectavimus iudicium et non est salutem et elongata  est a nobis
12 multiplicatae sunt enim iniquitates nostrae coram te et  peccata
nostra responderunt nobis quia scelera nostra nobiscum  et iniquitates
nostras cognovimus
13 peccare et mentiri contra Dominum et aversi sumus ne  iremus post
tergum Dei nostri ut loqueremur calumniam et  transgressionem
concepimus et locuti sumus de corde verba  mendacii
14 et conversum est retrorsum iudicium et iustitia longe  stetit quia
corruit in platea veritas et aequitas non potuit  ingredi
15 et facta est veritas in oblivione et qui recessit a malo  praedae
patuit et vidit Dominus et malum apparuit in oculis  eius quia non est
iudicium
16 et vidit quia non est vir et aporiatus est quia non est  qui
occurrat et salvavit sibi brachium suum et iustitia eius  ipsa
confirmavit eum
17 indutus est iustitia ut lorica et galea salutis in capite  eius
indutus est vestimentis ultionis et opertus est quasi  pallio zeli
18 sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis  hostibus
suis et vicissitudinem inimicis suis insulis vicem  reddet
19 et timebunt qui ab occidente nomen Domini et qui ab ortu  solis
gloriam eius cum venerit quasi fluvius violentus quem  spiritus Domini
cogit
20 et venerit Sion redemptor et eis qui redeunt ab iniquitate  in
Iacob dicit Dominus
21 hoc foedus meum cum eis dicit Dominus spiritus meus qui  est in te
et verba mea quae posui in ore tuo non recedent de  ore tuo et de ore
seminis tui et de ore seminis seminis tui  dixit Dominus amodo et
usque in sempiternum

Isaia 60
1 surge inluminare quia venit lumen tuum et gloria Domini  super te
orta est
2 quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos super  te autem
orietur Dominus et gloria eius in te videbitur
3 et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore  ortus tui
4 leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati  sunt
venerunt tibi filii tui de longe venient et filiae tuae in  latere
sugent
5 tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor  tuum quando
conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo  gentium venerit tibi
6 inundatio camelorum operiet te dromedariae Madian et Efa  omnes de
Saba venient aurum et tus deferentes et laudem Domino  adnuntiantes
7 omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabaioth  ministrabunt
tibi offerentur super placabili altari meo et  domum maiestatis meae
glorificabo
8 qui sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad  fenestras
suas
9 me enim insulae expectant et naves maris in principio ut  adducam
filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum  eis nomini
Domini Dei tui et Sancto Israhel quia glorificavit  te
10 et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges  eorum
ministrabunt tibi in indignatione enim mea percussi te et  in
reconciliatione mea misertus sum tui
11 et aperientur portae tuae iugiter die et nocte non  claudentur ut
adferatur ad te fortitudo gentium et reges earum  adducantur
12 gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit et  gentes
solitudine vastabuntur
13 gloria Libani ad te veniet abies et buxus et pinus simul  ad
ornandum locum sanctificationis meae et locum pedum meorum
glorificabo
14 et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et
adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi et
vocabunt te civitatem Domini Sion Sancti Israhel
15 pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et non erat  qui per te
transiret ponam te in superbiam saeculorum gaudium  in generationem et
generationem
16 et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis et scies  quia ego
Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Iacob
17 pro aere adferam aurum et pro ferro adferam argentum et  pro lignis
aes et pro lapidibus ferrum et ponam visitationem  tuam pacem et
praepositos tuos iustitiam
18 non audietur ultra iniquitas in terra tua vastitas et  contritio in
terminis tuis et occupabit salus muros tuos et  portas tuas laudatio
19 non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec  splendor lunae
inluminabit te sed erit tibi Dominus in lucem  sempiternam et Deus
tuus in gloriam tuam
20 non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur quia  Dominus
erit in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus  tui
21 populus autem tuus omnes iusti in perpetuum hereditabunt  terram
germen plantationis meae opus manus meae ad  glorificandum
22 minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam  ego
Dominus in tempore eius subito faciam istud

Isaia 61
1 spiritus Domini super me eo quod unxerit Dominus me ad  adnuntiandum
mansuetis misit me ut mederer contritis corde et  praedicarem captivis
indulgentiam et clausis apertionem
2 ut praedicarem annum placabilem Domini et diem ultionis Deo  nostro
ut consolarer omnes lugentes
3 ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere  oleum
gaudii pro luctu pallium laudis pro spiritu maeroris et  vocabuntur in
ea fortes iustitiae plantatio Domini ad  glorificandum
4 et aedificabunt deserta a saeculo et ruinas antiquas  erigent et
instaurabunt civitates desertas dissipatas in  generationem et
generationem
5 et stabunt alieni et pascent pecora vestra et filii  peregrinorum
agricolae et vinitores vestri erunt
6 vos autem sacerdotes Domini vocabimini ministri Dei nostri  dicetur
vobis fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum  superbietis
7 pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem  eorum
propter hoc in terra sua duplicia possidebunt laetitia  sempiterna
erit eis
8 quia ego Dominus diligens iudicium odio habens rapinam in
holocausto et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum  feriam
eis
9 et scietur in gentibus semen eorum et germen eorum in medio
populorum omnes qui viderint eos cognoscent eos quia isti sunt  semen
cui benedixit Dominus
10 gaudens gaudebo in Domino et exultabit anima mea in Deo  meo quia
induit me vestimentis salutis et indumento iustitiae  circumdedit me
quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam  ornatam monilibus
suis
11 sicut enim terra profert germen suum et sicut hortus semen  suum
germinat sic Dominus Deus germinabit iustitiam et laudem  coram
universis gentibus

Isaia 62
1 propter Sion non tacebo et propter Hierusalem non quiescam  donec
egrediatur ut splendor iustus eius et salvator eius ut  lampas
accendatur
2 et videbunt gentes iustum tuum et cuncti reges inclitum  tuum et
vocabitur tibi nomen novum quod os Domini nominabit
3 et eris corona gloriae in manu Domini et diadema regni in  manu Dei
tui
4 non vocaberis ultra Derelicta et terra tua non vocabitur  amplius
Desolata sed vocaberis Voluntas mea in ea et terra tua  Inhabitata
quia conplacuit Domino in te et terra tua  inhabitabitur
5 habitabit enim iuvenis cum virgine et habitabunt in te  filii tui et
gaudebit sponsus super sponsam gaudebit super te  Deus tuus
6 super muros tuos Hierusalem constitui custodes tota die et  tota
nocte perpetuo non tacebunt qui reminiscimini Domini ne  taceatis
7 et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat  Hierusalem
laudem in terra
8 iuravit Dominus in dextera sua et in brachio fortitudinis  suae si
dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis et si  biberint filii
alieni vinum tuum in quo laborasti
9 quia qui congregabunt illud comedent et laudabunt Dominum  et qui
conportant illud bibent in atriis sanctis meis
10 transite transite per portas praeparate viam populo planum  facite
iter et eligite lapides elevate signum ad populos
11 ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae dicite  filiae Sion
ecce salvator tuus venit ecce merces eius cum eo et  opus eius coram
illo
12 et vocabunt eos Populus sanctus Redempti a Domino tu autem
vocaberis Quaesita civitas et non Derelicta

Isaia 63
1 quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra  iste
formonsus in stola sua gradiens in multitudine  fortitudinis suae ego
qui loquor iustitiam et propugnator sum  ad salvandum
2 quare ergo rubrum est indumentum tuum et vestimenta tua  sicut
calcantium in torculari
3 torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum  calcavi eos
in furore meo et conculcavi eos in ira mea et  aspersus est sanguis
eorum super vestimenta mea et omnia  indumenta mea inquinavi
4 dies enim ultionis in corde meo annus redemptionis meae  venit
5 circumspexi et non erat auxiliator quaesivi et non fuit qui
adiuvaret et salvavit mihi brachium meum et indignatio mea ipsa
auxiliata est mihi
6 et conculcavi populos in furore meo et inebriavi eos in
indignatione mea et detraxi in terra virtutem eorum
7 miserationum Domini recordabor laudem Domini super omnibus  quae
reddidit nobis Dominus et super multitudinem bonorum domui  Israhel
quae largitus est eis secundum indulgentiam suam et  secundum
multitudinem misericordiarum suarum
8 et dixit verumtamen populus meus est filii non negantes et  factus
est eis salvator
9 in omni tribulatione eorum non est tribulatus et angelus  faciei
eius salvavit eos in dilectione sua et in indulgentia  sua ipse
redemit eos et portavit eos et levavit eos cunctis  diebus saeculi
10 ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et adflixerunt  spiritum
Sancti eius et conversus est eis in inimicum et ipse  debellavit eos
11 et recordatus est dierum saeculi Mosi populi sui ubi est  qui
eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ubi est qui  posuit in
medio eius spiritum Sancti sui
12 qui eduxit ad dexteram Mosen brachio maiestatis suae qui  scidit
aquas ante eos ut faceret sibi nomen sempiternum
13 qui duxit eos per abyssos quasi equum in deserto non  inpingentem
14 quasi animal in campo descendens spiritus Domini ductor  eius fuit
sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen  gloriae
15 adtende de caelo et vide de habitaculo sancto tuo et  gloriae tuae
ubi est zelus tuus et fortitudo tua multitudo  viscerum tuorum et
miserationum tuarum super me continuerunt se
16 tu enim pater noster et Abraham nescivit nos et Israhel  ignoravit
nos tu Domine pater noster redemptor noster a saeculo  nomen tuum
17 quare errare nos fecisti Domine de viis tuis indurasti cor  nostrum
ne timeremus te convertere propter servos tuos tribus  hereditatis
tuae
18 quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum hostes  nostri
conculcaverunt sanctificationem tuam
19 facti sumus quasi in principio cum non dominareris nostri  neque
invocaretur nomen tuum super nos

Isaia 64
1 utinam disrumperes caelos et descenderes a facie tua montes
defluerent
2 sicut exustio ignis tabescerent aquae arderent igni ut  notum fieret
nomen tuum inimicis tuis a facie tua gentes  turbarentur
3 cum feceris mirabilia non sustinebimus descendisti et a  facie tua
montes defluxerunt
4 a saeculo non audierunt neque auribus perceperunt oculus  non vidit
Deus absque te quae praeparasti expectantibus te
5 occurristi laetanti et facienti iustitiam in viis tuis
recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis  fuimus
semper et salvabimur
6 et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus  menstruatae
universae iustitiae nostrae et cecidimus quasi  folium universi et
iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt  nos
7 non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te
abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu  iniquitatis
nostrae
8 et nunc Domine pater noster es tu nos vero lutum et fictor  noster
et opera manuum tuarum omnes nos
9 ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis  ecce
respice populus tuus omnes nos
10 civitas sancti tui facta est deserta Sion deserta facta  est
Hierusalem desolata
11 domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae ubi  laudaverunt
te patres nostri facta est in exustionem ignis et  omnia desiderabilia
nostra versa sunt in ruinas
12 numquid super his continebis te Domine tacebis et adfliges  nos
vehementer

Isaia 65
1 quaesierunt me qui ante non interrogabant invenerunt qui  non
quaesierunt me dixi ecce ego ecce ego ad gentem quae non  vocabat
nomen meum
2 expandi manus meas tota die ad populum incredulum qui  graditur in
via non bona post cogitationes suas
3 populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam  semper qui
immolant in hortis et sacrificant super lateres
4 qui habitant in sepulchris et in delubris idolorum dormiunt  qui
comedunt carnem suillam et ius profanum in vasis eorum
5 qui dicunt recede a me non adpropinques mihi quia inmundus  es isti
fumus erunt in furore meo ignis ardens tota die
6 ecce scriptum est coram me non tacebo sed reddam et  retribuam in
sinu eorum
7 iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum simul  dicit
Dominus qui sacrificaverunt super montes et super colles
exprobraverunt mihi et remetiar opus eorum primum in sinu eorum
8 haec dicit Dominus quomodo si inveniatur granum in botro et  dicatur
ne dissipes illud quoniam benedictio est sic faciam  propter servos
meos ut non disperdam totum
9 et educam de Iacob semen et de Iuda possidentem montes meos  et
hereditabunt eam electi mei et servi mei habitabunt ibi
10 et erunt campestria in caulas gregum et vallis Achor in  cubile
armentorum populo meo qui requisierunt me
11 et vos qui dereliquistis Dominum qui obliti estis montem  sanctum
meum qui ponitis Fortunae mensam et libatis super eam
12 numerabo vos in gladio et omnes in caede corruetis pro eo  quod
vocavi et non respondistis locutus sum et non audistis et  faciebatis
malum in oculis meis et quae nolui elegistis
13 propter hoc haec dicit Dominus Deus ecce servi mei  comedent et vos
esurietis ecce servi mei bibent et vos sitietis
14 ecce servi mei laetabuntur et vos confundemini ecce servi  mei
laudabunt prae exultatione cordis et vos clamabitis prae  dolore
cordis et prae contritione spiritus ululabitis
15 et dimittetis nomen vestrum in iuramentum electis meis et
interficiet te Dominus Deus et servos suos vocabit nomine alio
16 in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo  amen et
qui iurat in terra iurabit in Deo amen quia oblivioni  traditae sunt
angustiae priores et quia absconditae sunt ab  oculis nostris
17 ecce enim ego creo caelos novos et terram novam et non  erunt in
memoria priora et non ascendent super cor
18 sed gaudebitis et exultabitis usque in sempiternum in his  quae ego
creo quia ecce ego creo Hierusalem exultationem et  populum eius
gaudium
19 et exultabo in Hierusalem et gaudebo in populo meo et non  audietur
in eo ultra vox fletus et vox clamoris
20 non erit ibi amplius infans dierum et senex qui non  impleat dies
suos quoniam puer centum annorum morietur et  peccator centum annorum
maledictus erit
21 et aedificabunt domos et habitabunt et plantabunt vineas  et
comedent fructum earum
22 non aedificabunt et alius habitabit non plantabunt et  alius
comedet secundum dies enim ligni erunt dies populi mei et  opera
manuum eorum inveterabunt
23 electis meis non laborabunt frustra neque generabunt in
conturbatione quia semen benedictorum Domini est et nepotes  eorum cum
eis
24 eritque antequam clament ego exaudiam adhuc illis  loquentibus ego
audiam
25 lupus et agnus pascentur simul et leo et bos comedent  paleas et
serpenti pulvis panis eius non nocebunt neque  occident in omni monte
sancto meo dicit Dominus

Isaia 66
1 haec dicit Dominus caelum sedis mea et terra scabillum  pedum meorum
quae ista domus quam aedificabitis mihi et quis  iste locus quietis
meae
2 omnia haec manus mea fecit et facta sunt universa ista  dicit
Dominus ad quem autem respiciam nisi ad pauperculum et  contritum
spiritu et trementem sermones meos
3 qui immolat bovem quasi qui interficiat virum qui mactat  pecus
quasi qui excerebret canem qui offert oblationem quasi  qui sanguinem
suillum offerat qui recordatur turis quasi qui  benedicat idolo haec
omnia elegerunt in viis suis et in  abominationibus suis anima eorum
delectata est
4 unde et ego eligam inlusiones eorum et quae timebant  adducam eis
quia vocavi et non erat qui responderet locutus sum  et non audierunt
feceruntque malum in oculis meis et quae nolui  elegerunt
5 audite verbum Domini qui tremetis ad verbum eius dixerunt  fratres
vestri odientes vos et abicientes propter nomen meum  glorificetur
Dominus et videbimus in laetitia vestra ipsi autem  confundentur
6 vox populi de civitate vox de templo vox Domini reddentis
retributionem inimicis suis
7 antequam parturiret peperit antequam veniret partus eius  peperit
masculum
8 quis audivit umquam tale et quis vidit huic simile numquid
parturiet terra in die una aut parietur gens simul quia  parturivit et
peperit Sion filios suos
9 numquid ego qui alios parere facio ipse non pariam dicit  Dominus si
ego qui generationem ceteris tribuo sterilis ero ait  Dominus Deus
tuus
10 laetamini cum Hierusalem et exultate in ea omnes qui  diligitis eam
gaudete cum ea gaudio universi qui lugetis super  eam
11 ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis eius ut  mulgeatis
et deliciis affluatis ab omnimoda gloria eius
12 quia haec dicit Dominus ecce ego declinabo super eam quasi  fluvium
pacis et quasi torrentem inundantem gloriam gentium  quam sugetis ad
ubera portabimini et super genua blandientur  vobis
13 quomodo si cui mater blandiatur ita ego consolabor vos et  in
Hierusalem consolabimini
14 videbitis et gaudebit cor vestrum et ossa vestra quasi  herba
germinabunt et cognoscetur manus Domini servis eius et  indignabitur
inimicis suis
15 quia ecce Dominus in igne veniet et quasi turbo quadrigae  eius
reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam  in flamma
ignis
16 quia in igne Dominus diiudicatur et in gladio suo ad omnem  carnem
et multiplicabuntur interfecti a Domino
17 qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post  unam
intrinsecus qui comedebant carnem suillam et abominationem  et murem
simul consumentur dicit Dominus
18 ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut  congregem cum
omnibus gentibus et linguis et venient et  videbunt gloriam meam
19 et ponam in eis signum et mittam ex eis qui salvati  fuerint ad
gentes in mari in Africa in Lydia tenentes sagittam  in Italiam et
Graeciam ad insulas longe ad eos qui non  audierunt de me et non
viderunt gloriam meam et adnuntiabunt  gloriam meam gentibus
20 et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus  donum Domino
in equis et in quadrigis et in lecticis et in  mulis et in carrucis ad
montem sanctum meum Hierusalem dicit  Dominus quomodo si inferant
filii Israhel munus in vase mundo  in domum Domini
21 et adsumam ex eis in sacerdotes et in Levitas dicit  Dominus
22 quia sicut caeli novi et terra nova quae ego facio stare  coram me
dicit Dominus sic stabit semen vestrum et nomen  vestrum
23 et erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato veniet  omnis caro
ut adoret coram facie mea dicit Dominus
24 et egredientur et videbunt cadavera virorum qui  praevaricati sunt
in me vermis eorum non morietur et ignis  eorum non extinguetur et
erunt usque ad satietatem visionis  omni carni




