Ioel (Il.)
Gioele 1
1 verbum Domini quod factum est ad Iohel filium Fatuhel
2 audite hoc senes et auribus percipite omnes habitatores  terrae si
factum est istud in diebus vestris aut in diebus  patrum vestrorum
3 super hoc filiis vestris narrate et filii vestri filiis suis  et
filii eorum generationi alterae
4 residuum erucae comedit lucusta et residuum lucustae comedit
bruchus et residuum bruchi comedit rubigo
5 expergescimini ebrii et flete et ululate omnes qui bibitis  vinum in
dulcedine quoniam periit ab ore vestro
6 gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis  dentes
eius ut dentes leonis et molares eius ut catuli leonis
7 posuit vineam meam in desertum et ficum meam decorticavit  nudans
spoliavit eam et proiecit albi facti sunt rami eius
8 plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis  suae
9 periit sacrificium et libatio de domo Domini luxerunt  sacerdotes
ministri Domini
10 depopulata est regio luxit humus quoniam devastatum est  triticum
confusum est vinum elanguit oleum
11 confusi sunt agricolae ululaverunt vinitores super frumento  et
hordeo quia periit messis agri
12 vinea confusa est et ficus elanguit malogranatum et palma  et malum
et omnia ligna agri aruerunt quia confusum est gaudium  a filiis
hominum
13 accingite vos et plangite sacerdotes ululate ministri  altaris
ingredimini cubate in sacco ministri Dei mei quoniam  interiit de domo
Dei vestri sacrificium et libatio
14 sanctificate ieiunium vocate coetum congregate senes omnes
habitatores terrae in domum Dei vestri et clamate ad Dominum
15 a a a diei quia prope est dies Domini et quasi vastitas a  potente
veniet
16 numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo  Dei
nostri laetitia et exultatio
17 conputruerunt iumenta in stercore suo demolita sunt horrea
dissipatae sunt apothecae quoniam confusum est triticum
18 quid ingemuit animal mugierunt greges armenti quia non est  pascua
eis sed et greges pecorum disperierunt
19 ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa deserti et  flamma
succendit omnia ligna regionis
20 sed et bestiae agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt  ad te
quoniam exsiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit  speciosa
deserti

Gioele 2
1 canite tuba in Sion ululate in monte sancto meo conturbentur  omnes
habitatores terrae quia venit dies Domini quia prope est
2 dies tenebrarum et caliginis dies nubis et turbinis quasi  mane
expansum super montes populus multus et fortis similis ei  non fuit a
principio et post eum non erit usque in annos  generationis et
generationis
3 ante faciem eius ignis vorans et post eum exurens flamma  quasi
hortus voluptatis terra coram eo et post eum solitudo  deserti neque
est qui effugiat eum
4 quasi aspectus equorum aspectus eorum et quasi equites sic  current
5 sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient  sicut
sonitus flammae ignis devorantis stipulam velut populus  fortis
praeparatus ad proelium
6 a facie eius cruciabuntur populi omnes vultus redigentur in  ollam
7 sicut fortes current quasi viri bellatores ascendent murum  vir in
viis suis gradietur et non declinabunt a semitis suis
8 unusquisque fratrem suum non coartabit singuli in calle suo
ambulabunt sed et per fenestras cadent et non demolientur
9 urbem ingredientur in muro current domos conscendent per  fenestras
intrabunt quasi fur
10 a facie eius contremuit terra moti sunt caeli sol et luna
obtenebrati sunt et stellae retraxerunt splendorem suum
11 et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui quia  multa
sunt nimis castra eius quia fortia et facientia verbum  eius magnus
enim dies Domini et terribilis valde et quis  sustinebit eum
12 nunc ergo dicit Dominus convertimini ad me in toto corde  vestro in
ieiunio et in fletu et in planctu
13 et scindite corda vestra et non vestimenta vestra et  convertimini
ad Dominum Deum vestrum quia benignus et  misericors est patiens et
multae misericordiae et praestabilis  super malitia
14 quis scit si convertatur et ignoscat et relinquat post se
benedictionem sacrificium et libamen Domino Deo nostro
15 canite tuba in Sion sanctificate ieiunium vocate coetum
16 congregate populum sanctificate ecclesiam coadunate senes
congregate parvulos et sugentes ubera egrediatur sponsus de  cubili
suo et sponsa de thalamo suo
17 inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri  Domini et
dicent parce Domine populo tuo et ne des hereditatem  tuam in
obprobrium ut dominentur eis nationes quare dicunt in  populis ubi est
Deus eorum
18 zelatus est Dominus terram suam et pepercit populo suo
19 et respondit Dominus et dixit populo suo ecce ego mittam  vobis
frumentum et vinum et oleum et replebimini eo et non dabo  vos ultra
obprobrium in gentibus
20 et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis et  expellam eum
in terram inviam et desertam faciem eius contra  mare orientale et
extremum eius ad mare novissimum et ascendet  fetor eius et ascendet
putredo eius quia superbe egit
21 noli timere terra exulta et laetare quoniam magnificavit  Dominus
ut faceret
22 nolite timere animalia regionis quia germinaverunt speciosa
deserti quia lignum adtulit fructum suum ficus et vinea  dederunt
virtutem suam
23 et filii Sion exultate et laetamini in Domino Deo vestro  quia
dedit vobis doctorem iustitiae et descendere faciet ad vos  imbrem
matutinum et serotinum in principio
24 et implebuntur areae frumento et redundabunt torcularia  vino et
oleo
25 et reddam vobis annos quos comedit lucusta bruchus et  rubigo et
eruca fortitudo mea magna quam misi in vos
26 et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen  Domini
Dei vestri qui fecit vobiscum mirabilia et non  confundetur populus
meus in sempiternum
27 et scietis quia in medio Israhel ego sum et ego Dominus  Deus
vester et non est amplius et non confundetur populus meus  in aeternum
28 et erit post haec effundam spiritum meum super omnem carnem  et
prophetabunt filii vestri et filiae vestrae senes vestri  somnia
somniabunt et iuvenes vestri visiones videbunt
29 sed et super servos et ancillas in diebus illis effundam  spiritum
meum
30 et dabo prodigia in caelo et in terra sanguinem et ignem et
vaporem fumi
31 sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam  veniat dies
Domini magnus et horribilis
32 et erit omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit quia  in
monte Sion et in Hierusalem erit salvatio sicut dixit  Dominus et in
residuis quos Dominus vocaverit

Gioele 3
1 quia ecce in diebus illis et in tempore illo cum convertero
captivitatem Iuda et Hierusalem
2 congregabo omnes gentes et deducam eas in valle Iosaphat et
disceptabo cum eis ibi super populo meo et hereditate mea  Israhel
quos disperserunt in nationibus et terram meam  diviserunt
3 et super populum meum miserunt sortem et posuerunt puerum in
prostibulum et puellam vendiderunt pro vino ut biberent
4 verum quid vobis et mihi Tyrus et Sidon et omnis terminus
Palestinorum numquid ultionem vos redditis mihi et si  ulciscimini vos
contra me cito velociter reddam vicissitudinem  vobis super caput
vestrum
5 argentum enim meum et aurum tulistis et desiderabilia mea et
pulcherrima intulistis in delubra vestra
6 et filios Iuda et filios Hierusalem vendidistis filiis  Graecorum ut
longe faceretis eos de finibus suis
7 ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos et  convertam
retributionem vestram in caput vestrum
8 et vendam filios vestros et filias vestras in manibus  filiorum Iuda
et venundabunt eos Sabeis genti longinquae quia  Dominus locutus est
9 clamate hoc in gentibus sanctificate bellum suscitate  robustos
accedant ascendant omnes viri bellatores
10 concidite aratra vestra in gladios et ligones vestros in  lanceas
infirmus dicat quia fortis ego sum
11 erumpite et venite omnes gentes de circuitu et congregamini  ibi
occumbere faciet Dominus robustos tuos
12 consurgant et ascendant gentes in vallem Iosaphat quia ibi  sedebo
ut iudicem omnes gentes in circuitu
13 mittite falces quoniam maturavit messis venite et  descendite quia
plenum est torcular exuberant torcularia quia  multiplicata est
malitia eorum
14 populi populi in valle concisionis quia iuxta est dies  Domini in
valle concisionis
15 sol et luna obtenebricata sunt et stellae retraxerunt  splendorem
suum
16 et Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam  et
movebuntur caeli et terra et Dominus spes populi sui et  fortitudo
filiorum Israhel
17 et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion in  monte
sancto meo et erit Hierusalem sancta et alieni non  transibunt per eam
amplius
18 et erit in die illa stillabunt montes dulcedinem et colles  fluent
lacte et per omnes rivos Iuda ibunt aquae et fons de  domo Domini
egredietur et inrigabit torrentem Spinarum
19 Aegyptus in desolatione erit et Idumea in desertum  perditionis pro
eo quod inique egerint in filios Iuda et  effuderint sanguinem
innocentem in terra sua
20 et Iudaea in aeternum habitabitur et Hierusalem in  generatione et
generationem
21 et mundabo sanguinem eorum quem non mundaveram et Dominus
commorabitur in Sion




