Habacuc (Hab.)
Abacuc 1
1 onus quod vidit Abacuc propheta
2 usquequo Domine clamabo et non exaudies vociferabor ad te  vim
patiens et non salvabis
3 quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre praeda  et
iniustitia contra me et factum est iudicium et contradictio  potentior
4 propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem
iudicium quia impius praevalet adversus iustum propterea  egreditur
iudicium perversum
5 aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite  quia
opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum  narrabitur
6 quia ecce ego suscitabo Chaldeos gentem amaram et velocem
ambulantem super latitudinem terrae ut possideat tabernacula  non sua
7 horribilis et terribilis est ex semet ipsa iudicium et onus  eius
egredietur
8 leviores pardis equi eius et velociores lupis vespertinis et
diffundentur equites eius equites namque eius de longe venient
volabunt quasi aquila festinans ad comedendum
9 omnes ad praedam venient facies eorum ventus urens et  congregabit
quasi harenam captivitatem
10 et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius  erunt ipse
super omnem munitionem ridebit et conportabit  aggerem et capiet eam
11 tunc mutabitur spiritus et pertransibit et corruet haec est
fortitudo eius dei sui
12 numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus et  non
moriemur Domine in iudicium posuisti eum et fortem ut  corriperes
fundasti eum
13 mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad  iniquitatem
non poteris quare non respicis super inique agentes  et taces
devorante impio iustiorem se
14 et facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non  habens
principem
15 totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et  congregavit
in rete suo super hoc laetabitur et exultabit
16 propterea immolabit sagenae suae et sacrificabit reti suo  quia in
ipsis incrassata est pars eius et cibus eius electus
17 propter hoc ergo expandit sagenam suam et semper  interficere
gentes non parcet

Abacuc 2 (Questo capitolo si compone di
1 super custodiam meam stabo et figam gradum super munitionem  et
contemplabor ut videam quid dicatur mihi et quid respondeam  ad
arguentem me
2 et respondit mihi Dominus et dixit scribe visum et explana  eum
super tabulas ut percurrat qui legerit eum
3 quia adhuc visus procul et apparebit in finem et non  mentietur si
moram fecerit expecta illum quia veniens veniet et  non tardabit
4 ecce qui incredulus est non erit recta anima eius in semet  ipso
iustus autem in fide sua vivet
5 et quomodo vinum potantem decipit sic erit vir superbus et  non
decorabitur qui dilatavit quasi infernus animam suam et  ipse quasi
mors et non adimpletur et congregabit ad se omnes  gentes et
coacervabit ad se omnes populos
6 numquid non omnes isti super eum parabolam sument et  loquellam
enigmatum eius et dicetur vae ei qui multiplicat non  sua usquequo et
adgravat contra se densum lutum
7 numquid non repente consurgent qui mordeant te et  suscitabuntur
lacerantes te et eris in rapinam eis
8 quia tu spoliasti gentes multas spoliabunt te omnes qui  reliqui
fuerint de populis propter sanguinem hominis et  iniquitatem terrae
civitatis et omnium habitantium in ea
9 vae qui congregat avaritiam malam domui suae ut sit in  excelso
nidus eius et liberari se putat de manu mali
10 cogitasti confusionem domui tuae concidisti populos multos  et
peccavit anima tua
11 quia lapis de pariete clamabit et lignum quod inter  iuncturas
aedificiorum est respondebit
12 vae qui aedificat civitatem in sanguinibus et praeparat  urbem in
iniquitate
13 numquid non haec a Domino sunt exercituum laborabunt enim  populi
in multo igni et gentes in vacuum et deficient
14 quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini quasi  aquae
operientes mare
15 vae qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians  ut
aspiciat nuditatem eius
16 repletus est ignominia pro gloria bibe tu quoque et  consopire
circumdabit te calix dexterae Domini et vomitus  ignominiae super
gloriam tuam
17 quia iniquitas Libani operiet te et vastitas animalium  deterrebit
eos de sanguinibus hominis et iniquitate terrae et  civitatis et
omnium habitantium in ea
18 quid prodest sculptile quia sculpsit illud fictor suus  conflatile
et imaginem falsam quia speravit in figmento fictor  eius ut faceret
simulacra muta
19 vae qui dicit ligno expergiscere surge lapidi tacenti  numquid ipse
docere poterit ecce iste coopertus est auro et  argento et omnis
spiritus non est in visceribus eius
20 Dominus autem in templo sancto suo sileat a facie eius  omnis terra

Abacuc 3
1 oratio Abacuc prophetae pro ignorationibus
2 Domine audivi auditionem tuam et timui Domine opus tuum in  medio
annorum vivifica illud in medio annorum notum facies cum  iratus
fueris misericordiae recordaberis
3 Deus ab austro veniet et Sanctus de monte Pharan semper  operuit
caelos gloria eius et laudis eius plena est terra
4 splendor eius ut lux erit cornua in manibus eius ibi  abscondita est
fortitudo eius
5 ante faciem eius ibit mors et egredietur diabolus ante pedes  eius
6 stetit et mensus est terram aspexit et dissolvit gentes et  contriti
sunt montes saeculi incurvati sunt colles mundi ab  itineribus
aeternitatis eius
7 pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae turbabuntur pelles  terrae
Madian
8 numquid in fluminibus iratus es Domine aut in fluminibus  furor tuus
vel in mari indignatio tua quia ascendes super equos  tuos et
quadrigae tuae salvatio
9 suscitans suscitabis arcum tuum iuramenta tribubus quae  locutus es
semper fluvios scindes terrae
10 viderunt te et doluerunt montes gurges aquarum transiit  dedit
abyssus vocem suam altitudo manus suas levavit
11 sol et luna steterunt in habitaculo suo in luce sagittarum  tuarum
ibunt in splendore fulgurantis hastae tuae
12 in fremitu conculcabis terram in furore obstupefacies  gentes
13 egressus es in salutem populi tui in salutem cum christo  tuo
percussisti caput de domo impii denudasti fundamentum usque  ad collum
semper
14 maledixisti sceptris eius capiti bellatorum eius  venientibus ut
turbo ad dispergendum me exultatio eorum sicut  eius qui devorat
pauperem in abscondito
15 viam fecisti in mari equis tuis in luto aquarum multarum
16 audivi et conturbatus est venter meus ad vocem  contremuerunt labia
mea ingrediatur putredo in ossibus meis et  subter me scateat ut
requiescam in die tribulationis ut  ascendam ad populum accinctum
nostrum
17 ficus enim non florebit et non erit germen in vineis  mentietur
opus olivae et arva non adferent cibum abscidetur de  ovili pecus et
non erit armentum in praesepibus
18 ego autem in Domino gaudebo exultabo in Deo Iesu meo
19 Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi  cervorum et
super excelsa mea deducet me victori in psalmis canentem




