Ionas (In.)
Giona 1
1 et factum est verbum Domini ad Ionam filium Amathi dicens
2 surge vade in Nineven civitatem grandem et praedica in ea  quia
ascendit malitia eius coram me
3 et surrexit Iona ut fugeret in Tharsis a facie Domini et  descendit
Ioppen et invenit navem euntem in Tharsis et dedit  naulum eius et
descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a  facie Domini
4 Dominus autem misit ventum magnum in mari et facta est  tempestas
magna in mari et navis periclitabatur conteri
5 et timuerunt nautae et clamaverunt viri ad deum suum et  miserunt
vasa quae erant in navi in mare ut adleviaretur ab eis  et Iona
descendit ad interiora navis et dormiebat sopore gravi
6 et accessit ad eum gubernator et dixit ei quid tu sopore  deprimeris
surge invoca Deum tuum si forte recogitet Deus de  nobis et non
pereamus
7 et dixit vir ad collegam suum venite et mittamus sortes et  sciamus
quare hoc malum sit nobis et miserunt sortes et cecidit  sors super
Ionam
8 et dixerunt ad eum indica nobis cuius causa malum istud sit  nobis
quod est opus tuum quae terra tua et quo vel ex quo  populo es tu
9 et dixit ad eos Hebraeus ego sum et Dominum Deum caeli ego  timeo
qui fecit mare et aridam
10 et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum quid hoc  fecisti
cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret quia  indicaverat
eis
11 et dixerunt ad eum quid faciemus tibi et cessabit mare a  nobis
quia mare ibat et intumescebat
12 et dixit ad eos tollite me et mittite in mare et cessabit  mare a
vobis scio enim ego quoniam propter me tempestas grandis  haec super
vos
13 et remigabant viri ut reverterentur ad aridam et non  valebant quia
mare ibat et intumescebat super eos
14 et clamaverunt ad Dominum et dixerunt quaesumus Domine ne  pereamus
in anima viri istius et ne des super nos sanguinem  innocentem quia tu
Domine sicut voluisti fecisti
15 et tulerunt Ionam et miserunt in mare et stetit mare a  fervore suo
16 et timuerunt viri timore magno Dominum et immolaverunt  hostias
Domino et voverunt vota

Giona 2
1 et praeparavit Dominus piscem grandem ut degluttiret Ionam  et erat
Iona in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus
2 et oravit Iona ad Dominum Deum suum de utero piscis
3 et dixit clamavi de tribulatione mea ad Dominum et exaudivit  me de
ventre inferni clamavi et exaudisti vocem meam
4 et proiecisti me in profundum in corde maris et flumen  circumdedit
me omnes gurgites tui et fluctus tui super me  transierunt
5 et ego dixi abiectus sum a conspectu oculorum tuorum  verumtamen
rursus videbo templum sanctum tuum
6 circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me  pelagus
operuit caput meum
7 ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in
aeternum et sublevabis de corruptione vitam meam Domine Deus  meus
8 cum angustiaretur in me anima mea Domini recordatus sum ut  veniat
ad te oratio mea ad templum sanctum tuum
9 qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam  derelinquunt
10 ego autem in voce laudis immolabo tibi quaecumque vovi  reddam pro
salute Domino
11 et dixit Dominus pisci et evomuit Ionam in aridam

Giona 3
1 et factum est verbum Domini ad Ionam secundo dicens
2 surge vade ad Nineven civitatem magnam et praedica in ea
praedicationem quam ego loquor ad te
3 et surrexit Iona et abiit in Nineven iuxta verbum Domini et  Nineve
erat civitas magna Dei itinere dierum trium
4 et coepit Iona introire in civitatem itinere diei unius et  clamavit
et dixit adhuc quadraginta dies et Nineve subvertetur
5 et crediderunt viri ninevitae in Deo et praedicaverunt  ieiunium et
vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem
6 et pervenit verbum ad regem Nineve et surrexit de solio suo  et
abiecit vestimentum suum a se et indutus est sacco et sedit  in cinere
7 et clamavit et dixit in Nineve ex ore regis et principum  eius
dicens homines et iumenta et boves et pecora non gustent  quicquam nec
pascantur et aquam non bibant
8 et operiantur saccis homines et iumenta et clament ad  Dominum in
fortitudine et convertatur vir a via sua mala et ab  iniquitate quae
est in manibus eorum
9 quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a  furore
irae suae et non peribimus
10 et vidit Deus opera eorum quia conversi sunt a via sua mala  et
misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut  faceret eis
et non fecit

Giona 4
1 et adflictus est Iona adflictione magna et iratus est
2 et oravit ad Dominum et dixit obsecro Domine numquid non hoc  est
verbum meum cum adhuc essem in terra mea propter hoc  praeoccupavi ut
fugerem in Tharsis scio enim quia tu Deus  clemens et misericors es
patiens et multae miserationis et  ignoscens super malitia
3 et nunc Domine tolle quaeso animam meam a me quia melior est  mihi
mors quam vita
4 et dixit Dominus putasne bene irasceris tu
5 et egressus est Iona de civitate et sedit contra orientem  civitatis
et fecit sibimet ibi umbraculum et sedebat subter eum  in umbra donec
videret quid accideret civitati
6 et praeparavit Dominus Deus hederam et ascendit super caput  Ionae
ut esset umbra super caput eius et protegeret eum  laboraverat enim et
laetatus est Iona super hedera laetitia  magna
7 et paravit Deus vermem ascensu diluculo in crastinum et  percussit
hederam et exaruit
8 et cum ortus fuisset sol praecepit Dominus vento calido et  urenti
et percussit sol super caput Ionae et aestuabat et  petivit animae
suae ut moreretur et dixit melius est mihi mori  quam vivere
9 et dixit Dominus ad Ionam putasne bene irasceris tu super  hederam
et dixit bene irascor ego usque ad mortem
10 et dixit Dominus tu doles super hederam in qua non  laborasti neque
fecisti ut cresceret quae sub una nocte nata  est et una nocte periit
11 et ego non parcam Nineve civitati magnae in qua sunt plus  quam
centum viginti milia hominum qui nesciunt quid sit inter  dexteram et
sinistram suam et iumenta multa




