Ieremias (Ir.)
Geremia 1
1 verba Hieremiae filii Helciae de sacerdotibus qui fuerunt in
Anathoth in terra Beniamin
2 quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosiae filii  Amon
regis Iuda in tertiodecimo anno regni eius
3 et factum est in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iuda  usque ad
consummationem undecimi anni Sedeciae filii Iosiae  regis Iuda usque
ad transmigrationem Hierusalem in mense quinto
4 et factum est verbum Domini ad me dicens
5 priusquam te formarem in utero novi te et antequam exires de  vulva
sanctificavi te prophetam gentibus dedi te
6 et dixi a a a Domine Deus ecce nescio loqui quia puer ego  sum
7 et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia  quae
mittam te ibis et universa quaecumque mandavero tibi  loqueris
8 ne timeas a facie eorum quia tecum ego sum ut eruam te dicit
Dominus
9 et misit Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit  Dominus ad
me ecce dedi verba mea in ore tuo
10 ecce constitui te hodie super gentes et super regna ut  evellas et
destruas et disperdas et dissipes et aedifices et  plantes
11 et factum est verbum Domini ad me dicens quid tu vides  Hieremia et
dixi virgam vigilantem ego video
12 et dixit Dominus ad me bene vidisti quia vigilabo ego super  verbo
meo ut faciam illud
13 et factum est verbum Domini secundo ad me dicens quid tu  vides et
dixi ollam succensam ego video et faciem eius a facie  aquilonis
14 et dixit Dominus ad me ab aquilone pandetur malum super  omnes
habitatores terrae
15 quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum  aquilonis ait
Dominus et venient et ponent unusquisque solium  suum in introitu
portarum Hierusalem et super omnes muros eius  in circuitu et super
universas urbes Iuda
16 et loquar iudicia mea cum eis super omni malitia eorum qui
dereliquerunt me et libaverunt diis alienis et adoraverunt opus
manuum suarum
17 tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos  omnia quae
ego praecipio tibi ne formides a facie eorum nec  enim timere te
faciam vultum eorum
18 ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in  columnam
ferream et in murum aereum super omnem terram regibus  Iuda
principibus eius et sacerdotibus et populo terrae
19 et bellabunt adversum te et non praevalebunt quia tecum ego  sum
ait Dominus ut liberem te

Geremia 2
1 et factum est verbum Domini ad me dicens
2 vade et clama in auribus Hierusalem dicens haec dicit  Dominus
recordatus sum tui miserans adulescentiam tuam et  caritatem
disponsationis tuae quando secuta me es in deserto in  terra quae non
seminatur
3 sanctus Israhel Domino primitiae frugum eius omnes qui  devorant eum
delinquunt mala venient super eos dicit Dominus
4 audite verbum Domini domus Iacob et omnes cognationes domus  Israhel
5 haec dicit Dominus quid invenerunt patres vestri in me  iniquitatis
quia elongaverunt a me et ambulaverunt post  vanitatem et vani facti
sunt
6 et non dixerunt ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de  terra
Aegypti qui transduxit nos per desertum per terram  inhabitabilem et
inviam per terram sitis et imaginem mortis per  terram in qua non
ambulavit vir neque habitavit homo
7 et induxi vos in terram Carmeli ut comederetis fructum eius  et
optima illius et ingressi contaminastis terram meam et  hereditatem
meam posuistis in abominationem
8 sacerdotes non dixerunt ubi est Dominus et tenentes legem
nescierunt me et pastores praevaricati sunt in me et prophetae
prophetaverunt in Baal et idola secuti sunt
9 propterea adhuc iudicio contendam vobiscum ait Dominus et  cum
filiis vestris disceptabo
10 transite ad insulas Cetthim et videte et in Cedar mittite  et
considerate vehementer et videte si factum est huiuscemodi
11 si mutavit gens deos et certe ipsi non sunt dii populus  vero meus
mutavit Gloriam suam in idolum
12 obstupescite caeli super hoc et portae eius desolamini  vehementer
dicit Dominus
13 duo enim mala fecit populus meus me dereliquerunt fontem  aquae
vivae ut foderent sibi cisternas cisternas dissipatas  quae continere
non valent aquas
14 numquid servus est Israhel aut vernaculus quare ergo est  factus in
praedam
15 super eum rugierunt leones et dederunt vocem suam posuerunt  terram
eius in solitudinem civitates eius exustae sunt et non  est qui
habitet in eis
16 filii quoque Memfeos et Tafnes constupraverunt te usque ad
verticem
17 numquid non istud factum est tibi quia dereliquisti Dominum  Deum
tuum eo tempore quo ducebat te per viam
18 et nunc quid tibi vis in via Aegypti ut bibas aquam  turbidam et
quid tibi cum via Assyriorum ut bibas aquam  Fluminis
19 arguet te malitia tua et aversio tua increpabit te scito et  vide
quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum  et non esse
timorem mei apud te dicit Dominus Deus exercituum
20 a saeculo confregisti iugum meum rupisti vincula mea et  dixisti
non serviam in omni enim colle sublimi et sub omni  ligno frondoso tu
prosternebaris meretrix
21 ego autem plantavi te vineam electam omne semen verum  quomodo ergo
conversa es in pravum vinea aliena
22 si laveris te nitro et multiplicaveris tibi herbam borith  maculata
es in iniquitate tua coram me dicit Dominus Deus
23 quomodo dicis non sum polluta post Baalim non ambulavi vide  vias
tuas in convalle scito quid feceris cursor levis explicans  vias tuas
24 onager adsuetus in solitudine in desiderio animae suae  adtraxit
ventum amoris sui nullus avertet eam omnes qui  quaerunt eam non
deficient in menstruis eius invenient eam
25 prohibe pedem tuum a nuditate et guttur tuum a siti et  dixisti
desperavi nequaquam faciam adamavi quippe alienos et  post eos
ambulabo
26 quomodo confunditur fur quando deprehenditur sic confusi  sunt
domus Israhel ipsi et reges eorum principes et sacerdotes  et
prophetae eorum
27 dicentes ligno pater meus es tu et lapidi tu me genuisti  verterunt
ad me tergum et non faciem et in tempore adflictionis  suae dicent
surge et libera nos
28 ubi sunt dii tui quos fecisti tibi surgant et liberent te  in
tempore adflictionis tuae secundum numerum quippe civitatum  tuarum
erant dii tui Iuda
29 quid vultis mecum iudicio contendere omnes dereliquistis me  dicit
Dominus
30 frustra percussi filios vestros disciplinam non receperunt
devoravit gladius vester prophetas vestros quasi leo vastator
31 generatio vestra videte verbum Domini numquid solitudo  factus sum
Israheli aut terra serotina quare ergo dixit populus  meus recessimus
non veniemus ultra ad te
32 numquid obliviscitur virgo ornamenti sui sponsa fasciae  pectoralis
suae populus vero meus oblitus est mei diebus  innumeris
33 quid niteris bonam ostendere viam tuam ad quaerendam  dilectionem
quae insuper et malitias tuas docuisti vias tuas
34 et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et
innocentium non in fossis inveni eos sed in omnibus quae supra
memoravi
35 et dixisti absque peccato et innocens ego sum et propterea
avertatur furor tuus a me ecce ego iudicio contendam tecum eo  quod
dixeris non peccavi
36 quam vilis es facta nimis iterans vias tuas et ab Aegypto
confunderis sicut confusa es ab Assur
37 nam et ab ista egredieris et manus tuae erunt super caput  tuum
quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam et nihil  habebis prosperum

Geremia 3
1 vulgo dicitur si dimiserit vir uxorem suam et recedens ab eo
duxerit virum alterum numquid revertetur ad eam ultra numquid  non
polluta et contaminata erit mulier illa tu autem fornicata  es cum
amatoribus multis tamen revertere ad me dicit Dominus
2 leva oculos tuos in directum et vide ubi non prostrata sis  in viis
sedebas expectans eos quasi latro in solitudine et  polluisti terram
in fornicationibus tuis et in malitiis tuis
3 quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum et serotinus  imber
non fuit frons mulieris meretricis facta est tibi  noluisti erubescere
4 ergo saltim amodo voca me pater meus dux virginitatis meae  tu es
5 numquid irasceris in perpetuum aut perseverabis in finem  ecce
locuta es et fecisti mala et potuisti
6 et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis numquid  vidisti quae
fecerit aversatrix Israhel abiit sibimet super  omnem montem excelsum
et sub omne lignum frondosum et fornicata  est ibi
7 et dixi cum fecisset haec omnia ad me convertere et non est  reversa
et vidit praevaricatrix soror eius Iuda
8 quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israhel  dimisissem eam
et dedissem ei libellum repudii et non timuit  praevaricatrix Iuda
soror eius sed abiit et fornicata est etiam  ipsa
9 et facilitate fornicationis suae contaminavit terram et  moechata
est cum lapide et cum ligno
10 et in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix  soror eius
Iuda in toto corde suo sed in mendacio ait Dominus
11 et dixit Dominus ad me iustificavit animam suam aversatrix  Israhel
conparatione praevaricatricis Iuda
12 vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices  revertere
aversatrix Israhel ait Dominus et non avertam faciem  meam a vobis
quia sanctus ego sum dicit Dominus et non irascar  in perpetuum
13 tamen scito iniquitatem tuam quia in Dominum Deum tuum
praevaricata es et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno
frondoso et vocem meam non audisti ait Dominus
14 convertimini filii revertentes dicit Dominus quia ego vir  vester
et adsumam vos unum de civitate et duos de cognatione et  introducam
vos in Sion
15 et dabo vobis pastores iuxta cor meum et pascent vos  scientia et
doctrina
16 cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra in  diebus
illis ait Dominus non dicent ultra arca testamenti  Domini neque
ascendet super cor neque recordabuntur illius nec  visitabitur nec
fiet ultra
17 in tempore illo vocabunt Hierusalem solium Domini et
congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in  Hierusalem et
non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi
18 in diebus illis ibit domus Iuda ad domum Israhel et venient  simul
de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris
19 ego autem dixi quomodo ponam te in filiis et tribuam tibi  terram
desiderabilem hereditatem praeclaram exercituum gentium  et dixi
patrem vocabis me et post me ingredi non cessabis
20 sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum sic  contempsit me
domus Israhel dicit Dominus
21 vox in viis audita est ploratus et ululatus filiorum  Israhel
quoniam iniquam fecerunt viam suam obliti sunt Domini  Dei sui
22 convertimini filii revertentes et sanabo aversiones vestras  ecce
nos venimus ad te tu enim es Dominus Deus noster
23 vere mendaces erant colles multitudo montium vere in Domino  Deo
nostro salus Israhel
24 confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adulescentia  nostra
greges eorum et armenta eorum filios eorum et filias  eorum
25 dormiemus in confusione nostra et operiet nos ignominia  nostra
quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres  nostri ab
adulescentia nostra usque ad hanc diem et non  audivimus vocem Domini
Dei nostri

Geremia 4
1 si converteris Israhel ait Dominus ad me convertere si  abstuleris
offendicula tua a facie mea non commoveberis
2 et iurabis vivit Dominus in veritate et in iudicio et in  iustitia
et benedicent eum gentes ipsumque laudabunt
3 haec enim dicit Dominus viro Iuda et Hierusalem novate vobis  novale
et nolite serere super spinas
4 circumcidimini Domino et auferte praeputia cordium vestrorum  vir
Iuda et habitatores Hierusalem ne forte egrediatur ut ignis
indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter
malitiam cogitationum vestrarum
5 adnuntiate in Iuda et in Hierusalem auditum facite loquimini  et
canite tuba in terra clamate fortiter dicite congregamini et
ingrediamur civitates munitas
6 levate signum in Sion confortamini nolite stare quia malum  ego
adduco ab aquilone et contritionem magnam
7 ascendit leo de cubili suo et praedo gentium se levavit  egressus
est de loco suo ut ponat terram tuam in desolationem  civitates tuae
vastabuntur remanentes absque habitatore
8 super hoc accingite vos ciliciis plangite et ululate quia  non est
aversa ira furoris Domini a nobis
9 et erit in die illa dicit Dominus peribit cor regis et cor
principum et obstupescent sacerdotes et prophetae  consternabuntur
10 et dixi heu heu heu Domine Deus ergone decepisti populum  istum et
Hierusalem dicens pax erit vobis et ecce pervenit  gladius usque ad
animam
11 in tempore illo dicetur populo huic et Hierusalem ventus  urens in
viis quae sunt in deserto viae filiae populi mei non  ad ventilandum
et ad purgandum
12 spiritus plenus ex his veniet mihi et nunc ego sed loquar  iudicia
mea cum eis
13 ecce quasi nubes ascendet et quasi tempestas currus eius
velociores aquilis equi illius vae nobis quoniam vastati sumus
14 lava a malitia cor tuum Hierusalem ut salva fias usquequo
morabuntur in te cogitationes noxiae
15 vox enim adnuntiantis a Dan et notum facientis idolum de  monte
Ephraim
16 concitate gentes ecce auditum est in Hierusalem custodes  venire de
terra longinqua et dare super civitates Iuda vocem  suam
17 quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro quia me  ad
iracundiam provocavit ait Dominus
18 viae tuae et cogitationes tuae fecerunt haec tibi ista  malitia tua
quia amara quia tetigit cor tuum
19 ventrem meum ventrem meum doleo sensus cordis mei turbati  sunt in
me non tacebo quoniam vocem bucinae audivit anima mea  clamorem
proelii
20 contritio super contritionem vocata est et vastata est  omnis terra
repente vastata sunt tabernacula mea subito pelles  meae
21 usquequo videbo fugientem audiam vocem bucinae
22 quia stultus populus meus me non cognovit filii insipientes  sunt
et vecordes sapientes sunt ut faciant mala bene autem  facere
nescierunt
23 aspexi terram et ecce vacua erat et nihili et caelos et non  erat
lux in eis
24 vidi montes et ecce movebantur et omnes colles conturbati  sunt
25 intuitus sum et non erat homo et omne volatile caeli  recessit
26 aspexi et ecce Carmelus desertus et omnes urbes eius  destructae
sunt a facie Domini et a facie irae furoris eius
27 haec enim dicit Dominus deserta erit omnis terra sed tamen
consummationem non faciam
28 lugebit terra et maerebunt caeli desuper eo quod locutus  sum
cogitavi et non paenituit me nec aversus sum ab eo
29 a voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas  ingressi
sunt ardua et ascenderunt rupes universae urbes  derelictae sunt et
non habitat in eis homo
30 tu autem vastata quid facies cum vestieris te coccino cum  ornata
fueris monili aureo et pinxeris stibio oculos tuos  frustra conponeris
contempserunt te amatores tui animam tuam  quaerent
31 vocem enim quasi parturientis audivi angustias ut puerperae  vox
filiae Sion intermorientis expandentisque manus suas vae  mihi quia
defecit anima mea propter interfectos

Geremia 5
1 circuite vias Hierusalem et aspicite et considerate et  quaerite in
plateis eius an inveniatis virum facientem iudicium  et quaerentem
fidem et propitius ero eius
2 quod si etiam vivit Dominus dixerint et hoc falso iurabunt
3 Domine oculi tui respiciunt fidem percussisti eos et non  doluerunt
adtrivisti eos et rennuerunt accipere disciplinam  induraverunt facies
suas super petram noluerunt reverti
4 ego autem dixi forsitan pauperes sunt et stulti ignorantes  viam
Domini iudicium Dei sui
5 ibo igitur ad optimates et loquar eis ipsi enim cognoverunt  viam
Domini iudicium Dei sui et ecce magis hii simul  confregerunt iugum
ruperunt vincula
6 idcirco percussit eos leo de silva lupus ad vesperam  vastavit eos
pardus vigilans super civitates eorum omnis qui  egressus fuerit ex
eis capietur quia multiplicatae sunt  praevaricationes eorum
confortatae sunt aversiones eorum
7 super quo propitius tibi esse potero filii tui dereliquerunt  me et
iurant in his qui non sunt dii saturavi eos et moechati  sunt et in
domo meretricis luxuriabantur
8 equi amatores et admissarii facti sunt unusquisque ad uxorem
proximi sui hinniebat
9 numquid super his non visitabo dicit Dominus et in gente  tali non
ulciscetur anima mea
10 ascendite muros eius et dissipate consummationem autem  nolite
facere auferte propagines eius quia non sunt Domini
11 praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israhel  et domus
Iuda ait Dominus
12 negaverunt Dominum et dixerunt non est ipse neque veniet  super nos
malum gladium et famem non videbimus
13 prophetae fuerunt in ventum et responsum non fuit in eis  haec ergo
evenient illis
14 haec dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum  istud
ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum  istum ligna et
vorabit eos
15 ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus  Israhel ait
Dominus gentem robustam gentem antiquam gentem  cuius ignorabis
linguam nec intelleges quid loquatur
16 faretra eius quasi sepulchrum patens universi fortes
17 et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit filios tuos  et
filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet  vineam tuam et
ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in  quibus tu habes fiduciam
gladio
18 verumtamen et diebus illis ait Dominus non faciam vos in
consummationem
19 quod si dixeritis quare fecit Dominus Deus noster nobis  haec omnia
dices ad eos sicut dereliquistis me et servistis deo  alieno in terra
vestra sic servietis alienis in terra non  vestra
20 adnuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda  dicentes
21 audi populus stulte qui non habes cor qui habentes oculos  non
videtis et aures et non auditis
22 me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non  dolebitis qui
posui harenam terminum mari praeceptum  sempiternum quod non
praeteribit et commovebuntur et non  poterunt et intumescent fluctus
eius et non transibunt illud
23 populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans
recesserunt et abierunt
24 et non dixerunt in corde suo metuamus Dominum Deum nostrum  qui dat
nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo  plenitudinem
annuae messis custodientem nobis
25 iniquitates nostrae declinaverunt haec et peccata nostra
prohibuerunt bonum a nobis
26 quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi  aucupes
laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros
27 sicut decipula plena avibus sic domus eorum plenae dolo  ideo
magnificati sunt et ditati
28 incrassati sunt et inpinguati et praeterierunt sermones  meos
pessime causam non iudicaverunt causam pupilli non  direxerunt et
iudicium pauperum non iudicaverunt
29 numquid super his non visitabo dicit Dominus aut super  gentem
huiuscemodi non ulciscetur anima mea
30 stupor et mirabilia facta sunt in terra
31 prophetae prophetabant mendacium et sacerdotes adplaudebant
manibus suis et populus meus dilexit talia quid igitur fiet in
novissimo eius

Geremia 6
1 confortamini filii Beniamin in medio Hierusalem et in Thecua
clangite bucina et super Bethaccharem levate vexillum quia  malum
visum est ab aquilone et contritio magna
2 speciosae et delicatae adsimilavi filiam Sion
3 ad eam venient pastores et greges eorum fixerunt in ea  tentoria in
circuitu pascet unusquisque eos qui sub manu sua  sunt
4 sanctificate super eam bellum consurgite et ascendamus in  meridie
vae nobis quia declinavit dies quia longiores factae  sunt umbrae
vesperi
5 surgite et ascendamus in nocte et dissipemus domos eius
6 quia haec dicit Dominus exercituum caedite lignum eius et  fundite
circa Hierusalem aggerem haec est civitas visitationis  omnis calumnia
in medio eius
7 sicut frigidam facit cisterna aquam suam sic frigidam fecit
malitiam suam iniquitas et vastitas audietur in ea coram me  semper
infirmitas et plaga
8 erudire Hierusalem ne forte recedat anima mea a te ne forte  ponam
te desertam terram inhabitabilem
9 haec dicit Dominus exercituum usque ad racemum colligent  quasi in
vinea reliquias Israhel converte manum tuam quasi  vindemiator ad
cartallum
10 cui loquar et quem contestabor ut audiant ecce  incircumcisae aures
eorum et audire non possunt ecce verbum  Domini factum est eis in
obprobrium et non suscipient illud
11 idcirco furore Domini plenus sum laboravi sustinens effunde  super
parvulum foris et super concilium iuvenum simul vir enim  cum muliere
capietur senex cum pleno dierum
12 et transibunt domus eorum ad alteros agri et uxores pariter  quia
extendam manum meam super habitantes terram dicit Dominus
13 a minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student et  a
propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum
14 et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia  dicentes
pax pax et non erat pax
15 confusi sunt quia abominationem fecerunt quin potius  confusione
non sunt confusi et erubescere nescierunt quam ob  rem cadent inter
ruentes in tempore visitationis suae corruent  dicit Dominus
16 haec dicit Dominus state super vias et videte et  interrogate de
semitis antiquis quae sit via bona et ambulate  in ea et invenietis
refrigerium animabus vestris et dixerunt  non ambulabimus
17 et constitui super vos speculatores audite vocem tubae et  dixerunt
non audiemus
18 ideo audite gentes et cognosce congregatio quanta ego  faciam eis
19 audi terra ecce ego adducam mala super populum istum  fructum
cogitationum eius quia verba mea non audierunt et legem  meam
proiecerunt
20 ut quid mihi tus de Saba adfertis et calamum suave olentem  de
terra longinqua holocaustomata vestra non sunt accepta et  victimae
vestrae non placuerunt mihi
21 propterea haec dicit Dominus ecce ego dabo in populum istum  ruinas
et ruent in eis patres et filii simul vicinus et  proximus et peribunt
22 haec dicit Dominus ecce populus venit de terra aquilonis et  gens
magna consurget a finibus terrae
23 sagittam et scutum arripiet crudelis est et non miserebitur  vox
eius quasi mare sonabit et super equos ascendent praeparati  quasi vir
ad proelium adversum te filia Sion
24 audivimus famam eius dissolutae sunt manus nostrae  tribulatio
adprehendit nos dolores ut parturientem
25 nolite exire ad agros et in via ne ambuletis quoniam  gladius
inimici pavor in circuitu
26 filia populi mei accingere cilicio et conspergere cinere  luctum
unigeniti fac tibi planctum amarum quia repente veniet  vastator super
nos
27 probatorem dedi te in populo meo robustum et scies et  probabis
viam eorum
28 omnes isti principes declinantum ambulantes fraudulenter  aes et
ferrum universi corrupti sunt
29 defecit sufflatorium in igne consumptum est plumbum frustra
conflavit conflator malitiae enim eorum non sunt consumptae
30 argentum reprobum vocate eos quia Dominus proiecit illos

Geremia 7
1 verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens
2 sta in porta domus Domini et praedica ibi verbum istud et  dic
audite verbum Domini omnis Iuda qui ingredimini per portas  has ut
adoretis Dominum
3 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel bonas facite vias
vestras et studia vestra et habitabo vobiscum in loco isto
4 nolite confidere in verbis mendacii dicentes templum Domini  templum
Domini templum Domini est
5 quoniam si bene direxeritis vias vestras et studia vestra si
feceritis iudicium inter virum et proximum eius
6 advenae et pupillo et viduae non feceritis calumniam nec  sanguinem
innocentem effuderitis in loco hoc et post deos  alienos non
ambulaveritis in malum vobismet ipsis
7 habitabo vobiscum in loco isto in terra quam dedi patribus  vestris
a saeculo usque in saeculum
8 ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii qui non  proderunt
vobis
9 furari occidere adulterare iurare mendaciter libare Baali et  ire
post deos alienos quos ignoratis
10 et venistis et stetistis coram me in domo hac in qua  invocatum est
nomen meum et dixistis liberati sumus eo quod  fecerimus omnes
abominationes istas
11 ergo spelunca latronum facta est domus ista in qua  invocatum est
nomen meum in oculis vestris ego ego sum ego vidi  dicit Dominus
12 ite ad locum meum in Silo ubi habitavit nomen meum a  principio et
videte quae fecerim ei propter malitiam populi mei  Israhel
13 et nunc quia fecistis omnia opera haec dicit Dominus et  locutus
sum ad vos mane consurgens et loquens et non audistis  et vocavi vos
et non respondistis
14 faciam domui huic in qua invocatum est nomen meum et in qua  vos
habetis fiduciam et loco quem dedi vobis et patribus  vestris sicut
feci Silo
15 et proiciam vos a facie mea sicut proieci omnes fratres  vestros
universum semen Ephraim
16 tu ergo noli orare pro populo hoc nec adsumas pro eis  laudem et
orationem et non obsistas mihi quia non exaudiam te
17 nonne vides quid isti faciant in civitatibus Iuda et in  plateis
Hierusalem
18 filii colligunt ligna et patres succendunt ignem et  mulieres
conspergunt adipem ut faciant placentas Reginae caeli  et libent diis
alienis et me ad iracundiam provocent
19 numquid me ad iracundiam provocant dicit Dominus nonne  semet ipsos
in confusionem vultus sui
20 ideo haec dicit Dominus Deus ecce furor meus et indignatio  mea
conflatur super locum istum super viros et super iumenta et  super
lignum regionis et super fruges terrae et succendetur et  non
extinguetur
21 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel holocaustomata  vestra
addite victimis vestris et comedite carnes
22 quia non sum locutus cum patribus vestris et non praecepi  eis in
die qua eduxi eos de terra Aegypti de verbo  holocaustomatum et
victimarum
23 sed hoc verbum praecepi eis dicens audite vocem meam et ero  vobis
Deus et vos eritis mihi populus et ambulate in omni via  quam mandavi
vobis ut bene sit vobis
24 et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt  in
voluntatibus et pravitate cordis sui mali factique sunt  retrorsum et
non in ante
25 a die qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti usque  ad diem
hanc et misi ad vos omnes servos meos prophetas per  diem consurgens
diluculo et mittens
26 et non audierunt me nec inclinaverunt aurem suam sed  induraverunt
cervicem et peius operati sunt quam patres eorum
27 et loqueris ad eos omnia verba haec et non audient te et  vocabis
eos et non respondebunt tibi
28 et dices ad eos haec est gens quae non audivit vocem Domini  Dei
sui nec recepit disciplinam periit fides et ablata est de  ore eorum
29 tonde capillum tuum et proice et sume in directum planctum  quia
proiecit Dominus et reliquit generationem furoris sui
30 quia fecerunt filii Iuda malum in oculis meis dicit Dominus
posuerunt offendicula sua in domo in qua invocatum est nomen  meum ut
polluerent eam
31 et aedificaverunt excelsa Thofeth qui est in valle filii  Ennom ut
incenderent filios suos et filias suas igni quae non  praecepi nec
cogitavi in corde meo
32 ideo ecce dies venient dicit Dominus et non dicetur amplius
Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis Interfectionis et  sepelient
in Thofeth eo quod non sit locus
33 et erit morticinum populi huius in cibum volucribus caeli  et
bestiis terrae et non erit qui abigat
34 et quiescere faciam de urbibus Iuda et de plateis  Hierusalem vocem
gaudii et vocem laetitiae vocem sponsi et  vocem sponsae in
desolatione enim erit terra

Geremia 8
1 in tempore illo ait Dominus eicient ossa regis Iuda et ossa
principum eius et ossa sacerdotum et ossa prophetarum et ossa  eorum
qui habitaverunt Hierusalem de sepulchris suis
2 et pandent ea ad solem et lunam et omnem militiam caeli quae
dilexerunt et quibus servierunt et post quae ambulaverunt et  quae
quaesierunt et adoraverunt non colligentur et non  sepelientur in
sterquilinium super faciem terrae erunt
3 et eligent magis mortem quam vitam omnes qui residui fuerint  de
cognatione hac pessima in universis locis quae derelicta  sunt ad quae
eieci eos dicit Dominus exercituum
4 et dices ad eos haec dicit Dominus numquid qui cadet non  resurget
et qui aversus est non revertetur
5 quare ergo aversus est populus iste in Hierusalem aversione
contentiosa adprehenderunt mendacium et noluerunt reverti
6 adtendi et auscultavi nemo quod bonum est loquitur nullus  est qui
agat paenitentiam super peccato suo dicens quid feci  omnes conversi
sunt ad cursum suum quasi equus impetu vadens in  proelio
7 milvus in caelo cognovit tempus suum turtur et hirundo et  ciconia
custodierunt tempus adventus sui populus autem meus non  cognovit
iudicium Domini
8 quomodo dicitis sapientes nos sumus et lex Domini nobiscum  est vere
mendacium operatus est stilus mendax scribarum
9 confusi sunt sapientes perterriti et capti sunt verbum enim  Domini
proiecerunt et sapientia nulla est in eis
10 propterea dabo mulieres eorum exteris agros eorum heredibus  quia a
minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur a  propheta usque ad
sacerdotem cuncti faciunt mendacium
11 et sanabant contritionem filiae populi mei ad ignominiam  dicentes
pax pax cum non esset pax
12 confusi sunt quia abominationem fecerunt quinimmo  confusione non
sunt confusi et erubescere nescierunt idcirco  cadent inter corruentes
in tempore visitationis suae corruent  dicit Dominus
13 congregans congregabo eos ait Dominus non est uva in  vitibus et
non sunt ficus in ficulnea folium defluxit et dedi  eis quae
praetergressa sunt
14 quare sedemus convenite et ingrediamur civitatem munitam et
sileamus ibi quia Dominus noster silere nos fecit et potum  dedit
nobis aquam fellis peccavimus enim Domino
15 expectavimus pacem et non erat bonum tempus medellae et  ecce
formido
16 a Dan auditus est fremitus equorum eius a voce hinnituum
pugnatorum eius commota est omnis terra et venerunt et  devoraverunt
terram et plenitudinem eius urbem et habitatores  eius
17 quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos quibus non est
incantatio et mordebunt vos ait Dominus
18 dolor meus super dolorem in me cor meum maerens
19 ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua  numquid
Dominus non est in Sion aut rex eius non est in ea  quare ergo me ad
iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis  et in vanitatibus
alienis
20 transiit messis finita est aestas et nos salvati non sumus
21 super contritionem filiae populi mei contritus sum et  contristatus
stupor obtinuit me
22 numquid resina non est in Galaad aut medicus non est ibi  quare
igitur non est obducta cicatrix filiae populi mei

Geremia 9
1 quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum  et
plorabo die et nocte interfectos filiae populi mei
2 quis dabit me in solitudine diversorium viatorum et  derelinquam
populum meum et recedam ab eis quia omnes adulteri  sunt coetus
praevaricatorum
3 et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non  veritatis
confortati sunt in terra quia de malo ad malum  egressi sunt et me non
cognoverunt dicit Dominus
4 unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo  non
habeat fiduciam quia omnis frater subplantans subplantabit  et omnis
amicus fraudulenter incedet
5 et vir fratrem suum deridebit et veritatem non loquentur  docuerunt
enim linguam suam loqui mendacium ut inique agerent  laboraverunt
6 habitatio tua in medio doli in dolo rennuerunt scire me  dicit
Dominus
7 propterea haec dicit Dominus exercituum ecce ego conflabo et
probabo eos quid enim aliud faciam a facie filiae populi mei
8 sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est in ore suo  pacem
cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias
9 numquid super his non visitabo dicit Dominus aut in gentem
huiuscemodi non ulciscetur anima mea
10 super montes adsumam fletum ac lamentum et super speciosa  deserti
planctum quoniam incensa sunt eo quod non sit vir  pertransiens et non
audierunt vocem possidentis a volucre caeli  usque ad pecora
transmigraverunt et recesserunt
11 et dabo Hierusalem in acervos harenae et cubilia draconum  et
civitates Iuda dabo in desolationem eo quod non sit  habitator
12 quis est vir sapiens qui intellegat hoc et ad quem verbum  oris
Domini fiat ut adnuntiet istud quare perierit terra exusta  sit quasi
desertum eo quod non sit qui pertranseat
13 et dixit Dominus quia dereliquerunt legem meam quam dedi  eis et
non audierunt vocem meam et non ambulaverunt in ea
14 et abierunt post pravitatem cordis sui et post Baalim quos
didicerunt a patribus suis
15 idcirco haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego  cibabo
eos populum istum absinthio et potum dabo eis aquam  fellis
16 et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et  patres
eorum et mittam post eos gladium donec consumantur
17 haec dicit Dominus exercituum contemplamini et vocate
lamentatrices et veniant et ad eas quae sapientes sunt mittite  et
properent
18 festinent et adsumant super nos lamentum deducant oculi  nostri
lacrimas et palpebrae nostrae defluant aquis
19 quia vox lamentationis audita est de Sion quomodo vastati  sumus et
confusi vehementer quia dereliquimus terram quoniam  deiecta sunt
tabernacula nostra
20 audite ergo mulieres verbum Domini et adsumat auris vestra
sermonem oris eius et docete filias vestras lamentum et  unaquaeque
proximam suam planctum
21 quia ascendit mors per fenestras nostras ingressa est domos
nostras disperdere parvulos de foris iuvenes de plateis
22 loquere haec dicit Dominus et cadet morticinum hominis  quasi
stercus super faciem regionis et quasi faenum post tergum  metentis et
non est qui colligat
23 haec dicit Dominus non glorietur sapiens in sapientia sua  et non
glorietur fortis in fortitudine sua et non glorietur  dives in
divitiis suis
24 sed in hoc glorietur qui gloriatur scire et nosse me quia  ego sum
Dominus qui facio misericordiam et iudicium et  iustitiam in terra
haec enim placent mihi ait Dominus
25 ecce dies veniunt dicit Dominus et visitabo super omnem qui
circumcisum habet praeputium
26 super Aegyptum et super Iudam et super Edom et super filios  Ammon
et super Moab et super omnes qui adtonsi sunt in comam  habitantes in
deserto quia omnes gentes habent praeputium omnis  autem domus Israhel
incircumcisi sunt corde

Geremia 10
1 audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus  Israhel
2 haec dicit Dominus iuxta vias gentium nolite discere et a  signis
caeli nolite metuere quae timent gentes
3 quia leges populorum vanae sunt quia lignum de saltu  praecidit opus
manuum artificis in ascia
4 argento et auro decoravit illud clavis et malleis conpegit  ut non
dissolvatur
5 in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur  portata
tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere  ea quia nec
male possunt facere nec bene
6 non est similis tui Domine magnus tu et magnum nomen tuum  in
fortitudine
7 quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter  cunctos
sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus  est similis tui
8 pariter insipientes et fatui probabuntur doctrina vanitatis  eorum
lignum est
9 argentum involutum de Tharsis adfertur et aurum de Ofaz  opus
artificis et manus aerarii hyacinthus et purpura  indumentum eorum
opus artificum universa haec
10 Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex  sempiternus
ab indignatione eius commovebitur terra et non  sustinebunt gentes
comminationem eius
11 sic ergo dicetis eis dii qui caelos et terram non fecerunt  pereant
de terra et de his quae sub caelis sunt
12 qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in  sapientia
sua et prudentia sua extendit caelos
13 ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat  nebulas
ab extremitatibus terrae fulgura in pluviam facit et  educit ventum de
thesauris suis
14 stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est  omnis
artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et  non est
spiritus in eis
15 vana sunt et opus risu dignum in tempore visitationis suae
peribunt
16 non est his similis pars Iacob qui enim formavit omnia  ipse est et
Israhel virga hereditatis eius Dominus exercituum  nomen illi
17 congrega de terra confusionem tuam quae habitas in  obsidione
18 quia haec dicit Dominus ecce ego longe proiciam  habitatores terrae
in hac vice et tribulabo eos ita ut  inveniantur
19 vae mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem  dixi
plane haec infirmitas mea est et portabo illam
20 tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti  sunt
filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui  extendat ultra
tentorium meum et erigat pelles meas
21 quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt  propterea
non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est
22 vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra  aquilonis ut
ponat civitates Iuda solitudinem et habitaculum  draconum
23 scio Domine quia non est hominis via eius nec viri est ut  ambulet
et dirigat gressus suos
24 corripe me Domine verumtamen in iudicio et non in furore  tuo ne
forte ad nihilum redigas me
25 effunde indignationem tuam super gentes quae non  cognoverunt te et
super provincias quae nomen tuum non  invocaverunt quia comederunt
Iacob et devoraverunt eum et  consumpserunt illum et decus eius
dissipaverunt

Geremia 11
1 verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens
2 audite verba pacti huius et loquimini ad viros Iuda et  habitatores
Hierusalem
3 et dices ad eos haec dicit Dominus Deus Israhel maledictus  vir qui
non audierit verba pacti huius
4 quod praecepi patribus vestris in die qua eduxi eos de  terra
Aegypti de fornace ferrea dicens audite vocem meam et  facite omnia
quae praecipio vobis et eritis mihi in populum et  ego ero vobis in
Deum
5 ut suscitem iuramentum quod iuravi patribus vestris daturum  me eis
terram fluentem lacte et melle sicut est dies haec et  respondi et
dixi amen Domine
6 et dixit Dominus ad me vociferare omnia verba haec in  civitatibus
Iuda et foris Hierusalem dicens audite verba pacti  huius et facite
illa
7 quia contestans contestatus sum patres vestros in die qua  eduxi eos
de terra Aegypti usque ad diem hanc mane surgens  contestatus sum et
dixi audite vocem meam
8 et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt
unusquisque in pravitate cordis sui mali et induxi super eos  omnia
verba pacti huius quod praecepi ut facerent et non  fecerunt
9 et dixit Dominus ad me inventa est coniuratio in viris Iuda  et in
habitatoribus Hierusalem
10 reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores qui  noluerunt
audire verba mea et hii ergo abierunt post deos  alienos ut servirent
eis irritum fecerunt domus Israhel et  domus Iuda pactum meum quod
pepigi cum patribus eorum
11 quam ob rem haec dicit Dominus ecce ego inducam super eos  mala de
quibus exire non poterunt et clamabunt ad me et non  exaudiam eos
12 et ibunt civitates Iuda et habitatores Hierusalem et  clamabunt ad
deos quibus libant et non salvabunt eos in tempore  adflictionis eorum
13 secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui Iuda  et
secundum numerum viarum Hierusalem posuistis aras  confusionis aras ad
libandum Baali
14 tu ergo noli orare pro populo hoc et ne adsumas pro eis  laudem et
orationem quia non exaudiam in tempore clamoris eorum  ad me in
tempore adflictionis eorum
15 quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera  multa
numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas in  quibus gloriata
es
16 olivam uberem pulchram fructiferam speciosam vocavit  Dominus nomen
tuum ad vocem loquellae grandis exarsit ignis in  ea et conbusta sunt
frutecta eius
17 et Dominus exercituum qui plantavit te locutus est super  te malum
pro malis domus Israhel et domus Iuda quae fecerunt  sibi ad
inritandum me libantes Baali
18 tu autem Domine demonstrasti mihi et cognovi tunc  ostendisti mihi
studia eorum
19 et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam et  non
cognovi quia super me cogitaverunt consilia mittamus lignum  in panem
eius et eradamus eum de terra viventium et nomen eius  non memoretur
amplius
20 tu autem Domine Sabaoth qui iudicas iuste et probas renes  et cor
videam ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam  meam
21 propterea haec dicit Dominus ad viros Anathoth qui  quaerunt animam
tuam et dicunt non prophetabis in nomine Domini  et non morieris in
manibus nostris
22 propterea haec dicit Dominus exercituum ecce ego visitabo  super
eos iuvenes morientur in gladio filii eorum et filiae  eorum morientur
in fame
23 et reliquiae non erunt ex eis inducam enim malum super  viros
Anathoth annum visitationis eorum

Geremia 12
1 iustus quidem tu es Domine si disputem tecum verumtamen  iusta
loquar ad te quare via impiorum prosperatur bene est  omnibus qui
praevaricantur et inique agunt
2 plantasti eos et radicem miserunt proficiunt et faciunt  fructum
prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum
3 et tu Domine nosti me vidisti me et probasti cor meum tecum
congrega eos quasi gregem ad victimam et sanctifica eos in die
occisionis
4 usquequo lugebit terra et herba omnis regionis siccabitur  propter
malitiam habitantium in ea consumptum est animal et  volucre quoniam
dixerunt non videbit novissima nostra
5 si cum peditibus currens laborasti quomodo contendere  poteris cum
equis cum autem in terra pacis secura fueris quid  facies in superbia
Iordanis
6 nam et fratres tui et domus patris tui etiam ipsi  pugnaverunt
adversum te et clamaverunt post te plena voce ne  credas eis cum
locuti fuerint tibi bona
7 reliqui domum meam dimisi hereditatem meam dedi dilectam  animam
meam in manu inimicorum eius
8 facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva dedit  contra me
vocem ideo odivi eam
9 numquid avis discolor hereditas mea mihi numquid avis  tincta per
totum venite congregamini omnes bestiae terrae  properate ad
devorandum
10 pastores multi demoliti sunt vineam meam conculcaverunt  partem
meam dederunt portionem meam desiderabilem in desertum  solitudinis
11 posuerunt eam in dissipationem luxitque super me  desolatione
desolata est omnis terra quia nullus est qui  recogitet corde
12 super omnes vias deserti venerunt vastatores quia gladius  Domini
devoravit ab extremo terrae usque ad extremum eius non  est pax
universae carni
13 seminaverunt triticum et spinas messuerunt hereditatem  acceperunt
et non eis proderit confundemini a fructibus vestris  propter iram
furoris Domini
14 haec dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos  qui
tangunt hereditatem quam distribui populo meo Israhel ecce  ego
evellam eos de terra eorum et domum Iuda evellam de medio  eorum
15 et cum evellero eos convertar et miserebor eorum et  reducam eos
virum ad hereditatem suam et virum in terram suam
16 et erit si eruditi didicerint vias populi mei ut iurent in  nomine
meo vivit Dominus sicut docuerunt populum meum iurare in  Baal
aedificabuntur in medio populi mei
17 quod si non audierint evellam gentem illam evulsione et  perditione
ait Dominus

Geremia 13
1 haec dicit Dominus ad me vade et posside tibi lumbare  lineum et
pones illud super lumbos tuos et in aquam non inferes  illud
2 et possedi lumbare iuxta verbum Domini et posui circa  lumbos meos
3 et factus est sermo Domini ad me secundo dicens
4 tolle lumbare quod possedisti quod est circa lumbos tuos et  surgens
vade ad Eufraten et absconde illud ibi in foramine  petrae
5 et abii et abscondi illud in Eufraten sicut praeceperat  mihi
Dominus
6 et factum est post dies plurimos dixit Dominus ad me surge  vade ad
Eufraten et tolle inde lumbare quod praecepi tibi ut  absconderes
illud ibi
7 et abii ad Eufraten et fodi et tuli lumbare de loco ubi  absconderam
illud et ecce conputruerat lumbare ita ut nullo  usui aptum esset
8 et factum est verbum Domini ad me dicens
9 haec dicit Dominus sic putrescere faciam superbiam Iuda et
superbiam Hierusalem multam
10 populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea et  ambulant in
pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos  ut servirent eis
et adorarent eos et erunt sicut lumbare istud  quod nullo usui aptum
est
11 sicut enim adheret lumbare ad lumbos viri sic adglutinavi  mihi
omnem domum Israhel et omnem domum Iuda dicit Dominus ut  esset mihi
in populum et in nomen et in laudem et in gloriam et  non audierunt
12 dices ergo ad eos sermonem istum haec dicit Dominus Deus  Israhel
omnis laguncula implebitur vino et dicent ad te numquid  ignoramus
quia omnis laguncula implebitur vino
13 et dices ad eos haec dicit Dominus ecce ego implebo omnes
habitatores terrae huius et reges qui sedent de stirpe David  super
thronum eius et sacerdotes et prophetas et omnes  habitatores
Hierusalem ebrietate
14 et dispergam eos virum a fratre suo et patres et filios  pariter
ait Dominus non parcam et non concedam neque miserebor  ut non
disperdam eos
15 audite et auribus percipite nolite elevari quia Dominus  locutus
est
16 date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat et  antequam
offendant pedes vestri ad montes caligosos  expectabitis lucem et
ponet eam in umbram mortis et in  caliginem
17 quod si hoc non audieritis in abscondito plorabit anima  mea a
facie superbiae plorans plorabit et deducet oculus meus  lacrimam quia
captus est grex Domini
18 dic regi et dominatrici humiliamini sedete quoniam  descendit de
capite vestro corona gloriae vestrae
19 civitates austri clausae sunt et non est qui aperiat  translata est
omnis Iudaea transmigratione perfecta
20 levate oculos vestros et videte qui venitis ab aquilone  ubi est
grex qui datus est tibi pecus inclitum tuum
21 quid dices cum visitaverit te tu enim docuisti eos  adversum te et
erudisti in caput tuum numquid non dolores  adprehendent te quasi
mulierem parturientem
22 quod si dixeris in corde tuo quare venerunt mihi haec  propter
multitudinem iniquitatis tuae revelata sunt  verecundiora tua pollutae
sunt plantae tuae
23 si mutare potest Aethiops pellem suam aut pardus  varietates suas
et vos poteritis bene facere cum didiceritis  malum
24 et disseminabo eos quasi stipulam quae vento raptatur in  deserto
25 haec sors tua parsque mensurae tuae a me dicit Dominus  quia oblita
es mei et confisa es in mendacio
26 unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam et  apparuit
ignominia tua
27 adulteria tua et hinnitus tuus scelus fornicationis tuae  super
colles in agro vidi abominationes tuas vae tibi  Hierusalem non
mundaberis post me usquequo adhuc

Geremia 14
1 quod factum est verbum Domini ad Hieremiam de sermonibus  siccitatis
2 luxit Iudaea et portae eius corruerunt et obscuratae sunt  in terra
et clamor Hierusalem ascendit
3 maiores miserunt minores suos ad aquam venerunt ad  hauriendum non
invenerunt aquam reportaverunt vasa sua vacua  confusi sunt et
adflicti et operuerunt capita sua
4 propter terrae vastitatem quia non venit pluvia in terra  confusi
sunt agricolae operuerunt capita sua
5 nam et cerva in agro peperit et reliquit quia non erat  herba
6 et onagri steterunt in rupibus traxerunt ventum quasi  dracones
defecerunt oculi eorum quia non erat herba
7 si iniquitates nostrae responderunt nobis Domine fac  propter nomen
tuum quoniam multae sunt aversiones nostrae tibi  peccavimus
8 expectatio Israhel salvator eius in tempore tribulationis  quare
quasi colonus futurus es in terra et quasi viator  declinans ad
manendum
9 quare futurus es velut vir vagus ut fortis qui non potest  salvare
tu autem in nobis es Domine et nomen tuum super nos  invocatum est ne
derelinquas nos
10 haec dicit Dominus populo huic qui dilexit movere pedes  suos et
non quievit et Domino non placuit nunc recordabitur  iniquitatum eorum
et visitabit peccata eorum
11 et dixit Dominus ad me noli orare pro populo isto in bonum
12 cum ieiunaverint non exaudiam preces eorum et si  obtulerint
holocaustomata et victimas non suscipiam ea quoniam  gladio et fame et
peste ego consumam eos
13 et dixi a a a Domine Deus prophetae dicunt eis non  videbitis
gladium et famis non erit in vobis sed pacem veram  dabit vobis in
loco isto
14 et dixit Dominus ad me falso prophetae vaticinantur in  nomine meo
non misi eos et non praecepi eis neque locutus sum  ad eos visionem
mendacem et divinationem et fraudulentiam et  seductionem cordis sui
prophetant vobis
15 ideo haec dicit Dominus de prophetis qui prophetant in  nomine meo
quos ego non misi dicentes gladius et famis non erit  in terra hac in
gladio et fame consumentur prophetae illi
16 et populi quibus prophetant erunt proiecti in viis  Hierusalem prae
fame et gladio et non erit qui sepeliat eos  ipsi et uxores eorum
filii et filiae eorum et effundam super  eos malum suum
17 et dices ad eos verbum istud deducant oculi mei lacrimam  per
noctem et diem et non taceant quoniam contritione magna  contrita est
virgo filia populi mei plaga pessima vehementer
18 si egressus fuero ad agros ecce occisi gladio et si  introiero in
civitatem ecce adtenuati fame propheta quoque et  sacerdos abierunt in
terram quam ignorabant
19 numquid proiciens abiecisti Iudam aut Sion abominata est  anima tua
quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas  expectavimus
pacem et non est bonum et tempus curationis et  ecce turbatio
20 cognovimus Domine impietates nostras iniquitatem patrum  nostrorum
quia peccavimus tibi
21 ne nos des in obprobrium propter nomen tuum neque facias  nobis
contumeliam solii gloriae tuae recordare ne irritum  facias foedus
tuum nobiscum
22 numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut caeli  possunt
dare imbres nonne tu es Domine Deus noster quem  expectavimus tu enim
fecisti omnia haec

Geremia 15
1 et dixit Dominus ad me si steterit Moses et Samuhel coram  me non
est anima mea ad populum istum eice illos a facie mea et  egrediantur
2 quod si dixerint ad te quo egrediemur dices ad eos haec  dicit
Dominus qui ad mortem ad mortem et qui ad gladium ad  gladium et qui
ad famem ad famem et qui ad captivitatem ad  captivitatem
3 et visitabo super eos quattuor species dicit Dominus  gladium ad
occisionem et canes ad lacerandum et volatilia caeli  et bestias
terrae ad devorandum et dissipandum
4 et dabo eos in fervorem universis regnis terrae propter  Manassem
filium Ezechiae regis Iuda super omnibus quae fecit in  Hierusalem
5 quis enim miserebitur tui Hierusalem aut quis  contristabitur pro te
aut quis ibit ad rogandum pro pace tua
6 tu reliquisti me dicit Dominus retrorsum abisti et extendam  manum
meam super te et interficiam te laboravi rogans
7 et dispergam eos ventilabro in portis terrae interfeci et  perdidi
populum meum et tamen a viis suis non sunt reversi
8 multiplicatae sunt mihi viduae eius super harenam maris  induxi eis
super matrem adulescentis vastatorem meridie misi  super civitates
repente terrorem
9 infirmata est quae peperit septem defecit anima eius  occidit ei sol
cum adhuc esset dies confusa est et erubuit et  residuos eius in
gladium dabo in conspectu inimicorum eorum ait  Dominus
10 vae mihi mater mea quare genuisti me virum rixae virum  discordiae
in universa terra non feneravi nec feneravit mihi  quisquam omnes
maledicunt mihi
11 dicit Dominus si non reliquiae tuae in bonum si non  occurri tibi
in tempore adflictionis et in tempore  tribulationis adversum inimicum
12 numquid foederabitur ferrum ferro ab aquilone et aes
13 divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis  in
omnibus peccatis tuis et in omnibus terminis tuis
14 et adducam inimicos tuos de terra qua nescis quia ignis  succensus
est in furore meo super vos ardebit
15 tu scis Domine recordare mei et visita me et tuere me ab  his qui
persequuntur me noli in patientia tua suscipere me  scito quoniam
sustinui pro te obprobrium
16 inventi sunt sermones tui et comedi eos et factum est mihi  verbum
tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei quoniam  invocatum est
nomen tuum super me Domine Deus exercituum
17 non sedi in concilio ludentium et gloriatus sum a facie  manus tuae
solus sedebam quoniam comminatione replesti me
18 quare factus est dolor meus perpetuus et plaga mea  desperabilis
rennuit curari facta est mihi quasi mendacium  aquarum infidelium
19 propter hoc haec dicit Dominus si converteris convertam te  et ante
faciem meam stabis et si separaveris pretiosum a vili  quasi os meum
eris convertentur ipsi ad te et tu non  converteris ad eos
20 et dabo te populo huic in murum aereum fortem et bellabunt
adversum te et non praevalebunt quia ego tecum sum ut salvem te  et
eruam dicit Dominus
21 et liberabo te de manu pessimorum et redimam te de manu  fortium

Geremia 16
1 et factum est verbum Domini ad me dicens
2 non accipies uxorem et non erunt tibi filii et filiae in  loco isto
3 quia haec dicit Dominus super filios et filias qui  generantur in
loco isto et super matres eorum quae genuerunt  eos et super patres
eorum de quorum stirpe sunt nati in terra  hac
4 mortibus aegrotationum morientur non plangentur et non  sepelientur
in sterquilinium super faciem terrae erunt et  gladio et fame
consumentur et erit cadaver eorum in escam  volatilibus caeli et
bestiis terrae
5 haec enim dicit Dominus ne ingrediaris domum convivii neque  vadas
ad plangendum neque consoleris eos quia abstuli pacem  meam a populo
isto dicit Dominus misericordiam et miserationes
6 et morientur grandes et parvi in terra ista non sepelientur  neque
plangentur et non se incident neque calvitium fiet pro  eis
7 et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum  super mortuo
et non dabunt eis potum calicis ad consolandum  super patre suo et
matre
8 et domum convivii non ingredieris ut sedeas cum eis et  comedas et
bibas
9 quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego  auferam de
loco isto in oculis vestris et in diebus vestris  vocem gaudii et
vocem laetitiae vocem sponsi et vocem sponsae
10 et cum adnuntiaveris populo huic omnia verba haec et  dixerint tibi
quare locutus est Dominus super nos omne malum  grande istud quae
iniquitas nostra et quod peccatum nostrum  quod peccavimus Domino Deo
nostro
11 dices ad eos quia dereliquerunt patres vestri me ait  Dominus et
abierunt post deos alienos et servierunt eis et  adoraverunt eos et me
dereliquerunt et legem meam non  custodierunt
12 sed et vos peius operati estis quam patres vestri ecce  enim
ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali ut me  non audiat
13 et eiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis vos et  patres
vestri et servietis ibi diis alienis die ac nocte qui  non dabunt
vobis requiem
14 propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et non dicetur  ultra
vivit Dominus qui eduxit filios Israhel de terra Aegypti
15 sed vivit Dominus qui eduxit filios Israhel de terra  aquilonis et
de universis terris ad quas eieci eos et reducam  eos in terram suam
quam dedi patribus eorum
16 ecce ego mittam piscatores multos dicit Dominus et  piscabuntur eos
et post haec mittam eis multos venatores et  venabuntur eos de omni
monte et de omni colle et de cavernis  petrarum
17 quia oculi mei super omnes vias eorum non sunt absconditae  a facie
mea et non fuit occulta iniquitas eorum ab oculis meis
18 et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum  quia
contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum  et
abominationibus suis impleverunt hereditatem meam
19 Domine fortitudo mea et robur meum et refugium meum in die
tribulationis ad te gentes venient ab extremis terrae et dicent  vere
mendacium possederunt patres nostri vanitatem quae eis non  profuit
20 numquid faciet sibi homo deos et ipsi non sunt dii
21 idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc ostendam eis  manum
meam et virtutem meam et scient quia nomen mihi Dominus

Geremia 17
1 peccatum Iuda scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino
exaratum super latitudinem cordis eorum et in cornibus ararum  eorum
2 cum recordati fuerint filii eorum ararum suarum et lucorum
lignorumque frondentium in montibus excelsis
3 sacrificantes in agro fortitudinem tuam et omnes thesauros  tuos in
direptionem dabo excelsa tua propter peccata in  universis finibus
tuis
4 et relinqueris sola ab hereditate tua quam dedi tibi et  servire te
faciam inimicis tuis in terra quam ignoras quoniam  ignem succendisti
in furore meo usque in aeternum ardebit
5 haec dicit Dominus maledictus homo qui confidit in homine  et ponit
carnem brachium suum et a Domino recedit cor eius
6 erit enim quasi myrice in deserto et non videbit cum  venerit bonum
sed habitabit in siccitate in deserto in terra  salsuginis et
inhabitabili
7 benedictus vir qui confidit in Domino et erit Dominus  fiducia eius
8 et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas quod  ad
humorem mittit radices suas et non timebit cum venerit  aestus et erit
folium eius viride et in tempore siccitatis non  erit sollicitum nec
aliquando desinet facere fructum
9 pravum est cor omnium et inscrutabile quis cognoscet illud
10 ego Dominus scrutans cor et probans renes qui do unicuique  iuxta
viam et iuxta fructum adinventionum suarum
11 perdix fovit quae non peperit fecit divitias et non in  iudicio in
dimidio dierum suorum derelinquet eas et in  novissimo suo erit
insipiens
12 solium gloriae altitudinis a principio locus  sanctificationis
nostrae
13 expectatio Israhel Domine omnes qui te derelinquunt  confundentur
recedentes in terra scribentur quoniam  dereliquerunt venam aquarum
viventium Dominum
14 sana me Domine et sanabor salvum me fac et salvus ero  quoniam laus
mea tu es
15 ecce ipsi dicunt ad me ubi est verbum Domini veniat
16 et ego non sum turbatus te pastorem sequens et diem  hominis non
desideravi tu scis quod egressum est de labiis meis  rectum in
conspectu tuo fuit
17 non sis mihi tu formidini spes mea tu in die adflictionis
18 confundantur qui persequuntur me et non confundar ego  paveant illi
et non paveam ego induc super eos diem  adflictionis et duplici
contritione contere eos
19 haec dicit Dominus ad me vade et sta in porta filiorum  populi per
quam ingrediuntur reges Iuda et egrediuntur et in  cunctis portis
Hierusalem
20 et dices ad eos audite verbum Domini reges Iuda et omnis  Iudaea
cunctique habitatores Hierusalem qui ingredimini per  portas istas
21 haec dicit Dominus custodite animas vestras et nolite  portare
pondera in die sabbati nec inferatis per portas  Hierusalem
22 et nolite eicere onera de domibus vestris in die sabbati  et omne
opus non facietis sanctificate diem sabbati sicut  praecepi patribus
vestris
23 et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed  induraverunt
cervicem suam ne audirent me et ne acciperent  disciplinam
24 et erit si audieritis me dicit Dominus ut non inferatis  onera per
portas civitatis huius in die sabbati et si  sanctificaveritis diem
sabbati ne faciatis in ea omne opus
25 ingredientur per portas civitatis huius reges et principes
sedentes super solium David et ascendentes in curribus et equis  ipsi
et principes eorum vir Iuda et habitatores Hierusalem et  habitabitur
civitas haec in sempiternum
26 et venient de civitate Iuda et de circuitu Hierusalem et  de terra
Beniamin et de campestribus et de montuosis et ab  austro portantes
holocaustum et victimam et sacrificium et tus  et inferent oblationem
in domum Domini
27 si autem non audieritis me ut sanctificetis diem sabbati  et ne
portetis onus et ne inferatis per portas Hierusalem in  die sabbati
succendam ignem in portis eius et devorabit domos  Hierusalem et non
extinguetur

Geremia 18
1 verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens
2 surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea
3 et descendi in domum figuli et ecce ipse faciebat opus  super rotam
4 et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus  suis
conversusque fecit illud vas alterum sicut placuerat in  oculis eius
ut faceret
5 et factum est verbum Domini ad me dicens
6 numquid sicut figulus iste non potero facere vobis domus  Israhel
ait Dominus ecce sicut lutum in manu figuli sic vos in  manu mea domus
Israhel
7 repente loquar adversum gentem et adversum regnum ut  eradicem et
destruam et disperdam illud
8 si paenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus  sum
adversum eam agam et ego paenitentiam super malo quod  cogitavi ut
facerem ei
9 et subito loquar de gente et regno ut aedificem et ut  plantem illud
10 si fecerit malum in oculis meis ut non audiat vocem meam
paenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei
11 nunc ergo dic viro Iudae et habitatoribus Hierusalem  dicens haec
dicit Dominus ecce ego fingo contra vos malum et  cogito contra vos
cogitationem revertatur unusquisque a via sua  mala et dirigite vias
vestras et studia vestra
12 qui dixerunt desperavimus post cogitationes enim nostras  ibimus et
unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus
13 ideo haec dicit Dominus interrogate gentes quis audivit  talia
horribilia quae fecit nimis virgo Israhel
14 numquid deficiet de petra agri nix Libani aut evelli  possunt aquae
erumpentes frigidae et defluentes
15 quia oblitus est mei populus meus frustra libantes et  inpingentes
in viis suis in semitis saeculi ut ambularent per  eas in itinere non
trito
16 ut fieret terra eorum in desolationem et in sibilum  sempiternum
omnis qui praeterit per eam obstupescet et movebit  caput suum
17 sicut ventus urens dispergam eos coram inimico dorsum et  non
faciem ostendam eis in die perditionis eorum
18 et dixerunt venite et cogitemus contra Hieremiam  cogitationes non
enim peribit lex a sacerdote neque consilium a  sapiente nec sermo a
propheta venite et percutiamus eum lingua  et non adtendamus ad
universos sermones eius
19 adtende Domine ad me et audi vocem adversariorum meorum
20 numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam  animae meae
recordare quod steterim in conspectu tuo ut  loquerer pro eis bonum et
averterem indignationem tuam ab eis
21 propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus  gladii
fiant uxores eorum absque liberis et viduae et viri  earum
interficiantur morte iuvenes eorum confodiantur gladio in  proelio
22 audiatur clamor de domibus eorum adduces enim super eos  latronem
repente quia foderunt foveam ut caperent me et laqueos  absconderunt
pedibus meis
23 tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in  mortem ne
propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a  facie tua non
deleatur fiant corruentes in conspectu tuo in  tempore furoris tui
abutere eis

Geremia 19
1 haec dicit Dominus vade et accipe lagunculam figuli testeam  a
senioribus populi et a senioribus sacerdotum
2 et egredere ad vallem filii Ennom quae est iuxta introitum  portae
Fictilis et praedicabis ibi verba quae ego loquar ad te
3 et dices audite verbum Domini reges Iuda et habitatores  Hierusalem
haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego  inducam
adflictionem super locum istum ita ut omnis qui  audierit illam
tinniant aures eius
4 eo quod dereliquerint me et alienum fecerint locum istum et
libaverint in eo diis alienis quos nescierunt ipsi et patres  eorum et
reges Iuda et repleverunt locum istum sanguine  innocentium
5 et aedificaverunt excelsa Baali ad conburendos filios suos  igni in
holocaustum Baali quae non praecepi nec locutus sum nec  ascenderunt
in cor meum
6 propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et non vocabitur  locus
iste amplius Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis  Occisionis
7 et dissipabo consilium Iudae et Hierusalem in loco isto et
subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum et in manu
quaerentium animas eorum et dabo cadavera eorum escam  volatilibus
caeli et bestiis terrae
8 et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum omnis qui
praeterierit per eam obstupescet et sibilabit super universa  plaga
eius
9 et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum  suarum
et unusquisque carnes amici sui comedet in obsidione et  in angustia
in qua concludent eos inimici eorum et qui quaerunt  animas eorum
10 et conteres lagunculam in oculis virorum qui ibunt tecum
11 et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum sic conteram  populum
istum et civitatem istam sicut conteritur vas figuli  quod non potest
ultra instaurari et in Thofeth sepelientur eo  quod non sit alius
locus ad sepeliendum
12 sic faciam loco huic ait Dominus et habitatoribus eius ut  ponam
civitatem istam sicut Thofeth
13 et erunt domus Hierusalem et domus regum Iuda sicut locus  Thofeth
inmundae omnes domus in quarum domatibus  sacrificaverunt omni
militiae caeli et libaverunt libamina diis  alienis
14 venit autem Hieremias de Thofeth quo miserat eum Dominus  ad
prophetandum et stetit in atrio domus Domini et dixit ad  omnem
populum
15 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego  inducam super
civitatem hanc et super omnes urbes eius universa  mala quae locutus
sum adversum eam quoniam induraverunt  cervicem suam ut non audirent
sermones meos

Geremia 20
1 et audivit Phassur filius Emmer sacerdos qui constitutus  erat
princeps in domo Domini Hieremiam prophetantem sermones  istos
2 et percussit Phassur Hieremiam prophetam et misit eum in  nervum
quod erat in porta Beniamin superiori in domo Domini
3 cumque inluxisset in crastinum eduxit Phassur Hieremiam de  nervo et
dixit ad eum Hieremias non Phassur vocavit Dominus  nomen tuum sed
Pavorem undique
4 quia haec dicit Dominus ecce ego dabo te in pavorem te et  omnes
amicos tuos et corruent gladio inimicorum suorum et oculi  tui
videbunt et omnem Iudam dabo in manu regis Babylonis et  traducet eos
in Babylonem et percutiet eos gladio
5 et dabo universam substantiam civitatis huius et omnem  laborem eius
omneque pretium et cunctos thesauros regum Iuda  dabo in manu
inimicorum eorum et diripient eos et tollent et  ducent in Babylonem
6 tu autem Phassur et omnes habitatores domus tuae ibitis in
captivitatem et in Babylonem venies et ibi morieris ibique  sepelieris
tu et omnes amici tui quibus prophetasti mendacium
7 seduxisti me Domine et seductus sum fortior me fuisti et  invaluisti
factus sum in derisum tota die omnes subsannant me
8 quia iam olim loquor vociferans iniquitatem et vastitatem  clamito
et factus est mihi sermo Domini in obprobrium et in  derisum tota die
9 et dixi non recordabor eius neque loquar ultra in nomine  illius et
factus est in corde meo quasi ignis exaestuans  claususque in ossibus
meis et defeci ferre non sustinens
10 audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu
persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant  pacifici
mei et custodientes latus meum si quo modo decipiatur  et praevaleamus
adversus eum et consequamur ultionem ex eo
11 Dominus autem mecum est quasi bellator fortis idcirco qui
persequuntur me cadent et infirmi erunt confundentur vehementer  quia
non intellexerunt obprobrium sempiternum quod numquam  delebitur
12 et tu Domine exercituum probator iusti qui vides renes et  cor
videam quaeso ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi  causam meam
13 cantate Domino laudate Dominum quia liberavit animam  pauperis de
manu malorum
14 maledicta dies in qua natus sum dies in qua peperit me  mater mea
non sit benedicta
15 maledictus vir qui adnuntiavit patri meo dicens natus est  tibi
puer masculus et quasi gaudio laetificavit eum
16 sit homo ille ut sunt civitates quas subvertit Dominus et  non
paenituit eum audiat clamorem mane et ululatum in tempore  meridiano
17 qui non me interfecit a vulva ut fieret mihi mater mea  sepulchrum
et vulva eius conceptus aeternus
18 quare de vulva egressus sum ut viderem laborem et dolorem  et
consumerentur in confusione dies mei

Geremia 21
1 verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino quando misit  ad eum
rex Sedecias Phassur filium Melchiae et Sophoniam filium  Maasiae
sacerdotem dicens
2 interroga pro nobis Dominum quia Nabuchodonosor rex  Babylonis
proeliatur adversum nos si forte faciat Dominus  nobiscum secundum
omnia mirabilia sua et recedat a nobis
3 et dixit Hieremias ad eos sic dicetis Sedeciae
4 haec dicit Dominus Deus Israhel ecce ego convertam vasa  belli quae
in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis  adversum regem
Babylonis et Chaldeos qui obsident vos in  circuitu murorum et
congregabo ea in medio civitatis huius
5 et debellabo ego vos in manu extenta et brachio forti et in  furore
et in indignatione et in ira grandi
6 et percutiam habitatores civitatis huius homines et bestiae
pestilentia magna morientur
7 et post haec ait Dominus dabo Sedeciam regem Iuda et servos  eius et
populum eius et qui derelicti sunt in civitate hac a  peste et gladio
et fame in manu Nabuchodonosor regis Babylonis  et in manu inimicorum
eorum et in manu quaerentium animam eorum  et percutiet eos in ore
gladii et non movebitur neque parcet  nec miserebitur
8 et ad populum hunc dices haec dicit Dominus ecce ego do  coram vobis
viam vitae et viam mortis
9 qui habitaverit in urbe hac morietur gladio et fame et  peste qui
autem egressus fuerit et transfugerit ad Chaldeos qui  obsident vos
vivet et erit ei anima sua quasi spolium
10 posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum et  non in
bonum ait Dominus in manu regis Babylonis dabitur et  exuret eam igni
11 et domui regis Iuda audite verbum Domini
12 domus David haec dicit Dominus iudicate mane iudicium et  eruite vi
oppressum de manu calumniantis ne forte egrediatur ut  ignis
indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat  propter
malitiam studiorum vestrorum
13 ecce ego ad te habitatricem vallis solidae atque  campestris ait
Dominus qui dicitis quis percutiet nos et quis  ingredietur domos
nostras
14 et visitabo super vos iuxta fructum studiorum vestrorum  dicit
Dominus et succendam ignem in saltu eius et devorabit  omnia in
circuitu eius

Geremia 22
1 haec dicit Dominus descende in domum regis Iuda et loqueris  ibi
verbum hoc
2 et dices audi verbum Domini rex Iuda qui sedes super solium  David
tu et servi tui et populus tuus qui ingredimini per  portas istas
3 haec dicit Dominus facite iudicium et iustitiam et liberate  vi
oppressum de manu calumniatoris et advenam et pupillum et  viduam
nolite contristare neque opprimatis inique et sanguinem  innocentem ne
effundatis in loco isto
4 si enim facientes feceritis verbum istud ingredientur per  portas
domus huius reges sedentes de genere David super thronum  eius et
ascendentes currus et equos ipsi et servi et populus  eorum
5 quod si non audieritis verba haec in memet ipso iuravi  dicit
Dominus quia in solitudinem erit domus haec
6 quia haec dicit Dominus super domum regis Iuda Galaad tu  mihi caput
Libani si non posuero te solitudinem urbes  inhabitabiles
7 et sanctificabo super te interficientem virum et arma eius  et
succident electam cedrum tuam et praecipitabunt in ignem
8 et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc et dicet
unusquisque proximo suo quare fecit Dominus sic civitati huic  grandi
9 et respondebunt eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui  et
adoraverint deos alienos et servierint eis
10 nolite flere mortuum neque lugeatis super eum fletu  plangite eum
qui egreditur quia non revertetur ultra nec  videbit terram
nativitatis suae
11 quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Iosiae regem Iuda  qui
regnavit pro Iosia patre suo qui egressus est de loco isto  non
revertetur huc amplius
12 sed in loco ad quem transtuli eum ibi morietur et terram  istam non
videbit amplius
13 vae qui aedificat domum suam in iniustitia et cenacula sua  non in
iudicio amicum suum opprimet frustra et mercedem eius  non reddet ei
14 qui dicit aedificabo mihi domum latam et cenacula spatiosa  qui
aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina pingitque  sinopide
15 numquid regnabis quoniam confers te cedro pater tuus  numquid non
comedit et bibit et fecit iudicium et iustitiam  tunc cum bene erat ei
16 iudicavit causam pauperis et egeni in bonum suum numquid  non ideo
quia cognovit me dicit Dominus
17 tui vero oculi et cor ad avaritiam et ad sanguinem  innocentem
fundendum et ad calumniam et ad cursum mali operis
18 propterea haec dicit Dominus ad Ioachim filium Iosiae  regem Iuda
non plangent eum vae frater et vae fratres non  concrepabunt ei vae
domine et vae inclite
19 sepultura asini sepelietur putrefactus et proiectus extra  portas
Hierusalem
20 ascende Libanum et clama et in Basan da vocem tuam et  clama ad
transeuntes quia contriti sunt omnes amatores tui
21 locutus sum ad te in abundantia tua dixisti non audiam  haec est
via tua ab adulescentia tua quia non audisti vocem  meam
22 omnes pastores tuos pascet ventus et amatores tui in  captivitatem
ibunt et tunc confunderis et erubesces ab omni  malitia tua
23 quae sedes in Libano et nidificas in cedris quomodo  congemuisti
cum venissent tibi dolores quasi dolores  parturientis
24 vivo ego dicit Dominus quia si fuerit Iechonias filius  Ioachim
regis Iuda anulus in manu dextera mea inde avellam eum
25 et dabo te in manu quaerentium animam tuam et in manu  quorum tu
formidas faciem et in manu Nabuchodonosor regis  Babylonis et in manu
Chaldeorum
26 et mittam te et matrem tuam quae genuit te in terram  alienam in
qua nati non estis ibique moriemini
27 et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut  revertantur illuc
non revertentur
28 numquid vas fictile atque contritum vir iste Iechonias  numquid vas
absque omni voluptate quare abiecti sunt ipse et  semen eius et
proiecti in terram quam ignoraverunt
29 terra terra terra audi sermonem Domini
30 haec dicit Dominus scribe virum istum sterilem virum qui  in diebus
suis non prosperabitur nec enim erit de semine eius  vir qui sedeat
super solium David et potestatem habeat ultra in  Iuda

Geremia 23
1 vae pastoribus qui disperdunt et dilacerant gregem pascuae  meae
dicit Dominus
2 ideo haec dicit Dominus Deus Israhel ad pastores qui  pascunt
populum meum vos dispersistis gregem meum eiecistis eos  et non
visitastis eos ecce ego visitabo super vos malitiam  studiorum
vestrorum ait Dominus
3 et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris ad  quas
eiecero eos illuc et convertam eos ad rura sua et crescent  et
multiplicabuntur
4 et suscitabo super eos pastores et pascent eos non  formidabunt
ultra et non pavebunt et nullus quaeretur ex numero  dicit Dominus
5 ecce dies veniunt ait Dominus et suscitabo David germen  iustum et
regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et  iustitiam in terra
6 in diebus illius salvabitur Iuda et Israhel habitabit  confidenter
et hoc est nomen quod vocabunt eum Dominus iustus  noster
7 propter hoc ecce dies veniunt dicit Dominus et non dicent  ultra
vivit Dominus qui eduxit filios Israhel de terra Aegypti
8 sed vivit Dominus qui eduxit et adduxit semen domus Israhel  de
terra aquilonis et de cunctis terris ad quas eieceram eos  illuc et
habitabunt in terra sua
9 ad prophetas contritum est cor meum in medio mei  contremuerunt
omnia ossa mea factus sum quasi vir ebrius et  quasi homo madidus a
vino a facie Domini et a facie verborum  sanctorum eius
10 quia adulteris repleta est terra quia a facie  maledictionis luxit
terra arefacta sunt arva deserti factus est  cursus eorum malus et
fortitudo eorum dissimilis
11 propheta namque et sacerdos polluti sunt et in domo mea  inveni
malum eorum ait Dominus
12 idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris  inpellentur enim
et corruent in ea adferam enim super eos mala  annum visitationis
eorum ait Dominus
13 et in prophetis Samariae vidi fatuitatem prophetabant in  Baal et
decipiebant populum meum Israhel
14 et in prophetis Hierusalem vidi similitudinem adulterium  et iter
mendacii et confortaverunt manus pessimorum ut non  converteretur
unusquisque a malitia sua facti sunt mihi omnes  Sodoma et habitatores
eius quasi Gomorra
15 propterea haec dicit Dominus exercituum ad prophetas ecce  ego
cibabo eos absinthio et potabo eos felle a prophetis enim  Hierusalem
est egressa pollutio super omnem terram
16 haec dicit Dominus exercituum nolite audire verba  prophetarum qui
prophetant vobis et decipiunt vos visionem  cordis sui loquuntur non
de ore Domini
17 dicunt his qui blasphemant me locutus est Dominus pax erit  vobis
et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt non  veniet super
vos malum
18 quis enim adfuit in consilio Domini et vidit et audivit  sermonem
eius quis consideravit verbum illius et audivit
19 ecce turbo dominicae indignationis egredietur et tempestas
erumpens super caput impiorum veniet
20 non revertetur furor Domini usque dum faciat et usque dum  conpleat
cogitationem cordis sui in novissimis diebus  intellegetis consilium
eius
21 non mittebam prophetas et ipsi currebant non loquebar ad  eos et
ipsi prophetabant
22 si stetissent in consilio meo et nota fecissent verba mea  populo
meo avertissem utique eos a via sua mala et a pessimis  cogitationibus
suis
23 putasne Deus e vicino ego sum dicit Dominus et non Deus de  longe
24 si occultabitur vir in absconditis et ego non videbo eum  dicit
Dominus numquid non caelum et terram ego impleo ait  Dominus
25 audivi quae dixerunt prophetae prophetantes in nomine meo
mendacium atque dicentes somniavi somniavi
26 usquequo istud in corde est prophetarum vaticinantium  mendacium et
prophetantium seductiones cordis sui
27 qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei  propter
somnia eorum quae narrant unusquisque ad proximum suum  sicut obliti
sunt patres eorum nominis mei propter Baal
28 propheta qui habet somnium narret somnium et qui habet  sermonem
meum loquatur sermonem meum vere quid paleis ad  triticum dicit
Dominus
29 numquid non verba mea sunt quasi ignis ait Dominus et  quasi
malleus conterens petram
30 propterea ecce ego ad prophetas ait Dominus qui furantur  verba mea
unusquisque a proximo suo
31 ecce ego ad prophetas ait Dominus qui adsumunt linguas  suas et
aiunt dicit Dominus
32 ecce ego ad prophetas somniantes mendacium ait Dominus qui
narraverunt ea et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in
miraculis suis cum ego non misissem eos nec mandassem eis qui  nihil
profuerunt populo huic dicit Dominus
33 si igitur interrogaverit te populus iste vel propheta aut  sacerdos
dicens quod est onus Domini dices ad eos ut quid vobis  onus proiciam
quippe vos dicit Dominus
34 et prophetes et sacerdos et populus qui dicit onus Domini  visitabo
super virum illum et super domum eius
35 haec dicetis unusquisque ad proximum et ad fratrem suum  quid
respondit Dominus et quid locutus est Dominus
36 et onus Domini ultra non memorabitur quia onus erit  unicuique
sermo suus et pervertitis verba Dei viventis Domini  exercituum Dei
nostri
37 haec dices ad prophetam quid respondit tibi Dominus et  quid
locutus est Dominus
38 si autem onus Domini dixeritis propter hoc haec dicit  Dominus quia
dixistis sermonem istum onus Domini et misi ad vos  dicens nolite
dicere onus Domini
39 propterea ecce ego tollam vos portans et derelinquam vos  et
civitatem quam dedi vobis et patribus vestris a facie mea
40 et dabo vos in obprobrium sempiternum et in ignominiam  aeternam
quae numquam oblivione delebitur

Geremia 24
1 ostendit mihi Dominus et ecce duo calathi pleni ficis  positi ante
templum Domini postquam transtulit Nabuchodonosor  rex Babylonis
Iechoniam filium Ioachim regem Iuda et principes  eius et fabrum et
inclusorem de Hierusalem et adduxit eos in  Babylonem
2 calathus unus ficus bonas habebat nimis ut solent ficus  esse primi
temporis et calathus unus ficus habebat malas nimis  quae comedi non
poterant eo quod essent malae
3 et dixit Dominus ad me quid tu vides Hieremia et dixi ficus  ficus
bonas bonas valde et malas malas valde quae comedi non  possunt eo
quod sint malae
4 et factum est verbum Domini ad me dicens
5 haec dicit Dominus Deus Israhel sicut ficus hae bonae sic  cognoscam
transmigrationem Iuda quam emisi de loco isto in  terram Chaldeorum in
bonum
6 et ponam oculos meos super eos ad placandum et reducam eos  in
terram hanc et aedificabo eos et non destruam et plantabo  eos et non
evellam
7 et dabo eis cor ut sciant me quia ego sum Dominus et erunt  mihi in
populum et ego ero eis in Deum quia revertentur ad me  in toto corde
suo
8 et sicut ficus pessimae quae comedi non possunt eo quod  sint malae
haec dicit Dominus sic dabo Sedeciam regem Iuda et  principes eius et
reliquos de Hierusalem qui remanserunt in  urbe hac et qui habitant in
terra Aegypti
9 et dabo eos in vexationem adflictionemque omnibus regnis  terrae in
obprobrium et in parabolam et in proverbium et in  maledictionem in
universis locis ad quos eieci eos
10 et mittam in eis gladium et famem et pestem donec  consumantur de
terra quam dedi eis et patribus eorum

Geremia 25
1 verbum quod factum est ad Hieremiam de omni populo Iudae in  anno
quarto Ioachim filii Iosiae regis Iuda ipse est annus  primus
Nabuchodonosor regis Babylonis
2 quae locutus est Hieremias propheta ad omnem populum Iuda  et ad
universos habitatores Hierusalem dicens
3 a tertiodecimo anno Iosiae filii Amon regis Iuda usque ad  diem hanc
iste est tertius et vicesimus annus factum est verbum  Domini ad me et
locutus sum ad vos de nocte consurgens et  loquens et non audistis
4 et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas  consurgens
diluculo mittensque et non audistis neque  inclinastis aures vestras
ut audiretis
5 cum diceret revertimini unusquisque a via sua mala et a  pessimis
cogitationibus vestris et habitabitis in terram quam  dedit Dominus
vobis et patribus vestris a saeculo et usque in  saeculum
6 et nolite ire post deos alienos ut serviatis eis  adoretisque eos
neque me ad iracundiam provocetis in operibus  manuum vestrarum et non
adfligam vos
7 et non audistis me dicit Dominus ut me ad iracundiam  provocaretis
in operibus manuum vestrarum in malum vestrum
8 propterea haec dicit Dominus exercituum pro eo quod non  audistis
verba mea
9 ecce ego mittam et adsumam universas cognationes aquilonis  ait
Dominus et ad Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et  adducam
eos super terram istam et super habitatores eius et  super omnes
nationes quae in circuitu illius sunt et  interficiam eos et ponam eos
in stuporem et in sibilum et in  solitudines sempiternas
10 perdamque ex eis vocem gaudii et vocem laetitiae vocem  sponsae et
vocem sponsi vocem molae et lumen lucernae
11 et erit universa terra eius in solitudinem et in stuporem  et
servient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis
12 cumque impleti fuerint anni septuaginta visitabo super  regem
Babylonis et super gentem illam dicit Dominus iniquitatem  eorum et
super terram Chaldeorum et ponam illam in solitudines  sempiternas
13 et adducam super terram illam omnia verba mea quae locutus  sum
contra eam omne quod scriptum est in libro isto quaecumque
prophetavit Hieremias adversum omnes gentes
14 quia servierunt eis cum essent gentes multae et reges  magni et
reddam eis secundum opera eorum et secundum facta  manuum suarum
15 quia sic dicit Dominus exercituum Deus Israhel sume  calicem vini
furoris huius de manu mea et propinabis de illo  cunctis gentibus ad
quas ego mittam te
16 et bibent et turbabuntur et insanient a facie gladii quem  ego
mittam inter eos
17 et accepi calicem de manu Domini et propinavi cunctis  gentibus ad
quas misit me Dominus
18 Hierusalem et civitatibus Iudae et regibus eius et  principibus
eius ut darem eos in solitudinem et in stuporem in  sibilum et in
maledictionem sicut est dies ista
19 Pharaoni regi Aegypti et servis eius et principibus eius  et omni
populo eius
20 et universis generaliter cunctis regibus terrae Ausitidis  et
cunctis regibus terrae Philisthim et Ascaloni et Gazae et  Accaroni et
reliquiis Azoti
21 Idumeae et Moab et filiis Ammon
22 et cunctis regibus Tyri et cunctis regibus Sidonis et  regibus
terrae insularum qui sunt trans mare
23 et Dedan et Theman et Buz et universis qui adtonsi sunt in  comam
24 et cunctis regibus Arabiae et cunctis regibus occidentis  qui
habitant in deserto
25 et cunctis regibus Zambri et cunctis regibus Aelam et  cunctis
regibus Medorum
26 et cunctis regibus aquilonis de prope et de longe  unicuique contra
fratrem suum et omnibus regnis terrae quae  super faciem eius sunt et
rex Sesach bibet post eos
27 et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel  bibite
et inebriamini et vomite et cadite neque surgatis a  facie gladii quem
ego mittam inter vos
28 cumque noluerint accipere calicem de manu ut bibant dices  ad eos
haec dicit Dominus exercituum bibentes bibetis
29 quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego  incipio
adfligere et vos quasi innocentes inmunes eritis non  eritis inmunes
gladium enim ego voco super omnes habitatores  terrae dicit Dominus
exercituum
30 et tu prophetabis ad eos omnia verba haec et dices ad  illos
Dominus de excelso rugiet et de habitaculo sancto suo  dabit vocem
suam rugiens rugiet super decorem suum celeuma  quasi calcantium
concinetur adversus omnes habitatores terrae
31 pervenit sonitus usque ad extrema terrae quia iudicium  Domino cum
gentibus iudicatur ipse cum omni carne impios  tradidit gladio dicit
Dominus
32 haec dicit Dominus exercituum ecce adflictio egredietur de  gente
in gentem et turbo magnus egredietur a summitatibus  terrae
33 et erunt interfecti Domini in die illa a summo terrae  usque ad
summum eius non plangentur et non colligentur neque  sepelientur in
sterquilinium super faciem terrae iacebunt
34 ululate pastores et clamate et aspergite vos cinere  optimates
gregis quia conpleti sunt dies vestri ut  interficiamini et
dissipationes vestrae et cadetis quasi vasa  pretiosa
35 et peribit fuga a pastoribus et salvatio ab optimatibus  gregis
36 vox clamoris pastorum et ululatus optimatium gregis quia  vastavit
Dominus pascuam eorum
37 et conticuerunt arva pacis a facie irae furoris Domini
38 dereliquit quasi leo umbraculum suum facta est terra eorum  in
desolationem a facie irae columbae et a facie irae furoris  Domini

Geremia 26
1 in principio regis Ioachim filii Iosiae regis Iuda factum  est
verbum istud a Domino dicens
2 haec dicit Dominus sta in atrio domus Domini et loqueris ad  omnes
civitates Iuda de quibus veniunt ut adorent in domo  Domini universos
sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad  eos noli subtrahere
verbum
3 si forte audiant et convertantur unusquisque a via sua mala  et
paeniteat me mali quod cogito facere eis propter malitias  studiorum
eorum
4 et dices ad eos haec dicit Dominus si non audieritis me ut
ambuletis in lege mea quam dedi vobis
5 ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum quos ego  misi ad
vos de nocte consurgens et dirigens et non audistis
6 dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in  maledictionem
cunctis gentibus terrae
7 et audierunt sacerdotes et prophetae et omnis populus  Hieremiam
loquentem verba haec in domo Domini
8 cumque conplesset Hieremias loquens omnia quae praeceperat  ei
Dominus ut loqueretur ad universum populum adprehenderunt  eum
sacerdotes et prophetae et omnis populus dicens morte  morietur
9 quare prophetavit in nomine Domini dicens sicut Silo erit  domus
haec et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator  et
congregatus est omnis populus adversum Hieremiam in domum  Domini
10 et audierunt principes Iuda verba haec et ascenderunt de  domo
regis in domum Domini et sederunt in introitu portae  Domini novae
11 et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes et ad  omnem
populum dicentes iudicium mortis est viro huic quia  prophetavit
adversum civitatem istam sicut audistis auribus  vestris
12 et ait Hieremias ad omnes principes et ad universum  populum dicens
Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam  et ad civitatem hanc
omnia verba quae audistis
13 nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra et  audite
vocem Domini Dei vestri et paenitebit Dominum mali quod  locutus est
adversum vos
14 ego autem ecce in manibus vestris sum facite mihi ut bonum  et
rectum est in oculis vestris
15 verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me  sanguinem
innocentem traditis contra vosmet ipsos et contra  civitatem istam et
habitatores eius in veritate enim misit me  Dominus ad vos ut loquerer
in auribus vestris omnia verba haec
16 et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et  prophetas
non est viro huic iudicium mortis quia in nomine  Domini Dei nostri
locutus est ad nos
17 surrexerunt ergo viri de senioribus terrae et dixerunt ad  omnem
coetum populi loquentes
18 Michas de Morasthim fuit propheta in diebus Ezechiae regis  Iudae
et ait ad omnem populum Iudae dicens haec dicit Dominus  exercituum
Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in acervum  lapidum erit et
mons domus in excelsa silvarum
19 numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Iuda et omnis  Iuda
numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem  Domini et
paenituit Dominum mali quod locutus erat adversum eos  itaque nos
facimus malum grande contra animas nostras
20 fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius  Semei de
Cariathiarim et prophetavit adversum civitatem istam  et adversum
terram hanc iuxta universa verba Hieremiae
21 et audivit rex Ioachim et omnes potentes et principes eius  verba
haec et quaesivit rex interficere eum et audivit Urias et  timuit
fugitque et ingressus est Aegyptum
22 et misit rex Ioachim viros in Aegyptum Elnathan filium  Achobor et
viros cum eo in Aegyptum
23 et eduxerunt Uriam de Aegypto et adduxerunt eum ad regem  Ioachim
et percussit eum gladio et proiecit cadaver eius in  sepulchris vulgi
ignobilis
24 igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Hieremia ut non
traderetur in manu populi et interficerent eum

Geremia 27
1 in principio regni Ioachim filii Iosiae regis Iuda factum  est
verbum istud ad Hieremiam a Domino dicens
2 haec dicit Dominus ad me fac tibi vincula et catenas et  pones eas
in collo tuo
3 et mittes eas ad regem Edom et ad regem Moab et ad regem  filiorum
Ammon et ad regem Tyri et ad regem Sidonis in manu  nuntiorum qui
venerunt Hierusalem ad Sedeciam regem Iuda
4 et praecipies eis ut ad dominos suos loquantur haec dicit  Dominus
exercituum Deus Israhel haec dicetis ad dominos vestros
5 ego feci terram et hominem et iumenta quae sunt super  faciem terrae
in fortitudine mea magna et in brachio meo  extento et dedi eam ei qui
placuit in oculis meis
6 et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu  Nabuchodonosor
regis Babylonis servi mei insuper et bestias  agri dedi ei ut serviant
illi
7 et servient ei omnes gentes et filio eius et filio filii  eius donec
veniat tempus terrae eius et ipsius et servient ei  gentes multae et
reges magni
8 gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi
Babylonis et quicumque non curvaverit collum suum sub iugo  regis
Babylonis in gladio et in fame et in peste visitabo super  gentem
illam ait Dominus donec consumam eos in manu eius
9 vos ergo nolite audire prophetas vestros et divinos et  somniatores
et augures et maleficos qui dicunt vobis non  servietis regi Babylonis
10 quia mendacium prophetant vobis ut longe faciant vos de  terra
vestra et eiciant vos et pereatis
11 porro gens quae subiecerit cervicem suam sub iugo regis  Babylonis
et servierit ei dimittam eam in terra sua dicit  Dominus et colet eam
et habitabit in ea
12 et ad Sedeciam regem Iuda locutus sum secundum omnia verba  haec
dicens subicite colla vestra sub iugo regis Babylonis et  servite ei
et populo eius et vivetis
13 quare moriemini tu et populus tuus gladio fame et peste  sicut
locutus est Dominus ad gentem quae servire noluerit regi  Babylonis
14 nolite audire verba prophetarum dicentium vobis non  servietis regi
Babylonis quia mendacium ipsi loquuntur vobis
15 quia non misi eos ait Dominus et ipsi prophetant in nomine  meo
mendaciter ut eiciant vos et pereatis tam vos quam  prophetae qui
vaticinantur vobis
16 et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens  haec dicit
Dominus nolite audire verba prophetarum vestrorum  qui prophetant
vobis dicentes ecce vasa Domini revertentur de  Babylone nunc cito
mendacium enim prophetant vobis
17 nolite ergo audire eos sed servite regi Babylonis ut  vivatis quare
datur haec civitas in solitudinem
18 et si prophetae sunt et est verbum Domini in eis occurrant  Domino
exercituum ut non veniant vasa quae derelicta fuerant in  domum Domini
et in domum regis Iuda et in Hierusalem in  Babylonem
19 quia haec dicit Dominus exercituum ad columnas et ad mare  et ad
bases et ad reliqua vasorum quae remanserunt in civitate  hac
20 quae non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis cum  transferret
Iechoniam filium Ioachim regem Iuda de Hierusalem  in Babylonem et
omnes optimates Iuda et Hierusalem
21 quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ad vasa  quae
derelicta sunt in domum Domini et in domum regis Iuda et  Hierusalem
22 in Babylonem transferentur et ibi erunt usque ad diem  visitationis
suae dicit Dominus et adferri faciam ea et  restitui in loco isto

Geremia 28
1 et factum est in anno illo in principio regni Sedeciae  regis Iuda
in anno quarto in mense quinto dixit ad me Ananias  filius Azur
propheta de Gabaon in domo Domini coram  sacerdotibus et omni populo
dicens
2 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel contrivi iugum  regis
Babylonis
3 adhuc duo anni dierum et ego referri faciam ad locum istum  omnia
vasa Domini quae tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de  loco isto et
transtulit ea in Babylonem
4 et Iechoniam filium Ioachim regem Iuda et omnem  transmigrationem
Iudae qui ingressi sunt in Babylonem ego  convertam ad locum istum ait
Dominus conteram enim iugum regis  Babylonis
5 et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam in oculis
sacerdotum et in oculis omnis populi qui stabant in domo Domini
6 et ait Hieremias propheta amen sic faciat Dominus suscitet  Dominus
verba tua quae prophetasti ut referantur vasa in domum  Domini et
omnis transmigratio de Babylone ad locum istum
7 verumtamen audi verbum hoc quod ego loquor in auribus tuis  et in
auribus universi populi
8 prophetae qui fuerunt ante me et te ab initio et  prophetaverunt
super terras multas et super regna magna de  proelio et de adflictione
et de fame
9 propheta qui vaticinatus est pacem cum venerit verbum eius  scietur
propheta quem misit Dominus in veritate
10 et tulit Ananias propheta catenam de collo Hieremiae  prophetae et
confregit eam
11 et ait Ananias in conspectu omnis populi dicens haec dicit  Dominus
sic confringam iugum Nabuchodonosor regis Babylonis  post duos annos
dierum de collo omnium gentium
12 et abiit Hieremias prophetes in viam suam et factum est  verbum
Domini ad Hieremiam postquam confregit Ananias propheta  catenam de
collo Hieremiae prophetae dicens
13 vade et dices Ananiae haec dicit Dominus catenas ligneas
contrivisti et facies pro eis catenas ferreas
14 quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel iugum  ferreum
posui super collum cunctarum gentium istarum ut  serviant
Nabuchodonosor regi Babylonis et servient ei insuper  et bestias
terrae dedi ei
15 et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam audi  Anania non
misit te Dominus et tu confidere fecisti populum  istum in mendacio
16 idcirco haec dicit Dominus ecce emittam te a facie terrae  hoc anno
morieris adversum Dominum enim locutus es
17 et mortuus est Ananias propheta in anno illo mense septimo

Geremia 29
1 et haec sunt verba libri quae misit Hieremias propheta de
Hierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis et ad  sacerdotes et
ad prophetas et ad omnem populum quem  transduxerat Nabuchodonosor de
Hierusalem in Babylonem
2 postquam egressus est Iechonias rex et domina et eunuchi et
principes Iuda et Hierusalem et faber et inclusor de Hierusalem
3 in manu Ellasa filii Saphan et Gamaliae filii Helciae quos  misit
Sedecias rex Iuda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in  Babylonem
dicens
4 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel omni  transmigrationi
quam transtuli de Hierusalem in Babylonem
5 aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite  fructum
eorum
6 accipite uxores et generate filios et filias date filiis  vestris
uxores et filias vestras date viris et pariant filios  et filias et
multiplicamini ibi et nolite esse pauci numero
7 et quaerite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci  et orate
pro ea ad Dominum quia in pace illius erit pax vobis
8 haec enim dicit Dominus exercituum Deus Israhel non vos  inducant
prophetae vestri qui sunt in medio vestrum et divini  vestri et ne
adtendatis ad somnia vestra quae vos somniatis
9 quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo et non misi  eos
dicit Dominus
10 quia haec dicit Dominus cum coeperint impleri in Babylone
septuaginta anni visitabo vos et suscitabo super vos verbum  meum
bonum ut reducam vos ad locum istum
11 ego enim scio cogitationes quas cogito super vos ait  Dominus
cogitationes pacis et non adflictionis ut dem vobis  finem et
patientiam
12 et invocabitis me et ibitis et orabitis me et exaudiam vos
13 quaeretis me et invenietis cum quaesieritis me in toto  corde
vestro
14 et inveniar a vobis ait Dominus et reducam captivitatem  vestram et
congregabo vos de universis gentibus et de cunctis  locis ad quae
expuli vos dicit Dominus et reverti vos faciam de  loco ad quem
transmigrare vos feci
15 quia dixistis suscitavit nobis Dominus prophetas in  Babylone
16 quia haec dicit Dominus ad regem qui sedet super solium  David et
ad omnem populum habitatorem urbis huius ad fratres  vestros qui non
sunt egressi vobiscum in transmigrationem
17 haec dicit Dominus exercituum ecce mittam in eis gladium  et famem
et pestem et ponam eos quasi ficus malas quae comedi  non possunt eo
quod pessimae sint
18 et persequar eos in gladio in fame et in pestilentia et  dabo eos
in vexationem universis regnis terrae in maledictionem  et in stuporem
et in sibilum et in obprobrium cunctis gentibus  ad quas ego eieci eos
19 eo quod non audierint verba mea dicit Dominus quae misi ad  eos per
servos meos prophetas de nocte consurgens et mittens et  non audistis
dicit Dominus
20 vos ergo audite verbum Domini omnis transmigratio quam  emisi de
Hierusalem in Babylonem
21 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ad Ahab filium  Culia et
ad Sedeciam filium Maasiae qui prophetant vobis in  nomine meo
mendaciter ecce ego tradam eos in manu  Nabuchodonosor regis Babylonis
et percutiet eos in oculis  vestris
22 et adsumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Iuda  quae est
in Babylone dicentium ponat te Dominus sicut Sedeciam  et sicut Ahab
quos frixit rex Babylonis in igne
23 pro eo quod fecerint stultitiam in Israhel et moechati  sunt in
uxores amicorum suorum et locuti sunt verbum in nomine  meo mendaciter
quod non mandavi eis ego sum iudex et testis  dicit Dominus
24 et ad Semeiam Neelamiten dices
25 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel pro eo quod  misisti in
nomine tuo libros ad omnem populum qui est in  Hierusalem et ad
Sophoniam filium Maasiae sacerdotem et ad  universos sacerdotes dicens
26 Dominus dedit te sacerdotem pro Ioiadae sacerdote ut sis  dux in
domo Domini super omnem virum arrepticium et  prophetantem ut mittas
eum in nervum et in carcerem
27 et nunc quare non increpasti Hieremiam Anathothiten qui  prophetat
vobis
28 quia super hoc misit ad nos in Babylonem dicens longum est
aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite  fructum
eorum
29 legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus  Hieremiae
prophetae
30 et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens
31 mitte ad omnem transmigrationem dicens haec dicit Dominus  ad
Semeiam Neelamiten pro eo quod prophetavit vobis Semeias et  ego non
misi eum et fecit vos confidere in mendacio
32 idcirco haec dicit Dominus ecce ego visitabo super Semeiam
Neelamiten et super semen eius non erit ei vir sedens in medio  populi
huius et non videbit bonum quod ego faciam populo meo  ait Dominus
quia praevaricationem locutus est adversum Dominum

Geremia 30
1 hoc verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens
2 haec dicit Dominus Deus Israhel dicens scribe tibi omnia  verba quae
locutus sum ad te in libro
3 ecce enim dies veniunt dicit Dominus et convertam  conversionem
populi mei Israhel et Iuda ait Dominus et  convertam eos ad terram
quam dedi patribus eorum et possidebunt  eam
4 et haec verba quae locutus est Dominus ad Israhel et ad  Iudam
5 quoniam haec dicit Dominus vocem terroris audivimus formido  et non
est pax
6 interrogate et videte si generat masculus quare ergo vidi  omnis
viri manum super lumbum suum quasi parientis et conversae  sunt
universae facies in auruginem
7 vae quia magna dies illa nec est similis eius tempusque
tribulationis est Iacob et ex ipso salvabitur
8 et erit in die illa ait Dominus exercituum conteram iugum  eius de
collo tuo et vincula illius disrumpam et non  dominabuntur ei amplius
alieni
9 sed servient Domino Deo suo et David regi suo quem  suscitabo eis
10 tu ergo ne timeas serve meus Iacob ait Dominus neque  paveas
Israhel quia ecce ego salvo te de terra longinqua et  semen tuum de
terra captivitatis eorum et revertetur Iacob et  quiescet et cunctis
affluet et non erit quem formidet
11 quoniam tecum ego sum ait Dominus ut salvem te faciam enim
consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te te  autem non
faciam in consummationem sed castigabo te in iudicio  ut non tibi
videaris innoxius
12 quia haec dicit Dominus insanabilis fractura tua pessima  plaga tua
13 non est qui iudicet iudicium tuum ad alligandum curationum
utilitas non est tibi
14 omnes amatores tui obliti sunt tui te non quaerent plaga  enim
inimici percussi te castigatione crudeli propter  multitudinem
iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua
15 quid clamas super contritione tua insanabilis est dolor  tuus
propter multitudinem iniquitatis tuae et dura peccata tua  feci haec
tibi
16 propterea omnes qui comedunt te devorabuntur et universi  hostes
tui in captivitatem ducentur et qui te vastant  vastabuntur cunctosque
praedatores tuos dabo in praedam
17 obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo  te dicit
Dominus quia Eiectam vocaverunt te Sion haec est quae  non habebat
requirentem
18 haec dicit Dominus ecce ego convertam conversionem  tabernaculorum
Iacob et tectis eius miserebor et aedificabitur  civitas in excelso
suo et templum iuxta ordinem suum fundabitur
19 et egredietur de eis laus voxque ludentium et multiplicabo  eos et
non inminuentur et glorificabo eos et non adtenuabuntur
20 et erunt filii eius sicut a principio et coetus eius coram  me
permanebit et visitabo adversum omnes qui tribulant eum
21 et erit dux eius ex eo et princeps de medio eius  producetur et
adplicabo eum et accedet ad me quis enim iste est  qui adplicet cor
suum ut adpropinquet mihi ait Dominus
22 et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum
23 ecce turbo Domini furor egrediens procella ruens in capite
impiorum conquiescet
24 non avertet iram indignationis Dominus donec faciat et  conpleat
cogitationem cordis sui in novissimo dierum  intellegetis ea

Geremia 31
1 in tempore illo dicit Dominus ero Deus universis  cognationibus
Israhel et ipsi erunt mihi in populum
2 haec dicit Dominus invenit gratiam in deserto populus qui
remanserat gladio vadet ad requiem suam Israhel
3 longe Dominus apparuit mihi et in caritate perpetua dilexi  te ideo
adtraxi te miserans
4 rursumque aedificabo te et aedificaberis virgo Israhel  adhuc
ornaberis tympanis tuis et egredieris in choro ludentium
5 adhuc plantabis vineas in montibus Samariae plantabunt  plantantes
et donec tempus veniat non vindemiabunt
6 quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim  surgite
et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum
7 quia haec dicit Dominus exultate in laetitia Iacob et  hinnite
contra caput gentium personate canite et dicite salva  Domine populum
tuum reliquias Israhel
8 ecce ego adducam eos de terra aquilonis et congregabo eos  ab
extremis terrae inter quos erunt caecus et claudus et  praegnans et
pariens simul coetus magnus revertentium huc
9 in fletu venient et in precibus deducam eos et adducam eos  per
torrentes aquarum in via recta et non inpingent in ea quia  factus sum
Israheli pater et Ephraim primogenitus meus est
10 audite verbum Domini gentes et adnuntiate insulis quae  procul sunt
et dicite qui dispersit Israhel congregabit eum et  custodiet eum
sicut pastor gregem suum
11 redemit enim Dominus Iacob et liberavit eum de manu  potentioris
12 et venient et laudabunt in monte Sion et confluent ad bona  Domini
super frumento et vino et oleo et fetu pecorum et  armentorum eritque
anima eorum quasi hortus inriguus et ultra  non esurient
13 tunc laetabitur virgo in choro iuvenes et senes simul et  convertam
luctum eorum in gaudium et consolabor eos et  laetificabo a dolore suo
14 et inebriabo animam sacerdotum pinguedine et populus meus  bonis
meis adimplebitur ait Dominus
15 haec dicit Dominus vox in excelso audita est lamentationis  fletus
et luctus Rachel plorantis filios suos et nolentis  consolari super
eis quia non sunt
16 haec dicit Dominus quiescat vox tua a ploratu et oculi tui  a
lacrimis quia est merces operi tuo ait Dominus et revertentur  de
terra inimici
17 et est spes novissimis tuis ait Dominus et revertentur  filii ad
terminos suos
18 audiens audivi Ephraim transmigrantem castigasti me et  eruditus
sum quasi iuvenculus indomitus converte me et revertar  quia tu
Dominus Deus meus
19 postquam enim convertisti me egi paenitentiam et postquam
ostendisti mihi percussi femur meum confusus sum et erubui  quoniam
sustinui obprobrium adulescentiae meae
20 si filius honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus quia  ex quo
locutus sum de eo adhuc recordabor eius idcirco  conturbata sunt
viscera mea super eum miserans miserebor eius  ait Dominus
21 statue tibi speculam pone tibi amaritudines dirige cor  tuum in
viam directam in qua ambulasti revertere virgo Israhel  revertere ad
civitates tuas istas
22 usquequo deliciis dissolveris filia vaga quia creavit  Dominus
novum super terram femina circumdabit virum
23 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel adhuc dicent  verbum
istud in terra Iuda et in urbibus eius cum convertero  captivitatem
eorum benedicat tibi Dominus pulchritudo iustitiae  mons sanctus
24 et habitabunt in eo Iudas et omnes civitates eius simul  agricolae
et minantes greges
25 quia inebriavi animam lassam et omnem animam esurientem  saturavi
26 ideo quasi de somno suscitatus sum et vidi et somnus meus  dulcis
mihi
27 ecce dies veniunt dicit Dominus et seminabo domum Israhel  et domum
Iuda semine hominis et semine iumentorum
28 et sicut vigilavi super eos ut evellerem et demolirer et
dissiparem et disperderem et adfligerem sic vigilabo super eos  ut
aedificem et plantem ait Dominus
29 in diebus illis non dicent ultra patres comederunt uvam  acerbam et
dentes filiorum obstipuerunt
30 sed unusquisque in iniquitate sua morietur omnis homo qui
comederit uvam acerbam obstupescent dentes eius
31 ecce dies veniunt dicit Dominus et feriam domui Israhel et  domui
Iuda foedus novum
32 non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris in  die qua
adprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Aegypti  pactum quod
irritum fecerunt et ego dominatus sum eorum dicit  Dominus
33 sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israhel post dies  illos
dicit Dominus dabo legem meam in visceribus eorum et in  corde eorum
scribam eam et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi  in populum
34 et non docebunt ultra vir proximum suum et vir fratrem  suum dicens
cognoscite Dominum omnes enim cognoscent me a  minimo eorum usque ad
maximum ait Dominus quia propitiabor  iniquitati eorum et peccati
eorum non ero memor amplius
35 haec dicit Dominus qui dat solem in lumine diei ordinem  lunae et
stellarum in lumine noctis qui turbat mare et sonant  fluctus eius
Dominus exercituum nomen illi
36 si defecerint leges istae coram me dicit Dominus tunc et  semen
Israhel deficiet ut non sit gens coram me cunctis diebus
37 haec dicit Dominus si mensurari potuerint caeli sursum et
investigari fundamenta terrae deorsum et ego abiciam universum  semen
Israhel propter omnia quae fecerunt dicit Dominus
38 ecce dies veniunt dicit Dominus et aedificabitur civitas  Domino a
turre Ananehel usque ad portam Anguli
39 et exibit ultra norma mensurae in conspectu eius super  collem
Gareb et circuibit Goatha
40 et omnem vallem cadaverum et cineris et universam regionem  mortis
usque ad torrentem Cedron et usque ad angulum portae  Equorum
orientalis sanctum Domini non evelletur et non  destruetur ultra in
perpetuum

Geremia 32
1 verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino in anno decimo
Sedeciae regis Iuda ipse est annus octavusdecimus  Nabuchodonosor
2 tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Hierusalem et  Hieremias
propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in  domo regis Iuda
3 clauserat enim eum Sedecias rex Iuda dicens quare  vaticinaris
dicens haec dicit Dominus ecce ego dabo civitatem  istam in manu regis
Babylonis et capiet eam
4 et Sedecias rex Iuda non effugiet de manu Chaldeorum sed  tradetur
in manu regis Babylonis et loquetur os eius cum ore  illius et oculi
eius oculos illius videbunt
5 et in Babylonem ducet Sedeciam et ibi erit donec visitem  eum ait
Dominus si autem dimicaveritis adversum Chaldeos nihil  prosperum
habebitis
6 et dixit Hieremias factum est verbum Domini ad me dicens
7 ecce Anamehel filius Sellum patruelis tuus veniet ad te  dicens eme
tibi agrum meum qui est in Anathoth tibi enim  conpetit ex
propinquitate ut emas
8 et venit ad me Anamehel filius patrui mei secundum verbum  Domini ad
vestibulum carceris et ait ad me posside agrum meum  qui est in
Anathoth in terra Beniamin quia tibi conpetit  hereditas et tu
propinquus ut possideas intellexi autem quod  verbum Domini esset
9 et emi agrum ab Anamehel filio patrui mei qui est in  Anathoth et
adpendi ei argentum septem stateres et decem  argenteos
10 et scripsi in libro et signavi et adhibui testes et  adpendi
argentum in statera
11 et accepi librum possessionis signatum stipulationes et  rata et
signa forinsecus
12 et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii  Maasiae in
oculis Anamehel patruelis mei et in oculis testium  qui scripti erant
in libro emptionis in oculis omnium Iudaeorum  qui sedebant in atrio
carceris
13 et praecepi Baruch coram eis dicens
14 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel sume libros  istos
librum emptionis hunc signatum et librum hunc qui apertus  est et
pones illos in vase fictili ut permanere possint diebus  multis
15 haec enim dicit Dominus exercituum Deus Israhel adhuc
possidebuntur domus et agri et vineae in terra ista
16 et oravi ad Dominum postquam tradidi librum possessionis  Baruch
filio Neri dicens
17 heu heu heu Domine Deus ecce tu fecisti caelum et terram  in
fortitudine tua magna et in brachio tuo extento non erit  tibi
difficile omne verbum
18 qui facis misericordiam in milibus et reddes iniquitatem  patrum in
sinu filiorum eorum post eos fortissime magne potens  Dominus
exercituum nomen tibi
19 magnus consilio et inconprehensibilis cogitatu cuius oculi  aperti
sunt super omnes vias filiorum Adam ut reddas unicuique  secundum vias
suas et secundum fructum adinventionum eius
20 qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti usque ad  diem hanc
et in Israhel et in hominibus et fecisti tibi nomen  sicut est dies
haec
21 et eduxisti populum tuum Israhel de terra Aegypti in  signis et in
portentis et in manu robusta et in brachio extento  et in terrore
magno
22 et dedisti eis terram hanc quam iurasti patribus eorum ut  dares
eis terram fluentem lacte et melle
23 et ingressi sunt et possederunt eam et non oboedierunt  voci tuae
et in lege tua non ambulaverunt omnia quae mandasti  eis ut facerent
non fecerunt et evenerunt eis omnia mala haec
24 ecce munitiones extructae sunt adversum civitatem ut  capiatur et
urbs data est in manu Chaldeorum qui proeliantur  adversum eam a facie
gladii et famis et pestilentiae et  quaecumque locutus es acciderunt
ut ipse tu cernis
25 et tu dicis mihi Domine Deus eme agrum argento et adhibe  testes
cum urbs data sit in manu Chaldeorum
26 et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens
27 ecce ego Dominus Deus universae carnis numquid mihi  difficile erit
omne verbum
28 propterea haec dicit Dominus ecce ego tradam civitatem  istam in
manu Chaldeorum et in manu regis Babylonis et capiet  eam
29 et venient Chaldei proeliantes adversum urbem hanc et  succendent
eam igni et conburent eam et domos in quarum  domatibus sacrificabant
Baal et libabant diis alienis libamina  ad inritandum me
30 erant enim filii Israhel et filii Iuda iugiter facientes  malum in
oculis meis ab adulescentia sua filii Israhel qui  usque nunc
exacerbant me in opere manuum suarum dicit Dominus
31 quia in furore et in indignatione mea facta est mihi  civitas haec
a die qua aedificaverunt eam usque ad diem istam  qua aufertur de
conspectu meo
32 propter malitiam filiorum Israhel et filiorum Iuda quam  fecerunt
ad iracundiam me provocantes ipsi et reges eorum  principes eorum et
sacerdotes et prophetae eorum vir Iuda et  habitatores Hierusalem
33 et verterunt ad me terga et non facies cum docerem eos  diluculo et
erudirem et nollent audire ut acciperent  disciplinam
34 et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est nomen  meum ut
polluerent eam
35 et aedificaverunt excelsa Baal quae sunt in valle filii  Ennom ut
initiarent filios suos et filias suas Moloch quod non  mandavi eis nec
ascendit in cor meum ut facerent abominationem  hanc et in peccatum
deducerent Iudam
36 et nunc propter ista haec dicit Dominus Deus Israhel ad  civitatem
hanc de qua vos dicitis quod tradatur in manu regis  Babylonis in
gladio et in fame et in peste
37 ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas eieci  eos in
furore meo et in ira mea et in indignatione grandi et  reducam eos ad
locum istum et habitare eos faciam confidenter
38 et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum
39 et dabo eis cor unum et viam unam ut timeant me universis  diebus
et bene sit eis et filiis eorum post eos
40 et feriam eis pactum sempiternum et non desinam eis  benefacere et
timorem meum dabo in corde eorum ut non recedant  a me
41 et laetabor super eis cum bene eis fecero et plantabo eos  in terra
ista in veritate in toto corde meo et in tota anima  mea
42 quia haec dicit Dominus sicut adduxi super populum istum  omne
malum hoc grande sic adducam super eos omne bonum quod ego  loquor ad
eos
43 et possidebuntur agri in terra ista de qua vos dicitis  quod
deserta sit eo quod non remanserit homo et iumentum et  data sit in
manu Chaldeorum
44 agri pecunia ementur et scribentur in libro et inprimetur  signum
et testis adhibebitur in terra Beniamin et in circuitu  Hierusalem in
civitatibus Iuda et in civitatibus montanis et in  civitatibus
campestribus et in civitatibus quae ad austrum sunt  quia convertam
captivitatem eorum ait Dominus

Geremia 33
1 et factum est verbum Domini ad Hieremiam secundo cum adhuc  clausus
esset in atrio carceris dicens
2 haec dicit Dominus qui facturus est Dominus et formaturus  illud et
paraturus Dominus nomen eius
3 clama ad me et exaudiam te et adnuntiabo tibi grandia et  firma quae
nescis
4 quia haec dicit Dominus Deus Israhel ad domos urbis huius  et ad
domos regis Iuda quae destructae sunt et ad munitiones et  gladium
5 venientium ut dimicent cum Chaldeis et impleant eas  cadaveribus
hominum quas percussi in furore meo et in  indignatione mea abscondens
faciem meam a civitate hac propter  omnem malitiam eorum
6 ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos  et
revelabo illis deprecationem pacis et veritatis
7 et convertam conversionem Iuda et conversionem Hierusalem  et
aedificabo eos sicut a principio
8 et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt  mihi et
propitius ero cunctis iniquitatibus eorum in quibus  deliquerunt mihi
et spreverunt me
9 et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in  exultationem
cunctis gentibus terrae quae audierint omnia bona  quae ego facturus
sum eis et pavebunt et turbabuntur in  universis bonis et in omni pace
quam ego faciam ei
10 haec dicit Dominus adhuc audietur in loco isto quem vos  dicitis
esse desertum eo quod non sit homo et iumentum in  civitatibus Iuda et
foris Hierusalem quae desolatae sunt absque  homine et absque
habitatore et absque pecore
11 vox gaudii et vox laetitiae vox sponsi et vox sponsae vox
dicentium confitemini Domino exercituum quoniam bonus Dominus  quoniam
in aeternum misericordia eius et portantium vota in  domum Domini
reducam enim conversionem terrae sicut a principio  dicit Dominus
12 haec dicit Dominus exercituum adhuc erit in loco isto  deserto
absque homine et absque iumento et in cunctis  civitatibus eius
habitaculum pastorum accubantium gregum
13 in civitatibus montuosis et in civitatibus campestribus et  in
civitatibus quae ad austrum sunt et in terra Beniamin et in  circuitu
Hierusalem et in civitatibus Iuda adhuc transibunt  greges ad manum
numerantis ait Dominus
14 ecce dies veniunt dicit Dominus et suscitabo verbum bonum  quod
locutus sum ad domum Israhel et ad domum Iuda
15 in diebus illis et in tempore illo germinare faciam David  germen
iustitiae et faciet iudicium et iustitiam in terra
16 in diebus illis salvabitur Iuda et Hierusalem habitabit
confidenter et hoc est quod vocabit eam Dominus iustus noster
17 quia haec dicit Dominus non interibit de David vir qui  sedeat
super thronum domus Israhel
18 et de sacerdotibus et Levitis non interibit vir a facie  mea qui
offerat holocaustomata et incendat sacrificium et  caedat victimas
cunctis diebus
19 et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens
20 haec dicit Dominus si irritum fieri potest pactum meum cum  die et
pactum meum cum nocte ut non sit dies et nox in tempore  suo
21 et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo ut  non sit
ex eo filius qui regnet in throno eius et Levitae et  sacerdotes
ministri mei
22 sicuti numerari non possunt stellae caeli et metiri harena  maris
sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas  ministros meos
23 et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens
24 numquid non vidisti quid populus hic locutus sit dicens  duae
cognationes quas elegerat Dominus abiectae sunt et populum  meum
despexerunt eo quod non sit ultra gens coram eis
25 haec dicit Dominus si pactum meum inter diem et noctem et  leges
caelo et terrae non posui
26 equidem et semen Iacob et David servi mei proiciam ut non  adsumam
de semine eius principes seminis Abraham et Isaac et  Iacob reducam
enim conversionem eorum et miserebor eis

Geremia 34
1 verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino quando  Nabuchodonosor
rex Babylonis et omnis exercitus eius  universaque regna terrae quae
erant sub potestate manus eius et  omnes populi bellabant contra
Hierusalem et contra omnes urbes  eius dicens
2 haec dicit Dominus Deus Israhel vade et loquere ad Sedeciam  regem
Iuda et dices ad eum haec dicit Dominus ecce ego tradam  civitatem
hanc in manu regis Babylonis et succendet eam igni
3 et tu non effugies de manu eius sed conprehensione capieris  et in
manu eius traderis et oculi tui oculos regis Babylonis  videbunt et os
eius cum ore tuo loquetur et Babylonem introibis
4 attamen audi verbum Domini Sedecia rex Iuda haec dicit  Dominus ad
te non morieris in gladio
5 sed in pace morieris et secundum conbustiones patrum tuorum  regum
priorum qui fuerunt ante te sic conburent te et vae  domine plangent
te quia verbum ego locutus sum dicit Dominus
6 et locutus est Hieremias propheta ad Sedeciam regem Iuda  universa
verba haec in Hierusalem
7 et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Hierusalem et  contra
omnes civitates Iuda quae reliquae erant contra Lachis  et contra
Azeca haec enim supererant de civitatibus Iuda urbes  munitae
8 verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino postquam  percussit rex
Sedecias foedus cum omni populo in Hierusalem  praedicans
9 ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque  ancillam suam
hebraeum et hebraeam liberos et nequaquam  dominarentur eis id est in
Iudaeo et fratre suo
10 audierunt ergo omnes principes et universus populus qui  inierant
pactum ut dimitteret unusquisque servum suum et  unusquisque ancillam
suam liberos et ultra non dominarentur in  eis audierunt igitur et
dimiserunt
11 et conversi sunt deinceps et retraxerunt servos et  ancillas suas
quos dimiserant liberos et subiugaverunt in  famulos et in famulas
12 et factum est verbum Domini ad Hieremiam a Domino dicens
13 haec dicit Dominus Deus Israhel ego percussi foedus cum  patribus
vestris in die qua eduxi eos de terra Aegypti de domo  servitutis
dicens
14 cum conpleti fuerint septem anni dimittat unusquisque  fratrem suum
hebraeum qui venditus est ei et serviet tibi sex  annis et dimittes
eum a te liberum et non audierunt patres  vestri me nec inclinaverunt
aurem suam
15 et conversi estis vos hodie et fecistis quod rectum est in  oculis
meis ut praedicaretis libertatem unusquisque ad amicum  suum et
inistis pactum in conspectu meo in domo in qua  invocatum est nomen
meum super eam
16 et reversi estis et commaculastis nomen meum et reduxistis
unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam quos  dimiseratis
ut essent liberi et suae potestatis et subiugastis  eos ut sint vobis
servi et ancillae
17 propterea haec dicit Dominus vos non audistis me ut  praedicaretis
libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque  amico suo ecce ego
praedico libertatem ait Dominus ad gladium  et pestem et famem et dabo
vos in commotionem cunctis regnis  terrae
18 et dabo viros qui praevaricantur foedus meum et non  observaverunt
verba foederis quibus adsensi sunt in conspectu  meo vitulum quem
ceciderunt in duas partes et transierunt inter  divisiones eius
19 principes Iuda et principes Hierusalem eunuchi et  sacerdotes et
omnis populus terrae qui transierunt inter  divisiones vituli
20 et dabo eos in manu inimicorum suorum et in manu  quaerentium
animam eorum et erit morticinum eorum in escam  volucribus caeli et
bestiis terrae
21 et Sedeciam regem Iuda et principes eius dabo in manu  inimicorum
suorum et in manu quaerentium animam eorum et in  manu exercituum
regis Babylonis qui recesserunt a vobis
22 ecce ego praecipio dicit Dominus et reducam eos in  civitatem hanc
et proeliabuntur adversum eam et capient eam et  incendent igni et
civitates Iuda dabo in solitudinem eo quod  non sit habitator

Geremia 35
1 verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino in diebus  Ioachim
filii Iosiae regis Iuda dicens
2 vade ad domum Rechabitarum et loquere eis et introduces eos  in
domum Domini in unam exedram thesaurorum et dabis eis bibere  vinum
3 et adsumpsi Iezoniam filium Hieremiae filii Absaniae et  fratres
eius et omnes filios eius et universam domum  Rechabitarum
4 et introduxi eos in domum Domini ad gazofilacium filiorum  Anan
filii Hiegedeliae hominis Dei quod erat iuxta gazofilacium  principum
super thesaurum Maasiae filii Sellum qui erat custos  vestibuli
5 et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos  vino et
calices et dixi ad eos bibite vinum
6 qui responderunt non bibemus vinum quia Ionadab filius  Rechab pater
noster praecepit nobis dicens non bibetis vinum  vos et filii vestri
usque in sempiternum
7 et domum non aedificabitis et sementem non seretis et  vineas non
plantabitis nec habebitis sed in tabernaculis  habitabitis cunctis
diebus vestris ut vivatis diebus multis  super faciem terrae in qua
vos peregrinamini
8 oboedivimus ergo voci Ionadab filii Rechab patris nostri in  omnibus
quae praecepit nobis ita ut non biberemus vinum cunctis  diebus
nostris nos et mulieres nostrae filii et filiae nostrae
9 et non aedificaremus domos ad habitandum et vineam et agrum  et
sementem non habuimus
10 sed habitavimus in tabernaculis et oboedientes fecimus  iuxta omnia
quae praecepit nobis Ionadab pater noster
11 cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad  terram
nostram diximus venite et ingrediamur Hierusalem a facie  exercitus
Chaldeorum et a facie exercitus Syriae et mansimus in  Hierusalem
12 et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens
13 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel vade et dic  viris Iuda
et habitatoribus Hierusalem numquid non recipietis  disciplinam ut
oboediatis verbis meis dicit Dominus
14 praevaluerunt sermones Ionadab filii Rechab quos praecepit  filiis
suis ut non biberent vinum et non biberunt usque ad diem  hanc quia
oboedierunt praecepto patris sui ego autem locutus  sum ad vos de mane
consurgens et loquens et non oboedistis mihi
15 misique ad vos omnes servos meos prophetas consurgens  diluculo
mittensque et dicens convertimini unusquisque a via  sua pessima et
bona facite studia vestra et nolite sequi deos  alienos neque colatis
eos et habitabitis in terra quam dedi  vobis et patribus vestris et
non inclinastis aurem vestram  neque audistis me
16 firmaverunt igitur filii Ionadab filii Rechab praeceptum  patris
sui quod praeceperat eis populus autem iste non  oboedivit mihi
17 idcirco haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce  ego adduco
super Iudam et super omnes habitatores Hierusalem  universam
adflictionem quam locutus sum adversum eos eo quod  locutus sum ad
illos et non audierunt vocavi illos et non  responderunt mihi
18 domui autem Rechabitarum dixit Hieremias haec dicit  Dominus
exercituum Deus Israhel pro eo quod oboedistis  praecepto Ionadab
patris vestri et custodistis omnia mandata  eius et fecistis universa
quae praecepit vobis
19 propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel non  deficiet
vir de stirpe Ionadab filii Rechab stans in conspectu  meo cunctis
diebus

Geremia 36
1 et factum est in anno quarto Ioachim filii Iosiae regis  Iuda factum
est verbum hoc ad Hieremiam a Domino dicens
2 tolle volumen libri et scribes in eo omnia verba quae  locutus sum
tibi adversum Israhel et Iudam et adversum omnes  gentes a die qua
locutus sum ad te ex diebus Iosiae usque ad  diem hanc
3 si forte audiente domo Iuda universa mala quae ego cogito  facere
eis revertatur unusquisque a via sua pessima et  propitius ero
iniquitati et peccato eorum
4 vocavit ergo Hieremias Baruch filium Neriae et scripsit  Baruch ex
ore Hieremiae omnes sermones Domini quos locutus est  ad eum in
volumine libri
5 et praecepit Hieremias Baruch dicens ego clausus sum nec  valeo
ingredi domum Domini
6 ingredere ergo tu et lege de volumine in quo scripsisti ex  ore meo
verba Domini audiente populo in domo Domini in die  ieiunii insuper et
audiente universo Iuda qui veniunt de  civitatibus suis leges eis
7 si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini et  revertatur
unusquisque a via sua pessima quoniam magnus furor  et indignatio quam
locutus est Dominus adversum populum hunc
8 et fecit Baruch filius Neriae iuxta omnia quae praeceperat  ei
Hieremias propheta legens ex volumine sermones Domini in  domo Domini
9 factum est autem in anno quinto Ioachim filii Iosiae regis  Iuda in
mense nono praedicaverunt ieiunium in conspectu Domini  omni populo in
Hierusalem et universae multitudini quae  confluxerat de civitatibus
Iuda in Hierusalem
10 legitque Baruch ex volumine sermones Hieremiae in domo  Domini in
gazofilacio Gamariae filii Saphan scribae in  vestibulo superiori in
introitu portae novae domus Domini  audiente omni populo
11 cumque audisset Micheas filius Gamariae filii Saphan omnes
sermones Domini ex libro
12 descendit in domum regis ad gazofilacium scribae et ecce  ibi omnes
principes sedebant Elisama scriba et Dalaias filius  Semeiae et
Elnathan filius Achobor et Gamarias filius Saphan et  Sedecias filius
Ananiae et universi principes
13 et nuntiavit eis Micheas omnia verba quae audivit legente  Baruch
ex volumine in auribus populi
14 miserunt itaque omnes principes ad Baruch Iudi filium  Nathaniae
filii Selemiae filii Chusi dicentes volumen ex quo  legisti audiente
populo sume in manu tua et veni tulit ergo  Baruch filius Neriae
volumen in manu sua et venit ad eos
15 et dixerunt ad eum sede et lege haec in auribus nostris et  legit
Baruch in auribus eorum
16 igitur cum audissent omnia verba obstipuerunt unusquisque  ad
proximum suum et dixerunt ad Baruch nuntiare debemus regi  omnes
sermones istos
17 et interrogaverunt eum dicentes indica nobis quomodo  scripsisti
omnes sermones istos ex ore eius
18 dixit autem eis Baruch ex ore suo loquebatur quasi legens  ad me
omnes sermones istos et ego scribebam in volumine  atramento
19 et dixerunt principes ad Baruch vade et abscondere tu et  Hieremias
et nemo sciat ubi sitis
20 et ingressi sunt ad regem in atrium porro volumen  commendaverunt
in gazofilacio Elisamae scribae et nuntiaverunt  audiente rege omnes
sermones
21 misitque rex Iudi ut sumeret volumen qui tollens illud de
gazofilacio Elisamae scribae legit audiente rege et universis
principibus qui stabant circa regem
22 rex autem sedebat in domo hiemali in mense nono et posita  erat
arula coram eo plena prunis
23 cumque legisset Iudi tres pagellas vel quattuor scidit  illud
scalpello scribae et proiecit in igne qui erat super  arulam donec
consumeretur omne volumen igni qui erat in arula
24 et non timuerunt neque sciderunt vestimenta sua rex et  omnes servi
eius qui audierunt universos sermones istos
25 verumtamen Elnathan et Dalaias et Gamarias contradixerunt  regi ne
conbureret librum et non audivit eos
26 et praecepit rex Hieremahel filio Ammelech et Saraiae  filio
Ezrihel et Selemiae filio Abdehel ut conprehenderent  Baruch scribam
et Hieremiam prophetam abscondit autem eos  Dominus
27 et factum est verbum Domini ad Hieremiam postquam  conbuserat rex
volumen et sermones quos scripserat Baruch ex  ore Hieremiae dicens
28 rursum tolle volumen aliud et scribe in eo omnes sermones  priores
qui erant in volumine primo quod conbusit Ioachim rex  Iuda
29 et ad Ioachim regem Iuda dices haec dicit Dominus tu  conbusisti
volumen illud dicens quare scripsisti in eo  adnuntians festinus
veniet rex Babylonis et vastabit terram  hanc et cessare faciet ex
illa hominem et iumentum
30 propterea haec dicit Dominus contra Ioachim regem Iuda non  erit ex
eo qui sedeat super solium David et cadaver eius  proicietur ad aestum
per diem et ad gelu per noctem
31 et visitabo contra eum et contra semen eius et contra  servos eius
iniquitates suas et adducam super eos et super  habitatores Hierusalem
et super viros Iuda omne malum quod  locutus sum ad eos et non
audierunt
32 Hieremias autem tulit volumen aliud et dedit illud Baruch  filio
Neriae scribae qui scripsit in eo ex ore Hieremiae omnes  sermones
libri quem conbuserat Ioachim rex Iuda igni et insuper  additi sunt
sermones multo plures quam ante fuerant

Geremia 37
1 et regnavit rex Sedecias filius Iosiae pro Iechonia filio  Ioachim
quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in  terra Iuda
2 et non oboedivit ipse et servi eius et populus terrae  verbis Domini
quae locutus est in manu Hieremiae prophetae
3 et misit rex Sedecias Iuchal filium Selemiae et Sophoniam  filium
Maasiae sacerdotem ad Hieremiam prophetam dicens ora pro  nobis
Dominum Deum nostrum
4 Hieremias autem libere ambulabat in medio populi non enim  miserant
eum in custodiam carceris igitur exercitus Pharao  egressus est
Aegyptum et audientes Chaldei qui obsidebant  Hierusalem huiuscemodi
nuntium recesserunt ab Hierusalem
5 et factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam dicens
6 haec dicit Dominus Deus Israhel sic dicetis regi Iuda qui  misit vos
ad me ad interrogandum ecce exercitus Pharaonis qui  egressus est
vobis in auxilium revertetur in terram suam in  Aegyptum
7 et redient Chaldei et bellabunt contra civitatem hanc et  capient
eam et incendent igni
8 haec dicit Dominus nolite decipere animas vestras dicentes  euntes
abibunt et recedent a nobis Chaldei quia non abibunt
9 sed et si percusseritis omnem exercitum Chaldeorum qui  proeliantur
adversum vos et derelicti fuerint ex eis aliqui  vulnerati singuli de
tentorio suo consurgent et incendent  civitatem hanc igni
10 ergo cum recessisset exercitus Chaldeorum ab Hierusalem  propter
exercitum Pharaonis
11 egressus est Hieremias de Hierusalem ut iret in terram  Beniamin et
divideret ibi possessionem in conspectu civium
12 cumque pervenisset ad portam Beniamin erat ibi custos  portae per
vices nomine Hierias filius Selemiae filii Ananiae  et adprehendit
Hieremiam prophetam dicens ad Chaldeos profugis
13 et respondit Hieremias falsum est non fugio ad Chaldeos et  non
audivit eum sed conprehendit Hierias Hieremiam et adduxit  eum ad
principes
14 quam ob rem irati principes contra Hieremiam caesum eum  miserunt
in carcerem qui erat in domo Ionathan scribae ipse  enim praepositus
erat super carcerem
15 itaque ingressus est Hieremias in domum laci et in  ergastula et
sedit ibi Hieremias diebus multis
16 mittens autem rex Sedecias tulit eum et interrogavit in  domo sua
abscondite et dixit putasne est sermo a Domino et  dixit Hieremias est
et ait in manu regis Babylonis traderis
17 et dixit Hieremias ad regem Sedeciam quid peccavi tibi et  servis
tuis et populo tuo quia misisti me in domum carceris
18 ubi sunt prophetae vestri qui prophetabant vobis et  dicebant non
veniet rex Babylonis super vos et super terram  hanc
19 nunc ergo audi obsecro domine mi rex valeat deprecatio mea  in
conspectu tuo et ne me remittas in domum Ionathan scribae ne  moriar
ibi
20 praecepit ergo rex Sedecias ut traderetur Hieremias in  vestibulo
carceris et daretur ei torta panis cotidie excepto  pulmento donec
consumerentur omnes panes de civitate et mansit  Hieremias in
vestibulo carceris

Geremia 38
1 audivit autem Saphatias filius Matthan et Gedelias filius  Phassur
et Iuchal filius Selemiae et Phassur filius Melchiae  sermones quos
Hieremias loquebatur ad omnem populum dicens
2 haec dicit Dominus quicumque manserit in civitate hac  morietur
gladio et fame et peste qui autem profugerit ad  Chaldeos vivet et
erit anima eius sospes et vivens
3 haec dicit Dominus tradenda tradetur civitas haec in manu  exercitus
regis Babylonis et capiet eam
4 et dixerunt principes regi rogamus ut occidatur homo iste  de
industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui  remanserunt in
civitate hac et manus universi populi loquens ad  eos iuxta verba haec
siquidem homo hic non quaerit pacem populi  huius sed malum
5 et dixit rex Sedecias ecce ipse in manibus vestris est nec  enim fas
est regem vobis quicquam negare
6 tulerunt ergo Hieremiam et proiecerunt eum in lacu Melchiae  filii
Ammelech qui erat in vestibulo carceris et submiserunt  Hieremiam in
funibus et in lacum non erat aqua sed lutum  descendit itaque
Hieremias in caenum
7 audivit autem Abdemelech Aethiops vir eunuchus qui erat in  domo
regis quod misissent Hieremiam in lacum porro rex sedebat  in porta
Beniamin
8 et egressus est Abdemelech de domo regis et locutus est ad  regem
dicens
9 domine mi rex malefecerunt viri isti omnia quaecumque  perpetrarunt
contra Hieremiam prophetam mittentes eum in lacum  ut moriatur ibi
fame non sunt enim panes ultra in civitate
10 praecepit itaque rex Abdemelech Aethiopi dicens tolle  tecum hinc
triginta viros et leva Hieremiam prophetam de lacu  antequam moriatur
11 adsumptis ergo Abdemelech secum viris ingressus est domum  regis
quae erat sub cellario et tulit inde veteres pannos et  antiqua quae
conputruerant et submisit ea ad Hieremiam in lacum  per funiculos
12 dixitque Abdemelech Aethiops ad Hieremiam pone veteres  pannos et
haec scissa et putrida sub cubitu manuum tuarum et  subter funes fecit
ergo Hieremias sic
13 et extraxerunt Hieremiam funibus et eduxerunt eum de lacu  mansit
autem Hieremias in vestibulo carceris
14 et misit rex Sedecias et tulit ad se Hieremiam prophetam  ad ostium
tertium quod erat in domo Domini et dixit rex ad  Hieremiam interrogo
ego te sermonem ne abscondas a me aliquid
15 dixit autem Hieremias ad Sedeciam si adnuntiavero tibi  numquid non
interficies me et si consilium tibi dedero non me  audies
16 iuravit ergo rex Sedecias Hieremiae clam dicens vivit  Dominus qui
fecit nobis animam hanc si occidero te et si  tradidero te in manu
virorum istorum qui quaerunt animam tuam
17 et dixit Hieremias ad Sedeciam haec dicit Dominus  exercituum Deus
Israhel si profectus exieris ad principes regis  Babylonis vivet anima
tua et civitas haec non succendetur igni  et salvus eris tu et domus
tua
18 si autem non exieris ad principes regis Babylonis tradetur  civitas
haec in manu Chaldeorum et succendent eam igni et tu  non effugies de
manu eorum
19 et dixit rex Sedecias ad Hieremiam sollicitus sum propter  Iudaeos
qui transfugerunt ad Chaldeos ne forte tradar in manus  eorum et
inludant mihi
20 respondit autem Hieremias non te tradent audi quaeso vocem  Domini
quam ego loquor ad te et bene tibi erit et vivet anima  tua
21 quod si nolueris egredi iste est sermo quem ostendit mihi  Dominus
22 ecce omnes mulieres quae remanserunt in domo regis Iuda  educentur
ad principes regis Babylonis et ipsae dicent  seduxerunt te et
praevaluerunt adversum te viri pacifici tui  demerserunt in caeno et
lubrico pedes tuos et recesserunt a te
23 et omnes uxores tuae et filii tui educentur ad Chaldeos et  non
effugies manus eorum sed in manu regis Babylonis capieris  et
civitatem hanc conburet igni
24 dixit ergo Sedecias ad Hieremiam nullus sciat verba haec  et non
morieris
25 si autem audierint principes quia locutus sum tecum et  venerint ad
te et dixerint tibi indica nobis quid locutus sis  cum rege ne celes
nos et non te interficiemus et quid locutus  est tecum rex
26 dices ad eos prostravi ego preces meas coram rege ne me  reduci
iuberet in domum Ionathan et ibi morerer
27 venerunt ergo omnes principes ad Hieremiam et  interrogaverunt eum
et locutus est eis iuxta omnia verba quae  praeceperat ei rex et
cessaverunt ab eo nihil enim fuerat  auditum
28 mansit vero Hieremias in vestibulo carceris usque ad diem  quo
capta est Hierusalem et factum est ut caperetur Hierusalem

Geremia 39
1 anno nono Sedeciae regis Iuda mense decimo venit  Nabuchodonosor rex
Babylonis et omnis exercitus eius ad  Hierusalem et obsidebant eam
2 undecimo autem anno Sedeciae mense quarto quinta mensis  aperta est
civitas
3 et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis et  sederunt in
porta media Neregel Sereser Semegar Nabu Sarsachim  Rabsares Neregel
Sereser Rebmag et omnes reliqui principes  regis Babylonis
4 cumque vidisset eos Sedecias rex Iuda et omnes viri  bellatores
fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam  horti regis et
per portam quae erat inter duos muros et egressi  sunt ad viam deserti
5 persecutus est autem eos exercitus Chaldeorum et  conprehenderunt
Sedeciam in campo solitudinis hiericuntinae et  captum adduxerunt ad
Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha  quae est in terra Emath et
locutus est ad eum iudicia
6 et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Reblatha in  oculis eius
et omnes nobiles Iuda occidit rex Babylonis
7 oculos quoque Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus ut  duceretur
in Babylonem
8 domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldei igni  et
murum Hierusalem subverterunt
9 et reliquias populi quae remanserunt in civitate et  perfugas qui
transfugerant ad eum et superfluos vulgi qui  remanserant transtulit
Nabuzardan magister militum in Babylonem
10 et de plebe pauperum qui nihil penitus habebant dimisit  Nabuzardan
magister militum in terra Iuda et dedit eis vineas  et cisternas in
die illa
11 praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Hieremia
Nabuzardan magistro militiae dicens
12 tolle illum et pone super eum oculos tuos nihilque ei mali  facias
sed ut voluerit sic facies ei
13 misit ergo Nabuzardan princeps militiae et Nabu et Sesban  et
Rabsares et Neregel et Sereser et Rebmag et omnes optimates  regis
Babylonis
14 miserunt et tulerunt Hieremiam de vestibulo carceris et
tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan ut intraret  domum
et habitaret in populo
15 ad Hieremiam autem factus fuerat sermo Domini cum clausus  esset in
vestibulo carceris dicens
16 vade et dic Abdemelech Aethiopi dicens haec dicit Dominus
exercituum Deus Israhel ecce ego inducam sermones meos super
civitatem hanc in malum et non in bonum et erunt in conspectu  tuo in
die illa
17 et liberabo te in die illa ait Dominus et non traderis in  manus
virorum quos tu formidas
18 sed eruens liberabo te et gladio non cades sed erit tibi  anima tua
in salutem quia in me habuisti fiduciam ait Dominus

Geremia 40
1 sermo qui factus est ad Hieremiam a Domino postquam  dimissus est a
Nabuzardan magistro militiae de Rama quando  tulit eum vinctum catenis
in medio omnium qui migrabant de  Hierusalem et Iuda et ducebantur in
Babylonem
2 tollens ergo princeps militiae Hieremiam dixit ad eum  Dominus Deus
tuus locutus est malum hoc super locum istum
3 et adduxit et fecit Dominus sicut locutus est quia  peccastis Domino
et non audistis vocem eius et factus est vobis  sermo hic
4 nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quae sunt in  manibus tuis
si placet tibi ut venias mecum in Babylonem veni  et ponam oculos meos
super te si autem displicet tibi venire  mecum in Babylonem reside
ecce omnis terra in conspectu tuo  quod elegeris et quo placuerit tibi
ut vadas illuc perge
5 et mecum noli venire sed habita apud Godoliam filium Ahicam  filii
Saphan quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Iudaeae  habita ergo
cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi  ut vadas vade
dedit quoque ei magister militiae cibaria et  munuscula et dimisit eum
6 venit autem Hieremias ad Godoliam filium Ahicam in Masphat  et
habitavit cum eo in medio populi qui relictus fuerat in  terra
7 cum ergo audissent omnes principes exercitus qui dispersi  fuerant
per regiones ipsi et socii eorum quod praefecisset rex  Babylonis
Godoliam filium Ahicam terrae et quod commendasset ei  viros et
mulieres et parvulos et de pauperibus terrae qui non  fuerant
translati in Babylonem
8 venerunt ad Godoliam in Masphat et Ismahel filius Nathaniae  et
Iohanan et Ionathan filii Caree et Sareas filius Thenoemeth  et filii
Offi qui erat de Nethophathi et Iezonias filius  Maachathi ipsi et
viri eorum
9 et iuravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan et  comitibus
eorum dicens nolite timere servire Chaldeis habitate  in terra et
servite regi Babylonis et bene erit vobis
10 ecce ego habito in Masphat ut respondeam praecepto  Chaldeorum qui
mittuntur ad nos vos autem colligite vindemiam  et messem et oleum et
condite in vasis vestris et manete in  urbibus vestris quas tenetis
11 sed et omnes Iudaei qui erant in Moab et in filiis Ammon  et in
Idumea et in universis regionibus audito quod dedisset  rex Babylonis
reliquias in Iudaeam et quod praeposuisset super  eos Godoliam filium
Ahicam filii Saphan
12 reversi sunt inquam omnes Iudaei de universis locis ad  quae
profugerant et venerunt in terram Iuda ad Godoliam in  Masphat et
collegerunt vinum et messem multam nimis
13 Iohanan autem filius Caree et omnes principes exercitus  qui
dispersi erant in regionibus venerunt ad Godoliam in  Masphat
14 et dixerunt ei scito quia Baalis rex filiorum Ammon misit  Ismahel
filium Nathaniae percutere animam tuam et non credidit  eis Godolias
filius Ahicam
15 Iohanan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in  Masphat
loquens ibo et percutiam Ismahel filium Nathaniae nullo  sciente ne
interficiat animam tuam et dissipentur omnes Iudaei  qui congregati
sunt ad te et peribunt reliquiae Iuda
16 et ait Godolias filius Ahicam ad Iohanan filium Caree noli  facere
verbum hoc falsum enim tu loqueris de Ismahel

Geremia 41
1 et factum est in mense septimo venit Ismahel filius  Nathaniae filii
Elisama de semine regali et optimates regis et  decem viri cum eo ad
Godoliam filium Ahicam in Masphat et  comederunt ibi panes simul in
Masphat
2 surrexit autem Ismahel filius Nathaniae et decem viri qui  erant cum
eo et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii  Saphan gladio et
interfecerunt eum quem praefecerat rex  Babylonis terrae
3 omnes quoque Iudaeos qui erant cum Godolia in Masphat et  Chaldeos
qui repperti sunt ibi et viros bellatores percussit  Ismahel
4 secundo autem die postquam occiderat Godoliam nullo adhuc  sciente
5 venerunt viri de Sychem et de Silo et de Samaria octoginta  viri
rasi barbam et scissis vestibus et squalentes munera et  tus habebant
in manu ut offerrent in domo Domini
6 egressus ergo Ismahel filius Nathaniae in occursum eorum de  Masphat
incedens et plorans ibat cum autem occurrisset eis  dixit ad eos
venite ad Godoliam filium Ahicam
7 qui cum venissent ad medium civitatis interfecit eos  Ismahel filius
Nathaniae circa medium laci ipse et viri qui  erant cum eo
8 decem autem viri repperti sunt inter eos qui dixerunt ad  Ismahel
noli occidere nos quia habemus thesauros in agro  frumenti et hordei
et olei et mellis et cessavit et non  interfecit eos cum fratribus
suis
9 lacus autem in quem proiecerat Ismahel omnia cadavera  virorum quos
percussit propter Godoliam ipse est quem fecit rex  Asa propter Baasa
regem Israhel ipsum replevit Ismahel filius  Nathaniae occisis
10 et captivas duxit Ismahel omnes reliquias populi qui erant  in
Masphat filias regis et universum populum qui remanserat in  Masphat
quos commendarat Nabuzardan princeps militiae Godoliae  filio Ahicam
et cepit eos Ismahel filius Nathaniae et abiit ut  transiret ad filios
Ammon
11 audivit autem Iohanan filius Caree et omnes principes  bellatorum
qui erant cum eo omne malum quod fecerat Ismahel  filius Nathaniae
12 et adsumptis universis viris profecti sunt ut bellarent  adversum
Ismahel filium Nathaniae et invenerunt eum ad aquas  Multas quae sunt
in Gabaon
13 cumque vidisset omnis populus qui erat cum Ismahel Iohanan  filium
Caree et universos principes bellatorum qui erant cum eo  laetati sunt
14 et reversus est omnis populus quem ceperat Ismahel in  Masphat
reversusque abiit ad Iohanan filium Caree
15 Ismahel autem filius Nathaniae fugit cum octo viris a  facie
Iohanan et abiit ad filios Ammon
16 tulit ergo Iohanan filius Caree et omnes principes  bellatorum qui
erant cum eo universas reliquias vulgi quas  reduxerat ab Ismahel
filio Nathaniae de Masphat postquam  percussit Godoliam filium Ahicam
fortes viros ad proelium et  mulieres et pueros et eunuchos quos
reduxerat de Gabaon
17 et abierunt et sederunt peregrinantes in Chamaam quae est  iuxta
Bethleem ut pergerent et introirent Aegyptum
18 a facie Chaldeorum timebant enim eos quia percusserat  Ismahel
filius Nathaniae Godoliam filium Ahicam quem  praeposuerat rex
Babylonis in terra Iuda

Geremia 42
1 et accesserunt omnes principes bellatorum et Iohanan filius  Caree
et Iezonias filius Osaiae et reliquum vulgus a parvo  usque ad magnum
2 dixeruntque ad Hieremiam prophetam cadat oratio nostra in  conspectu
tuo et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro  universis reliquiis
istis quia derelicti sumus pauci de  pluribus sicut oculi tui nos
intuentur
3 et adnuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus  et
verbum quod faciamus
4 dixit autem ad eos Hieremias propheta audivi ecce ego oro  ad
Dominum Deum vestrum secundum verba vestra omne verbum  quodcumque
responderit mihi indicabo vobis nec celabo vos  quicquam
5 et illi dixerunt ad Hieremiam sit Dominus inter nos testis
veritatis et fidei si non iuxta omne verbum in quo miserit te  Dominus
Deus tuus ad nos sic faciemus
6 sive bonum est sive malum voci Domini Dei nostri ad quem  mittimus
te oboediemus ut bene sit nobis cum audierimus vocem  Domini Dei
nostri
7 cum autem conpleti essent decem dies factum est verbum  Domini ad
Hieremiam
8 vocavitque Iohanan filium Caree et omnes principes  bellatorum qui
erant cum eo et universum populum a minimo usque  ad magnum
9 et dixit ad eos haec dicit Dominus Deus Israhel ad quem  misistis me
ut prosternerem preces vestras in conspectu eius
10 si quiescentes manseritis in terra hac aedificabo vos et  non
destruam plantabo et non evellam iam enim placatus sum  super malo
quod feci vobis
11 nolite timere a facie regis Babylonis quem vos pavidi  formidatis
nolite eum metuere dicit Dominus quia vobiscum sum  ego ut salvos
faciam vos et eruam de manu eius
12 et dabo vobis misericordiam et miserebor vestri et  habitare vos
faciam in terra vestra
13 si autem dixeritis vos non habitabimus in terra ista nec  audiemus
vocem Domini Dei nostri
14 dicentes nequaquam sed ad terram Aegypti pergemus ubi non
videbimus bellum et clangorem tubae non audiemus et famem non
sustinebimus et ibi habitabimus
15 propter hoc nunc audite verbum Domini reliquiae Iuda haec  dicit
Dominus exercituum Deus Israhel si posueritis faciem  vestram ut
ingrediamini Aegyptum et intraveritis ut ibi  habitetis
16 gladium quem vos formidatis ibi conprehendet vos in terra  Aegypti
et fames pro qua estis solliciti adherebit vobis in  Aegypto et ibi
moriemini
17 omnesque viri qui posuerint faciem suam ut ingrediantur  Aegyptum
et habitent ibi morientur gladio et fame et peste  nullus de eis
remanebit nec effugient a facie mali quod ego  adferam super eos
18 quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel sicut  conflatus
est furor meus et indignatio mea super habitatores  Hierusalem sic
conflabitur indignatio mea super vos cum  ingressi fueritis Aegyptum
et eritis in iusiurandum et in  stuporem et in maledictum et in
obprobrium et nequaquam ultra  videbitis locum istum
19 verbum Domini super vos reliquiae Iuda nolite intrare  Aegyptum
scientes scietis quia obtestatus sum vobis hodie
20 quia decepistis animas vestras vos enim misistis me ad  Dominum
Deum nostrum dicentes ora pro nobis ad Dominum Deum  nostrum et iuxta
omnia quaecumque dixerit tibi Dominus Deus  noster sic adnuntia nobis
et faciemus
21 et adnuntiavi vobis hodie et non audistis vocem Domini Dei  vestri
super universis pro quibus misit me ad vos
22 nunc ergo scientes scietis quia gladio et fame et peste  moriemini
in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi

Geremia 43
1 factum est autem cum conplesset Hieremias loquens ad  populum
universos sermones Domini Dei eorum pro quibus miserat  eum Dominus
Deus eorum ad illos omnia verba haec
2 dixit Azarias filius Osaiae et Iohanan filius Caree et  omnes viri
superbi dicentes ad Hieremiam mendacium tu loqueris  non misit te
Dominus Deus noster dicens ne ingrediamini  Aegyptum ut habitetis
illuc
3 sed Baruch filius Neriae incitat te adversum nos ut tradat  nos in
manibus Chaldeorum ut interficiat nos et transduci  faciat in
Babylonem
4 et non audivit Iohanan filius Caree et omnes principes  bellatorum
et universus populus vocem Domini ut maneret in  terra Iuda
5 sed tollens Iohanan filius Caree et universi principes  bellatorum
universos reliquiarum Iuda qui reversi fuerant de  cunctis gentibus ad
quas fuerant ante dispersi ut habitarent in  terra Iuda
6 viros et mulieres et parvulos et filias regis et omnem  animam quam
reliquerat Nabuzardan princeps militiae cum Godolia  filio Ahicam
filii Saphan et Hieremiam prophetam et Baruch  filium Neriae
7 et ingressi sunt terram Aegypti quia non oboedierunt voci  Domini et
venerunt usque ad Tafnas
8 et factus est sermo Domini ad Hieremiam in Tafnis dicens
9 sume in manu tua lapides grandes et absconde eos in crypta  quae est
sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Tafnis  cernentibus
viris iudaeis
10 et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel  ecce
ego mittam et adsumam Nabuchodonosor regem Babylonis  servum meum et
ponam thronum eius super lapides istos quos  abscondi et statuet
solium suum super eos
11 veniensque percutiet terram Aegypti quos in morte in morte  et quos
in captivitate in captivitate et quos in gladio in  gladio
12 et succendet ignem in delubris deorum Aegypti et conburet  ea et
captivos ducet illos et amicietur terra Aegypti sicut  amicitur pastor
pallio suo et egredietur inde in pace
13 et conteret statuas domus Solis quae sunt in terra Aegypti  et
delubra deorum Aegypti conburet igni

Geremia 44
1 verbum quod factum est ad Hieremiam ad omnes Iudaeos qui  habitant
in terra Aegypti habitantes in Magdolo et in Tafnis et  in Memphis et
in terra Fatures dicens
2 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel vos vidistis  omne malum
istud quod adduxi super Hierusalem et super omnes  urbes Iuda et ecce
sunt desertae hodie et non est in eis  habitator
3 propter malitiam quam fecerunt ut me ad iracundiam  provocarent et
irent et sacrificarent et colerent deos alienos  quos nesciebant et
illi et vos et patres vestri
4 et misi ad vos omnes servos meos prophetas de nocte  consurgens
mittensque et dicens nolite facere verbum  abominationis huius quam
odi
5 et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam ut  converterentur a
malis suis et non sacrificarent diis alienis
6 et conflata est indignatio mea et furor meus et succensa  est in
civitatibus Iuda et in plateis Hierusalem et versae sunt  in
solitudinem et vastitatem secundum diem hanc
7 et nunc haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel quare  vos
facitis malum grande contra animas vestras ut intereat ex  vobis vir
et mulier parvulus et lactans de medio Iudae nec  relinquatur vobis
quicquam residuum
8 provocantes me in operibus manuum vestrarum sacrificando  diis
alienis in terra Aegypti in quam ingressi estis ut  habitetis ibi et
dispereatis et sitis in maledictionem et in  obprobrium cunctis
gentibus terrae
9 numquid obliti estis mala patrum vestrorum et mala regum  Iuda et
mala uxorum eius et mala vestra et mala uxorum  vestrarum quae
fecerunt in terra Iuda et in regionibus  Hierusalem
10 non sunt mundati usque ad diem hanc et non timuerunt et  non
ambulaverunt in lege et in praeceptis meis quae dedi coram  vobis et
coram patribus vestris
11 ideo haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego  pono
faciem meam in vobis in malum et disperdam omnem Iudam
12 et adsumam reliquias Iudae qui posuerunt facies suas ut
ingrederentur terram Aegypti et habitarent ibi et consumentur  omnes
in terra Aegypti cadent in gladio et in fame consumentur  a minimo
usque ad maximum in gladio et in fame morientur et  erunt in
iusiurandum et in miraculum et in maledictionem et in  obprobrium
13 et visitabo habitatores terrae Aegypti sicut visitavi  super
Hierusalem in gladio et in fame et in peste
14 et non erit qui effugiat et sit residuus de reliquiis  Iudaeorum
qui vadunt ut peregrinentur in terra Aegypti et  revertantur in terram
Iuda ad quam ipsi elevant animas suas ut  revertantur et habitent ibi
non revertentur nisi qui fugerint
15 responderunt autem Hieremiae omnes viri scientes quod
sacrificarent uxores eorum diis alienis et universae mulieres  quarum
stabat multitudo grandis et omnis populus habitantium in  terra
Aegypti in Fatures dicens
16 sermonem quem locutus es ad nos in nomine Domini non  audiemus ex
te
17 sed facientes faciemus omne verbum quod egreditur de ore  nostro ut
sacrificemus Reginae caeli et libemus ei libamina  sicut fecimus nos
et patres nostri reges nostri et principes  nostri in urbibus Iuda et
in plateis Hierusalem et saturati  sumus panibus et bene nobis erat
malumque non vidimus
18 ex eo autem quo cessavimus sacrificare Reginae caeli et  libare ei
libamina indigemus omnibus et gladio et fame  consumpti sumus
19 quod si nos sacrificamus Reginae caeli et libamus ei  libamina
numquid sine viris nostris fecimus ei placentas ad  colendum eam et
liba libandi
20 et dixit Hieremias ad omnem populum adversum viros et  adversum
mulieres et adversum universam plebem qui responderant  ei verbum
dicens
21 numquid non sacrificium quod sacrificastis in civitatibus  Iuda et
in plateis Hierusalem vos et patres vestri reges vestri  et principes
vestri et populus terrae horum recordatus est  Dominus et ascendit
super cor eius
22 et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam  studiorum
vestrorum et propter abominationes quas fecistis et  facta est terra
vestra in desolationem et in stuporem et in  maledictum eo quod non
sit habitator sicut est dies haec
23 propterea quod sacrificaveritis idolis et peccaveritis  Domino et
non audieritis vocem Domini et in lege et in  praeceptis et in
testimoniis eius non ambulaveritis idcirco  evenerunt vobis mala haec
sicut est dies haec
24 dixit autem Hieremias ad omnem populum et ad universas  mulieres
audite verbum Domini omnis Iuda qui estis in terra  Aegypti
25 haec inquit Dominus exercituum Deus Israhel dicens vos et  uxores
vestrae locuti estis ore vestro et manibus vestris  implestis dicentes
faciamus vota nostra quae vovimus ut  sacrificemus Reginae caeli et
libemus ei libamina implestis  vota vestra et opere perpetrastis ea
26 ideo audite verbum Domini omnis Iuda qui habitatis in  terra
Aegypti ecce ego iuravi in nomine meo magno ait Dominus  quia
nequaquam ultra nomen meum vocabitur ex ore omnis viri  iudaei
dicentis vivit Dominus Deus in omni terra Aegypti
27 ecce ego vigilabo super eos in malum et non in bonum et
consumentur omnes viri Iuda qui sunt in terra Aegypti gladio et  fame
donec penitus consumantur
28 et qui fugerint gladium revertentur de terra Aegypti in  terram
Iuda viri pauci et scient omnes reliquiae Iuda  ingredientium terram
Aegypti ut habitent ibi cuius sermo  conpleatur meus an illorum
29 et hoc vobis signum ait Dominus quod visitem ego super vos  in loco
isto ut sciatis quia vere conplebuntur sermones mei  contra vos in
malum
30 haec dicit Dominus ecce ego tradam Pharaonem Efree regem  Aegypti
in manu inimicorum eius et in manu quaerentium animam  illius sicut
tradidi Sedeciam regem Iuda in manu Nabuchodonosor  regis Babylonis
inimici sui et quaerentis animam eius

Geremia 45
1 verbum quod locutus est Hieremias propheta ad Baruch filium  Neri
cum scripsisset verba haec in libro de ore Hieremiae anno  quarto
Ioachim filii Iosiae regis Iuda dicens
2 haec dicit Dominus Deus Israhel ad te Baruch
3 dixisti vae misero mihi quoniam addidit Dominus dolorem  dolori meo
laboravi in gemitu meo et requiem non inveni
4 haec dices ad eum sic dicit Dominus ecce quos aedificavi  ego
destruo et quos plantavi ego evello et universam terram  hanc
5 et tu quaeris tibi grandia noli quaerere quia ecce ego  adducam
malum super omnem carnem ait Dominus et dabo tibi  animam tuam in
salutem in omnibus locis ad quaecumque  perrexeris

Geremia 46
1 quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra  gentes
2 ad Aegyptum adversum exercitum Pharaonis Nechao regis  Aegypti qui
erat iuxta flumen Eufraten in Charchamis quem  percussit
Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Ioachim  filii Iosiae
regis Iuda
3 praeparate scutum et clypeum et procedite ad bellum
4 iungite equos et ascendite equites state in galeis polite  lanceas
induite vos loricis
5 quid igitur vidi ipsos pavidos et terga vertentes fortes  eorum
caesos fugerunt conciti nec respexerunt terror undique  ait Dominus
6 non fugiat velox nec salvari se putet fortis ad aquilonem  iuxta
flumen Eufraten victi sunt et ruerunt
7 quis est iste qui quasi flumen ascendit et veluti fluviorum
intumescunt gurgites eius
8 Aegyptus fluminis instar ascendet et velut flumina  movebuntur
fluctus eius et dicet ascendens operiam terram  perdam civitatem et
habitatores eius
9 ascendite equos et exultate in curribus et procedant fortes
Aethiopia et Lybies tenentes scutum et Lydii arripientes et  iacientes
sagittas
10 dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis ut  sumat
vindictam de inimicis suis devorabit gladius et  saturabitur et
inebriabitur sanguine eorum victima enim Domini  exercituum in terra
aquilonis iuxta flumen Eufraten
11 ascende in Galaad et tolle resinam virgo filia Aegypti  frustra
multiplicas medicamina sanitas non erit tibi
12 audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus replevit  terram
quia fortis inpegit in fortem ambo pariter conciderunt
13 verbum quod locutus est Dominus ad Hieremiam prophetam  super eo
quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis et  percussurus
terram Aegypti
14 adnuntiate Aegypto et auditum facite Magdolo et resonet in  Memphis
et in Tafnis dicite sta et praepara te quia devoravit  gladius ea quae
per circuitum tuum sunt
15 quare conputruit fortis tuus non stetit quoniam Dominus  subvertit
eum
16 multiplicavit ruentes ceciditque vir ad proximum suum et  dicent
surge et revertamur ad populum nostrum et ad terram  nativitatis
nostrae a facie gladii columbae
17 vocate nomen Pharao regis Aegypti Tumultum adduxit tempus
18 vivo ego inquit Rex Dominus exercituum nomen eius quoniam  sicut
Thabor in montibus et sicut Carmelus in mari veniet
19 vasa transmigrationis fac tibi habitatrix filia Aegypti  quia
Memphis in solitudinem erit et deseretur inhabitabilis
20 vitula eligans atque formonsa Aegyptus stimulator ab  aquilone
veniet ei
21 mercennarii quoque eius qui versabantur in medio eius  quasi vituli
saginati versi sunt et fugerunt simul nec stare  potuerunt quia dies
interfectionis eorum venit super eos tempus  visitationis eorum
22 vox eius quasi aeris sonabit quoniam cum exercitu  properabunt et
cum securibus venient ei quasi ligna caedentes
23 succiderunt saltum eius ait Dominus qui supputari non  potest
multiplicati sunt super lucustas et non est eis numerus
24 confusa est filia Aegypti et tradita in manu populi  aquilonis
25 dixit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego visitabo  super
tumultum Alexandriae et super Pharao et super Aegyptum et  super deos
eius et super reges eius et super Pharao et super  eos qui confidunt
in eo
26 et dabo eos in manu quaerentium animam eorum et in manu
Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum eius et post  haec
habitabitur sicut diebus pristinis ait Dominus
27 et tu ne timeas serve meus Iacob et ne paveas Israhel quia  ecce
ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra  captivitatis
suae et revertetur Iacob et quiescet et  prosperabitur et non erit qui
exterreat eum
28 et tu noli timere serve meus Iacob ait Dominus quia tecum  ego sum
quia consumam ego cunctas gentes ad quas eieci te te  vero non
consumam sed castigabo te in iudicio nec quasi  innocenti parcam tibi

Geremia 47
1 quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra
Palestinos antequam percuteret Pharao Gazam
2 haec dicit Dominus ecce aquae ascendunt ab aquilone et  erunt quasi
torrens inundans et operient terram et plenitudinem  eius urbem et
habitatores eius clamabunt homines et ululabit  omnis habitator terrae
3 ab strepitu pompae armorum et bellatorum eius a commotione
quadrigarum eius et multitudine rotarum illius non respexerunt  patres
filios manibus dissolutis
4 pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthim et
dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis
depopulatus est enim Dominus Palestinos reliquias insulae  Cappadociae
5 venit calvitium super Gazam conticuit Ascalon et reliquiae  vallis
earum usquequo concideris
6 o mucro Domini usquequo non quiescis ingredere in vaginam  tuam
refrigerare et sile
7 quomodo quiescet cum Dominus praeceperit ei adversus  Ascalonem et
adversus maritimas eius regiones ibique condixerit  illi

Geremia 48
1 ad Moab haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel vae  super Nabo
quoniam vastata est et confusa capta est Cariathaim  confusa est
fortis et tremuit
2 non est ultra exultatio in Moab contra Esebon cogitaverunt  malum
venite et disperdamus eam de gente ergo silens  conticesces
sequeturque te gladius
3 vox clamoris de Oronaim vastitas et contritio magna
4 contrita est Moab adnuntiate clamorem parvulis eius
5 per ascensum enim Luaith plorans ascendet in fletu quoniam  in
descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt
6 fugite salvate animas vestras et eritis quasi myrice in  deserto
7 pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et  in
thesauris tuis tu quoque capieris et ibit Chamos in  transmigrationem
sacerdotes eius et principes eius simul
8 et veniet praedo ad omnem urbem et urbs nulla salvabitur et  peribit
vallis et dissipabuntur campestria quoniam dixit  Dominus
9 date florem Moab quia floriens egredietur et civitates eius
desertae erunt et inhabitabiles
10 maledictus qui facit opus Domini fraudulenter et  maledictus qui
prohibet gladium suum a sanguine
11 fertilis fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in  fecibus
suis nec transfusus est de vase in vas et in  transmigrationem non
abiit idcirco permansit gustus eius in eo  et odor eius non est
inmutatus
12 propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam ei  ordinatores
et stratores laguncularum et sternent eum et vasa  eius exhaurient et
lagoenas eorum conlident
13 et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus  Israhel a
Bethel in qua habebat fiduciam
14 quomodo dicitis fortes sumus et viri robusti ad  proeliandum
15 vastata est Moab et civitates illius ascenderunt et electi  iuvenes
eius descenderunt in occisionem ait Rex Dominus  exercituum nomen ei
16 prope est interitus Moab ut veniat et malum eius velociter
adcurret nimis
17 consolamini eum omnes qui estis in circuitu eius et  universi qui
scitis nomen eius dicite quomodo confracta est  virga fortis baculus
gloriosus
18 descende de gloria et sede in siti habitatio filiae Dibon  quoniam
vastator Moab ascendet ad te dissipabit munitiones tuas
19 in via sta et prospice habitatio Aroer interroga fugientem  et eum
qui evasit dic quid accidit
20 confusus est Moab quoniam victus est ululate et clamate  adnuntiate
in Arnon quoniam vastata est Moab
21 et iudicium venit ad terram campestrem super Helon et  super Iaesa
et super Mefath
22 et super Dibon et super Nabo et super domum Deblathaim
23 et super Cariathaim et super Bethgamul et super Bethmaon
24 et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates  terrae
Moab quae longe et quae prope sunt
25 abscisum est cornu Moab et brachium eius contritum est ait  Dominus
26 inebriate eum quoniam contra Dominum erectus est et  adlidet manum
Moab in vomitu suo et erit in derisum etiam ipse
27 fuit enim in derisum tibi Israhel quasi inter fures  repperisses
eum propter verba ergo tua quae adversum illum  locutus es captivus
duceris
28 relinquite civitates et habitate in petra habitatores Moab  et
estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis
29 audivimus superbiam Moab superbus est valde sublimitatem  eius et
arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis illius
30 ego scio ait Dominus iactantiam eius et quod non sit iuxta  eam
virtus eius nec iuxta quod poterat conata sit facere
31 ideo super Moab heiulabo et ad Moab universam clamabo ad  viros
muri fictilis lamentantes
32 de planctu Iazer plorabo tibi vinea Sobema propagines tuae
transierunt mare usque ad mare Iazer pervenerunt super messem  tuam et
vindemiam tuam praedo inruit
33 ablata est laetitia et exultatio de Carmelo et de terra  Moab et
vinum de torcularibus sustuli nequaquam calcator uvae  solitum celeuma
cantabit
34 de clamore Esebon usque Eleale et Iaesa dederunt vocem  suam a
Segor usque ad Oronaim vitula conternante aquae quoque  Namrim
pessimae erunt
35 et auferam de Moab ait Dominus offerentem in excelsis et
sacrificantem diis eius
36 propterea cor meum ad Moab quasi tibiae resonabit et cor  meum ad
viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum quia plus  fecit quam
potuit idcirco perierunt
37 omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit in  cunctis
manibus conligatio et super omne dorsum cilicium
38 super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus  quia
contrivi Moab sicut vas inutile ait Dominus
39 quomodo victa est et ululaverunt quomodo deiecit cervicem  Moab et
confusus est eritque Moab in derisum et in exemplum  omnibus in
circuitu suo
40 haec dicit Dominus ecce quasi aquila evolabit et extendet  alas
suas ad Moab
41 capta est Carioth et munitiones conprehensae sunt et erit  cor
fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis
42 et cessabit Moab esse populus quoniam contra Dominum  gloriatus est
43 pavor et fovea et laqueus super te o habitator Moab ait  Dominus
44 qui fugit a facie pavoris cadet in foveam et qui  conscenderit de
fovea capietur laqueo adducam enim super Moab  annum visitationis
eorum dicit Dominus
45 in umbra Esebon steterunt de laqueo fugientes quia ignis  egressus
est de Esebon et flamma de medio Seon et devorabit  partem Moab et
verticem filiorum tumultus
46 vae tibi Moab peristi popule Chamos quia conprehensi sunt  filii
tui et filiae tuae in captivitatem
47 et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus ait  Dominus
hucusque iudicia Moab

Geremia 49
1 ad filios Ammon haec dicit Dominus numquid filii non sunt  Israhel
aut heres non est ei cur igitur hereditate possedit  Melchom Gad et
populus eius in urbibus eius habitavit
2 ideo ecce dies veniunt dicit Dominus et auditum faciam  super
Rabbath filiorum Ammon fremitum proelii et erit in  tumulum dissipata
filiaeque eius igni succendentur et  possidebit Israhel possessores
suos dicit Dominus
3 ulula Esebon quoniam vastata est Ahi clamate filiae Rabbath
accingite vos ciliciis plangite et circuite per sepes quia  Melchom in
transmigratione ducetur sacerdotes eius et principes  eius simul
4 quid gloriaris in vallibus defluxit vallis tua filia  delicata quae
confidebas in thesauris tuis et dicebas quis  veniet ad me
5 ecce ego inducam super te terrorem ait Dominus Deus  exercituum ab
omnibus qui sunt in circuitu tuo et dispergemini  singuli a conspectu
vestro nec erit qui congreget fugientem
6 et post haec reverti faciam captivos filiorum Ammon ait  Dominus
7 ad Idumeam haec dicit Dominus exercituum numquid non est  ultra
sapientia in Theman periit consilium a filiis inutilis  facta est
sapientia eorum
8 fugite terga vertite descendite in voragine habitatores  Dedan
quoniam perditionem Esau adduxi super eum tempus  visitationis eius
9 si vindemiatores venissent super te non reliquissent  racemum si
fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi
10 ego vero discoperui Esau revelavi abscondita eius et  celari non
poterit vastatum est semen eius et fratres eius et  vicini eius et non
erit
11 relinque pupillos tuos ego eos faciam vivere et viduae  tuae in me
sperabunt
12 quia haec dicit Dominus ecce quibus non erat iudicium ut  biberent
calicem bibentes bibent et tu quasi innocens  relinqueris non eris
innocens sed bibens bibes
13 quia per memet ipsum iuravi dicit Dominus quod in  solitudinem et
in obprobrium et in desertum et in maledictionem  erit Bosra et omnes
civitates eius erunt in solitudines  sempiternas
14 auditum audivi a Domino et legatus ad gentes missus est
congregamini et venite contra eam et consurgamus in proelium
15 ecce enim parvulum dedi te in gentibus contemptibilem  inter
homines
16 arrogantia tua decepit te et superbia cordis tui qui  habitas in
cavernis petrae et adprehendere niteris altitudinem  collis cum
exaltaveris quasi aquila nidum tuum inde detraham te  dicit Dominus
17 et erit Idumea deserta omnis qui transibit per eam  stupebit et
sibilabit super omnes plagas eius
18 sicuti subversa est Sodoma et Gomorra et vicinae eius ait  Dominus
non habitabit ibi vir et non incolet eam filius hominis
19 ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad  pulchritudinem
robustam quia subito currere eum faciam ad illam  et quis erit electus
quem praeponam ei quis enim similis mei et  quis sustinebit me et quis
est iste pastor qui resistat vultui  meo
20 propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom et
cogitationes eius quas cogitavit de habitatoribus Theman si non
deiecerint eos parvuli gregis nisi dissipaverint cum eis  habitaculum
eorum
21 a voce ruinae eorum commota est terra clamor in mari Rubro  auditus
est vocis eius
22 ecce quasi aquila ascendet et evolabit et expandet alas  suas super
Bosram et erit cor fortium Idumeae in die illa quasi  cor mulieris
parturientis
23 ad Damascum confusa est Emath et Arfad quia auditum  pessimum
audierunt turbati sunt in mari sollicitudine quiescere  non potuit
24 dissoluta est Damascus versa in fugam tremor adprehendit  eam
angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem
25 quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem urbem laetitiae
26 ideo cadent iuvenes eius in plateis eius et omnes viri  proelii
conticescent in die illa ait Dominus exercituum
27 et succendam ignem in muro Damasci et devorabit moenia  Benadad
28 ad Cedar et ad regna Asor quae percussit Nabuchodonosor  rex
Babylonis haec dicit Dominus surgite ascendite ad Cedar et  vastate
filios orientis
29 tabernacula eorum et greges eorum capient pelles eorum et  omnia
vasa eorum et camelos eorum tollent sibi et vocabunt  super eos
formidinem in circuitu
30 fugite abite vehementer in voraginibus sedete qui  habitatis Asor
ait Dominus iniit enim contra vos Nabuchodonosor  rex Babylonis
consilium et cogitavit adversum vos cogitationes
31 consurgite et ascendite ad gentem quietam et habitantem
confidenter ait Dominus non ostia non vectes ei soli habitant
32 et erunt cameli eorum in direptionem et multitudo  iumentorum in
praedam et dispergam eos in omnem ventum qui sunt  adtonsi in comam et
ex omni confinio eorum adducam interitum  super eos ait Dominus
33 et erit Asor in habitaculum draconum deserta usque in  aeternum non
manebit ibi vir nec incolet eam filius hominis
34 quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam  adversus
Aelam in principio regni Sedeciae regis Iuda dicens
35 haec dicit Dominus exercituum ecce ego confringam arcum  Aelam
summam fortitudinem eorum
36 et inducam super Aelam quattuor ventos a quattuor plagis  caeli et
ventilabo eos in omnes ventos istos et non erit gens  ad quam non
perveniant profugi Aelam
37 et pavere faciam Aelam coram inimicis suis et in conspectu
quaerentium animam eorum et adducam super eos malum iram  furoris mei
dicit Dominus et emittam post eos gladium donec  consumam eos
38 et ponam solium meum in Aelam et perdam inde reges et  principes
ait Dominus
39 in novissimis autem diebus reverti faciam captivos Aelam  dicit
Dominus

Geremia 50
1 verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra  Chaldeorum
in manu Hieremiae prophetae
2 adnuntiate in gentibus et auditum facite levate signum  praedicate
et nolite celare dicite capta est Babylon confusus  est Bel victus est
Marodach confusa sunt sculptilia eius  superata sunt idola eorum
3 quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone quae ponet  terram eius
in solitudinem et non erit qui habitet in ea ab  homine usque ad pecus
et moti sunt et abierunt
4 in diebus illis et in tempore illo ait Dominus venient  filii
Israhel ipsi et filii Iuda simul ambulantes et flentes  properabunt et
Dominum Deum suum quaerent
5 in Sion interrogabunt viam huc facies eorum venient et  adponentur
ad Dominum foedere sempiterno quod nulla oblivione  delebitur
6 grex perditus factus est populus meus pastores eorum  seduxerunt eos
feceruntque vagari in montibus de monte in  collem transierunt obliti
sunt cubilis sui
7 omnes qui invenerunt comederunt eos et hostes eorum  dixerunt non
peccavimus pro eo quod peccaverunt Domino decori  iustitiae et
expectationi patrum eorum Domino
8 recedite de medio Babylonis et de terra Chaldeorum  egredimini et
estote quasi hedi ante greges
9 quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem  congregationem
gentium magnarum de terra aquilonis et  praeparabuntur adversum eam et
inde capietur sagitta eius quasi  viri fortis interfectoris non
revertetur vacua
10 et erit Chaldea in praedam omnes vastantes eam replebuntur  ait
Dominus
11 quoniam exultatis et magna loquimini diripientes  hereditatem meam
quoniam effusi estis sicut vitulus super  herbam et mugistis ut tauri
12 confusa est mater vestra nimis et adaequata pulveri quae  genuit
vos ecce novissima erit in gentibus deserta invia et  arens
13 ab ira Domini non habitabitur sed redigetur tota in  solitudinem
omnis qui transit per Babylonem stupebit et  sibilabit super universis
plagis eius
14 praeparamini contra Babylonem per circuitum omnes qui  intenditis
arcum debellate eam non parcatis iaculis quia Domino  peccavit
15 clamate adversus eam ubique dedit manum ceciderunt  fundamenta eius
destructi sunt muri eius quoniam ultio Domini  est ultionem accipite
de ea sicut fecit facite ei
16 disperdite satorem de Babylone et tenentem falcem in  tempore
messis a facie gladii columbae unusquisque ad populum  suum
convertetur et singuli ad terram suam fugient
17 grex dispersus Israhel leones eiecerunt eum primus comedit  eum rex
Assur iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex  Babylonis
18 propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce  ego
visitabo regem Babylonis et terram eius sicut visitavi  regem Assur
19 et reducam Israhel ad habitaculum suum et pascetur  Carmelum et
Basan et in monte Ephraim et Galaad saturabitur  anima eius
20 in diebus illis et in tempore illo ait Dominus quaeretur  iniquitas
Israhel et non erit et peccatum Iuda et non  invenietur quoniam
propitius ero eis quos reliquero
21 super terram dominantium ascende et super habitatores eius  visita
dissipa et interfice quae post eos sunt ait Dominus et  fac iuxta
omnia quae praecepi tibi
22 vox belli in terra et contritio magna
23 quomodo confractus est et contritus est malleus universae  terrae
quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus
24 inlaqueavi te et capta es Babylon et nesciebas inventa es  et
adprehensa quoniam Dominum provocasti
25 aperuit Dominus thesaurum suum et protulit vasa irae suae  quoniam
opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldeorum
26 venite ad eam ab extremis finibus aperite ut exeant qui  conculcent
eam tollite de via lapides et redigite in acervos et  interficite eam
nec sit quicquam reliquum
27 dissipate universos fortes eius descendant in occisionem  vae eis
quia venit dies eorum tempus visitationis eorum
28 vox fugientium et eorum qui evaserunt de terra Babylonis  ut
adnuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri ultionem  templi eius
29 adnuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui tendunt arcum
consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat reddite ei
secundum opus suum iuxta omnia quae fecit facite illi quia  contra
Dominum erecta est adversum Sanctum Israhel
30 idcirco cadent iuvenes eius in plateis eius et omnes viri
bellatores eius conticescent in die illa ait Dominus
31 ecce ego ad te superbe dicit Dominus Deus exercituum quia  venit
dies tuus tempus visitationis tuae
32 et cadet superbus et corruet et non erit qui suscitet eum  et
succendam ignem in urbibus eius et devorabit omnia in  circuitu eius
33 haec dicit Dominus exercituum calumniam sustinent filii  Israhel et
filii Iuda simul omnes qui ceperunt eos tenent  nolunt dimittere eos
34 redemptor eorum Fortis Dominus exercituum nomen eius  iudicio
defendet causam eorum ut exterreat terram et commoveat  habitatores
Babylonis
35 gladius ad Chaldeos ait Dominus et ad habitatores  Babylonis et ad
principes et ad sapientes eius
36 gladius ad divinos eius qui stulti erunt gladius ad fortes  illius
qui timebunt
37 gladius ad equos eius et ad currus eius et ad omne vulgus  quod est
in medio eius et erunt quasi mulieres gladius ad  thesauros eius qui
diripientur
38 siccitas super aquas eius erit et arescent quia terra  sculptilium
est et in portentis gloriantur
39 propterea habitabunt dracones cum fatuis ficariis et  habitabunt in
ea strutiones et non habitabitur ultra usque ad  sempiternum nec
extruetur usque ad generationem et generationem
40 sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et vicinas eius  ait
Dominus non habitabit ibi vir nec incolet eam filius  hominis
41 ecce populus venit ab aquilone et gens magna et reges  multi
consurgent a finibus terrae
42 arcum et scutum adprehendent crudeles sunt et  inmisericordes vox
eorum quasi mare sonabit et super equos  ascendent sicut vir paratus
ad proelium contra te filia Babylon
43 audivit rex Babylonis famam eorum et dissolutae sunt manus  eius
angustia adprehendit eum dolor quasi parturientem
44 ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad  pulchritudinem
robustam quia subito currere eum faciam ad illam  et quis erit electus
quem praeponam ei quis enim similis mei et  quis sustinebit me et quis
est iste pastor qui resistat vultui  meo
45 propterea audite consilium Domini quod mente concepit  adversum
Babylonem et cogitationes eius quas cogitavit super  terram Chaldeorum
nisi detraxerint eos parvuli gregum nisi  dissipatum fuerit cum ipsis
habitaculum eorum
46 a voce captivitatis Babylonis commota est terra et clamor  inter
gentes auditus est

Geremia 51
1 haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super Babylonem et  super
habitatores eius qui cor suum levaverunt contra me quasi  ventum
pestilentem
2 et mittam in Babylonem ventilatores et ventilabunt eam et
demolientur terram eius quoniam venerunt super eam undique in  die
adflictionis eius
3 non tendat qui tendit arcum suum et non ascendat loricatus  nolite
parcere iuvenibus eius interficite omnem militiam eius
4 et cadent interfecti in terra Chaldeorum et vulnerati in  regionibus
eius
5 quoniam non fuit viduatus Israhel et Iuda a Deo suo Domino
exercituum terra autem eorum repleta est delicto a Sancto  Israhel
6 fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam suam  nolite
tacere super iniquitatem eius quoniam tempus ultionis  est Domino
vicissitudinem ipse retribuet ei
7 calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram  de vino
eius biberunt gentes et ideo commotae sunt
8 subito cecidit Babylon et contrita est ululate super eam  tollite
resinam ad dolorem eius si forte sanetur
9 curavimus Babylonem et non est sanata derelinquamus eam et  eamus
unusquisque in terram suam quoniam pervenit usque ad  caelos iudicium
eius et elevatum est usque ad nubes
10 protulit Dominus iustitias nostras venite et narremus in  Sion opus
Domini Dei nostri
11 acuite sagittas implete faretras suscitavit Dominus  spiritum regum
Medorum et contra Babylonem mens eius ut perdat  eam quoniam ultio
Domini est ultio templi sui
12 super muros Babylonis levate signum augete custodiam  levate
custodes praeparate insidias quia cogitavit Dominus et  fecit
quaecumque locutus est contra habitatores Babylonis
13 quae habitas super aquas multas locuples in thesauris  venit finis
tuus pedalis praecisionis tuae
14 iuravit Dominus exercituum per animam suam quoniam replebo  te
hominibus quasi brucho et super te celeuma cantabitur
15 qui fecit terram in fortitudine sua praeparavit orbem in  sapientia
sua et prudentia sua extendit caelos
16 dante eo vocem multiplicantur aquae in caelo qui levat  nubes ab
extremo terrae fulgura in pluviam fecit et produxit  ventum de
thesauris suis
17 stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est  omnis
conflator in sculptili quia mendax conflatio eius nec est  spiritus in
eis
18 vana sunt opera et risu digna in tempore visitationis suae
peribunt
19 non sicut haec pars Iacob quia qui fecit omnia ipse est et  Israhel
sceptrum hereditatis eius Dominus exercituum nomen eius
20 conlidis tu mihi vasa belli et ego conlidam in te gentes  et
disperdam in te regna
21 et conlidam in te equum et equitem eius et conlidam in te  currum
et ascensorem eius
22 et conlidam in te virum et mulierem et conlidam in te  senem et
puerum et conlidam in te iuvenem et virginem
23 et conlidam in te pastorem et gregem eius et conlidam in  te
agricolam et iugales eius et conlidam in te duces et  magistratus
24 et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldeae omne  malum
suum quod fecerunt in Sion in oculis vestris ait Dominus
25 ecce ego ad te mons pestifer ait Dominus qui corrumpis  universam
terram et extendam manum meam super te et evolvam te  de petris et
dabo te in montem conbustionis
26 et non tollent de te lapidem in angulum et lapidem in  fundamenta
sed perditus in aeternum eris ait Dominus
27 levate signum in terra clangite bucina in gentibus  sanctificate
super eam gentes adnuntiate contra illam regibus  Ararat Menni et
Aschenez numerate contra eam Thapsar adducite  equum quasi bruchum
aculeatum
28 sanctificate contra eam gentes reges Mediae duces eius et
universos magistratus eius cunctamque terram potestatis eius
29 et commovebitur terra et turbabitur quia evigilavit contra
Babylonem cogitatio Domini ut ponat terram Babylonis desertam  et
inhabitabilem
30 cessaverunt fortes Babylonis a proelio habitaverunt in  praesidiis
devoratum est robur eorum et facti sunt quasi  mulieres incensa sunt
tabernacula eius contriti sunt vectes  eius
31 currens obviam currenti veniet et nuntius obvius nuntianti  ut
adnuntiet regi Babylonis quia capta est civitas eius a summo  usque ad
summum
32 et vada praeoccupata sunt et paludes incensae sunt igni et  viri
bellatores conturbati sunt
33 quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel filia  Babylon
quasi area tempus triturae eius adhuc modicum et veniet  tempus
messionis eius
34 comedit me devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis  reddidit me
quasi vas inane absorbuit me sicut draco replevit  ventrem suum
teneritudine mea et eiecit me
35 iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem dicit  habitatio
Sion et sanguis meus super habitatores Chaldeae dicit  Hierusalem
36 propterea haec dicit Dominus ecce ego iudicabo causam tuam  et
ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare eius et  siccabo venam
eius
37 et erit Babylon in tumulos habitatio draconum stupor et  sibilus eo
quod non sit habitator
38 simul ut leones rugient excutient comas velut catuli  leonum
39 in calore eorum ponam potus eorum et inebriabo eos ut  sopiantur et
dormiant somnum sempiternum et non consurgant  dicit Dominus
40 deducam eos quasi agnos ad victimam quasi arietes cum  hedis
41 quomodo capta est Sesach et conprehensa est inclita  universae
terrae quomodo facta est in stuporem Babylon inter  gentes
42 ascendit super Babylonem mare multitudine fluctuum eius  operta est
43 factae sunt civitates eius in stuporem terra inhabitabilis  et
deserta terra in qua nullus habitet nec transeat per eam  filius
hominis
44 et visitabo super Bel in Babylone et eiciam quod  absorbuerat de
ore eius et non confluent ad eum ultra gentes  siquidem et murus
Babylonis corruit
45 egredimini de medio eius populus meus ut salvet  unusquisque animam
suam ab ira furoris Domini
46 et ne forte mollescat cor vestrum et timeatis auditum qui  audietur
in terra et veniet in anno auditio et post hunc annum  auditio et
iniquitas in terra et dominator super dominatorem
47 propterea ecce dies veniunt et visitabo super sculptilia  Babylonis
et omnis terra eius confundetur et universi  interfecti eius cadent in
medio eius
48 et laudabunt super Babylonem caeli et terra et omnia quae  in eis
sunt quia ab aquilone venient ei praedones ait Dominus
49 et quomodo fecit Babylon ut caderent occisi in Israhel sic  de
Babylone cadent occisi in universa terra
50 qui fugistis gladium venite nolite stare recordamini  procul Domini
et Hierusalem ascendat super cor vestrum
51 confusi sumus quoniam audivimus obprobrium operuit  ignominia
facies nostras quia venerunt alieni super  sanctificationem domus
Domini
52 propterea ecce dies veniunt ait Dominus et visitabo super
sculptilia eius et in omni terra eius mugiet vulneratus
53 si ascenderit Babylon in caelum et firmaverit in excelso  robur
suum a me venient vastatores eius ait Dominus
54 vox clamoris de Babylone et contritio magna de terra  Chaldeorum
55 quoniam vastavit Dominus Babylonem et perdidit ex ea vocem  magnam
et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae dedit  sonitum vox eorum
56 quia venit super eam id est super Babylonem praedo et  adprehensi
sunt fortes eius et emarcuit arcus eorum quia fortis  ultor Dominus
reddens retribuet
57 et inebriabo principes eius et sapientes eius duces eius  et
magistratus eius et fortes eius et dormient somnum  sempiternum et non
expergiscentur ait Rex Dominus exercituum  nomen eius
58 haec dicit Dominus exercituum murus Babylonis ille  latissimus
suffossione suffodietur et portae eius excelsae igni  conburentur et
labores populorum ad nihilum et gentium in igne  erunt et disperibunt
59 verbum quod praecepit Hieremias prophetes Saraiae filio  Neriae
filii Maasiae cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem  in anno
quarto regni eius Saraias autem erat princeps  prophetiae
60 et scripsit Hieremias omne malum quod venturum erat super
Babylonem in libro uno omnia verba haec quae scripta sunt  contra
Babylonem
61 et dixit Hieremias ad Saraiam cum veneris Babylonem et  videris et
legeris omnia verba haec
62 dices Domine tu locutus es contra locum istum ut  disperderes eum
ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad  pecus et ut sit perpetua
solitudo
63 cumque conpleveris legere librum istum ligabis ad eum  lapidem et
proicies illum in medio Eufraten
64 et dices sic submergetur Babylon et non consurget a facie
adflictionis quam ego adduco super eam et dissolventur hucusque  verba
Hieremiae

Geremia 52
1 filius viginti et unius anni Sedecias cum regnare coepisset  et
undecim annis regnavit in Hierusalem et nomen matris eius  Amithal
filia Hieremiae de Lobna
2 et fecit malum in oculis Domini iuxta omnia quae fecerat  Ioachim
3 quoniam furor Domini erat in Hierusalem et in Iuda usquequo
proiceret eos a facie sua et recessit Sedecias a rege Babylonis
4 factum est autem in anno nono regni eius in mense decimo  decima
mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis  exercitus
eius adversum Hierusalem et obsederunt eam et  aedificaverunt contra
eam munitiones in circuitu
5 et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis  Sedeciae
6 mense autem quarto nona mensis obtinuit fames in civitate  et non
erant alimenta populo terrae
7 et disrupta est civitas et omnes viri bellatores fugerunt  et
exierunt de civitate nocte per viam portae quae est inter  duos muros
et ducit ad hortum regis Chaldeis obsidentibus urbem  in gyro et
abierunt per viam quae ducit in heremum
8 persecutus est autem exercitus Chaldeorum regem et  adprehenderunt
Sedeciam in deserto quod est iuxta Hiericho et  omnis comitatus eius
diffugit ab eo
9 cumque conprehendissent regem adduxerunt eum ad regem  Babylonis in
Reblatha quae est in terra Emath et locutus est ad  eum iudicia
10 et iugulavit rex Babylonis filios Sedeciae in oculis eius  sed et
omnes principes Iudae occidit in Reblatha
11 et oculos Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus et  adduxit eum
rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo  carceris usque ad
diem mortis eius
12 in mense autem quinto decima mensis ipse est annus  nonusdecimus
Nabuchodonosor regis Babylonis venit Nabuzardan  princeps militiae qui
stabat coram rege Babylonis in Hierusalem
13 et incendit domum Domini et domum regis et omnes domos  Hierusalem
et omnem domum magnam igne conbusit
14 et totum murum Hierusalem per circuitum destruxit cunctus
exercitus Chaldeorum qui erat cum magistro militiae
15 de pauperibus autem populi et de reliquo vulgo quod  remanserat in
civitate et de perfugis qui transfugerant ad  regem Babylonis et
ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan  princeps militiae
16 de pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps  militiae in
vinitores et in agricolas
17 columnas quoque aereas quae erant in domo Domini et bases  et mare
aereum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et  tulerunt omne
aes eorum in Babylonem
18 et lebetas et creagras et psalteria et fialas et  mortariola et
omnia vasa aerea quae in ministerio fuerant  tulerunt
19 et hydrias et thymiamateria et urceos et pelves et  candelabra et
mortaria et cyatos quotquot aurea aurea et  quotquot argentea argentea
tulit magister militiae
20 columnas duas et mare unum vitulos duodecim aereos qui  erant sub
basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini non  erat pondus aeris
omnium vasorum horum
21 de columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant  in
columna una et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam  porro
grossitudo eius quattuor digitorum et intrinsecus cava  erat
22 et capitella super utramque aerea altitudo capitelli unius  quinque
cubitorum et retiacula et mala granata
23 nonaginta sex dependentia omnia mala granata centum  retiaculis
circumdabantur
24 et tulit magister militiae Saraiam sacerdotem primum et  Sophoniam
sacerdotem secundum et tres custodes vestibuli
25 et de civitate tulit eunuchum unum qui erat praepositus  super
viros bellatores et septem viros de his qui videbant  faciem regis qui
inventi sunt in civitate et scribam principem  militum qui probabat
tirones et sexaginta viros de populo  terrae qui inventi sunt in medio
civitatis
26 tulit autem eos Nabuzardan magister militiae et duxit eos  ad regem
Babylonis in Reblatha
27 et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in  Reblatha in
terra Emath et translatus est Iuda de terra sua
28 iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor in anno  septimo
Iudaeos tria milia et viginti tres
29 in anno octavodecimo Nabuchodonosor de Hierusalem animas
octingentas triginta duas
30 in anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit  Nabuzardan
magister militiae Iudaeorum animas septingentas  quadraginta quinque
omnes ergo animae quattuor milia sescentae
31 et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis  Ioachim
regis Iudae duodecimo mense vicesima quinta mensis  elevavit
Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui caput  Ioachim regis
Iudae et eduxit eum de domo carceris
32 et locutus est cum eo bona et posuit thronum eius super  thronos
regum qui erant post se in Babylone
33 et mutavit vestimenta carceris eius et comedebat panem  coram eo
semper cunctis diebus vitae suae
34 et cibaria eius cibaria perpetua dabantur ei a rege  Babylonis
statuta per singulos dies usque ad diem mortis suae  cunctis diebus
vitae eius




