Ezechiel (Ez.)
Ezechiele 1
1 et factum est in tricesimo anno in quarto mense in quinta  mensis
cum essem in medio captivorum iuxta fluvium Chobar  aperti sunt caeli
et vidi visiones Dei
2 in quinta mensis ipse est annus quintus transmigrationis  regis
Ioachin
3 factum est verbum Domini ad Hiezecihel filium Buzi  sacerdotem in
terra Chaldeorum secus flumen Chobar et facta est  super eum ibi manus
Domini
4 et vidi et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone et  nubes magna
et ignis involvens et splendor in circuitu eius et  de medio eius
quasi species electri id est de medio ignis
5 et ex medio eorum similitudo quattuor animalium et hic  aspectus
eorum similitudo hominis in eis
6 et quattuor facies uni et quattuor pinnae uni
7 et pedes eorum pedes recti et planta pedis eorum quasi  planta pedis
vituli et scintillae quasi aspectus aeris  candentis
8 et manus hominis sub pinnis eorum in quattuor partibus et  facies et
pinnas per quattuor partes habebant
9 iunctaeque erant pinnae eorum alterius ad alterum non  revertebantur
cum incederent sed unumquodque ante faciem suam  gradiebatur
10 similitudo autem vultus eorum facies hominis et facies  leonis a
dextris ipsorum quattuor facies autem bovis a  sinistris ipsorum
quattuor et facies aquilae ipsorum quattuor
11 et facies eorum et pinnae eorum extentae desuper duae  pinnae
singulorum iungebantur et duae tegebant corpora eorum
12 et unumquodque coram facie sua ambulabat ubi erat impetus  spiritus
illuc gradiebantur nec revertebantur cum ambularent
13 et similitudo animalium aspectus eorum quasi carbonum ignis
ardentium et quasi aspectus lampadarum haec erat visio  discurrens in
medio animalium splendor ignis et de igne fulgor  egrediens
14 et animalia ibant et revertebantur in similitudinem  fulguris
coruscantis
15 cumque aspicerem animalia apparuit rota una super terram  iuxta
animalia habens quattuor facies
16 et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris et una
similitudo ipsarum quattuor et aspectus earum et opera quasi  sit rota
in medio rotae
17 per quattuor partes earum euntes ibant et non revertebantur  cum
ambularent
18 statura quoque erat rotis et altitudo et horribilis  aspectus et
totum corpus plenum oculis in circuitu ipsarum  quattuor
19 cumque ambularent animalia ambulabant pariter et rotae  iuxta ea et
cum elevarentur animalia de terra elevabantur simul  et rotae
20 quocumque ibat spiritus illuc eunte spiritu et rotae  pariter
levabantur sequentes eum spiritus enim vitae erat in  rotis
21 cum euntibus ibant et cum stantibus stabant et cum elevatis  a
terra pariter elevabantur et rotae sequentes ea quia spiritus  vitae
erat in rotis
22 et similitudo super caput animalium firmamenti quasi  aspectus
cristalli horribilis et extenti super capita eorum  desuper
23 sub firmamento autem pinnae eorum rectae alterius ad  alterum
unumquodque duabus alis velabat corpus suum et alterum  similiter
velabatur
24 et audiebam sonum alarum quasi sonum aquarum multarum quasi  sonum
sublimis Dei cum ambularent quasi sonus erat multitudinis  ut sonus
castrorum cumque starent dimittebantur pinnae eorum
25 nam cum fieret vox supra firmamentum quod erat super caput  eorum
stabant et submittebant alas suas
26 et super firmamentum quod erat inminens capiti eorum quasi
aspectus lapidis sapphyri similitudo throni et super  similitudinem
throni similitudo quasi aspectus hominis desuper
27 et vidi quasi speciem electri velut aspectum ignis  intrinsecus
eius per circuitum a lumbis eius et desuper et a  lumbis eius usque
deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis  in circuitu
28 velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviae hic  erat
aspectus splendoris per gyrum

Ezechiele 2
1 haec visio similitudinis gloriae Domini et vidi et cecidi in  faciem
meam et audivi vocem loquentis et dixit ad me fili  hominis sta supra
pedes tuos et loquar tecum
2 et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi et
statuit me supra pedes meos et audivi loquentem ad me
3 et dicentem fili hominis mitto ego te ad filios Israhel ad  gentes
apostatrices quae recesserunt a me patres eorum  praevaricati sunt
pactum meum usque ad diem hanc
4 et filii dura facie et indomabili corde sunt ad quos ego  mitto te
et dices ad eos haec dicit Dominus Deus
5 si forte vel ipsi audiant et si forte quiescant quoniam  domus
exasperans est et scient quia propheta fuerit in medio  eorum
6 tu ergo fili hominis ne timeas eos neque sermones eorum  metuas
quoniam increduli et subversores sunt tecum et cum  scorpionibus
habitas verba eorum ne timeas et vultus eorum ne  formides quia domus
exasperans est
7 loqueris ergo verba mea ad eos si forte audiant et quiescant
quoniam inritatores sunt
8 tu autem fili hominis audi quaecumque loquor ad te et noli  esse
exasperans sicut domus exasperatrix est aperi os tuum et  comede
quaecumque ego do tibi
9 et vidi et ecce manus missa ad me in qua erat involutus  liber et
expandit illum coram me qui erat scriptus intus et  foris et scriptae
erant in eo lamentationes et carmen et vae

Ezechiele 3
1 et dixit ad me fili hominis quodcumque inveneris comede  comede
volumen istud et vadens loquere ad filios Israhel
2 et aperui os meum et cibavit me volumine illo
3 et dixit ad me fili hominis venter tuus comedet et viscera  tua
conplebuntur volumine isto quod ego do tibi et comedi illud  et factum
est in ore meo sicut mel dulce
4 et dixit ad me fili hominis vade ad domum Israhel et  loqueris verba
mea ad eos
5 non enim ad populum profundi sermonis et ignotae linguae tu
mitteris ad domum Israhel
6 neque ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae  quorum
non possis audire sermones et si ad illos mittereris  ipsi audirent te
7 domus autem Israhel nolent audire te quia nolunt audire me  omnis
quippe domus Israhel adtrita fronte est et duro corde
8 ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum et frontem  tuam
duriorem frontibus eorum
9 ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam ne timeas eos  neque
metuas a facie eorum quia domus exasperans est
10 et dixit ad me fili hominis omnes sermones meos quos loquor  ad te
adsume in corde tuo et auribus tuis audi
11 et vade ingredere ad transmigrationem ad filios populi tui  et
loqueris ad eos et dices eis haec dicit Dominus Deus si  forte audiant
et quiescant
12 et adsumpsit me spiritus et audivi post me vocem  commotionis
magnae benedicta gloria Domini de loco suo
13 et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram  et
vocem rotarum sequentium animalia et vocem commotionis  magnae
14 spiritus quoque levavit me et adsumpsit me et abii amarus  in
indignatione spiritus mei manus enim Domini erat mecum  confortans me
15 et veni ad transmigrationem acervum novarum frugum ad eos  qui
habitabant iuxta flumen Chobar et sedi ubi illi sedebant et  mansi ibi
septem diebus maerens in medio eorum
16 cum autem pertransissent septem dies factum est verbum  Domini ad
me dicens
17 fili hominis speculatorem dedi te domui Israhel et audies  de ore
meo verbum et adnuntiabis eis ex me
18 si dicente me ad impium morte morieris non adnuntiaveris ei  neque
locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat ipse  impius in
iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu  tua requiram
19 si autem tu adnuntiaveris impio et ille non fuerit  conversus ab
impietate sua et via sua impia ipse quidem in  iniquitate sua morietur
tu autem animam tuam liberasti
20 sed et si conversus iustus a iustitia sua fecerit  iniquitatem
ponam offendiculum coram eo ipse morietur quia non  adnuntiasti ei in
peccato suo morietur et non erunt in memoria  iustitiae eius quas
fecit sanguinem vero eius de manu tua  requiram
21 si autem tu adnuntiaveris iusto ut non peccet iustus et  ille non
peccaverit vivens vivet quia adnuntiasti ei et tu  animam tuam
liberasti
22 et facta est super me manus Domini et dixit ad me surgens  egredere
in campum et ibi loquar tecum
23 et surgens egressus sum in campum et ecce ibi gloria Domini  stabat
quasi gloria quam vidi iuxta fluvium Chobar et cecidi in  faciem meam
24 et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes  meos et
locutus est mihi et dixit ad me ingredere et includere  in medio domus
tuae
25 et tu fili hominis ecce data sunt super te vincula et  ligabunt te
in eis et non egredieris in medio eorum
26 et linguam tuam adherescere faciam palato tuo et eris mutus  nec
quasi vir obiurgans quia domus exasperans est
27 cum autem locutus fuero tibi aperiam os tuum et dices ad  eos haec
dicit Dominus Deus qui audit audiat et qui quiescit  quiescat quia
domus exasperans est

Ezechiele 4
1 et tu fili hominis sume tibi laterem et pones eum coram te  et
describes in eo civitatem Hierusalem
2 et ordinabis adversus eam obsidionem et aedificabis  munitiones et
conportabis aggerem et dabis contra eam castra et  pones arietes in
gyro
3 et tu sume tibi sartaginem ferream et pones eam murum  ferreum inter
te et inter civitatem et obfirmabis faciem tuam  ad eam et erit in
obsidionem et circumdabis eam signum est  domui Israhel
4 et tu dormies super latus tuum sinistrum et pones  iniquitates domus
Israhel super eo numero dierum quibus dormies  super illud et adsumes
iniquitatem eorum
5 ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum numero dierum  trecentos
et nonaginta dies et portabis iniquitatem domus  Israhel
6 et cum conpleveris haec dormies super latus tuum dextrum  secundo et
adsumes iniquitatem domus Iuda quadraginta diebus  diem pro anno diem
inquam pro anno dedi tibi
7 et ad obsidionem Hierusalem convertes faciem tuam et  brachium tuum
erit exertum et prophetabis adversus eam
8 ecce circumdedi te vinculis et non te convertes a latere tuo  in
latus aliud donec conpleas dies obsidionis tuae
9 et tu sume tibi frumentum et hordeum et fabam et lentem et  milium
et viciam et mittes ea in vas unum et facies tibi panes  numero dierum
quibus dormies super latus tuum trecentis et  nonaginta diebus comedes
illud
10 cibus autem tuus quo vesceris erit in pondere viginti  stateres in
die a tempore usque ad tempus comedes illud
11 et aquam in mensura bibes sextam partem hin a tempore usque  ad
tempus bibes illud
12 et quasi subcinericium hordiacium comedes illud et stercore  quod
egredietur de homine operies illud in oculis eorum
13 et dixit Dominus sic comedent filii Israhel panem suum  pollutum
inter gentes ad quas eiciam eos
14 et dixi ha ha ha Domine Deus ecce anima mea non est polluta  et
morticinum et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea  usque
nunc et non est ingressa os meum omnis caro inmunda
15 et dixit ad me ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus  humanis
et facies panem tuum in eo
16 et dixit ad me fili hominis ecce ego conteram baculum panis  in
Hierusalem et comedent panem in pondere et in sollicitudine  et aquam
in mensura et in angustia bibent
17 ut deficientibus pane et aqua corruat unusquisque ad  fratrem suum
et contabescant in iniquitatibus suis

Ezechiele 5
1 et tu fili hominis sume tibi gladium acutum radentem pilos  adsumes
eum et duces per caput tuum et per barbam tuam et  adsumes tibi
stateram ponderis et divides eos
2 tertiam partem igni conbures in medio civitatis iuxta  conpletionem
dierum obsidionis et adsumens tertiam partem  concides gladio in
circuitu eius tertiam vero aliam disperges  in ventum et gladium
nudabo post eos
3 et sumes inde parvum numerum et ligabis eos in summitate  pallii tui
4 et ex eis rursum tolles et proicies in medio ignis et  conbures eos
igni ex eo egredietur ignis in omnem domum Israhel
5 haec dicit Dominus Deus ista est Hierusalem in medio gentium  posui
eam et in circuitu eius terras
6 et contempsit iudicia mea ut plus esset impia quam gentes et
praecepta mea ultra quam terrae quae in circuitu eius sunt  iudicia
enim mea proiecerunt et in praeceptis meis non  ambulaverunt
7 idcirco haec dicit Dominus Deus quia superastis gentes quae  in
circuitu vestro sunt in praeceptis meis non ambulastis et  iudicia mea
non fecistis et iuxta iudicia gentium quae in  circuitu vestro sunt
non estis operati
8 ideo haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te et ipse ego  faciam in
medio tui iudicia in oculis gentium
9 et faciam in te quae non feci et quibus similia ultra non  faciam
propter omnes abominationes tuas
10 ideo patres comedent filios in medio tui et filii comedent  patres
suos et faciam in te iudicia et ventilabo universas  reliquias tuas in
omnem ventum
11 idcirco vivo ego dicit Dominus Deus nisi pro eo quod  sanctum meum
violasti in omnibus offensionibus tuis et in  omnibus abominationibus
tuis ego quoque confringam et non  parcet oculus meus et non miserebor
12 tertia tui pars peste morietur et fame consumetur in medio  tui et
tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo tertiam  vero partem tuam
in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo  post eos
13 et conpleam furorem meum et requiescere faciam  indignationem meam
in eis et consolabor et scient quia ego  Dominus locutus sum in zelo
meo cum implevero indignationem  meam in eis
14 et dabo te in desertum et in obprobrium in gentibus quae in
circuitu tuo sunt in conspectu omnis praetereuntis
15 et eris obprobrium et blasphemia exemplum et stupor in  gentibus
quae in circuitu tuo sunt cum fecero in te iudicia in  furore et in
indignatione et in increpationibus irae
16 ego Dominus locutus sum quando misero sagittas famis  pessimas in
eos quae erunt mortiferae et quas mittam ut  disperdam vos et famem
congregabo super vos et conteram vobis  baculum panis
17 et inmittam in vos famem et bestias pessimas usque ad
internicionem et pestilentia et sanguis transibunt per te et  gladium
inducam super te ego Dominus locutus sum

Ezechiele 6
1 et factus est sermo Domini ad me dicens
2 fili hominis pone faciem tuam ad montes Israhel et  prophetabis ad
eos
3 et dices montes Israhel audite verbum Domini Dei haec dicit  Dominus
Deus montibus et collibus rupibus et vallibus ecce ego  inducam super
vos gladium et disperdam excelsa vestra
4 et demoliar aras vestras et confringentur simulacra vestra  et
deiciam interfectos vestros ante idola vestra
5 et dabo cadavera filiorum Israhel ante faciem simulacrorum
vestrorum et dispergam ossa vestra circum aras vestras
6 in omnibus habitationibus vestris urbes desertae erunt et  excelsa
demolientur et dissipabuntur et interibunt arae vestrae  et
confringentur et cessabunt idola vestra et conterentur  delubra vestra
et delebuntur opera vestra
7 et cadet interfectus in medio vestri et scietis quoniam ego  Dominus
8 et relinquam in vobis eos qui fugerint gladium in gentibus  cum
dispersero vos in terris
9 et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus ad quas  captivi
ducti sunt quia contrivi cor eorum fornicans et  recedens a me et
oculos eorum fornicantes post idola sua et  displicebunt sibimet super
malis quae fecerunt in universis  abominationibus suis
10 et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum ut  facerem eis
malum hoc
11 haec dicit Dominus Deus percute manu tua et adlide pedem  tuum et
dic eheu ad omnes abominationes malorum domus Israhel  qui gladio fame
peste ruituri sunt
12 qui longe est peste morietur qui autem prope gladio corruet  et qui
relictus fuerit et obsessus fame morietur et conpleam  indignationem
meam in eis
13 et scietis quia ego Dominus cum fuerint interfecti vestri  in medio
idolorum vestrorum in circuitu ararum vestrarum in  omni colle excelso
in cunctis summitatibus montium et subtus  omne lignum nemorosum et
subtus universam quercum frondosam  locum ubi accenderunt tura
redolentia universis idolis suis
14 et extendam manum meam super eos et faciam terram desolatam  et
destitutam a deserto Deblatha in omnibus habitationibus  eorum et
scient quia ego Dominus

Ezechiele 7
1 et factus est sermo Domini ad me dicens
2 et tu fili hominis haec dicit Dominus Deus terrae Israhel  finis
venit finis super quattuor plagas terrae
3 nunc finis super te et emittam furorem meum in te et  iudicabo te
iuxta vias tuas et ponam contra te omnes  abominationes tuas
4 et non parcet oculus meus super te et non miserebor sed vias  tuas
ponam super te et abominationes tuae in medio tui erunt et  scietis
quia ego Dominus
5 haec dicit Dominus Deus adflictio una adflictio ecce venit
6 finis venit venit finis evigilavit adversum te ecce venit
7 venit contractio super te qui habitas in terra venit tempus  prope
est dies occisionis et non gloriae montium
8 nunc de propinquo effundam iram meam super te et conpleam  furorem
meum in te et iudicabo te iuxta vias tuas et inponam  tibi omnia
scelera tua
9 et non parcet oculus meus neque miserebor sed vias tuas  inponam
tibi et abominationes tuae in medio tui erunt et  scietis quia ego sum
Dominus percutiens
10 ecce dies ecce venit egressa est contractio floruit virga
germinavit superbia
11 iniquitas surrexit in virga impietatis non ex eis et non ex  populo
neque ex sonitu eorum et non erit requies in eis
12 venit tempus adpropinquavit dies qui emit non laetetur et  qui
vendit non lugeat quia ira super omnem populum eius
13 quia qui vendit ad id quod vendidit non revertetur et adhuc  in
viventibus vita eorum visio enim ad omnem multitudinem eius  non
regredietur et vir in iniquitate vitae suae non  confortabitur
14 canite tuba praeparentur omnes et non est qui vadat ad  proelium
ira enim mea super universum populum eius
15 gladius foris pestis et fames intrinsecus qui in agro est  gladio
morietur et qui in civitate pestilentia et fame  devorabuntur
16 et salvabuntur qui fugerint ex eis et erunt in montibus  quasi
columbae convallium omnes trepidi unusquisque in  iniquitate sua
17 omnes manus dissolventur et omnia genua fluent aquis
18 et accingent se ciliciis et operiet eos formido et in omni  facie
confusio et in universis capitibus eorum calvitium
19 argentum eorum foris proicietur et aurum eorum in  sterquilinium
erit argentum eorum et aurum eorum non valebit  liberare eos in die
furoris Domini animam suam non saturabunt  et ventres eorum non
implebuntur quia scandalum iniquitatis  eorum factum est
20 et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt et  imagines
abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo  propter hoc dedi
eis illud in inmunditiam
21 et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum et impiis  terrae
in praedam et contaminabunt illud
22 et avertam faciem meam ab eis et violabunt arcanum meum et
introibunt in illud emissarii et contaminabunt illud
23 fac conclusionem quoniam terra plena est iudicio sanguinum  et
civitas plena iniquitate
24 et adducam pessimos de gentibus et possidebunt domos eorum  et
quiescere faciam superbiam potentium et possidebunt  sanctuaria eorum
25 angustia superveniente requirent pacem et non erit
26 conturbatio super conturbationem veniet et auditus super  auditum
et quaerent visionem de propheta et lex peribit a  sacerdote et
consilium a senioribus
27 rex lugebit et princeps induetur maerore et manus populi  terrae
conturbabuntur secundum viam eorum faciam eis et  secundum iudicia
eorum iudicabo eos et scient quia ego Dominus

Ezechiele 8
1 et factum est in anno sexto in sexto mense in quinta mensis  ego
sedebam in domo mea et senes Iuda sedebant coram me et  cecidit super
me ibi manus Domini Dei
2 et vidi et ecce similitudo quasi aspectus ignis ab aspectu  lumborum
eius et deorsum ignis et a lumbis eius et sursum quasi  aspectus
splendoris ut visio electri
3 et emissa similitudo manus adprehendit me in cincinno  capitis mei
et elevavit me spiritus inter terram et caelum et  adduxit in
Hierusalem in visione Dei iuxta ostium interius quod  respiciebat
aquilonem ubi erat statutum idolum zeli ad  provocandam aemulationem
4 et ecce ibi gloria Dei Israhel secundum visionem quam  videram in
campo
5 et dixit ad me fili hominis leva oculos tuos ad viam  aquilonis et
levavi oculos meos ad viam aquilonis et ecce ab  aquilone portae
altaris idolum zeli in ipso introitu
6 et dixit ad me fili hominis putasne vides tu quid isti  faciant
abominationes magnas quas domus Israhel facit hic ut  procul recedam a
sanctuario meo et adhuc conversus videbis  abominationes maiores
7 et introduxit me ad ostium atrii et vidi et ecce foramen  unum in
pariete
8 et dixit ad me fili hominis fode parietem et cum perfodissem
parietem apparuit ostium unum
9 et dixit ad me ingredere et vide abominationes pessimas quas  isti
faciunt hic
10 et ingressus vidi et ecce omnis similitudo reptilium et  animalium
abominatio et universa idola domus Israhel depicta  erant in pariete
in circuitu per totum
11 et septuaginta viri de senioribus domus Israhel et  Hiezonias
filius Saphan stabat in medio eorum stantium ante  picturas et
unusquisque habebat turibulum in manu sua et vapor  nebulae de ture
consurgebat
12 et dixit ad me certe vides fili hominis quae seniores domus
Israhel faciunt in tenebris unusquisque in abscondito cubiculi  sui
dicunt enim non videt Dominus nos dereliquit Dominus terram
13 et dixit ad me adhuc conversus videbis abominationes  maiores quas
isti faciunt
14 et introduxit me per ostium portae domus Domini quod  respiciebat
ad aquilonem et ecce ibi mulieres sedebant  plangentes Adonidem
15 et dixit ad me certe vidisti fili hominis adhuc conversus  videbis
abominationes maiores his
16 et introduxit me in atrium domus Domini interius et ecce in  ostio
templi Domini inter vestibulum et altare quasi viginti  quinque viri
dorsa habentes contra templum Domini et facies ad  orientem et
adorabant ad ortum solis
17 et dixit ad me certe vidisti fili hominis numquid leve est  hoc
domui Iuda ut facerent abominationes istas quas fecerunt  hic quia
replentes terram iniquitate conversi sunt ad  inritandum me et ecce
adplicant ramum ad nares suas
18 ergo et ego faciam in furore non parcet oculus meus nec  miserebor
et cum clamaverint ad aures meas voce magna non  exaudiam eos

Ezechiele 9
1 et clamavit in auribus meis voce magna dicens  adpropinquaverunt
visitationes urbis et unusquisque vas  interfectionis habet in manu
sua
2 et ecce sex viri veniebant de via portae superioris quae  respicit
ad aquilonem et uniuscuiusque vas interitus in manu  eius vir quoque
unus in medio eorum vestitus lineis et  atramentarium scriptoris ad
renes eius et ingressi sunt et  steterunt iuxta altare aereum
3 et gloria Domini Israhel adsumpta est de cherub quae erat  super eum
ad limen domus et vocavit virum qui indutus erat  lineis et
atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis
4 et dixit Dominus ad eum transi per mediam civitatem in medio
Hierusalem et signa thau super frontes virorum gementium et  dolentium
super cunctis abominationibus quae fiunt in medio  eius
5 et illis dixit audiente me transite per civitatem sequentes  eum et
percutite non parcat oculus vester neque misereamini
6 senem adulescentulum et virginem parvulum et mulieres  interficite
usque ad internicionem omnem autem super quem  videritis thau ne
occidatis et a sanctuario meo incipite  coeperunt ergo a viris
senioribus qui erant ante faciem domus
7 et dixit ad eos contaminate domum et implete atria  interfectis
egredimini et egressi sunt et percutiebant eos qui  erant in civitate
8 et caede conpleta remansi ego ruique super faciem meam et  clamans
aio heu heu heu Domine Deus ergone disperdes omnes  reliquias Israhel
effundens furorem tuum super Hierusalem
9 et dixit ad me iniquitas domus Israhel et Iuda magna est  nimis
valde et repleta est terra sanguinibus et civitas repleta  est
aversione dixerunt enim dereliquit Dominus terram et  Dominus non
videt
10 igitur et meus non parcet oculus neque miserebor viam eorum  super
caput eorum reddam
11 et ecce vir qui indutus erat lineis qui habebat  atramentarium in
dorso suo respondit verbum dicens feci sicut  praecepisti mihi

Ezechiele 10
1 et vidi et ecce in firmamento quod erat super caput  cherubin quasi
lapis sapphyrus quasi species similitudinis  solii apparuit super ea
2 et dixit ad virum qui indutus erat lineis et ait ingredere  in medio
rotarum quae sunt subtus cherub et imple manum tuam  prunis ignis quae
sunt inter cherubin et effunde super  civitatem ingressusque est in
conspectu meo
3 cherubin autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir  et
nubes implevit atrium interius
4 et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus  et
repleta est domus nube et atrium repletum est splendore  gloriae
Domini
5 et sonitus alarum cherubin audiebatur usque ad atrium  exterius
quasi vox Dei omnipotentis loquentis
6 cumque praecepisset viro qui indutus erat lineis dicens  sume ignem
de medio rotarum quae sunt inter cherubin ingressus  ille stetit iuxta
rotam
7 et extendit cherub manum de medio cherubin ad ignem qui  erat inter
cherubin et sumpsit et dedit in manus eius qui  indutus erat lineis
qui accipiens egressus est
8 et apparuit in cherubin similitudo manus hominis subtus  pinnas
eorum
9 et vidi et ecce quattuor rotae iuxta cherubin rota una  iuxta cherub
unum et rota alia iuxta cherub unum species autem  erat rotarum quasi
visio lapidis chrysoliti
10 et aspectus earum similitudo una quattuor quasi sit rota  in medio
rotae
11 cumque ambularent in quattuor partes gradiebantur non
revertebantur ambulantes sed ad locum ad quem ire declinabat  quae
prima erat sequebantur et ceterae nec convertebantur
12 et omne corpus earum et colla et manus et pinnae et  circuli plena
erant oculis in circuitu quattuor rotarum
13 et rotas istas vocavit volubiles audiente me
14 quattuor autem facies habebat unum facies una facies  cherub et
facies secunda facies hominis et in tertio facies  leonis et in quarto
facies aquilae
15 et elevata sunt cherubin ipsum est animal quod videram  iuxta
flumen Chobar
16 cumque ambularent cherubin ibant pariter et rotae iuxta ea  et cum
levarent cherubin alas suas ut exaltarentur de terra non  residebant
rotae sed et ipsae iuxta erant
17 stantibus illis stabant et cum elevatis elevabantur  spiritus enim
vitae erat in eis
18 et egressa est gloria Domini a limine templi et stetit  super
cherubin
19 et elevantia cherubin alas suas exaltata sunt a terra  coram me et
illis egredientibus rotae quoque subsecutae sunt et  stetit in
introitu portae domus Domini orientalis et gloria Dei  Israhel erat
super ea
20 ipsum est animal quod vidi subter Deum Israhel iuxta  fluvium
Chobar et intellexi quia cherubin essent
21 quattuor per quattuor vultus uni et quattuor alae uni et
similitudo manus hominis sub alis eorum
22 et similitudo vultuum eorum ipsi vultus quos videram iuxta  fluvium
Chobar et intuitus eorum et impetus singulorum ante  faciem suam
ingredi

Ezechiele 11
1 et elevavit me spiritus et introduxit me ad portam domus  Domini
orientalem quae respicit solis ortum et ecce in introitu  portae
viginti quinque viri et vidi in medio eorum Hiezoniam  filium Azur et
Pheltiam filium Banaiae principes populi
2 dixitque ad me fili hominis hii viri qui cogitant  iniquitatem et
tractant consilium pessimum in urbe ista
3 dicentes nonne dudum aedificatae sunt domus haec est lebes  nos
autem carnes
4 idcirco vaticinare de eis vaticinare fili hominis
5 et inruit in me spiritus Domini et dixit ad me loquere haec  dicit
Dominus sic locuti estis domus Israhel et cogitationes  cordis vestri
ego novi
6 plurimos occidistis in urbe hac et implestis vias eius  interfectis
7 propterea haec dicit Dominus Deus interfecti vestri quos  posuistis
in medio eius hii sunt carnes et haec est lebes et  educam vos de
medio eius
8 gladium metuistis et gladium inducam super vos ait Dominus  Deus
9 et eiciam vos de medio eius daboque vos in manu hostium et  faciam
in vobis iudicia
10 gladio cadetis in finibus Israhel iudicabo vos et scietis  quia ego
Dominus
11 haec non erit vobis in lebetem et vos non eritis in medio  eius in
carnes in finibus Israhel iudicabo vos
12 et scietis quia ego Dominus qui in praeceptis meis non  ambulastis
et iudicia mea non fecistis sed iuxta iudicia  gentium quae in
circuitu vestro sunt estis operati
13 et factum est cum prophetarem Pheltias filius Banaiae  mortuus est
et cecidi in faciem meam clamans voce magna et dixi  heu heu heu
Domine Deus consummationem tu facis reliquiarum  Israhel
14 et factum est verbum Domini ad me dicens
15 fili hominis fratres tui fratres tui viri propinqui tui et  omnis
domus Israhel universi quibus dixerunt habitatores  Hierusalem longe
recedite a Domino nobis data est terra in  possessionem
16 propterea haec dicit Dominus Deus quia longe feci eos in  gentibus
et quia dispersi eos in terris ero eis in  sanctificationem modicam in
terris ad quas venerunt
17 propterea loquere haec dicit Dominus Deus congregabo vos  de
populis et adunabo de terris in quibus dispersi estis  daboque vobis
humum Israhel
18 et ingredientur illuc et auferent omnes offensiones  cunctasque
abominationes eius de illa
19 et dabo eis cor unum et spiritum novum tribuam in  visceribus eorum
et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo  eis cor carneum
20 ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant
faciantque ea et sint mihi in populum et ego sim eis in Deum
21 quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat  horum
viam in capite suo ponam dicit Dominus Deus
22 et elevaverunt cherubin alas suas et rotae cum eis et  gloria Dei
Israhel erat super ea
23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque  super
montem qui est ad orientem urbis
24 et spiritus levavit me adduxitque in Chaldeam ad  transmigrationem
in visione in spiritu Dei et sublata est a me  visio quam videram
25 et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quae
ostenderat mihi

Ezechiele 12
1 et factus est sermo Domini ad me dicens
2 fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas qui  oculos
habent ad videndum et non vident et aures ad audiendum  et non audiunt
quia domus exasperans est
3 tu ergo fili hominis fac tibi vasa transmigrationis et
transmigrabis per diem coram eis transmigrabis autem de loco  tuo ad
locum alterum in conspectu eorum si forte aspiciant quia  domus
exasperans est
4 et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per  diem in
conspectu eorum tu autem egredieris vespere coram eis  sicut egreditur
migrans
5 ante oculos eorum perfodi tibi parietem et egredieris per  eum
6 in conspectu eorum in umeris portaberis in caligine  effereris
faciem tuam velabis et non videbis terram quia  portentum dedi te
domui Israhel
7 feci ergo sicut praeceperat mihi vasa mea protuli quasi  vasa
transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem  manu in
caligine egressus sum et in umeris portatus in  conspectu eorum
8 et factus est sermo Domini ad me mane dicens
9 fili hominis numquid non dixerunt ad te domus Israhel domus
exasperans quid tu facis
10 dic ad eos haec dicit Dominus Deus super ducem onus istud  qui est
in Hierusalem et super omnem domum Israhel quae est in  medio eorum
11 dic ego portentum vestrum quomodo feci sic fiet illis in
transmigrationem et captivitatem ibunt
12 et dux qui est in medio eorum in umeris portabitur in  caligine
egredietur parietem perfodient ut educant eum facies  eius operietur
ut non videat oculo terram
13 et extendam rete meum super illum et capietur in sagena  mea et
adducam eum in Babylonem in terram Chaldeorum et ipsam  non videbit
ibique morietur
14 et omnes qui circa eum sunt praesidium eius et agmina eius
dispergam in omnem ventum et gladium evaginabo post eos
15 et scient quia ego Dominus quando dispersero illos in  gentibus et
disseminavero eos in terris
16 et relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et  pestilentia
ut narrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas  ingredientur et
scient quia ego Dominus
17 et factus est sermo Domini ad me dicens
18 fili hominis panem tuum in conturbatione comede sed et  aquam tuam
in festinatione et maerore bibe
19 et dices ad populum terrae haec dicit Dominus Deus ad eos  qui
habitant in Hierusalem in terra Israhel panem suum in  sollicitudine
comedent et aquam suam in desolatione bibent ut  desoletur terra a
multitudine sua propter iniquitatem omnium  qui habitant in ea
20 et civitates quae nunc habitantur desolatae erunt terraque  deserta
et scietis quia ego Dominus
21 et factus est sermo Domini ad me dicens
22 fili hominis quod est proverbium istud vobis in terra  Israhel
dicentium in longum differentur dies et peribit omnis  visio
23 ideo dic ad eos haec dicit Dominus Deus quiescere faciam
proverbium istud neque vulgo dicetur ultra in Israhel et  loquere ad
eos quod adpropinquaverint dies et sermo omnis  visionis
24 non enim erit ultra omnis visio cassa neque divinatio  ambigua in
medio filiorum Israhel
25 quia ego Dominus loquar quodcumque locutus fuero verbum et  fiet
non prolongabitur amplius sed in diebus vestris domus  exasperans
loquar verbum et faciam illud dicit Dominus Deus
26 et factus est sermo Domini ad me dicens
27 fili hominis ecce domus Israhel dicentium visio quam hic  videt in
dies multos et in tempora longa iste prophetat
28 propterea dic ad eos haec dicit Dominus Deus non  prolongabitur
ultra omnis sermo meus verbum quod locutus fuero  conplebitur dicit
Dominus Deus

Ezechiele 13
1 et factus est sermo Domini ad me dicens
2 fili hominis vaticinare ad prophetas Israhel qui prophetant  et
dices prophetantibus de corde suo audite verbum Domini
3 haec dicit Dominus Deus vae prophetis insipientibus qui  sequuntur
spiritum suum et nihil vident
4 quasi vulpes in desertis prophetae tui Israhel erant
5 non ascendistis ex adverso neque opposuistis murum pro domo  Israhel
ut staretis in proelio in die Domini
6 vident vana et divinant mendacium dicentes ait Dominus cum  Dominus
non miserit eos et perseveraverunt confirmare sermonem
7 numquid non visionem cassam vidistis et divinationem  mendacem
locuti estis et dicitis ait Dominus cum ego non sim  locutus
8 propterea haec dicit Dominus Deus quia locuti estis vana et
vidistis mendacium ideo ecce ego ad vos ait Dominus Deus
9 et erit manus mea super prophetas qui vident vana et  divinant
mendacium in concilio populi mei non erunt et in  scriptura domus
Israhel non scribentur nec in terra Israhel  ingredientur et scietis
quia ego Dominus Deus
10 eo quod deceperint populum meum dicentes pax et non est  pax et
ipse aedificabat parietem illi autem liniebant eum luto  absque paleis
11 dic ad eos qui liniunt absque temperatura quod casurus sit  erit
enim imber inundans et dabo lapides praegrandes desuper  inruentes et
ventum procellae dissipantem
12 siquidem ecce cecidit paries numquid non dicetur vobis ubi  est
litura quam levistis
13 propterea haec dicit Dominus Deus et erumpere faciam  spiritum
tempestatum in indignatione mea et imber inundans in  furore meo erit
et lapides grandes in ira in consummationem
14 et destruam parietem quem levistis absque temperamento et
adaequabo eum terrae et revelabitur fundamentum eius et cadet  et
consumetur in medio eius et scietis quia ego sum Dominus
15 et conplebo indignationem meam in parietem et in his qui  linunt
eum absque temperamento dicamque vobis non est paries et  non sunt qui
linunt eum
16 prophetae Israhel qui prophetant ad Hierusalem et vident  ei
visionem pacis et non est pax ait Dominus Deus
17 et tu fili hominis pone faciem tuam contra filias populi  tui quae
prophetant de corde suo et vaticinare super eas
18 et dic haec ait Dominus Deus vae quae consuunt pulvillos  sub omni
cubito manus et faciunt cervicalia sub capite  universae aetatis ad
capiendas animas cum caperent animas  populi mei vivificabant animas
eorum
19 et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei et  fragmen
panis ut interficerent animas quae non moriuntur et  vivificarent
animas quae non vivunt mentientes populo meo  credenti mendaciis
20 propter hoc haec dicit Dominus Deus ecce ego ad pulvillos  vestros
quibus vos capitis animas volantes et disrumpam eos de  brachiis
vestris et dimittam animas quas vos capitis animas ad  volandum
21 et disrumpam cervicalia vestra et liberabo populum meum de  manu
vestra neque erunt ultra in manibus vestris ad praedandum  et scietis
quia ego Dominus
22 pro eo quod maerere fecistis cor iusti mendaciter quem ego  non
contristavi et confortastis manus impii ut non reverteretur  a via sua
mala et viveret
23 propterea vana non videbitis et divinationes non  divinabitis
amplius et eruam populum meum de manu vestra et  scietis quoniam ego
Dominus

Ezechiele 14
1 et venerunt ad me viri seniorum Israhel et sederunt coram  me
2 et factus est sermo Domini ad me dicens
3 fili hominis viri isti posuerunt inmunditias suas in  cordibus suis
et scandalum iniquitatis suae statuerunt contra  faciem suam numquid
interrogatus respondebo eis
4 propter hoc loquere eis et dices ad eos haec dicit Dominus  Deus
homo homo de domo Israhel qui posuerit inmunditias suas in  corde suo
et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem  suam et venerit
ad prophetam interrogans per eum me ego Dominus  respondebo ei in
multitudine inmunditiarum suarum
5 ut capiatur domus Israhel in corde suo quo recesserunt a me  in
cunctis idolis suis
6 propterea dic ad domum Israhel haec dicit Dominus Deus  convertimini
et recedite ab idolis vestris et ab universis  contaminationibus
vestris avertite facies vestras
7 quia homo homo de domo Israhel et de proselytis quicumque  advena
fuerit in Israhel si alienatus fuerit a me et posuerit  idola sua in
corde suo et scandalum iniquitatis suae statuerit  contra faciem suam
et venerit ad prophetam ut interroget per  eum me ego Dominus
respondebo ei per me
8 et ponam faciem meam super hominem illum et faciam eum in  exemplum
et in proverbium et disperdam eum de medio populi mei  et scietis quia
ego Dominus
9 et propheta cum erraverit et locutus fuerit verbum ego  Dominus
decepi prophetam illum et extendam manum meam super eum  et delebo eum
de medio populi mei Israhel
10 et portabunt iniquitatem suam iuxta iniquitatem  interrogantis sic
iniquitas prophetae erit
11 ut non erret ultra domus Israhel a me neque polluatur in  universis
praevaricationibus suis sed sit mihi in populum et  ego sim eis in
Deum ait Dominus exercituum
12 et factus est sermo Domini ad me dicens
13 fili hominis terra cum peccaverit mihi ut praevaricetur
praevaricans extendam manum meam super eam et conteram virgam  panis
eius et inmittam in eam famem et interficiam de ea  hominem et
iumentum
14 et si fuerint tres viri isti in medio eius Noe Danihel et  Iob ipsi
iustitia sua liberabunt animas suas ait Dominus  exercituum
15 quod si et bestias pessimas induxero super terram ut  vastem eam et
fuerit invia eo quod non sit pertransiens propter  bestias
16 tres viri isti qui fuerint in ea vivo ego dicit Dominus  Deus quia
nec filios nec filias liberabunt sed ipsi soli  liberabuntur terra
autem desolabitur
17 vel si gladium induxero super terram illam et dixero  gladio transi
per terram et interfecero de ea hominem et  iumentum
18 et tres viri isti fuerint in medio eius vivo ego dicit  Dominus
Deus non liberabunt filios neque filias sed ipsi soli  liberabuntur
19 si autem et pestilentiam inmisero super terram illam et  effudero
indignationem meam super eam in sanguine ut auferam ex  ea hominem et
iumentum
20 et Noe et Danihel et Iob fuerint in medio eius vivo ego  dicit
Dominus Deus quia filium et filiam non liberabunt sed  ipsi iustitia
sua liberabunt animas suas
21 quoniam haec dicit Dominus Deus quod si et quattuor  iudicia mea
pessima gladium et famem et bestias malas et  pestilentiam misero in
Hierusalem ut interficiam de ea hominem  et pecus
22 tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et  filias ecce
ipsi egredientur ad vos et videbitis viam eorum et  adinventiones
eorum et consolabimini super malo quod induxi in  Hierusalem in
omnibus quae inportavi super eam
23 et consolabuntur vos cum videritis viam eorum et  adinventiones
eorum et cognoscetis quod non frustra fecerim  omnia quae feci in ea
ait Dominus Deus

Ezechiele 15
1 et factus est sermo Domini ad me dicens
2 fili hominis quid fiet ligno vitis ex omnibus lignis  nemorum quae
sunt inter ligna silvarum
3 numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus aut fabricabitur  de ea
paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas
4 ecce igni datum est in escam utramque partem eius  consumpsit ignis
et medietas eius redacta est in favillam  numquid utile erit ad opus
5 etiam cum esset integrum non erat aptum ad opus quanto  magis cum
ignis illud devoraverit et conbuserit nihil ex eo  fiet operis
6 propterea haec dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis  inter ligna
silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi  habitatores
Hierusalem
7 et ponam faciem meam in eos de igne egredientur et ignis  consumet
eos et scietis quia ego Dominus cum posuero faciem  meam in eos
8 et dedero terram inviam et desolatam eo quod  praevaricatores
extiterint dicit Dominus Deus

Ezechiele 16
1 et factus est sermo Domini ad me dicens
2 fili hominis notas fac Hierusalem abominationes suas
3 et dices haec dicit Dominus Deus Hierusalem radix tua et  generatio
tua de terra chananea pater tuus Amorreus et mater  tua Cetthea
4 et quando nata es in die ortus tui non est praecisus  umbilicus tuus
et in aqua non es lota in salutem nec sale  salita nec involuta pannis
5 non pepercit super te oculus ut facerem tibi unum de his  miseratus
tui sed proiecta es super faciem terrae in abiectione  animae tuae in
die qua nata es
6 transiens autem per te vidi te conculcari in sanguine tuo  et dixi
tibi cum esses in sanguine tuo vive dixi inquam tibi in  sanguine tuo
vive
7 multiplicatam quasi germen agri dedi te et multiplicata es  et
grandis effecta et ingressa es et pervenisti ad mundum  muliebrem
ubera tua intumuerunt et pilus tuus germinavit et  eras nuda et
confusionis plena
8 et transivi per te et vidi te et ecce tempus tuum tempus  amantium
et expandi amictum meum super te et operui ignominiam  tuam et iuravi
tibi et ingressus sum pactum tecum ait Dominus  Deus et facta es mihi
9 et lavi te aqua et emundavi sanguinem tuum ex te et unxi te  oleo
10 et vestivi te discoloribus et calciavi te ianthino et  cinxi te
bysso et indui te subtilibus
11 et ornavi te ornamento et dedi armillas in manibus tuis et  torquem
circa collum tuum
12 et dedi inaurem super os tuum et circulos auribus tuis et  coronam
decoris in capite tuo
13 et ornata es auro et argento et vestita es bysso et  polymito et
multicoloribus similam et mel et oleum comedisti et  decora facta es
vehementer nimis et profecisti in regnum
14 et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam  quia
perfecta eras in decore meo quem posueram super te dicit  Dominus Deus
15 et habens fiduciam in pulchritudine tua fornicata es in  nomine tuo
et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti ut  eius fieres
16 et sumens de vestimentis meis fecisti tibi excelsa hinc  inde
consuta et fornicata es super eis sicut non est factum  neque futurum
est
17 et tulisti vasa decoris tui de auro meo et argento meo  quae dedi
tibi et fecisti tibi imagines masculinas et fornicata  es in eis
18 et sumpsisti vestimenta tua multicoloria et vestita es eis  et
oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis
19 et panem meum quem dedi tibi similam et oleum et mel  quibus
enutrivi te posuisti in conspectu eorum in odorem  suavitatis et
factum est ait Dominus Deus
20 et tulisti filios tuos et filias tuas quas generasti mihi  et
immolasti eis ad devorandum numquid parva est fornicatio tua
21 immolantis filios meos et dedisti illos consecrans eis
22 et post omnes abominationes tuas et fornicationes non es  recordata
dierum adulescentiae tuae quando eras nuda et  confusione plena
conculcata in sanguine tuo
23 et accidit post omnem malitiam tuam vae vae tibi ait  Dominus Deus
24 et aedificasti tibi lupanar et fecisti tibi prostibulum in  cunctis
plateis
25 ad omne caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae  et
abominabilem fecisti decorem tuum et divisisti pedes tuos  omni
transeunti et multiplicasti fornicationes tuas
26 et fornicata es cum filiis Aegypti vicinis tuis magnarum  carnium
et multiplicasti fornicationem tuam ad inritandum me
27 ecce ego extendi manum meam super te et auferam ius tuum  et dabo
te in animam odientium te filiarum Palestinarum quae  erubescunt in
via tua scelerata
28 et fornicata es in filiis Assyriorum eo quod necdum fueris  expleta
et postquam fornicata es nec sic es satiata
29 et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum  Chaldeis
et nec sic satiata es
30 in quo mundabo cor tuum ait Dominus Deus cum facias omnia  haec
opera mulieris meretricis et procacis
31 quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis viae et  excelsum tuum
fecisti in omni platea nec facta es quasi  meretrix fastidio augens
pretium
32 sed quasi mulier adultera quae super virum suum inducit  alienos
33 omnibus meretricibus dantur mercedes tu autem dedisti  mercedes
cunctis amatoribus tuis et donabas eis ut intrarent ad  te undique ad
fornicandum tecum
34 factumque in te est contra consuetudinem mulierum in
fornicationibus tuis et post te non erit fornicatio in eo enim  quod
dedisti mercedes et mercedes non accepisti factum est in  te
contrarium
35 propterea meretrix audi verbum Domini
36 haec dicit Dominus Deus quia effusum est aes tuum et  revelata est
ignominia tua in fornicationibus tuis super  amatores tuos et super
idola abominationum tuarum in sanguine  filiorum tuorum quos dedisti
eis
37 ecce ego congregabo omnes amatores tuos quibus commixta es  et
omnes quos dilexisti cum universis quos oderas et congregabo  eos
super te undique et nudabo ignominiam tuam coram eis et  videbunt
omnem turpitudinem tuam
38 et iudicabo te iudiciis adulterarum et effundentium  sanguinem et
dabo te in sanguinem furoris et zeli
39 et dabo te in manus eorum et destruent lupanar tuum et  demolientur
prostibulum tuum et denudabunt te vestimentis tuis  et auferent vasa
decoris tui et derelinquent te nudam plenamque  ignominia
40 et adducent super te multitudinem et lapidabunt te  lapidibus et
trucidabunt te gladiis suis
41 et conburent domos tuas igni et facient in te iudicia in  oculis
mulierum plurimarum et desines fornicari et mercedes  ultra non dabis
42 et requiescet indignatio mea in te et auferetur zelus meus  a te et
quiescam nec irascar amplius
43 eo quod non fueris recordata dierum adulescentiae tuae et
provocasti me in omnibus his quapropter et ego vias tuas in  capite
tuo dedi ait Dominus Deus et non feci iuxta scelera tua  in omnibus
abominationibus tuis
44 ecce omnis qui dicit vulgo proverbium in te adsumet illud  dicens
sicut mater ita et filia eius
45 filia matris tuae es tu quae proiecit virum suum et filios  suos et
soror sororum tuarum tu quae proiecerunt viros suos et  filios suos
mater vestra Cetthea et pater vester Amorreus
46 et soror tua maior Samaria ipsa et filiae eius quae  habitat ad
sinistram tuam soror autem tua minor te quae habitat  a dextris tuis
Sodoma et filiae eius
47 sed nec in viis earum ambulasti neque secundum scelera  earum
fecisti pauxillum minus paene sceleratiora fecisti illis  in omnibus
viis tuis
48 vivo ego dicit Dominus Deus quia non fecit Sodoma soror  tua ipsa
et filiae eius sicut fecisti tu et filiae tuae
49 ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae superbia  saturitas
panis et abundantia et otium ipsius et filiarum eius  et manum egeno
et pauperi non porrigebant
50 et elevatae sunt et fecerunt abominationes coram me et  abstuli eas
sicut vidisti
51 et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit sed  vicisti eas
sceleribus tuis et iustificasti sorores tuas in  omnibus
abominationibus tuis quas operata es
52 ergo et tu porta confusionem tuam quae vicisti sorores  tuas
peccatis tuis sceleratius agens ab eis iustificatae sunt  enim a te
ergo et tu confundere et porta ignominiam tuam quae  iustificasti
sorores tuas
53 et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum  filiabus
suis et conversione Samariae et filiarum eius et  convertam
reversionem tuam in medio earum
54 ut portes ignominiam tuam et confundaris in omnibus quae  fecisti
consolans eas
55 et soror tua Sodoma et filiae eius revertentur ad  antiquitatem
suam et Samaria et filiae eius revertentur ad  antiquitatem suam et tu
et filiae tuae revertimini ad  antiquitatem vestram
56 non fuit autem Sodoma soror tua audita in ore tuo in die  superbiae
tuae
57 antequam revelaretur malitia tua sicut hoc tempore in  obprobrium
filiarum Syriae et cunctarum in circuitu tuo  filiarum Palestinarum
quae ambiunt te per gyrum
58 scelus tuum et ignominiam tuam tu portasti ait Dominus  Deus
59 quia haec dicit Dominus Deus et faciam tibi sicut  dispexisti
iuramentum ut irritum faceres pactum
60 et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adulescentiae  tuae et
suscitabo tibi pactum sempiternum
61 et recordaberis viarum tuarum et confunderis cum receperis  sorores
tuas te maiores cum minoribus tuis et dabo eas tibi in  filias sed non
ex pacto tuo
62 et suscitabo ego pactum meum tecum et scies quia ego  Dominus
63 ut recorderis et confundaris et non sit tibi ultra aperire  os prae
confusione tua cum placatus fuero tibi in omnibus quae  fecisti ait
Dominus Deus

Ezechiele 17
1 et factum est verbum Domini ad me dicens
2 fili hominis propone enigma et narra parabolam ad domum  Israhel
3 et dices haec dicit Dominus Deus aquila grandis magnarum  alarum
longo membrorum ductu plena plumis et varietate venit ad  Libanum et
tulit medullam cedri
4 summitatem frondium eius avellit et transportavit eam in  terram
Chanaan in urbem negotiatorum posuit illam
5 et tulit de semente terrae et posuit illud in terra pro  semine ut
firmaret radicem super aquas multas in superficie  posuit illud
6 cumque germinasset crevit in vineam latiorem humili statura
respicientibus ramis eius ad eam et radices eius sub illa erunt  facta
est ergo vinea et fructificavit in palmites et emisit  propagines
7 et facta est aquila altera grandis magnis alis multisque  plumis et
ecce vinea ista quasi mittens radices suas ad eam  palmites suos
extendit ad illam ut inrigaret eam de areolis  germinis sui
8 in terra bona super aquas multas plantata est ut faciat  frondes et
portet fructum et sit in vineam grandem
9 dic haec dicit Dominus Deus ergone prosperabitur nonne  radices eius
evellet et fructum eius distringet et siccabit  omnes palmites
germinis eius et arescet et non in brachio  grandi neque in populo
multo ut evelleret eam radicitus
10 ecce plantata est ergone prosperabitur nonne cum tetigerit  eam
ventus urens siccabitur et in areis germinis sui arescet
11 et factum est verbum Domini ad me dicens
12 dic ad domum exasperantem nescitis quid ista significent  dic ecce
venit rex Babylonis Hierusalem et adsumet regem et  principes eius et
adducet eos ad semet ipsum in Babylonem
13 et tollet de semine regni ferietque cum eo foedus et  accipiet ab
eo iusiurandum sed et fortes terrae tollet
14 ut sit regnum humile et non elevetur sed custodiat pactum  eius et
servet illud
15 qui recedens ab eo misit nuntios ad Aegyptum ut daret sibi  equos
et populum multum numquid prosperabitur vel consequetur  salutem qui
fecit haec et qui dissolvit pactum numquid effugiet
16 vivo ego dicit Dominus Deus quoniam in loco regis qui  constituit
eum regem cuius fecit irritum iuramentum et solvit  pactum quod
habebat cum eo in medio Babylonis morietur
17 et non in exercitu grandi neque in populo multo faciet  contra eum
Pharao proelium in iactu aggeris et in extructione  vallorum ut
interficiat animas multas
18 spreverat enim iuramentum ut solveret foedus et ecce dedit  manum
suam et cum omnia haec fecerit non effugiet
19 propterea haec dicit Dominus Deus vivo ego quoniam  iuramentum quod
sprevit et foedus quod praevaricatus est ponam  in caput eius
20 et expandam super eum rete meum et conprehendetur sagena  mea et
adducam eum in Babylonem et iudicabo illum ibi in  praevaricatione qua
despexit me
21 et omnes profugi eius cum universo agmine gladio cadent  residui
autem in omnem ventum dispergentur et scietis quia ego  Dominus
locutus sum
22 haec dicit Dominus Deus et sumam ego de medulla cedri  sublimis et
ponam de vertice ramorum eius tenerum distringam et  plantabo super
montem excelsum et eminentem
23 in monte sublimi Israhel plantabo illud et erumpet in  germen et
faciet fructum et erit in cedrum magnam et habitabunt  sub eo omnes
volucres universum volatile sub umbra frondium  eius nidificabit
24 et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi  lignum
sublime et exaltavi lignum humile et siccavi lignum  viride et
frondere feci lignum aridum ego Dominus locutus sum  et feci

Ezechiele 18
1 et factus est sermo Domini ad me dicens
2 quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium  istud in
terra Israhel dicentes patres comederunt uvam acerbam  et dentes
filiorum obstupescunt
3 vivo ego dicit Dominus Deus si erit vobis ultra parabola  haec in
proverbium in Israhel
4 ecce omnes animae meae sunt ut anima patris ita et anima  filii mea
est anima quae peccaverit ipsa morietur
5 et vir si fuerit iustus et fecerit iudicium et iustitiam
6 in montibus non comederit et oculos suos non levaverit ad  idola
domus Israhel et uxorem proximi sui non violaverit et ad  mulierem
menstruatam non accesserit
7 et hominem non contristaverit pignus debitori reddiderit  per vim
nihil rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum  operuerit
vestimento
8 ad usuram non commodaverit et amplius non acceperit ab  iniquitate
averterit manum suam iudicium verum fecerit inter  virum et virum
9 in praeceptis meis ambulaverit et iudicia mea custodierit  ut faciat
veritatem hic iustus est vita vivet ait Dominus Deus
10 quod si genuerit filium latronem effundentem sanguinem et  fecerit
unum de istis
11 et haec quidem omnia non facientem sed in montibus  comedentem et
uxorem proximi sui polluentem
12 egenum et pauperem contristantem rapientem rapinas pignus  non
reddentem et ad idola levantem oculos suos abominationem  facientem
13 ad usuram dantem et amplius accipientem numquid vivet non  vivet
cum universa detestanda haec fecerit morte morietur  sanguis eius in
ipso erit
14 quod si genuerit filium qui videns omnia peccata patris  sui quae
fecit timuerit et non fecerit simile eis
15 super montes non comederit et oculos suos non levaverit ad  idola
domus Israhel et uxorem proximi sui non violaverit
16 et virum non contristaverit pignus non retinuerit et  rapinam non
rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum  operuerit vestimento
17 a pauperis iniuria averterit manum suam usuram et  superabundantiam
non acceperit iudicia mea fecerit in  praeceptis meis ambulaverit hic
non morietur in iniquitate  patris sui sed vita vivet
18 pater eius quia calumniatus est et vim fecit fratri et  malum
operatus est in medio populi sui ecce mortuus est in  iniquitate sua
19 et dicitis quare non portavit filius iniquitatem patris  videlicet
quia filius iudicium et iustitiam operatus est omnia  praecepta mea
custodivit et fecit illa vita vivet
20 anima quae peccaverit ipsa morietur filius non portabit
iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii  iustitia
iusti super eum erit et impietas impii erit super eum
21 si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis  suis quae
operatus est et custodierit universa praecepta mea et  fecerit
iudicium et iustitiam vita vivet non morietur
22 omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor  in
iustitia sua quam operatus est vivet
23 numquid voluntatis meae est mors impii dicit Dominus Deus  et non
ut convertatur a viis suis et vivat
24 si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit  iniquitatem
secundum omnes abominationes quas operari solet  impius numquid vivet
omnes iustitiae eius quas fecerat non  recordabuntur in
praevaricatione qua praevaricatus est et in  peccato suo quod peccavit
in ipsis morietur
25 et dixistis non est aequa via Domini audite domus Israhel  numquid
via mea non est aequa et non magis viae vestrae pravae  sunt
26 cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit  iniquitatem
morietur in eis in iniustitia quam operatus est  morietur
27 et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus  est et
fecerit iudicium et iustitiam ipse animam suam  vivificabit
28 considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus  suis quas
operatus est vita vivet et non morietur
29 et dicunt filii Israhel non est aequa via Domini numquid  viae meae
non sunt aequae domus Israhel et non magis viae  vestrae pravae
30 idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo domus Israhel  ait
Dominus Deus convertimini et agite paenitentiam ab omnibus
iniquitatibus vestris et non erit vobis in ruinam iniquitas
31 proicite a vobis omnes praevaricationes vestras in quibus
praevaricati estis et facite vobis cor novum et spiritum novum  et
quare moriemini domus Israhel
32 quia nolo mortem morientis dicit Dominus Deus revertimini  et
vivite

Ezechiele 19
1 et tu adsume planctum super principes Israhel
2 et dices quare mater tua leaena inter leones cubavit in  medio
leunculorum enutrivit catulos suos
3 et eduxit unum de leunculis suis leo factus est et didicit  capere
praedam hominemque comedere
4 et audierunt de eo gentes et non absque vulneribus suis  ceperunt
eum et adduxerunt eum in catenis in terram Aegypti
5 quae cum vidisset quoniam infirmata est et periit  expectatio eius
tulit unum de leunculis suis leonem constituit  eum
6 qui incedebat inter leones et factus est leo didicit  praedam capere
et homines devorare
7 didicit viduas facere et civitates eorum in desertum  adducere et
desolata est terra et plenitudo eius a voce rugitus  illius
8 et convenerunt adversum eum gentes undique de provinciis et
expanderunt super eum rete suum in vulneribus earum captus est
9 et miserunt eum in caveam in catenis adduxerunt eum ad  regem
Babylonis miseruntque eum in carcerem ne audiretur vox  eius ultra
super montes Israhel
10 mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata  fructus
eius et frondes eius creverunt ex aquis multis
11 et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium et
exaltata est statura eius inter frondes et vidit altitudinem  suam in
multitudine palmitum suorum
12 et evulsa est in ira in terramque proiecta et ventus urens
siccavit fructum eius marcuerunt et arefactae sunt virgae  roboris
eius ignis comedit eam
13 et nunc transplantata est in desertum in terra invia et  sitienti
14 et egressus est ignis de virga ramorum eius qui fructum  eius
comedit et non fuit in ea virga fortis sceptrum  dominantium planctus
est et erit in planctum

Ezechiele 20
1 et factum est in anno septimo in quinto mense in decima  mensis
venerunt viri de senioribus Israhel ut interrogarent  Dominum et
sederunt coram me
2 et factus est sermo Domini ad me dicens
3 fili hominis loquere senioribus Israhel et dices ad eos  haec dicit
Dominus Deus num ad interrogandum me vos venistis  vivo ego quia non
respondebo vobis ait Dominus Deus
4 si iudicas eos si iudicas fili hominis abominationes patrum  eorum
ostende eis
5 et dices ad eos haec dicit Dominus Deus in die qua elegi  Israhel et
levavi manum meam pro stirpe domus Iacob et apparui  eis in terra
Aegypti et levavi manum meam pro eis dicens ego  Dominus Deus vester
6 in die illa levavi manum meam pro eis ut educerem eos de  terra
Aegypti in terram quam provideram eis fluentem lacte et  melle quae
est egregia inter omnes terras
7 et dixi ad eos unusquisque offensiones oculorum suorum  abiciat et
in idolis Aegypti nolite pollui ego Dominus Deus  vester
8 et inritaverunt me nolueruntque audire unusquisque  abominationes
oculorum suorum non proiecit nec idola Aegypti  reliquerunt et dixi ut
effunderem indignationem meam super eos  et implerem iram meam in eis
in medio terrae Aegypti
9 et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus  in
quarum medio erant et inter quas apparui eis ut educerem eos  de terra
Aegypti
10 eieci ergo eos de terra Aegypti et eduxi in desertum
11 et dedi eis praecepta mea et iudicia mea ostendi eis quae  faciat
homo et vivat in eis
12 insuper et sabbata mea dedi eis ut esset signum inter me  et eos et
scirent quia ego Dominus sanctificans eos
13 et inritaverunt me domus Israhel in deserto in praeceptis  meis non
ambulaverunt et iudicia mea proiecerunt quae faciens  homo vivet in
eis et sabbata mea violaverunt vehementer dixi  ergo ut effunderem
furorem meum super eos in deserto et  consumerem eos
14 et feci propter nomen meum ne violaretur coram gentibus de  quibus
eieci eos in conspectu earum
15 ego igitur levavi manum meam super eos in deserto ne  inducerem eos
in terram quam dedi eis fluentem lacte et melle  praecipuam terrarum
omnium
16 quia iudicia mea proiecerunt et in praeceptis meis non
ambulaverunt et sabbata mea violaverunt post idola enim cor  eorum
gradiebatur
17 et pepercit oculus meus super eos ut non interficerem eos  nec
consumpsi eos in deserto
18 dixi autem ad filios eorum in solitudine in praeceptis  patrum
vestrorum nolite incedere nec iudicia eorum custodiatis  nec in idolis
eorum polluamini
19 ego Dominus Deus vester in praeceptis meis ambulate et  iudicia mea
custodite et facite ea
20 et sabbata mea sanctificate ut sit signum inter me et vos  et
sciatur quia ego Dominus Deus vester
21 et exacerbaverunt me filii in praeceptis meis non  ambulaverunt et
iudicia mea non custodierunt ut facerent ea  quae cum fecerit homo
vivet in eis et sabbata mea violaverunt  et comminatus sum ut
effunderem furorem meum super eos et  implerem iram meam in eis in
deserto
22 averti autem manum meam et feci propter nomen meum ut non
violaretur coram gentibus de quibus eieci eos in oculis earum
23 iterum levavi manum meam in eos in solitudine ut  dispergerem illos
in nationes et ventilarem in terras
24 eo quod iudicia mea non fecissent et praecepta mea  reprobassent et
sabbata mea violassent et post idola patrum  suorum fuissent oculi
eorum
25 ergo et ego dedi eis praecepta non bona et iudicia in  quibus non
vivent
26 et pollui eos in muneribus suis cum offerrent omne quod  aperit
vulvam propter delicta sua et scient quia ego Dominus
27 quam ob rem loquere ad domum Israhel fili hominis et dices  ad eos
haec dicit Dominus Deus adhuc et in hoc blasphemaverunt  me patres
vestri cum sprevissent me contemnentes
28 et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam  ut darem
eis viderunt omnem collem excelsum et omne lignum  nemorosum et
immolaverunt ibi victimas suas et dederunt ibi  inritationem
oblationis suae et posuerunt ibi odorem suavitatis  suae et libaverunt
libationes suas
29 et dixi ad eos quid est excelsum ad quod vos ingredimini  et
vocatum est nomen eius Excelsum usque ad hanc diem
30 propterea dic ad domum Israhel haec dicit Dominus Deus  certe in
via patrum vestrorum vos polluimini et post  offendicula eorum vos
fornicamini
31 et in oblatione donorum vestrorum cum transducitis filios  vestros
per ignem vos polluimini in omnibus idolis vestris  usque hodie et ego
respondebo vobis domus Israhel vivo ego  dicit Dominus Deus quia non
respondebo vobis
32 neque cogitatio mentis vestrae fiet dicentium erimus sicut  gentes
et sicut cognationes terrae ut colamus ligna et lapides
33 vivo ego dicit Dominus Deus quoniam in manu forti et  brachio
extento et in furore effuso regnabo super vos
34 et educam vos de populis et congregabo vos de terris in  quibus
dispersi estis in manu valida et brachio extento et in  furore effuso
regnabo super vos
35 et adducam vos in desertum populorum et iudicabor vobiscum  ibi
facie ad faciem
36 sicut iudicio contendi adversum patres vestros in deserto  terrae
Aegypti sic iudicabo vos dicit Dominus Deus
37 et subiciam vos sceptro meo et inducam vos in vinculis  foederis
38 et eligam de vobis transgressores et impios et de terra  incolatus
eorum educam eos et terram Israhel non ingredientur  et scietis quia
ego Dominus
39 et vos domus Israhel haec dicit Dominus Deus singuli post  idola
vestra ambulate et servite eis quod si et in hoc non  audieritis me et
nomen meum sanctum pollueritis ultra in  muneribus vestris et in
idolis vestris
40 in monte sancto meo in monte excelso Israhel ait Dominus  Deus ibi
serviet mihi omnis domus Israhel omnes inquam in terra  in qua
placebunt mihi et ibi quaeram primitias vestras et  initium decimarum
vestrarum in omnibus sanctificationibus  vestris
41 in odorem suavitatis suscipiam vos cum eduxero vos de  populis et
congregavero vos de terris in quas dispersi estis et  sanctificabor in
vobis in oculis nationum
42 et scietis quia ego Dominus cum induxero vos ad terram  Israhel in
terram pro qua levavi manum meam ut darem eam  patribus vestris
43 et recordabimini ibi viarum vestrarum et omnium scelerum  vestrorum
quibus polluti estis in eis et displicebitis vobis in  conspectu
vestro in omnibus malitiis vestris quas fecistis
44 et scietis quia ego Dominus cum benefecero vobis propter  nomen
meum non secundum vias vestras malas neque secundum  scelera vestra
pessima domus Israhel ait Dominus Deus
45 et factus est sermo Domini ad me dicens
46 fili hominis pone faciem tuam contra viam austri et stilla  ad
africum et propheta ad saltum agri meridiani
47 et dices saltui meridiano audi verbum Domini haec dicit  Dominus
Deus ecce ego succendam in te ignem et conburam in te  omne lignum
viride et omne lignum aridum non extinguetur flamma  succensionis et
conburetur in ea omnis facies ab austro usque  ad aquilonem
48 et videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam nec
extinguetur
49 et dixi ha ha ha Domine Deus ipsi dicunt de me numquid non  per
parabolas loquitur iste

Ezechiele 21
1 et factus est sermo Domini ad me dicens
2 fili hominis pone faciem tuam ad Hierusalem et stilla ad  sanctuaria
et propheta contra humum Israhel
3 et dices terrae Israhel haec dicit Dominus Deus ecce ego ad  te et
eiciam gladium meum de vagina sua et occidam in te iustum  et impium
4 pro eo autem quod occidi in te iustum et impium idcirco  egredietur
gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro  ad aquilonem
5 ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de  vagina
sua inrevocabilem
6 et tu fili hominis ingemesce in contritione lumborum et in
amaritudinibus ingemesce coram eis
7 cumque dixerint ad te quare tu gemis dices pro auditu quia  venit et
tabescet omne cor et dissolventur universae manus et  infirmabitur
omnis spiritus et per cuncta genua fluent aquae  ecce venit et fiet
ait Dominus Deus
8 et factus est sermo Domini ad me dicens
9 fili hominis propheta et dices haec dicit Dominus Deus  loquere
gladius gladius exacutus est et limatus
10 ut caedat victimas exacutus est ut splendeat limatus est  qui moves
sceptrum filii mei succidisti omne lignum
11 et dedi eum ad levigandum ut teneatur manu iste exacutus  est
gladius et iste limatus ut sit in manu interficientis
12 clama et ulula fili hominis quia hic factus est in populo  meo hic
in cunctis ducibus Israhel qui fugerant gladio traditi  sunt cum
populo meo idcirco plaude super femur
13 quia probatus est et hoc cum sceptrum subverterit et non  erit
dicit Dominus Deus
14 tu ergo fili hominis propheta et percute manu ad manum et
duplicetur gladius ac triplicetur gladius interfectorum hic est
gladius occisionis magnae qui obstupescere eos facit
15 et corde tabescere et multiplicat ruinas in omnibus portis  eorum
dedi conturbationem gladii acuti et limati ad fulgendum  amicti ad
caedem
16 exacuere vade ad dextram sive ad sinistram quocumque  faciei tuae
est appetitus
17 quin et ego plaudam manu ad manum et implebo indignationem  meam
ego Dominus locutus sum
18 et factus est sermo Domini ad me dicens
19 et tu fili hominis pone tibi duas vias ut veniat gladius  regis
Babylonis de terra una egredientur ambo et manu capiet  coniecturam in
capite viae civitatis coniciet
20 viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon et  ad Iudam
in Hierusalem munitissimam
21 stetit enim rex Babylonis in bivio in capite duarum viarum
divinationem quaerens commiscens sagittas interrogavit idola  exta
consuluit
22 ad dextram eius facta est divinatio super Hierusalem ut  ponat
arietes ut aperiat os in caede ut elevet vocem in ululatu  ut ponat
arietes contra portas ut conportet aggerem ut  aedificet munitiones
23 eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum  et
sabbatorum otium imitans ipse autem recordabitur iniquitatis  ad
capiendum
24 idcirco haec dicit Dominus Deus pro eo quod recordati  estis
iniquitatis vestrae et revelastis praevaricationes  vestras et
apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus  vestris pro eo
inquam quod recordati estis manu capiemini
25 tu autem profane impie dux Israhel cuius venit dies in  tempore
iniquitatis praefinita
26 haec dicit Dominus Deus aufer cidarim tolle coronam nonne  haec est
quae humilem sublevavit et sublimem humiliavit
27 iniquitatem iniquitatem iniquitatem ponam eam et hoc nunc  factum
est donec veniret cuius est iudicium et tradam ei
28 et tu fili hominis propheta et dic haec dicit Dominus Deus  ad
filios Ammon et ad obprobrium eorum et dices mucro mucro  evaginate ad
occidendum limate ut interficias et fulgeas
29 cum tibi viderentur vana et divinarentur mendacia ut  dareris super
colla vulneratorum impiorum quorum venit dies in  tempore iniquitatis
praefinita
30 revertere ad vaginam tuam in loco in quo creatus es in  terra
nativitatis tuae iudicabo te
31 et effundam super te indignationem meam in igne furoris  mei
sufflabo in te daboque te in manus hominum insipientium et
fabricantium interitum
32 igni eris cibus sanguis tuus erit in medio terrae  oblivioni
traderis quia ego Dominus locutus sum

Ezechiele 22
1 et factum est verbum Domini ad me dicens
2 et tu fili hominis num iudicas num iudicas civitatem  sanguinum
3 et ostendes ei omnes abominationes suas et dices haec dicit  Dominus
Deus civitas effundens sanguinem in medio sui ut veniat  tempus eius
et quae fecit idola contra semet ipsam ut  pollueretur
4 in sanguine tuo qui a te effusus est deliquisti et in  idolis tuis
quae fecisti polluta es et adpropinquare fecisti  dies tuos et
adduxisti tempus annorum tuorum propterea dedi te  obprobrium gentibus
et inrisionem universis terris
5 quae iuxta sunt et quae procul a te triumphabunt de te  sordida
nobilis grandis interitu
6 ecce principes Israhel singuli in brachio suo fuerunt in te  ad
effundendum sanguinem
7 patrem et matrem contumeliis adfecerunt in te advenam  calumniati
sunt in medio tui pupillum et viduam contristaverunt  apud te
8 sanctuaria mea sprevistis et sabbata mea polluistis
9 viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et  super
montes comederunt in te scelus operati sunt in medio tui
10 verecundiora patris discoperuerunt in te inmunditiam  menstruatae
humiliaverunt in te
11 et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est  abominationem et
socer nurum suam polluit nefarie frater  sororem suam filiam patris
sui oppressit in te
12 munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem usuram  et
superabundantiam accepisti et avare proximos tuos  calumniabaris
meique oblita es ait Dominus Deus
13 ecce conplosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti  et
super sanguinem qui effusus est in medio tui
14 numquid sustinebit cor tuum aut praevalebunt manus tuae in  diebus
quos ego faciam tibi ego Dominus locutus sum et faciam
15 et dispergam te in nationes et ventilabo te in terras et  deficere
faciam inmunditiam tuam a te
16 et possidebo te in conspectu gentium et scies quia ego  Dominus
17 et factum est verbum Domini ad me dicens
18 fili hominis versa est mihi domus Israhel in scoriam omnes  isti
aes et stagnum et ferrum et plumbum in medio fornacis  scoria argenti
facti sunt
19 propterea haec dicit Dominus Deus eo quod versi estis  omnes in
scoriam propterea ecce ego congregabo vos in medium  Hierusalem
20 congregatione argenti et aeris et ferri et stagni et  plumbi in
medium fornacis ut succendam in eam ignem ad  conflandum sic
congregabo in furore meo et in ira mea et  requiescam et conflabo vos
21 et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei et
conflabimini in medio eius
22 ut conflatur argentum in medio fornacis sic eritis in  medio eius
et scietis quia ego Dominus effuderim indignationem  meam super vos
23 et factum est verbum Domini ad me dicens
24 fili hominis dic ei tu es terra inmunda et non conpluta in  die
furoris
25 coniuratio prophetarum in medio eius sicut leo rugiens  capiensque
praedam animam devoraverunt opes et pretium  acceperunt viduas eius
multiplicaverunt in medio illius
26 sacerdotes eius contempserunt legem meam et polluerunt  sanctuaria
mea inter sanctum et profanum non habuere distantiam  et inter
pollutum et mundum non intellexerunt et a sabbatis  meis averterunt
oculos suos et coinquinabar in medio eorum
27 principes eius in medio illius quasi lupi rapientes  praedam ad
effundendum sanguinem et perdendas animas et avare  sectanda lucra
28 prophetae autem eius liniebant eos absque temperamento  videntes
vana et divinantes eis mendacium dicentes haec dicit  Dominus Deus cum
Dominus non sit locutus
29 populi terrae calumniabantur calumniam et rapiebant  violenter
egenum et pauperem adfligebant et advenam opprimebant  calumnia absque
iudicio
30 et quaesivi de eis virum qui interponeret sepem et staret
oppositus contra me pro terra ne dissiparem eam et non inveni
31 et effudi super eos indignationem meam in igne irae meae  consumpsi
eos viam eorum in caput eorum reddidi ait Dominus  Deus

Ezechiele 23
1 et factus est sermo Domini ad me dicens
2 fili hominis duae mulieres filiae matris unius fuerunt
3 et fornicatae sunt in Aegypto in adulescentia sua  fornicatae sunt
ibi subacta sunt ubera earum et fractae sunt  mammae pubertatis earum
4 nomina autem earum Oolla maior et Ooliba soror eius et  habui eas et
pepererunt filios et filias porro earum nomina  Samaria Oolla et
Hierusalem Ooliba
5 fornicata est igitur Oolla super me et insanivit in  amatores suos
in Assyrios propinquantes
6 vestitos hyacintho principes et magistratus iuvenes  cupidinis
universos equites ascensores equorum
7 et dedit fornicationes suas super eos electos filios  Assyriorum
universos et in omnibus in quos insanivit in  inmunditiis eorum
polluta est
8 insuper et fornicationes suas quas habuerat in Aegypto non  reliquit
nam et illi dormierant cum ea in adulescentia eius et  illi
confregerant ubera pubertatis eius et effuderant  fornicationem suam
super eam
9 propterea tradidi eam in manu amatorum suorum in manus  filiorum
Assur super quorum insanivit libidinem
10 ipsi discoperuerunt ignominiam eius filios et filias  illius
tulerunt et ipsam occiderunt gladio et factae sunt  famosae mulieres
et iudicia perpetrarunt in ea
11 quod cum vidisset soror eius Ooliba plus quam illa  insanivit
libidine et fornicationem suam super fornicationem  sororis suae
12 ad filios Assyriorum praebuit inpudenter ducibus et  magistratibus
ad se venientibus indutis veste varia equitibus  qui vectabantur equis
et adulescentibus forma cunctis egregia
13 et vidi quod polluta esset via una ambarum
14 et auxit fornicationes suas cumque vidisset viros depictos  in
pariete imagines Chaldeorum expressas coloribus
15 et accinctos balteis renes et tiaras tinctas in capitibus  eorum
formam ducum omnium similitudinem filiorum Babylonis  terraeque
Chaldeorum in qua orti sunt
16 et insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum et  misit
nuntios ad eos in Chaldeam
17 cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum
polluerunt eam stupris suis et polluta est ab eis et saturata  est
anima eius ab illis
18 denudavit quoque fornicationes suas et discoperuit  ignominiam suam
et recessit anima mea ab ea sicut recesserat  anima mea a sorore eius
19 multiplicavit enim fornicationes suas recordans dies  adulescentiae
suae quibus fornicata est in terra Aegypti
20 et insanivit libidine super concubitu eorum quorum carnes  sunt ut
carnes asinorum et sicut fluxus equorum fluxus eorum
21 et visitasti scelus adulescentiae tuae quando subacta sunt  in
Aegypto ubera tua et confractae mammae pubertatis tuae
22 propterea Ooliba haec dicit Dominus Deus ecce ego  suscitabo omnes
amatores tuos contra te de quibus satiata est  anima tua et congregabo
eos adversum te in circuitu
23 filios Babylonis et universos Chaldeos nobiles tyrannosque  et
principes omnes filios Assyriorum iuvenes forma egregia  duces et
magistratus universos principes principum et nominatos  ascensores
equorum
24 et venient super te instructi curru et rota multitudo  populorum
lorica et clypeo et galea armabuntur contra te  undique et dabo coram
eis iudicium et iudicabunt te iudiciis  suis
25 et ponam zelum meum in te quem exercent tecum in furore  nasum tuum
et aures tuas praecident et quae remanserint gladio  concident ipsi
filios tuos et filias tuas capient et novissimum  tuum devorabitur
igni
26 et denudabunt te vestimentis tuis et tollent vasa gloriae  tuae
27 et requiescere faciam scelus tuum de te et fornicationem  tuam de
terra Aegypti nec levabis oculos tuos ad eos et Aegypti  non
recordaberis amplius
28 quia haec dicit Dominus Deus ecce ego tradam te in manu  eorum quos
odisti in manu de quibus satiata est anima tua
29 et agent tecum in odio et tollent omnes labores tuos et  dimittent
te nudam et ignominia plenam revelabitur ignominia  fornicationum
tuarum scelus tuum et fornicationes tuae
30 fecerunt haec tibi quia fornicata es post gentes inter  quas
polluta es in idolis eorum
31 in via sororis tuae ambulasti et dabo calicem eius in manu  tua
32 haec dicit Dominus Deus calicem sororis tuae bibes  profundum et
latum eris in derisum et in subsannationem quae es  capacissima
33 ebrietate et dolore repleberis calice maeroris et  tristitiae
calice sororis tuae Samariae
34 et bibes illum et epotabis usque ad feces et fragmenta  eius
devorabis et ubera tua lacerabis quia ego locutus sum ait  Dominus
Deus
35 propterea haec dicit Dominus Deus quia oblita es mei et  proiecisti
me post corpus tuum tu quoque porta scelus tuum et  fornicationes tuas
36 et ait Dominus ad me dicens fili hominis numquid iudicas  Oollam et
Oolibam et adnuntias eis scelera earum
37 quia adulterae sunt et sanguis in manibus earum et cum  idolis suis
fornicatae sunt insuper et filios suos quos  genuerunt mihi obtulerunt
eis ad devorandum
38 sed et hoc fecerunt mihi polluerunt sanctuarium meum in  die illa
et sabbata mea profanaverunt
39 cumque immolarent filios suos idolis suis et ingrederentur
sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud etiam haec  fecerunt
in medio domus meae
40 miserunt ad viros venientes de longe ad quos nuntium  miserant
itaque ecce venerunt quibus te lavisti et  circumlevisti stibio oculos
tuos et ornata es mundo muliebri
41 sedisti in lecto pulcherrimo et mensa ordinata est ante te
thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam
42 et vox multitudinis exultantis erat in ea et in viris qui  de
multitudine hominum adducebantur et veniebant de deserto  posuerunt
armillas in manibus eorum et coronas speciosas in  capitibus eorum
43 et dixi ei quae adtrita est in adulteriis nunc  fornicabitur in
fornicatione sua etiam haec
44 et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem sic
ingrediebantur ad Oollam et ad Oolibam mulieres nefarias
45 viri ergo iusti sunt hii iudicabunt eas iudicio  adulterarum et
iudicio effundentium sanguinem quia adulterae  sunt et sanguis in
manibus earum
46 haec enim dicit Dominus Deus adduc ad eas multitudinem et  trade
eas in tumultum et in rapinam
47 et lapidentur lapidibus populorum et confodiantur gladiis  eorum
filios et filias earum interficient et domos earum igne  succendent
48 et auferam scelus de terra et discent omnes mulieres ne  faciant
secundum scelus earum
49 et dabunt scelus vestrum super vos et peccata idolorum  vestrorum
portabitis et scietis quia ego Dominus Deus

Ezechiele 24
1 et factum est verbum Domini ad me in anno nono in mense  decimo
decima mensis dicens
2 fili hominis scribe tibi nomen diei huius in qua  confirmatus est
rex Babylonis adversum Hierusalem hodie
3 et dices per proverbium ad domum inritatricem parabolam et  loqueris
ad eos haec dicit Dominus Deus pone ollam pone inquam  et mitte in ea
aquam
4 congere frusta eius in ea omnem partem bonam femur et armum  electa
et ossibus plena
5 pinguissimum pecus adsume conpone quoque struices ossuum  sub ea
efferbuit coctio eius et discocta sunt ossa illius in  medio eius
6 propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati sanguinum  ollae
cuius rubigo in ea est et rubigo eius non exivit de ea  per partes et
per partes suas eice eam non cecidit super eam  sors
7 sanguis enim eius in medio eius est super limpidissimam  petram
effudit illum non effudit illum super terram ut possit  operiri
pulvere
8 ut superducerem indignationem meam et vindicta ulciscerer  dedi
sanguinem eius super petram limpidissimam ne operiretur
9 propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati sanguinum  cuius ego
grandem faciam pyram
10 congere ossa quae igne succendam consumentur carnes et  concoquetur
universa conpositio et ossa tabescent
11 pone quoque eam super prunas vacuam ut incalescat et  liquefiat aes
eius et confletur in medio eius inquinamentum  eius et consumatur
rubigo eius
12 multo labore sudatum est et non exibit de ea nimia rubigo  eius
neque per ignem
13 inmunditia tua execrabilis quia mundare te volui et non es  mundata
a sordibus tuis sed nec mundaberis prius donec  quiescere faciam
indignationem meam in te
14 ego Dominus locutus sum venit et faciam non transeam nec  parcam
nec placabor iuxta vias tuas et iuxta adinventiones tuas  iudicavi te
dicit Dominus
15 et factum est verbum Domini ad me dicens
16 fili hominis ecce ego tollo a te desiderabile oculorum  tuorum in
plaga et non planges neque plorabis neque fluent  lacrimae tuae
17 ingemesce tacens mortuorum luctum non facies corona tua
circumligata sit tibi et calciamenta tua erunt in pedibus tuis  nec
amictu ora velabis nec cibos lugentium comedes
18 locutus sum ergo ad populum mane et mortua est uxor mea  vesperi
fecique mane sicut praeceperat mihi
19 et dixit ad me populus quare non indicas nobis quid ista
significent quae tu facis
20 et dixi ad eos sermo Domini factus est ad me dicens
21 loquere domui Israhel haec dicit Dominus Deus ecce ego  polluam
sanctuarium meum superbiam imperii vestri et  desiderabile oculorum
vestrorum et super quo pavet anima vestra  et filii vestri et filiae
quas reliquistis gladio cadent
22 et facietis sicut feci ora amictu non velabitis et cibos  lugentium
non comedetis
23 coronas habebitis in capitibus vestris et calciamenta in  pedibus
non plangetis neque flebitis sed tabescetis in  iniquitatibus vestris
et unusquisque gemet ad fratrem suum
24 eritque Hiezecihel vobis in portentum iuxta omnia quae  fecit
facietis cum venerit istud et scietis quia ego Dominus  Deus
25 et tu fili hominis ecce in die quo tollam ab eis  fortitudinem
eorum et gaudium dignitatis et desiderium oculorum  eorum super quo
requiescunt animae eorum filios et filias eorum
26 in die illa cum venerit fugiens ad te ut adnuntiet tibi
27 in die inquam illa aperietur os tuum cum eo qui fugit et  loqueris
et non silebis ultra erisque eis in portentum et  scietis quia ego
Dominus

Ezechiele 25
1 et factus est sermo Domini ad me dicens
2 fili hominis pone faciem tuam contra filios Ammon et  prophetabis de
eis
3 et dices filiis Ammon audite verbum Domini Dei haec dicit  Dominus
Deus pro eo quod dixisti euge euge super sanctuarium  meum quia
pollutum est et super terram Israhel quoniam desolata  est et super
domum Iuda quoniam ducti sunt in captivitatem
4 idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hereditatem et
conlocabunt caulas suas in te et ponent in te tentoria sua ipsi
comedent fruges tuas et ipsi bibent lac tuum
5 daboque Rabbath in habitaculum camelorum et filios Ammon in  cubile
pecorum et scietis quia ego Dominus
6 quia haec dicit Dominus Deus pro eo quod plausisti manu et
percussisti pede et gavisa es ex toto affectu super terram  Israhel
7 idcirco ecce ego extendam manum meam super te et tradam te  in
direptionem gentium et interficiam te de populis et perdam  de terris
et conteram et scies quia ego Dominus
8 haec dicit Dominus Deus pro eo quod dixerunt Moab et Seir  ecce
sicut omnes gentes domus Iuda
9 idcirco ecce ego aperiam umerum Moab de civitatibus de  civitatibus
inquam eius et de finibus eius inclitas terrae  Bethiesimoth et
Beelmeon et Cariathaim
10 filiis orientis cum filiis Ammon et dabo eam in  hereditatem ut non
sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus
11 et in Moab faciam iudicia et scient quia ego Dominus
12 haec dicit Dominus Deus pro eo quod fecit Idumea ultionem  ut se
vindicaret de filiis Iuda peccavitque delinquens et  vindictam
expetivit de eis
13 idcirco haec dicit Dominus Deus extendam manum meam super  Idumeam
et auferam de ea hominem et iumentum et faciam eam  desertum ab austro
et qui sunt in Daedan gladio cadent
14 et dabo ultionem meam super Idumeam per manum populi mei  Israhel
et facient in Edom iuxta iram meam et furorem meum et  scient
vindictam meam dicit Dominus Deus
15 haec dicit Dominus Deus pro eo quod fecerunt Palestini in
vindictam et ulti se sunt toto animo interficientes et  implentes
inimicitias veteres
16 propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego extendam manum  meam
super Palestinos et interficiam interfectores et perdam  reliquias
maritimae regionis
17 faciamque in eis ultiones magnas arguens in furore et  scient quia
ego Dominus cum dedero vindictam meam super eos

Ezechiele 26
1 et factum est in undecimo anno prima mensis factus est  sermo Domini
ad me dicens
2 fili hominis pro eo quod dixit Tyrus de Hierusalem euge  confractae
sunt portae populorum conversa est ad me implebor  deserta est
3 propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego super te Tyre et
ascendere faciam ad te gentes multas sicut ascendit mare  fluctuans
4 et dissipabunt muros Tyri et destruent turres eius et radam
pulverem eius de ea et dabo eam in limpidissimam petram
5 siccatio sagenarum erit in medio maris quia ego locutus sum  ait
Dominus Deus et erit in direptionem gentibus
6 filiae quoque eius quae sunt in agro gladio interficientur  et
scient quia ego Dominus
7 quia haec dicit Dominus Deus ecce ego adducam ad Tyrum
Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone regem regum cum  equis et
curribus et equitibus et coetu populoque magno
8 filias tuas quae sunt in agro gladio interficiet et  circumdabit te
munitionibus et conportabit aggerem in gyro et  levabit contra te
clypeum
9 et vineas et arietes temperabit in muros tuos et turres  tuas
destruet in armatura sua
10 inundatione equorum eius operiet te pulvis eorum a sonitu  equitum
et rotarum et curruum movebuntur muri tui dum ingressus  fuerit portas
tuas quasi per introitus urbis dissipatae
11 ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas  populum tuum
gladio caedet et statuae tuae nobiles in terram  corruent
12 vastabunt opes tuas diripient negotiationes tuas et  destruent
muros tuos et domos tuas praeclaras subvertent et  lapides tuos et
ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum  ponent
13 et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum et  sonitus
cithararum tuarum non audietur amplius
14 et dabo te in limpidissimam petram siccatio sagenarum eris  nec
aedificaberis ultra quia ego locutus sum dicit Dominus Deus
15 haec dicit Dominus Deus Tyro numquid non a sonitu ruinae  tuae et
gemitu interfectorum tuorum cum occisi fuerint in medio  tui
commovebuntur insulae
16 et descendent de sedibus suis omnes principes maris et  auferent
exuvias suas et vestimenta sua varia abicient et  induentur stupore in
terra sedebunt et adtoniti super repentino  casu tuo admirabuntur
17 et adsumentes super te lamentum dicent tibi quomodo  peristi quae
habitas in mari urbs inclita quae fuisti fortis in  mari cum
habitatoribus tuis quos formidabant universi
18 nunc stupebunt naves in die pavoris tui et turbabuntur  insulae in
mari eo quod nullus egrediatur ex te
19 quia haec dicit Dominus Deus cum dedero te urbem desolatam  sicut
civitates quae non habitantur et adduxero super te  abyssum et
operuerint te aquae multae
20 et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum
sempiternum et conlocavero te in terra novissima sicut  solitudines
veteres cum his qui deducuntur in lacum ut non  habiteris porro dedero
gloriam in terra viventium
21 in nihilum redigam te et non eris et requisita non  invenieris
ultra in sempiternum dicit Dominus Deus

Ezechiele 27
1 et factum est verbum Domini ad me dicens
2 tu ergo fili hominis adsume super Tyrum lamentum
3 et dices Tyro quae habitat in introitu maris negotiationi  populorum
ad insulas multas haec dicit Dominus Deus o Tyre tu  dixisti perfecti
decoris ego sum
4 et in corde maris sita finitimi tui qui te aedificaverunt
impleverunt decorem tuum
5 abietibus de Sanir extruxerunt te cum omnibus tabulatis  maris
cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum
6 quercus de Basan dolaverunt in remos tuos transtra tua  fecerunt
tibi ex ebore indico et praetoriola de insulis Italiae
7 byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum ut  poneretur in
malo hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta  sunt operimentum
tuum
8 habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui sapientes  tui
Tyre facti sunt gubernatores tui
9 senes Bibli et prudentes eius habuerunt nautas ad  ministerium
variae supellectilis tuae omnes naves maris et  nautae earum fuerunt
in populo negotiationis tuae
10 Persae et Lydi et Lybies erant in exercitu tuo viri  bellatores tui
clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu  tuo
11 filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in  circuitu
sed et Pigmei qui erant in turribus tuis faretras suas  suspenderunt
in muris tuis per gyrum ipsi conpleverunt  pulchritudinem tuam
12 Carthaginienses negotiatores tui a multitudine cunctarum
divitiarum argento ferro stagno plumboque repleverunt nundinas  tuas
13 Graecia Thubal et Mosoch ipsi institores tui mancipia et  vasa
aerea adduxerunt populo tuo
14 de domo Thogorma equos et equites et mulos adduxerunt ad  forum
tuum
15 filii Dadan negotiatores tui insulae multae negotiatio  manus tuae
dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio  tuo
16 Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum  gemmam
purpuram et scutulata et byssum et sericum et chodchod  proposuerunt
in mercatu tuo
17 Iuda et terra Israhel ipsi institores tui in frumento  primo
balsamum et mel et oleum et resinam proposuerunt in  nundinis tuis
18 Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum in
multitudine diversarum opum in vino pingui in lanis coloris  optimi
19 Dan et Graecia et Mozel in nundinis tuis proposuerunt  ferrum
fabrefactum stacte et calamus in negotiatione tua
20 Dadan institores tui in tapetibus ad sedendum
21 Arabia et universi principes Cedar ipsi negotiatores manus  tuae
cum agnis et arietibus et hedis venerunt ad te  negotiatores tui
22 venditores Saba et Reema ipsi negotiatores tui cum  universis
primis aromatibus et lapide pretioso et auro quod  proposuerunt in
mercatu tuo
23 Aran et Chenne et Eden negotiatores Saba Assur Chelmad  venditores
tui
24 ipsi negotiatores tui multifariam involucris hyacinthi et
polymitorum gazarumque pretiosarum quae obvolutae et adstrictae  erant
funibus cedros quoque habebant in negotiationibus tuis
25 naves maris principes tuae in negotiatione tua et repleta  es et
glorificata nimis in corde maris
26 in aquis multis adduxerunt te remiges tui ventus auster  contrivit
te in corde maris
27 divitiae tuae et thesauri tui et multiplex instrumentum  tuum
nautae tui et gubernatores tui qui tenebant supellectilem  tuam et
populo tuo praeerant viri quoque bellatores tui qui  erant in te cum
universa multitudine tua quae est in medio tui  cadent in corde maris
in die ruinae tuae
28 a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur  classes
29 et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum  nautae et
universi gubernatores maris in terra stabunt
30 et heiulabunt super te voce magna et clamabunt amare et
superiacient pulverem capitibus suis et cinere conspergentur
31 et radent super te calvitium et accingentur ciliciis et  plorabunt
te in amaritudine animae ploratu amarissimo
32 et adsument super te carmen lugubre et plangent te quae  est ut
Tyrus quae obmutuit in medio maris
33 quae in exitu negotiationum tuarum de mari implesti  populos multos
in multitudine divitiarum tuarum et populorum  tuorum ditasti reges
terrae
34 nunc contrita es a mari in profundis aquarum opes tuae et  omnis
multitudo tua quae erat in medio tui ceciderunt
35 universi habitatores insularum obstipuerunt super te et  reges
earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus
36 negotiatores populorum sibilaverunt super te ad nihilum  deducta es
et non eris usque in perpetuum

Ezechiele 28
1 et factus est sermo Domini ad me dicens
2 fili hominis dic principi Tyri haec dicit Dominus Deus eo  quod
elevatum est cor tuum et dixisti Deus ego sum et in  cathedra Dei sedi
in corde maris cum sis homo et non Deus et  dedisti cor tuum quasi cor
Dei
3 ecce sapientior es tu Danihele omne secretum non est  absconditum a
te
4 in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem et
adquisisti aurum et argentum in thesauris tuis
5 in multitudine sapientiae tuae et in negotiatione tua  multiplicasti
tibi fortitudinem et elevatum est cor tuum in  robore tuo
6 propterea haec dicit Dominus Deus eo quod elevatum est cor  tuum
quasi cor Dei
7 idcirco ecce ego adducam super te alienos robustissimos  gentium et
nudabunt gladios suos super pulchritudinem  sapientiae tuae et
polluent decorem tuum
8 interficient et detrahent te et morieris interitu occisorum  in
corde maris
9 numquid dicens loqueris Deus ego sum coram interficientibus  te cum
sis homo et non Deus in manu occidentium te
10 morte incircumcisorum morieris in manu alienorum quia ego  locutus
sum ait Dominus Deus
11 et factus est sermo Domini ad me dicens fili hominis leva  planctum
super regem Tyri
12 et dices ei haec dicit Dominus Deus tu signaculum  similitudinis
plenus sapientia et perfectus decore
13 in deliciis paradisi Dei fuisti omnis lapis pretiosus  operimentum
tuum sardius topazius et iaspis chrysolitus et onyx  et berillus
sapphyrus et carbunculus et zmaragdus aurum opus  decoris tui et
foramina tua in die qua conditus es praeparata  sunt
14 tu cherub extentus et protegens et posui te in monte  sancto Dei in
medio lapidum ignitorum ambulasti
15 perfectus in viis tuis a die conditionis tuae donec  inventa est
iniquitas in te
16 in multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora  tua
iniquitate et peccasti et eieci te de monte Dei et perdidi  te o
cherub protegens de medio lapidum ignitorum
17 elevatum est cor tuum in decore tuo perdidisti sapientiam  tuam in
decore tuo in terram proieci te ante faciem regum dedi  te ut
cernerent te
18 in multitudine iniquitatum tuarum et iniquitate  negotiationis tuae
polluisti sanctificationem tuam producam  ergo ignem de medio tui qui
comedat te et dabo te in cinerem  super terram in conspectu omnium
videntium te
19 omnes qui viderint te in gentibus obstupescent super te  nihili
factus es et non eris in perpetuum
20 et factus est sermo Domini ad me dicens
21 fili hominis pone faciem tuam contra Sidonem et  prophetabis de ea
22 et dices haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te Sidon et
glorificabor in medio tui et scient quia ego Dominus cum fecero  in ea
iudicia et sanctificatus fuero in ea
23 et inmittam ei pestilentiam et sanguinem in plateis eius  et
corruent interfecti in medio eius gladio per circuitum et  scient quia
ego Dominus
24 et non erit ultra domui Israhel offendiculum amaritudinis  et spina
dolorem inferens undique per circuitum eorum qui  adversantur eis et
scient quia ego Dominus Deus
25 haec dicit Dominus Deus quando congregavero domum Israhel  de
populis in quibus dispersi sunt sanctificabor in eis coram  gentibus
et habitabunt in terra sua quam dedi servo meo Iacob
26 et habitabunt in ea securi et aedificabunt domos  plantabuntque
vineas et habitabunt confidenter cum fecero  iudicia in omnibus qui
adversantur eis per circuitum et scient  quia ego Dominus Deus eorum

Ezechiele 29
1 in anno decimo in decimo mense undecima mensis factum est  verbum
Domini ad me dicens
2 fili hominis pone faciem tuam contra Pharaonem regem  Aegypti et
prophetabis de eo et de Aegypto universa
3 loquere et dices haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te  Pharao rex
Aegypti draco magne qui cubas in medio fluminum  tuorum et dicis meus
est fluvius et ego feci memet ipsum
4 et ponam frenum in maxillis tuis et adglutinabo pisces  fluminum
tuorum squamis tuis et extraham te de medio fluminum  tuorum et
universi pisces tui squamis tuis adherebunt
5 et proiciam te in desertum et omnes pisces fluminis tui  super
faciem terrae cades non colligeris neque congregaberis  bestiis terrae
et volatilibus caeli dedi te ad devorandum
6 et scient omnes habitatores Aegypti quia ego Dominus pro eo  quod
fuisti baculus harundineus domui Israhel
7 quando adprehenderunt te manu et confractus es et lacerasti  omnem
umerum eorum et innitentibus eis super te comminutus es  et
dissolvisti omnes renes eorum
8 propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego adducam super te  gladium
et interficiam de te hominem et iumentum
9 et erit terra Aegypti in desertum et solitudinem et scient  quia ego
Dominus eo quod dixerit fluvius meus est et ego feci
10 idcirco ecce ego ad te et ad flumina tua daboque terram  Aegypti in
solitudines gladio dissipatam a turre Syenes usque  ad terminos
Aethiopiae
11 non pertransibit eam pes hominis neque pes iumenti  gradietur in ea
et non habitabitur quadraginta annis
12 daboque terram Aegypti desertam in medio terrarum  desertarum et
civitates eius in medio urbium subversarum erunt  desolatae
quadraginta annis et dispergam Aegyptios in nationes  et ventilabo eos
in terras
13 quia haec dicit Dominus Deus post finem quadraginta  annorum
congregabo Aegyptum de populis in quibus dispersi  fuerunt
14 et reducam captivitatem Aegypti et conlocabo eos in terra  Fatures
in terra nativitatis suae et erunt ibi in regnum humile
15 inter regna cetera erit humillima et non elevabitur ultra  super
nationes et inminuam eos ne imperent gentibus
16 neque erunt ultra domui Israhel in confidentia docentes
iniquitatem ut fugiant et sequantur eos et scient quia ego  Dominus
Deus
17 et factum est in vicesimo et septimo anno in primo in una  mensis
factum est verbum Domini ad me dicens
18 fili hominis Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit  exercitum
suum servitute magna adversum Tyrum omne caput  decalvatum et omnis
umerus depilatus est et merces non est  reddita ei neque exercitui
eius de Tyro pro servitute qua  servivit mihi adversum eam
19 propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego dabo  Nabuchodonosor
regem Babylonis in terra Aegypti et accipiet  multitudinem eius et
depraedabitur manubias eius et diripiet  spolia eius et erit merces
exercitui illius
20 et operi pro quo servivit adversum eam dedi ei terram  Aegypti pro
eo quod laboraverunt mihi ait Dominus Deus
21 in die illo pullulabit cornu domui Israhel et tibi dabo  apertum os
in medio eorum et scient quoniam ego Dominus

Ezechiele 30
1 et factum est verbum Domini ad me dicens
2 fili hominis propheta et dic haec dicit Dominus Deus  ululate vae
vae diei
3 quia iuxta est dies et adpropinquavit dies Domini dies  nubis tempus
gentium erit
4 et veniet gladius in Aegyptum et erit pavor in Aethiopia  cum
ceciderint vulnerati in Aegypto et ablata fuerit multitudo  illius et
destructa fundamenta eius
5 Aethiopia et Lybia et Lydii et omne reliquum vulgus et Chub  et
filii terrae foederis cum eis gladio cadent
6 haec dicit Dominus Deus et corruent fulcientes Aegyptum et
destruetur superbia imperii eius a turre Syenes gladio cadent  in ea
ait Dominus exercituum
7 et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum et urbes  eius in
medio civitatum desertarum erunt
8 et scient quoniam ego Dominus cum dedero ignem in Aegyptum  et
adtriti fuerint omnes auxiliatores eius
9 in die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad
conterendam Aethiopiae confidentiam et erit pavor in eis in die
Aegypti quia absque dubio veniet
10 haec dicit Dominus Deus et cessare faciam multitudinem  Aegypti in
manu Nabuchodonosor regis Babylonis
11 ipse et populus eius cum eo fortissimi gentium adducentur  ad
disperdendam terram et evaginabunt gladios suos super  Aegyptum et
implebunt terram interfectis
12 et faciam alveos fluminum aridos et tradam terram in manu
pessimorum et dissipabo terram et plenitudinem eius in manu  alienorum
ego Dominus locutus sum
13 haec dicit Dominus Deus et disperdam simulacra et cessare  faciam
idola de Memphis et dux de terra Aegypti non erit  amplius et dabo
terrorem in terra Aegypti
14 et disperdam terram Fatures et dabo ignem in Tafnis et  faciam
iudicia in Alexandriam
15 et effundam indignationem meam super Pelusium robur  Aegypti et
interficiam multitudinem Alexandriae
16 et dabo ignem in Aegypto quasi parturiens dolebit Pelusium  et
Alexandria erit dissipata et in Memphis angustiae cotidianae
17 iuvenes Eliupoleos et Bubasti gladio cadent et ipsae  captivae
ducentur
18 et in Tafnis nigrescet dies cum contrivero ibi sceptra  Aegypti et
defecerit in ea superbia potentiae eius ipsam nubes  operiet filiae
autem eius in captivitatem ducentur
19 et faciam iudicia in Aegypto et scient quia ego Dominus
20 et factum est in undecimo anno in primo in septima mensis  factum
est verbum Domini ad me dicens
21 fili hominis brachium Pharao regis Aegypti confregi et  ecce non
est obvolutum ut restitueretur ei sanitas ut ligaretur  pannis et
farciretur linteolis et recepto robore posset tenere  gladium
22 propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego ad Pharao regem  Aegypti
et comminuam brachium eius forte sed confractum et  deiciam gladium de
manu eius
23 et dispergam Aegyptum in gentibus et ventilabo eos in  terris
24 et confortabo brachia regis Babylonis daboque gladium meum  in manu
eius et confringam brachia Pharaonis et gement  gemitibus interfecti
coram facie eius
25 et confortabo brachia regis Babylonis et brachia Pharaonis
concident et scient quia ego Dominus cum dedero gladium meum in  manu
regis Babylonis et extenderit eum super terram Aegypti
26 et dispergam Aegyptum in nationes et ventilabo eos in  terris et
scient quia ego Dominus

Ezechiele 31
1 et factum est in undecimo anno tertio una mensis factum est  verbum
Domini ad me dicens
2 fili hominis dic Pharaoni regi Aegypti et populo eius cui  similis
factus es in magnitudine tua
3 ecce Assur quasi cedrus in Libano pulcher ramis et  frondibus
nemorosus excelsusque altitudine et inter condensas  frondes elevatum
est cacumen eius
4 aquae nutrierunt illum abyssus exaltavit eum flumina eius  manabant
in circuitu radicum eius et rivos suos emisit ad  universa ligna
regionis
5 propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna  regionis et
multiplicata sunt arbusta eius et elevati sunt rami  eius prae aquis
multis
6 cumque extendisset umbram suam in ramis eius fecerunt nidos  omnia
volatilia caeli et sub frondibus eius genuerunt omnes  bestiae saltuum
et sub umbraculo illius habitabat coetus  gentium plurimarum
7 eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione
arbustorum suorum erat enim radix illius iuxta aquas multas
8 cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei abietes non
adaequaverunt summitatem eius et platani non fuerunt aequae  frondibus
illius omne lignum paradisi Dei non est adsimilatum  illi et
pulchritudini eius
9 quoniam speciosum feci eum et multis condensisque frondibus  et
aemulata sunt eum omnia ligna voluptatis quae erant in  paradiso Dei
10 propterea haec dicit Dominus Deus pro eo quod sublimatus  est in
altitudine et dedit summitatem suam virentem atque  condensam et
elevatum est cor eius in altitudine sua
11 tradidi eum in manu fortissimi gentium faciens faciet ei  iuxta
impietatem eius eieci eum
12 et succident illum alieni et crudelissimi nationum et  proicient
eum super montes et in cunctis convallibus corruent  rami eius et
confringentur arbusta eius in universis rupibus  terrae et recedent de
umbraculo eius omnes populi terrae et  relinquent eum
13 in ruina eius habitaverunt omnia volatilia caeli et in  ramis eius
fuerunt universae bestiae regionis
14 quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna  aquarum
neque ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque  frondosa nec
stabunt in sublimitate eorum omnia quae inrigantur  aquis quia omnes
traditi sunt in mortem ad terram ultimam in  medio filiorum hominum ad
eos qui descendunt in lacum
15 haec dicit Dominus Deus in die quando descendit ad inferos  indixi
luctum operui eum abysso et prohibui flumina eius et  coercui aquas
multas contristatus est super eum Libanus et  omnia ligna agri
concussa sunt
16 a sonitu ruinae eius commovi gentes cum deducerem eum ad  infernum
cum his qui descendebant in lacum et consolata sunt in  terra infima
omnia ligna voluptatis egregia atque praeclara in  Libano universa
quae inrigabantur aquis
17 nam et ipsi cum ea descendent ad infernum ad interfectos  gladio et
brachium uniuscuiusque sedebit sub umbraculo eius in  medio nationum
18 cui adsimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna  voluptatis
ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram  ultimam in medio
incircumcisorum dormies cum his qui interfecti  sunt gladio ipse est
Pharao et omnis multitudo eius dicit  Dominus Deus

Ezechiele 32
1 et factum est duodecimo anno in mense duodecimo in una  mensis
factum est verbum Domini ad me dicens
2 fili hominis adsume lamentum super Pharao regem Aegypti et  dices ad
eum leoni gentium adsimilatus es et draconi qui est in  mari et
ventilabas cornu in fluminibus tuis et conturbabas  aquas pedibus tuis
et conculcabas flumina eorum
3 propterea haec dicit Dominus Deus expandam super te rete  meum in
multitudine populorum multorum et extrahent te in  sagena mea
4 et proiciam te in terram super faciem agri abiciam te et  habitare
faciam super te omnia volatilia caeli et saturabo de  te bestias
universae terrae
5 et dabo carnes tuas super montes et implebo colles tuos  sanie tua
6 et inrigabo terram pedore sanguinis tui super montes et  valles
implebuntur ex te
7 et operiam cum extinctus fueris caelos et nigrescere faciam  stellas
eius solem nube tegam et luna non dabit lumen suum
8 omnia luminaria caeli maerere faciam super te et dabo  tenebras
super terram tuam dicit Dominus Deus
9 et inritabo cor populorum multorum cum induxero  contritionem tuam
in gentibus super terras quas nescis
10 et stupescere faciam super te populos multos et reges  eorum
horrore nimio formidabunt super te cum volare coeperit  gladius meus
super facies eorum et obstupescent repente singuli  pro anima sua in
die ruinae suae
11 quia haec dicit Dominus Deus gladius regis Babylonis  veniet tibi
12 in gladiis fortium deiciam multitudinem tuam  inexpugnabiles gentes
omnes heae et vastabunt superbiam Aegypti  et dissipabitur multitudo
eius
13 et perdam omnia iumenta eius quae erant super aquas  plurimas et
non conturbabit eas pes hominis ultra neque ungula  iumentorum
turbabit eas
14 tunc purissimas reddam aquas eorum et flumina eorum quasi  oleum
adducam ait Dominus Deus
15 cum dedero terram Aegypti desolatam deseretur autem terra  a
plenitudine sua quando percussero omnes habitatores eius et  scient
quia ego Dominus
16 planctus est et plangent eum filiae gentium plangent eum  super
Aegypto et super multitudine eius plangent eum ait  Dominus Deus
17 et factum est in duodecimo anno in quintadecima mensis  factum est
verbum Domini ad me dicens
18 fili hominis cane lugubre super multitudine Aegypti et  detrahe eam
ipsam et filias gentium robustarum ad terram  ultimam cum his qui
descendunt in lacum
19 quo pulchrior es descende et dormi cum incircumcisis
20 in medio interfectorum gladio cadent gladius datus est  adtraxerunt
eam et omnes populos eius
21 loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni qui  cum
auxiliatoribus eius descenderunt et dormierunt incircumcisi
interfecti gladio
22 ibi Assur et omnis multitudo eius in circuitu illius  sepulchra
eius omnes interfecti et qui ceciderunt gladio
23 quorum data sunt sepulchra in novissimis laci et facta est
multitudo eius per gyrum sepulchri eius universi interfecti
cadentesque gladio qui dederant quondam formidinem in terra  viventium
24 ibi Aelam et omnis multitudo eius per gyrum sepulchri sui  omnes
hii interfecti ruentesque gladio qui descenderunt  incircumcisi ad
terram ultimam qui posuerunt terrorem suum in  terra viventium et
portaverunt ignominiam suam cum his qui  descendunt in lacum
25 in medio interfectorum posuerunt cubile eius in universis  populis
eius in circuitu eius sepulchrum illius omnes hii  incircumcisi
interfectique gladio dederant enim terrorem in  terra viventium et
portaverunt ignominiam suam cum his qui  descendunt in lacum in medio
interfectorum positi sunt
26 ibi Mosoch et Thubal et omnis multitudo eius in circuitu  illius
sepulchra eius omnes hii incircumcisi interfectique et  cadentes
gladio quia dederunt formidinem suam in terra  viventium
27 et non dormient cum fortibus cadentibusque et  incircumcisis qui
descenderunt ad infernum cum armis suis et  posuerunt gladios suos sub
capitibus suis et fuerunt  iniquitates eorum in ossibus eorum quia
terror fortium facti  sunt in terra viventium
28 et tu ergo in medio incircumcisorum contereris et dormies  cum
interfectis gladio
29 ibi Idumea et reges eius omnes duces eius qui dati sunt  cum
exercitu suo cum interfectis gladio et qui cum  incircumcisis
dormierunt et cum his qui descenderunt in lacum
30 ibi principes aquilonis omnes et universi venatores qui  deducti
sunt cum interfectis paventes et in sua fortitudine  confusi qui
dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio et  portaverunt
confusionem suam cum his qui descendunt in lacum
31 vidit eos Pharao et consolatus est super universa  multitudine sua
quae interfecta est gladio Pharao et omnis  exercitus eius ait Dominus
Deus
32 quia dedi terrorem meum in terra viventium et dormivit in  medio
incircumcisorum cum interfectis gladio Pharao et omnis  multitudo eius
ait Dominus Deus

Ezechiele 33
1 et factum est verbum Domini ad me dicens
2 fili hominis loquere ad filios populi tui et dices ad eos  terra cum
induxero super eam gladium et tulerit populus terrae  virum unum de
novissimis suis et constituerit eum super se  speculatorem
3 et ille viderit gladium venientem super terram et cecinerit  bucina
et adnuntiaverit populo
4 audiens autem quisquis ille est sonum bucinae non se  observaverit
veneritque gladius et tulerit eum sanguis ipsius  super caput eius
erit
5 sonum bucinae audivit et non se observavit sanguis eius in  ipso
erit si autem custodierit animam suam salvavit
6 quod si speculator viderit gladium venientem et non  insonuerit
bucina et populus non se custodierit veneritque  gladius et tulerit de
eis animam ille quidem in iniquitate sua  captus est sanguinem autem
eius de manu speculatoris requiram
7 et tu fili hominis speculatorem dedi te domui Israhel  audiens ergo
ex ore meo sermonem adnuntiabis eis ex me
8 si me dicente ad impium impie morte morieris non fueris  locutus ut
se custodiat impius a via sua ipse impius in  iniquitate sua morietur
sanguinem autem eius de manu tua  requiram
9 si autem adnuntiante te ad impium ut a viis suis  convertatur non
fuerit conversus a via sua ipse in iniquitate  sua morietur porro tu
animam tuam liberasti
10 tu ergo fili hominis dic ad domum Israhel sic locuti estis
dicentes iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt  et in
ipsis nos tabescimus quomodo ergo vivere poterimus
11 dic ad eos vivo ego dicit Dominus Deus nolo mortem impii  sed ut
revertatur impius a via sua et vivat convertimini a viis  vestris
pessimis et quare moriemini domus Israhel
12 tu itaque fili hominis dic ad filios populi tui iustitia  iusti non
liberabit eum in quacumque die peccaverit et impietas  impii non
nocebit ei in quacumque die conversus fuerit ab  impietate sua et
iustus non poterit vivere in iustitia sua in  quacumque die peccaverit
13 etiam si dixero iusto quod vita vivat et confisus in  iustitia sua
fecerit iniquitatem omnes iustitiae eius oblivioni  tradentur et in
iniquitate sua quam operatus est in ipsa  morietur
14 sin autem dixero impio morte morieris et egerit  paenitentiam a
peccato suo feceritque iudicium et iustitiam
15 pignus restituerit ille impius rapinamque reddiderit in  mandatis
vitae ambulaverit nec fecerit quicquam iniustum vita  vivet et non
morietur
16 omnia peccata eius quae peccavit non inputabuntur ei  iudicium et
iustitiam fecit vita vivet
17 et dixerunt filii populi tui non est aequi ponderis via  Domini et
ipsorum via iniusta est
18 cum enim recesserit iustus a iustitia sua feceritque  iniquitatem
morietur in eis
19 et cum recesserit impius ab impietate sua feceritque  iudicium et
iustitiam vivet in eis
20 et dicitis non est recta via Domini unumquemque iuxta vias  suas
iudicabo de vobis domus Israhel
21 et factum est in duodecimo anno in duodecimo mense in  quinta
mensis transmigrationis nostrae venit ad me qui fugerat  de Hierusalem
dicens vastata est civitas
22 manus autem Domini facta fuerat ad me vespere antequam  veniret qui
fugerat aperuitque os meum donec veniret ad me mane  et aperto ore meo
non silui amplius
23 et factum est verbum Domini ad me dicens
24 fili hominis qui habitant in ruinosis his super humum  Israhel
loquentes aiunt unus erat Abraham et hereditate  possedit terram nos
autem multi nobis data est terra in  possessionem
25 idcirco dices ad eos haec dicit Dominus Deus qui in  sanguine
comeditis et oculos vestros levatis ad inmunditias  vestras et
sanguinem funditis numquid terram hereditate  possidebitis
26 stetistis in gladiis vestris fecistis abominationes et  unusquisque
uxorem proximi sui polluit et terram hereditate  possidebitis
27 haec dices ad eos sic dicit Dominus Deus vivo ego quia qui  in
ruinosis habitant gladio cadent et qui in agro est bestiis  tradetur
ad devorandum qui autem in praesidiis et in speluncis  sunt peste
morientur
28 et dabo terram in solitudinem et desertum et deficiet  superba
fortitudo eius et desolabuntur montes Israhel eo quod  nullus sit qui
per eos transeat
29 et scient quia ego Dominus cum dedero terram desolatam et  desertam
propter universas abominationes suas quas operati sunt
30 et tu fili hominis filii populi tui qui loquuntur de te  iuxta
muros et in ostiis domorum et dicunt unus ad alterum vir  ad proximum
suum loquentes venite et audiamus qui sit sermo  egrediens a Domino
31 et veniunt ad te quasi si ingrediatur populus et sedent  coram te
populus meus et audiunt sermones tuos et non faciunt  eos quia in
canticum oris sui vertunt illos et avaritiam suam  sequitur cor eorum
32 et es eis quasi carmen musicum quod suavi dulcique sono  canitur et
audient verba tua et non facient ea
33 et cum venerit quod praedictum est ecce enim venit tunc  scient
quod prophetes fuerit inter eos

Ezechiele 34
1 et factum est verbum Domini ad me dicens
2 fili hominis propheta de pastoribus Israhel propheta et  dices
pastoribus haec dicit Dominus Deus vae pastoribus Israhel  qui
pascebant semet ipsos nonne greges pascuntur a pastoribus
3 lac comedebatis et lanis operiebamini et quod crassum erat
occidebatis gregem autem meum non pascebatis
4 quod infirmum fuit non consolidastis et quod aegrotum non  sanastis
quod fractum est non alligastis et quod abiectum est  non reduxistis
quod perierat non quaesistis sed cum austeritate  imperabatis eis et
cum potentia
5 et dispersae sunt oves meae eo quod non esset pastor et  factae sunt
in devorationem omnium bestiarum agri et dispersae  sunt
6 erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo  colle
excelso et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges  mei et non
erat qui requireret non erat inquam qui requireret
7 propterea pastores audite verbum Domini
8 vivo ego dicit Dominus Deus quia pro eo quod facti sunt  greges mei
in rapinam et oves meae in devorationem omnium  bestiarum agri eo quod
non esset pastor neque enim quaesierunt  pastores gregem meum sed
pascebant pastores semet ipsos et  greges meos non pascebant
9 propterea pastores audite verbum Domini
10 haec dicit Dominus Deus ecce ego ipse super pastores  requiram
gregem meum de manu eorum et cessare eos faciam ut  ultra non pascant
gregem nec pascant amplius pastores semet  ipsos et liberabo gregem
meum de ore eorum et non erunt ultra  eis in escam
11 quia haec dicit Dominus Deus ecce ego ipse requiram oves  meas et
visitabo eas
12 sicut visitat pastor gregem suum in die quando fuerit in  medio
ovium suarum dissipatarum sic visitabo oves meas et  liberabo eas de
omnibus locis quo dispersae fuerant in die  nubis et caliginis
13 et educam eas de populis et congregabo eas de terris et  inducam
eas in terram suam et pascam eas in montibus Israhel in  rivis et in
cunctis sedibus terrae
14 in pascuis uberrimis pascam eas et in montibus excelsis  Israhel
erunt pascuae eorum ibi requiescent in herbis  virentibus et in
pascuis pinguibus pascentur super montes  Israhel
15 ego pascam oves meas et ego eas accubare faciam dicit  Dominus Deus
16 quod perierat requiram et quod abiectum erat reducam et  quod
confractum fuerat alligabo et quod infirmum erat  consolidabo et quod
pingue et forte custodiam et pascam illas  in iudicio
17 vos autem greges mei haec dicit Dominus Deus ecce ego  iudico inter
pecus et pecus arietum et hircorum
18 nonne satis vobis erat pascuam bonam depasci insuper et  reliquias
pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris et  cum purissimam
aquam biberetis reliquam pedibus vestris  turbabatis
19 et oves meae his quae conculcata pedibus vestris fuerant
pascebantur et quae pedes vestri turbaverant haec bibebant
20 propterea haec dicit Dominus Deus ad eos ecce ego ipse  iudico
inter pecus pingue et macilentum
21 pro eo quod lateribus et umeris inpingebatis et cornibus  vestris
ventilabatis omnia infirma pecora donec dispergerentur  foras
22 salvabo gregem meum et non erit ultra in rapinam et  iudicabo inter
pecus et pecus
23 et suscitabo super ea pastorem unum qui pascat ea servum  meum
David ipse pascet ea et ipse erit eis in pastorem
24 ego autem Dominus ero eis in Deum et servus meus David  princeps in
medio eorum ego Dominus locutus sum
25 et faciam cum eis pactum pacis et cessare faciam bestias  pessimas
de terra et qui habitant in deserto securi dormient in  saltibus
26 et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem et  deducam
imbrem in tempore suo pluviae benedictionis erunt
27 et dabit lignum agri fructum suum et terra dabit germen  suum et
erunt in terra sua absque timore et scient quia ego  Dominus cum
contrivero catenas iugi eorum et eruero eos de manu  imperantium sibi
28 et non erunt ultra in rapinam gentibus neque bestiae  terrae
devorabunt eos sed habitabunt confidenter absque ullo  terrore
29 et suscitabo eis germen nominatum et non erunt ultra  inminuti fame
in terra neque portabunt amplius obprobria  gentium
30 et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis et ipsi  populus meus
domus Israhel ait Dominus Deus
31 vos autem greges mei greges pascuae meae homines estis et  ego
Dominus Deus vester dicit Dominus Deus

Ezechiele 35
1 et factus est sermo Domini ad me dicens
2 fili hominis pone faciem tuam adversum montem Seir et  prophetabis
de eo et dices illi
3 haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te mons Seir et  extendam manum
meam super te et dabo te desolatum atque  desertum
4 urbes tuas demoliar et tu desertus eris et scies quia ego  Dominus
5 eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios  Israhel
in manus gladii in tempore adflictionis eorum in  tempore iniquitatis
extremae
6 propterea vivo ego dicit Dominus Deus quoniam sanguini  tradam te et
sanguis te persequetur et cum sanguinem oderis  sanguis persequetur te
7 et dabo montem Seir desolatum et desertum et auferam de eo  euntem
et redeuntem
8 et implebo montes eius occisorum suorum in collibus tuis et  in
vallibus tuis atque in torrentibus interfecti gladio cadent
9 in solitudines sempiternas tradam te et civitates tuae non
habitabuntur et scietis quoniam ego Dominus
10 eo quod dixeris duae gentes et duae terrae meae erunt et
hereditate possidebo eas cum Dominus esset ibi
11 propterea vivo ego dicit Dominus Deus quia faciam iuxta  iram tuam
et secundum zelum tuum quem fecisti odio habens eos  et notus efficiar
per eos cum te iudicavero
12 et scies quia ego Dominus audivi universa obprobria tua  quae
locutus es de montibus Israhel dicens deserti nobis dati  sunt ad
devorandum
13 et insurrexistis super me ore vestro et rogastis adversum  me verba
vestra ego audivi
14 haec dicit Dominus Deus laetante universa terra in  solitudinem te
redigam
15 sicuti gavisus es super hereditatem domus Israhel eo quod  fuerit
dissipata sic faciam tibi dissipatus eris mons Seir et  Idumea omnis
et scient quia ego Dominus

Ezechiele 36
1 tu autem fili hominis propheta super montes Israhel et  dices montes
Israhel audite verbum Domini
2 haec dicit Dominus Deus eo quod dixerit inimicus de vobis  euge
altitudines sempiternae in hereditatem datae sunt nobis
3 propterea vaticinare et dic haec dicit Dominus Deus pro eo  quod
desolati estis et conculcati per circuitum et facti in  hereditatem
reliquis gentibus et ascendistis super labium  linguae et obprobrium
populi
4 propterea montes Israhel audite verbum Domini Dei haec  dicit
Dominus Deus montibus et collibus torrentibus vallibusque  et desertis
parietinis et urbibus derelictis quae depopulatae  sunt et subsannatae
a reliquis gentibus per circuitum
5 propterea haec dicit Dominus Deus quoniam in igne zeli mei  locutus
sum de reliquis gentibus et de Idumea universa qui  dederunt terram
meam sibi in hereditatem cum gaudio et toto  corde ex animo et
eiecerunt eam ut vastarent
6 idcirco vaticinare super humum Israhel et dices montibus et
collibus iugis et vallibus haec dicit Dominus Deus ecce ego in  zelo
meo et in furore meo locutus sum eo quod confusionem  gentium
sustinueritis
7 idcirco haec dicit Dominus Deus ego levavi manum meam ut  gentes
quae in circuitu vestro sunt ipsae confusionem suam  portent
8 vos autem montes Israhel ramos vestros germinetis et  fructum
vestrum adferatis populo meo Israhel prope est enim ut  veniat
9 quia ecce ego ad vos et convertar ad vos et arabimini et  accipietis
sementem
10 et multiplicabo in vobis homines omnemque domum Israhel et
habitabuntur civitates et ruinosa instaurabuntur
11 et replebo vos hominibus et iumentis et multiplicabuntur  et
crescent et habitari vos faciam sicut a principio bonisque  donabo
maioribus quam habuistis ab initio et scietis quia ego  Dominus
12 et adducam super vos homines populum meum Israhel et  hereditate
possidebunt te et eris eis in hereditatem et non  addes ultra ut
absque eis sis
13 haec dicit Dominus Deus pro eo quod dicunt de vobis  devoratrix
hominum es et suffocans gentem tuam
14 propterea homines non comedes amplius et gentem tuam non  necabis
ultra ait Dominus Deus
15 nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium et  obprobrium
populorum nequaquam portabis et gentem tuam non  amittes amplius ait
Dominus Deus
16 et factum est verbum Domini ad me dicens
17 fili hominis domus Israhel habitaverunt in humo sua et  polluerunt
eam in viis suis et in studiis suis iuxta  inmunditiam menstruatae
facta est via eorum coram me
18 et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem  fuderunt
super terram et in idolis suis polluerunt eam
19 et dispersi eos in gentes et ventilati sunt in terris  iuxta vias
eorum et adinventiones iudicavi eos
20 et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt et  polluerunt nomen
sanctum meum cum diceretur de eis populus  Domini iste est et de terra
eius egressi sunt
21 et peperci nomini meo sancto quod polluerat domus Israhel  in
gentibus ad quas ingressi sunt
22 idcirco dices domui Israhel haec dicit Dominus Deus non  propter
vos ego faciam domus Israhel sed propter nomen sanctum  meum quod
polluistis in gentibus ad quas intrastis
23 et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter  gentes
quod polluistis in medio earum ut sciant gentes quia ego  Dominus ait
Dominus exercituum cum sanctificatus fuero in vobis  coram eis
24 tollam quippe vos de gentibus et congregabo de universis  terris et
adducam vos in terram vestram
25 et effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab  omnibus
inquinamentis vestris et ab universis idolis vestris  mundabo vos
26 et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio  vestri et
auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis  cor carneum
27 et spiritum meum ponam in medio vestri et faciam ut in  praeceptis
meis ambuletis et iudicia mea custodiatis et  operemini
28 et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris et  eritis mihi
in populum et ego ero vobis in Deum
29 et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris et  vocabo
frumentum et multiplicabo illud et non inponam in vobis  famem
30 et multiplicabo fructum ligni et genimina agri ut non  portetis
ultra obprobrium famis in gentibus
31 et recordabimini viarum vestrarum pessimarum studiorumque  non
bonorum et displicebunt vobis iniquitates vestrae et  scelera vestra
32 non propter vos ego faciam ait Dominus Deus notum sit  vobis
confundimini et erubescite super viis vestris domus  Israhel
33 haec dicit Dominus Deus in die qua mundavero vos ex  omnibus
iniquitatibus vestris et habitari fecero urbes et  instauravero
ruinosa
34 et terra deserta fuerit exculta quae quondam erat desolata  in
oculis omnis viatoris
35 dicent terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis  et
civitates desertae et destitutae atque suffossae munitae  sederunt
36 et scient gentes quaecumque derelictae fuerint in circuitu  vestro
quia ego Dominus aedificavi dissipata plantavique  inculta ego Dominus
locutus sum et fecerim
37 haec dicit Dominus Deus adhuc in hoc invenient me domus  Israhel ut
faciam eis multiplicabo eos sicut gregem hominum
38 ut gregem sanctum ut gregem Hierusalem in sollemnitatibus  eius sic
erunt civitates desertae plenaeque gregibus hominum et  scient quia
ego Dominus

Ezechiele 37
1 facta est super me manus Domini et eduxit me in spiritu  Domini et
dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus
2 et circumduxit me per ea in gyro erant autem multa valde  super
faciem campi siccaque vehementer
3 et dixit ad me fili hominis putasne vivent ossa ista et  dixi Domine
Deus tu nosti
4 et dixit ad me vaticinare de ossibus istis et dices eis  ossa arida
audite verbum Domini
5 haec dicit Dominus Deus ossibus his ecce ego intromittam in  vos
spiritum et vivetis
6 et dabo super vos nervos et succrescere faciam super vos  carnes et
superextendam in vobis cutem et dabo vobis spiritum  et vivetis et
scietis quia ego Dominus
7 et prophetavi sicut praeceperat mihi factus est autem  sonitus
prophetante me et ecce commotio et accesserunt ossa ad  ossa
unumquodque ad iuncturam suam
8 et vidi et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt et  extenta est
in eis cutis desuper et spiritum non habebant
9 et dixit ad me vaticinare ad spiritum vaticinare fili  hominis et
dices ad spiritum haec dicit Dominus Deus a quattuor  ventis veni
spiritus et insufla super interfectos istos et  revivescant
10 et prophetavi sicut praeceperat mihi et ingressus est in  ea
spiritus et vixerunt steteruntque super pedes suos exercitus  grandis
nimis valde
11 et dixit ad me fili hominis ossa haec universa domus  Israhel est
ipsi dicunt aruerunt ossa nostra et periit spes  nostra et abscisi
sumus
12 propterea vaticinare et dices ad eos haec dicit Dominus  Deus ecce
ego aperiam tumulos vestros et educam vos de  sepulchris vestris
populus meus et inducam vos in terram  Israhel
13 et scietis quia ego Dominus cum aperuero sepulchra vestra  et
eduxero vos de tumulis vestris populus meus
14 et dedero spiritum meum in vobis et vixeritis et  requiescere vos
faciam super humum vestram et scietis quia ego  Dominus locutus sum et
feci ait Dominus Deus
15 et factus est sermo Domini ad me dicens
16 et tu fili hominis sume tibi lignum unum et scribe super  illud
Iudae et filiorum Israhel sociis eius et tolle lignum  alterum et
scribe super eum Ioseph lignum Ephraim et cunctae  domui Israhel
sociorumque eius
17 et adiunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum et  erunt in
unionem in manu tua
18 cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes nonne  indicas
nobis quid in his tibi velis
19 loqueris ad eos haec dicit Dominus Deus ecce ego adsumam  lignum
Ioseph quod est in manu Ephraim et tribus Israhel quae  iunctae sunt
ei et dabo eas pariter cum ligno Iuda et faciam  eas in lignum unum et
erunt unum in manu eius
20 erunt autem ligna super quae scripseris in manu tua in  oculis
eorum
21 et dices ad eos haec dicit Dominus Deus ecce ego adsumam  filios
Israhel de medio nationum ad quas abierunt et congregabo  eos undique
et adducam eos ad humum suam
22 et faciam eos gentem unam in terra in montibus Israhel et  rex unus
erit omnibus imperans et non erunt ultra duae gentes  nec dividentur
amplius in duo regna
23 neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus  suis et
in cunctis iniquitatibus suis et salvos eos faciam de  universis
sedibus suis in quibus peccaverunt et mundabo eos et  erunt mihi
populus et ego ero eis Deus
24 et servus meus David rex super eos et pastor unus erit  omnium
eorum in iudiciis meis ambulabunt et mandata mea  custodient et
facient ea
25 et habitabunt super terram quam dedi servo meo Iacob in  qua
habitaverunt patres vestri et habitabunt super eam ipsi et  filii
eorum et filii filiorum eorum usque in sempiternum et  David servus
meus princeps eorum in perpetuum
26 et percutiam illis foedus pacis pactum sempiternum erit  eis et
fundabo eos et multiplicabo et dabo sanctificationem  meam in medio
eorum in perpetuum
27 et erit tabernaculum meum in eis et ero eis Deus et ipsi  erunt
mihi populus
28 et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israhel  cum fuerit
sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum

Ezechiele 38
1 et factus est sermo Domini ad me dicens
2 fili hominis pone faciem tuam contra Gog terram Magog  principem
capitis Mosoch et Thubal et vaticinare de eo
3 et dices ad eum haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te Gog
principem capitis Mosoch et Thubal
4 et circumagam te et ponam frenum in maxillis tuis et educam  te et
omnem exercitum tuum equos et equites vestitos loricis  universos
multitudinem magnam hastam et clypeum arripientium et  gladium
5 Persae Aethiopes et Lybies cum eis omnes scutati et galeati
6 Gomer et universa agmina eius domus Thogorma latera  aquilonis et
totum robur eius populique multi tecum
7 praepara et instrue te et omnem multitudinem tuam quae  coacervata
est ad te et esto eis in praeceptum
8 post dies multos visitaberis in novissimo annorum venies ad  terram
quae reversa est a gladio congregata est de populis  multis ad montes
Israhel qui fuerunt deserti iugiter haec de  populis educta est et
habitaverunt in ea confidenter universi
9 ascendens autem quasi tempestas venies et quasi nubes ut  operias
terram tu et omnia agmina tua et populi multi tecum
10 haec dicit Dominus Deus in die illa ascendent sermones  super cor
tuum et cogitabis cogitationem pessimam
11 et dices ascendam ad terram absque muro veniam ad  quiescentes
habitantesque secure omnes habitant sine muro  vectes et portae non
sunt eis
12 ut diripias spolia et invadas praedam ut inferas manum  tuam super
eos qui deserti fuerant et postea restituti et super  populum qui est
congregatus ex gentibus qui possidere coepit et  esse habitator
umbilici terrae
13 Seba et Dedan et negotiatores Tharsis et omnes leones eius  dicent
tibi numquid ad sumenda spolia tu venis ecce ad  diripiendam praedam
congregasti multitudinem tuam ut tollas  argentum et aurum auferas
supellectilem atque substantiam et  diripias manubias infinitas
14 propterea vaticinare fili hominis et dices ad Gog haec  dicit
Dominus Deus numquid non in die illo cum habitaverit  populus meus
Israhel confidenter scies
15 et venies de loco tuo a lateribus aquilonis tu et populi  multi
tecum ascensores equorum universi coetus magnus et  exercitus vehemens
16 et ascendes super populum meum Israhel quasi nubes ut  operias
terram in novissimis diebus eris et adducam te super  terram meam ut
sciant gentes me cum sanctificatus fuero in te  in oculis eorum o Gog
17 haec dicit Dominus Deus tu ergo ille es de quo locutus sum  in
diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israhel  qui
prophetaverunt in diebus illorum temporum ut adducerem te  super eos
18 et erit in die illa in die adventus Gog super terram  Israhel ait
Dominus Deus ascendet indignatio mea in furore meo
19 et in zelo meo in igne irae meae locutus sum quia in die  illa erit
commotio magna super terram Israhel
20 et commovebuntur a facie mea pisces maris et volucres  caeli et
bestiae agri et omne reptile quod movetur super humum  cunctique
homines qui sunt super faciem terrae et subvertentur  montes et cadent
sepes et omnis murus in terra corruet
21 et convocabo adversum eum in cunctis montibus meis gladium  ait
Dominus Deus gladius uniuscuiusque in fratrem suum  dirigetur
22 et iudicabo eum peste et sanguine et imbre vehementi et  lapidibus
inmensis ignem et sulphur pluam super eum et super  exercitum eius et
super populos multos qui sunt cum eo
23 et magnificabor et sanctificabor et notus ero in oculis  gentium
multarum et scient quia ego Dominus

Ezechiele 39
1 tu autem fili hominis vaticinare adversum Gog et dices haec  dicit
Dominus Deus ecce ego super te Gog principem capitis  Mosoch et Thubal
2 et circumagam te et seducam te et ascendere faciam de  lateribus
aquilonis et adducam te super montes Israhel
3 et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua et sagittas  tuas de
manu dextera tua deiciam
4 super montes Israhel cades tu et omnia agmina tua et populi  qui
sunt tecum feris avibus omnique volatili et bestiis terrae  dedi te
devorandum
5 super faciem agri cades quia ego locutus sum ait Dominus  Deus
6 et emittam ignem in Magog et in his qui habitant in insulis
confidenter et scient quia ego Dominus
7 et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei  Israhel et
non polluam nomen sanctum meum amplius et scient  gentes quia ego
Dominus Sanctus Israhel
8 ecce venit et factum est ait Dominus Deus haec est dies de  qua
locutus sum
9 et egredientur habitatores de civitatibus Israhel et  succendent et
conburent arma clypeum et hastas arcum et  sagittas et baculos manus
et contos et succendent ea igne  septem annis
10 et non portabunt ligna de regionibus neque succident de  saltibus
quoniam arma succendent igne et depraedabuntur eos  quibus praedae
fuerant et diripient vastatores suos ait Dominus  Deus
11 et erit in die illa dabo Gog locum nominatum sepulchrum in  Israhel
vallem Viatorum ad orientem maris quae obstupescere  facit
praetereuntes et sepelient ibi Gog et omnem multitudinem  eius et
vocabitur vallis Multitudinis Gog
12 et sepelient eos domus Israhel ut mundent terram septem  mensibus
13 sepeliet autem omnis populus terrae et erit eis nominata  dies in
qua glorificatus sum ait Dominus Deus
14 et viros iugiter constituent lustrantes terram qui  sepeliant et
requirant eos qui remanserant super faciem terrae  ut emundent eam
post menses autem septem quaerere incipient
15 et circumibunt peragrantes terram cumque viderint os  hominis
statuent iuxta illud titulum donec sepeliant illud  pollinctores in
valle Multitudinis Gog
16 nomen autem civitatis Amona et mundabunt terram
17 tu ergo fili hominis haec dicit Dominus Deus dic omni  volucri et
universis avibus cunctisque bestiis agri convenite  properate
concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo  vobis victimam
grandem super montes Israhel ut comedatis carnes  et bibatis sanguinem
18 carnes fortium comedetis et sanguinem principum terrae  bibetis
arietum agnorum et hircorum taurorumque altilium et  pinguium omnium
19 et comedetis adipem in saturitate et bibetis sanguinem in
ebrietate de victima quam ego immolabo vobis
20 et saturabimini super mensam meam de equo et de equite  forti et de
universis viris bellatoribus ait Dominus Deus
21 et ponam gloriam meam in gentibus et videbunt omnes gentes
iudicium meum quod fecerim et manum meam quam posuerim super  eos
22 et scient domus Israhel quia ego Dominus Deus eorum a die  illa et
deinceps
23 et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus  Israhel
eo quod reliquerint me et absconderim faciem meam ab  eis et
tradiderim eos in manu hostium et ceciderint in gladio  universi
24 iuxta inmunditiam eorum et scelus feci eis et abscondi  faciem meam
ab illis
25 propterea haec dicit Dominus Deus nunc reducam  captivitatem Iacob
et miserebor omnis domus Israhel et adsumam  zelum pro nomine sancto
meo
26 et portabunt confusionem suam et omnem praevaricationem  quam
praevaricati sunt in me cum habitaverint in terra sua  confidenter
neminem formidantes
27 et reduxero eos de populis et congregavero de terris  inimicorum
suorum et sanctificatus fuero in eis in oculis  gentium plurimarum
28 et scient quia ego Dominus Deus eorum eo quod transtulerim  eos in
nationes et congregavero eos super terram suam et non  dereliquerim
quemquam ex eis ibi
29 et non abscondam ultra faciem meam ab eis eo quod  effuderim
spiritum meum super omnem domum Israhel ait Dominus  Deus

Ezechiele 40
1 in vicesimo et quinto anno transmigrationis nostrae in  exordio anni
decima mensis quartodecimo anno postquam percussa  est civitas in ipsa
hac die facta est super me manus Domini et  adduxit me illuc
2 in visionibus Dei adduxit me in terram Israhel et dimisit  me super
montem excelsum nimis super quem erat quasi aedificium  civitatis
vergentis ad austrum
3 et introduxit me illuc et ecce vir cuius erat species quasi  species
aeris et funiculus lineus in manu eius et calamus  mensurae in manu
eius stabat autem in porta
4 et locutus est ad me idem vir fili hominis vide oculis tuis  et
auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia quae ego  ostendam tibi
quia ut ostendantur tibi adductus es huc adnuntia  omnia quae tu vides
domui Israhel
5 et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique et in  manu viri
calamus mensurae sex cubitorum et palmo et mensus est  latitudinem
aedificii calamo uno altitudinem quoque calamo uno
6 et venit ad portam quae respiciebat viam orientalem et  ascendit per
gradus eius et mensus est limen portae calamo uno  latitudinem id est
limen unum calamo uno in latitudine
7 et thalamum uno calamo in longum et uno calamo in latum et  inter
thalamos quinque cubitos
8 et limen portae iuxta vestibulum portae intrinsecus calamo  uno
9 et mensus est vestibulum portae octo cubitorum et frontem  eius
duobus cubitis vestibulum autem portae erat intrinsecus
10 porro thalami portae ad viam orientalem tres hinc et tres  inde
mensura una trium et mensura una frontium ex utraque parte
11 et mensus est latitudinem liminis portae decem cubitorum  et
longitudinem portae tredecim cubitorum
12 et marginem ante thalamos cubiti unius et cubitus unus  finis
utrimque thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde
13 et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum eius
latitudinem viginti et quinque cubitorum ostium contra ostium
14 et fecit frontes per sexaginta cubitos et ad frontem  atrium portae
undique per circuitum
15 et ante faciem portae quae pertingebat usque ad faciem  vestibuli
portae interioris quinquaginta cubitos
16 et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum  quae erant
intra portam undique per circuitum similiter autem  erant et in
vestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus et ante  frontes pictura
palmarum
17 et eduxit me ad atrium exterius et ecce gazofilacia et  pavimentum
stratum lapide in atrio per circuitum triginta  gazofilacia in
circuitu pavimenti
18 et pavimentum in fronte portarum secundum longitudinem  portarum
erat inferius
19 et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque  ad
frontem atrii interioris extrinsecus centum cubitos ad  orientem et ad
aquilonem
20 portam quoque quae respiciebat viam aquilonis atrii  exterioris
mensus est tam in longitudine quam in latitudine
21 et thalamos eius tres hinc et tres inde et frontem eius et
vestibulum eius secundum mensuram portae prioris quinquaginta
cubitorum longitudinem eius et latitudinem viginti quinque  cubitorum
22 fenestrae autem eius et vestibulum et scalpturae secundum  mensuram
portae quae respiciebat ad orientem et septem graduum  erat ascensus
eius et vestibulum ante eam
23 et porta atrii interioris contra portam aquilonis et  orientalem et
mensus est a porta usque ad portam centum cubitos
24 et duxit me ad viam australem et ecce porta quae  respiciebat ad
austrum et mensus est frontem eius et vestibulum  eius iuxta mensuras
superiores
25 et fenestras eius et vestibula in circuitu sicut fenestras  ceteras
quinquaginta cubitorum longitudine et latitudine  viginti quinque
cubitorum
26 et in gradibus septem ascendebatur ad eam et vestibulum  ante fores
eius et celatae palmae erant una hinc et altera inde  in fronte eius
27 et porta atrii interioris in via australi et mensus est a  porta
usque ad portam in via australi centum cubitos
28 et introduxit me in atrium interius ad portam australem et  mensus
est portam iuxta mensuras superiores
29 thalamum eius et frontem eius et vestibulum eius hisdem  mensuris
et fenestras eius et vestibulorum eius in circuitu  quinquaginta
cubitos longitudinis et latitudinis viginti  quinque cubitos
30 et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque  cubitorum et
latitudine quinque cubitorum
31 et vestibulum eius ad atrium exterius et palmas eius in  fronte et
octo gradus erant quibus ascendebatur per eam
32 et introduxit me in atrium interius per viam orientalem et  mensus
est portam secundum mensuras superiores
33 thalamum eius et frontem eius et vestibula eius sicut  supra et
fenestras eius et vestibuli eius in circuitu  longitudine quinquaginta
cubitorum et latitudine viginti  quinque cubitorum
34 et vestibulum eius id est atrii exterioris et palmae  celatae in
fronte eius hinc et inde et in octo gradibus  ascensus eius
35 et introduxit me ad portam quae respiciebat ad aquilonem  et mensus
est secundum mensuras superiores
36 thalamum eius frontem eius vestibulum eius et fenestras  eius per
circuitum longitudine quinquaginta cubitorum et  latitudine viginti
quinque cubitorum
37 vestibulum eius in atrium exterius et celatura palmarum in  fronte
illius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius
38 et per singula gazofilacia ostium in frontibus portarum  ibi
lavabunt holocaustum
39 et in vestibulo portae duae mensae hinc et duae mensae  inde ut
immoletur super eas holocaustum et pro peccato et pro  delicto
40 et ad latus exterius quod ascendit ad ostium portae quae  pergit ad
aquilonem duae mensae et ad latus alterum ante  vestibulum portae duae
mensae
41 quattuor mensae hinc et quattuor mensae inde per latera  portae
octo mensae erunt super quas immolabunt
42 quattuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris
extructae longitudine cubiti unius et dimidii et latitudine  cubiti
unius et dimidii et altitudine cubiti unius super quas  ponant vasa in
quibus immolatur holocaustum et victima
43 et labia earum palmi unius reflexa intrinsecus per  circuitum super
mensas autem carnes oblationis
44 et extra portam interiorem gazofilacia cantorum in atrio  interiori
quod erat in latere portae respicientis ad aquilonem  et facies eorum
contra viam australem una ex latere portae  orientalis quae
respiciebat ad viam aquilonis
45 et dixit ad me hoc est gazofilacium quod respicit viam  meridianam
sacerdotum qui excubant in custodiis templi
46 porro gazofilacium quod respicit ad viam aquilonis  sacerdotum erit
qui excubant ad ministerium altaris isti sunt  filii Sadoc qui
accedunt de filiis Levi ad Dominum ut  ministrent ei
47 et mensus est atrium longitudine centum cubitorum et  latitudine
centum cubitorum per quadrum et altare ante faciem  templi
48 et introduxit me in vestibulum templi et mensus est  vestibulum
quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde et  latitudinem portae
trium cubitorum hinc et trium cubitorum inde
49 longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum et  latitudinem
undecim cubitorum et octo gradibus ascendebatur ad  eam et columnae
erant in frontibus una hinc et altera inde

Ezechiele 41
1 et introduxit me in templum et mensus est frontes sex  cubitos
latitudinis hinc et sex cubitos latitudinis inde  latitudinem
tabernaculi
2 et latitudo portae decem cubitorum erat et latera portae  quinque
cubitis hinc et quinque cubitis inde et mensus est  longitudinem eius
quadraginta cubitorum et latitudinem viginti  cubitorum
3 et introgressus intrinsecus mensus est in fronte portae  duos
cubitos et portam sex cubitorum et latitudinem portae  septem
cubitorum
4 et mensus est longitudinem eius viginti cubitorum et  latitudinem
viginti cubitorum ante faciem templi et dixit ad me  hoc est sanctum
sanctorum
5 et mensus est parietem domus sex cubitorum et latitudinem  lateris
quattuor cubitorum undique per circuitum domus
6 latera autem latus ad latus bis triginta tria et erant  eminentia
quae ingrederentur per parietem domus in lateribus  per circuitum ut
continerent et non adtingerent parietem templi
7 et platea erat in rotundum ascendens sursum per cocleam et  in
cenaculum templi deferebat per gyrum idcirco latius erat  templum in
superioribus et sic de inferioribus ascendebatur ad  superiora in
medium
8 et vidi in domo altitudinem per circuitum fundata latera ad
mensuram calami sex cubitorum spatio
9 et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque  cubitorum et
interior domus in lateribus domus
10 et inter gazofilacia latitudinem viginti cubitorum in  circuitu
domus undique
11 et ostium lateris ad orationem ostium unum ad viam  aquilonis et
ostium unum ad viam australem et latitudinem loci  ad orationem
quinque cubitorum in circuitu
12 et aedificium quod erat separatum versumque ad viam  respicientem
ad mare latitudinis septuaginta cubitorum paries  autem aedificii
quinque cubitorum latitudinis per circuitum et  longitudo eius
nonaginta cubitorum
13 et mensus est domus longitudinem centum cubitorum et quod
separatum erat aedificium et parietes eius longitudinis centum
cubitorum
14 latitudo autem ante faciem domus et eius quod erat  separatum
contra orientem centum cubitorum
15 et mensus est longitudinem aedificii contra faciem eius  quod erat
separatum ad dorsum ekthetas ex utraque parte centum  cubitorum et
templum interius et vestibula atrii
16 limina et fenestras obliquas et ekthetas in circuitu per  tres
partes contra uniuscuiusque limen stratumque ligno per  gyrum in
circuitu terra autem usque ad fenestras et fenestrae  clausae super
ostia
17 et usque ad domum interiorem et forinsecus per omnem  parietem in
circuitu intrinsecus et forinsecus ad mensuram
18 et fabrefacta cherubin et palmae et palma inter cherub et  cherub
duasque facies habebat cherub
19 faciem hominis iuxta palmam ex hac parte et faciem leonis  iuxta
palmam ex alia parte expressam per omnem domum in  circuitu
20 de terra usque ad superiora portae cherubin et palmae  celatae
erant in pariete templi
21 limen quadrangulum et facies sanctuarii aspectus contra  aspectum
22 altaris lignei trium cubitorum altitudo et longitudo eius  duo
cubitorum et anguli eius et longitudo eius et parietes eius  lignei et
locutus est ad me haec est mensa coram Domino
23 et duo ostia erant in templo et in sanctuario
24 et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola  quae in se
invicem plicabantur bina enim ostia erant ex utraque  parte ostiorum
25 et celata erant in ipsis ostiis templi cherubin et  scalptura
palmarum sicut in parietibus quoque expressa erat  quam ob rem erant
et grossiora ligna in vestibuli fronte  forinsecus
26 super quae fenestrae obliquae et similitudo palmarum hinc  atque
inde in umerulis vestibuli secundum latera domus  latitudinemque
parietum

Ezechiele 42
1 et eduxit me in atrium exterius per viam ducentem ad  aquilonem et
eduxit me in gazofilacium quod erat contra  separatum aedificium et
contra aedem vergentem ad aquilonem
2 in facie longitudinis centum cubitos ostii aquilonis et  latitudinis
quinquaginta cubitos
3 contra viginti cubitos atrii interioris et contra  pavimentum
stratum lapide atrii exterioris ubi erat porticus  iuncta porticui
triplici
4 et ante gazofilacia deambulatio decem cubitorum latitudinis  ad
interiora respiciens viae cubiti unius et ostia earum ad  aquilonem
5 ubi erant gazofilacia in superioribus humiliora quia  subportabant
porticus quae ex illis eminebant de inferioribus  et de mediis
aedificii
6 tristega enim erant et non habebant columnas sicut erant  columnae
atriorum propterea eminebant de inferioribus et de  mediis a terra
7 et peribolus exterior secundum gazofilacia quae erant in  via atrii
exterioris ante gazofilacia longitudo eius  quinquaginta cubitorum
8 quia longitudo erat gazofilaciorum atrii exterioris  quinquaginta
cubitorum et longitudo ante faciem templi centum  cubitorum
9 et erat subter gazofilacia haec introitus ab oriente  ingredientium
in ea de atrio exteriori
10 in latitudine periboli atrii quod erat contra viam  orientalem in
facie aedificii separati et erant ante aedificium  gazofilacia
11 et via ante faciem eorum iuxta similitudinem  gazofilaciorum quae
erant in via aquilonis secundum  longitudinem eorum sic et latitudo
eorum et omnis introitus  eorum et similitudines et ostia eorum
12 secundum ostia gazofilaciorum quae erant in via  respiciente ad
notum ostium in capite viae quae via erat ante  vestibulum separatum
per viam orientalem ingredientibus
13 et dixit ad me gazofilacia aquilonis et gazofilacia austri  quae
sunt ante aedificium separatum haec sunt gazofilacia  sancta in quibus
vescuntur sacerdotes qui adpropinquant ad  Dominum in sancta sanctorum
ibi ponent sancta sanctorum et  oblationem pro peccato et pro delicto
locus enim sanctus est
14 cum autem ingressi fuerint sacerdotes non egredientur de  sanctis
in atrium exterius et ibi reponent vestimenta sua in  quibus
ministrant quia sancta sunt vestienturque vestimentis  aliis et sic
procedent ad populum
15 cumque conplesset mensuras domus interioris eduxit me per  viam
portae quae respiciebat ad viam orientalem et mensus est  eam undique
per circuitum
16 mensus autem est contra ventum orientalem calamo mensurae
quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum
17 et mensus est contra ventum aquilonem quingentos calamos  in calamo
mensurae per gyrum
18 et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in  calamo
mensurae per circuitum
19 et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in  calamo
mensurae
20 per quattuor ventos mensus est illud murum eius undique  per
circuitum longitudine quingentorum cubitorum et latitudine
quingentorum cubitorum dividentem inter sanctuarium et vulgi  locum

Ezechiele 43
1 et duxit me ad portam quae respiciebat ad viam orientalem
2 et ecce gloria Dei Israhel ingrediebatur per viam  orientalem et vox
erat ei quasi vox aquarum multarum et terra  splendebat a maiestate
eius
3 et vidi visionem secundum speciem quam videram quando venit  ut
disperderet civitatem et species secundum aspectum quem  videram iuxta
fluvium Chobar et cecidi super faciem meam
4 et maiestas Domini ingressa est templum per viam portae  quae
respiciebat ad orientem
5 et levavit me spiritus et introduxit me in atrium interius  et ecce
repleta erat gloria Domini domus
6 et audivi loquentem ad me de domo et vir qui stabat iuxta  me
7 dixit ad me fili hominis locus solii mei et locus  vestigiorum pedum
meorum ubi habito in medio filiorum Israhel  in aeternum et non
polluent ultra domus Israhel nomen sanctum  meum ipsi et reges eorum
in fornicationibus suis et in ruinis  regum suorum et in excelsis
8 qui fabricati sunt limen suum iuxta limen meum et postes  suos iuxta
postes meos et murus erat inter me et eos et  polluerunt nomen sanctum
meum in abominationibus quas fecerunt  propter quod consumpsi eos in
ira mea
9 nunc ergo repellant procul fornicationem suam et ruinas  regum
suorum a me et habitabo in medio eorum semper
10 tu autem fili hominis ostende domui Israhel templum et
confundantur ab iniquitatibus suis et metiantur fabricam
11 et erubescant ex omnibus quae fecerunt figuram domus et  fabricae
eius exitus et introitus et omnem descriptionem eius  et universa
praecepta eius cunctumque ordinem eius et omnes  leges eius ostende
eis et scribes in oculis eorum et custodiant  omnes descriptiones eius
et praecepta illius et faciant ea
12 ista est lex domus in summitate montis omnes fines eius in
circuitu sanctum sanctorum est haec ergo est lex domus
13 istae autem mensurae altaris in cubito verissimo qui  habebat
cubitum et palmum in sinu eius erat cubitus et cubitus  in latitudine
et definitio usque ad labium eius in circuitu  palmus unus haec quoque
erat fossa altaris
14 et de sinu terrae usque ad crepidinem novissimam duo  cubiti et
latitudo cubiti unius et a crepidine maiori usque ad  crepidinem
minorem quattuor cubiti et latitudo unius cubiti
15 ipse autem arihel quattuor cubitorum et ab arihel usque  sursum
cornua quattuor
16 et arihel duodecim cubitorum in longitudine per duodecim  cubitos
latitudinis quadrangulatum aequis lateribus
17 et crepido quattuordecim cubitorum longitudinis per  quattuordecim
latitudinis in quattuor angulis eius et corona in  circuitu eius
dimidii cubitus et sinus eius unius cubiti per  circuitum gradus autem
eius versi ad orientem
18 et dixit ad me fili hominis haec dicit Dominus Deus hii  sunt ritus
altaris in quacumque die fuerit fabricatum ut  offeratur super illud
holocaustum et effundatur sanguis
19 et dabis sacerdotibus Levitis qui sunt de semine Sadoc qui
accedunt ad me ait Dominus Deus ut offerant mihi vitulum de  armento
pro peccato
20 et adsumens de sanguine eius pones super quattuor cornua  eius et
super quattuor angulos crepidinis et super coronam in  circuitu et
mundabis illud et expiabis
21 et tolles vitulum qui oblatus fuerit pro peccato et  conbures illum
in separato loco domus extra sanctuarium
22 et in die secunda offeres hircum caprarum inmaculatum pro  peccato
et expiabunt altare sicut expiaverunt in vitulo
23 cumque conpleveris expians illud offeres vitulum de  armento
inmaculatum et arietem de grege inmaculatum
24 et offeres eos in conspectu Domini et mittent sacerdotes  super eos
sal et offerent eos holocaustum Domino
25 septem diebus facies hircum pro peccato cotidie et vitulum  de
armento et arietem de pecoribus inmaculatos offerent
26 septem diebus expiabunt altare et mundabunt illud et  implebunt
manum eius
27 expletis autem diebus in die octava et ultra facient  sacerdotes
super altare holocausta vestra et quae pro pace  offerunt et placatus
ero vobis ait Dominus Deus

Ezechiele 44
1 et convertit me ad viam portae sanctuarii exterioris quae
respiciebat ad orientem et erat clausa
2 et dixit Dominus ad me porta haec clausa erit non aperietur  et vir
non transiet per eam quoniam Dominus Deus Israhel  ingressus est per
eam eritque clausa
3 principi princeps ipse sedebit in ea ut comedat panem coram  Domino
per viam vestibuli portae ingredietur et per viam eius  egredietur
4 et adduxit me per viam portae aquilonis in conspectu domus  et vidi
et ecce implevit gloria Domini domum Domini et cecidi  in faciem meam
5 et dixit ad me Dominus fili hominis pone cor tuum et vide  oculis
tuis et auribus tuis audi omnia quae ego loquor ad te de  universis
caerimoniis domus Domini et de cunctis legibus eius  et pones cor tuum
in viis templi per omnes exitus sanctuarii
6 et dices ad exasperantem me domum Israhel haec dicit  Dominus Deus
sufficiant vobis omnia scelera vestra domus  Israhel
7 eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde et
incircumcisos carne ut sint in sanctuario meo et polluant domum  meam
et offertis panes meos adipem et sanguinem et dissolvitis  pactum meum
in omnibus sceleribus vestris
8 et non servastis praecepta sanctuarii mei et posuistis  custodes
observationum mearum in sanctuario meo vobismet ipsis
9 haec dicit Dominus Deus omnis alienigena incircumcisus  corde et
incircumcisus carne non ingredietur sanctuarium meum  omnis filius
alienus qui est in medio filiorum Israhel
10 sed et Levitae qui longe recesserunt a me in errore  filiorum
Israhel et erraverunt a me post idola sua et  portaverunt iniquitatem
suam
11 erunt in sanctuario meo aeditui et ianitores portarum  domus et
ministri domus ipsi mactabunt holocaustosin et  victimas populi et
ipsi stabunt in conspectu eorum ut  ministrent eis
12 pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum  suorum et
facti sunt domui Israhel in offendiculum iniquitatis  idcirco levavi
manum meam super eos dicit Dominus Deus et  portaverunt iniquitatem
suam
13 et non adpropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi  neque
accedent ad omne sanctuarium meum iuxta sancta sanctorum  sed
portabunt confusionem suam et scelera sua quae fecerunt
14 et dabo eos ianitores domus in omni ministerio eius et  universis
quae fiunt in ea
15 sacerdotes autem Levitae filii Sadoc qui custodierunt  caerimonias
sanctuarii mei cum errarent filii Israhel a me ipsi  accedent ad me ut
ministrent mihi et stabunt in conspectu meo  ut offerant mihi adipem
et sanguinem ait Dominus Deus
16 ipsi ingredientur sanctuarium meum et ipsi accedent ad  mensam meam
ut ministrent mihi et custodiant caerimonias meas
17 cumque ingredientur portas atrii interioris vestibus  lineis
induentur nec ascendet super eos quicquam laneum quando  ministrant in
portis atrii interioris et intrinsecus
18 vittae lineae erunt in capitibus eorum et feminalia linea  erunt in
lumbis eorum et non accingentur in sudore
19 cumque egredientur atrium exterius ad populum exuent se  vestimenta
sua in quibus ministraverunt et reponent ea in  gazofilacio sanctuarii
et vestient se vestimentis aliis et non  sanctificabunt populum in
vestibus suis
20 caput autem suum non radent neque comam nutrient sed  tondentes
adtondent capita sua
21 et vinum non bibet omnis sacerdos quando ingressurus est  atrium
interius
22 et viduam et repudiatam non accipient uxores sed virgines  de
semine domus Israhel sed et viduam quae fuerit vidua a  sacerdote
accipient
23 et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et  pollutum et
inter mundum et inmundum ostendent eis
24 et cum fuerit controversia stabunt in iudiciis meis et  iudicabunt
leges meas et praecepta mea in omnibus  sollemnitatibus meis
custodient et sabbata mea sanctificabunt
25 et ad mortuum hominem non ingredientur ne polluantur nisi  ad
patrem et matrem et filium et filiam et fratrem et sororem  quae
alterum virum non habuit in quibus contaminabuntur
26 et postquam fuerit emundatus septem dies numerabuntur ei
27 et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius  ut
ministret mihi in sanctuario offeret pro peccato suo ait  Dominus Deus
28 erit autem eis hereditas ego hereditas eorum et  possessionem non
dabitis eis in Israhel ego enim possessio  eorum
29 victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent et  omne votum
in Israhel ipsorum erit
30 et primitiva omnium primogenitorum et omnia libamenta ex  omnibus
quae offeruntur sacerdotum erunt et primitiva ciborum  vestrorum
dabitis sacerdoti ut reponat benedictionem domui suae
31 omne morticinum et captum a bestia de avibus et de  pecoribus non
comedent sacerdotes

Ezechiele 45
1 cumque coeperitis terram dividere sortito separate  primitias Domino
sanctificatum de terra longitudine viginti  quinque milia et
latitudine decem milia sanctificatum erit in  omni termino eius per
circuitum
2 et erit ex omni parte sanctificatum quingentos per  quingentos
quadrifariam per circuitum et quinquaginta cubitis  in suburbana eius
per gyrum
3 et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque  milium et
latitudinem decem milium et in ipso erit templum  sanctumque sanctorum
4 sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris  sanctuarii qui
accedunt ad ministerium Domini et erit eis locus  in domos et in
sanctuarium sanctitatis
5 viginti quinque autem milia longitudinis et decem milia  latitudinis
erunt Levitis qui ministrant domui ipsi possidebunt  viginti
gazofilacia
6 et possessionem civitatis dabitis quinque milia latitudinis  et
longitudinis viginti quinque milia secundum separationem  sanctuarii
omni domui Israhel
7 principi quoque hinc et inde in separationem sanctuarii et  in
possessionem civitatis contra faciem separationis sanctuarii  et
contra faciem possessionis urbis a latere maris usque ad  mare et a
latere orientis usque ad orientem longitudinem autem  iuxta
unamquamque partium a termino occidentali usque ad  terminum
orientalem
8 de terra erit ei possessio in Israhel et non depopulabuntur  ultra
principes populum meum sed terram dabunt domui Israhel  secundum
tribus eorum
9 haec dicit Dominus Deus sufficiat vobis principes Israhel
iniquitatem et rapinas intermittite et iudicium et iustitiam  facite
separate confinia vestra a populo meo ait Dominus Deus
10 statera iusta et oephi iustum et batus iustus erit vobis
11 oephi et batus aequalia et unius mensurae erunt ut capiat  decimam
partem chori batus et decimam partem chori oephi iuxta  mensuram chori
erit aequa libratio eorum
12 siclus autem viginti obolos habeat porro viginti sicli et  viginti
quinque sicli et quindecim sicli minam facient
13 et haec sunt primitiae quas tolletis sextam partem oephi  de choro
frumenti et sextam partem oephi de choro hordei
14 mensura quoque olei batus olei decima pars chori est et  decem bati
chorum faciunt quia decem bati implent chorum
15 et arietem unum de grege ducentorum de his quae nutriunt  Israhel
in sacrificium et in holocaustum et in pacifica ad  expiandum pro eis
ait Dominus Deus
16 omnis populus terrae tenebitur primitiis his principi in  Israhel
17 et super principem erunt holocausta et sacrificium et  libamina in
sollemnitatibus et in kalendis et in sabbatis in  universis
sollemnitatibus domus Israhel ipse faciat pro peccato  sacrificium et
holocaustum et pacifica ad expiandum pro domo  Israhel
18 haec dicit Dominus Deus in primo mense una mensis sumes  vitulum de
armento inmaculatum et expiabis sanctuarium
19 et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato et  ponet in
postibus domus et in quattuor angulis crepidinis  altaris et in
postibus portae atrii interioris
20 et sic facies in septima mensis pro unoquoque qui  ignoravit et
errore deceptus est et expiabitis pro domo
21 in primo mense quartadecima die mensis erit vobis paschae
sollemnitas septem diebus azyma comedentur
22 et faciet princeps in die illa pro se et pro universo  populo
terrae vitulum pro peccato
23 et in septem dierum sollemnitate faciet holocaustum Domino  septem
vitulos et septem arietes inmaculatos cotidie septem  diebus et pro
peccato hircum caprarum cotidie
24 et sacrificium oephi per vitulum et oephi per arietem  faciet et
olei hin per singula oephi
25 septimo mense quintadecima die mensis in sollemnitate  faciet sicut
supra dicta sunt per septem dies tam pro peccato  quam pro holocausto
et in sacrificio et in oleo

Ezechiele 46
1 haec dicit Dominus Deus porta atrii interioris quae  respicit ad
orientem erit clausa sex diebus in quibus opus fit  die autem sabbati
aperietur sed et in die kalendarum aperietur
2 et intrabit princeps per viam vestibuli portae de foris et  stabit
in limine portae et facient sacerdotes holocaustum eius  et pacifica
eius et adorabit super limen portae et egredietur  porta autem non
claudetur usque ad vesperam
3 et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in  sabbatis et
in kalendis coram Domino
4 holocaustum autem hoc offeret princeps Domino in die  sabbati sex
agnos inmaculatos et arietem inmaculatum
5 et sacrificium oephi per arietem agnis autem sacrificium  quod
dederit manus eius et olei hin per singula oephi
6 in die autem kalendarum vitulum de armento inmaculatum et  sex agni
et arietes inmaculati erunt
7 et oephi per vitulum oephi quoque per arietem faciet  sacrificium
agnis autem sicut invenerit manus eius et olei hin  per singula oephi
8 cumque ingressurus est princeps per viam vestibuli portae
ingrediatur et per eandem viam exeat
9 et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in
sollemnitatibus qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret
egrediatur per viam portae meridianae porro qui ingreditur per  viam
portae meridianae egrediatur per viam portae aquilonis non  revertetur
per viam portae per quam ingressus est sed e regione  illius
egredietur
10 princeps autem in medio eorum cum ingredientibus  ingredietur et
cum egredientibus egredietur
11 et in nundinis et in sollemnitatibus erit sacrificium  oephi per
vitulum et oephi per arietem agnis autem erit  sacrificium sicut
invenerit manus eius et olei hin per singula  oephi
12 cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum aut  pacifica
voluntaria Domino aperietur ei porta quae respicit ad  orientem et
faciet holocaustum suum et pacifica sua sicut fieri  solet in die
sabbati et egredietur claudeturque porta postquam  exierit
13 et agnum eiusdem anni inmaculatum faciet holocaustum  cotidie
Domino semper mane faciet illud
14 et sacrificium faciet super eo cata mane mane sextam  partem oephi
et de oleo tertiam partem hin ut misceatur similae  sacrificium Domino
legitimum iuge atque perpetuum
15 faciet agnum et sacrificium et oleum cata mane mane  holocaustum
sempiternum
16 haec dicit Dominus Deus si dederit princeps donum alicui  de filiis
suis hereditas eius filiorum suorum erit possidebunt  ea hereditarie
17 si autem dederit legatum de hereditate sua uni servorum  suorum
erit illius usque ad annum remissionis et revertetur ad  principem
hereditas autem eius filiis eius erit
18 et non accipiet princeps de hereditate populi per  violentiam et de
possessione eorum sed de possessione sua  hereditatem dabit filiis
suis ut non dispergatur populus meus  unusquisque a possessione sua
19 et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portae  in
gazofilacia sanctuarii ad sacerdotes quae respiciebant ad  aquilonem
et erat ibi locus vergens ad occidentem
20 et dixit ad me iste est locus ubi coquent sacerdotes pro  delicto
et pro peccato ubi coquent sacrificium ut non efferant  in atrio
exteriori et sanctificetur populus
21 et eduxit me in atrium exterius et circumduxit me per  quattuor
angulos atrii et ecce atriolum erat in angulo atrii  atriola singula
per angulos atrii
22 in quattuor angulos atrii atriola disposita quadraginta  cubitorum
per longum et triginta per latum mensurae unius  quattuor erant
23 et paries per circuitum ambiens quattuor atriola et  culinae
fabricatae erant subter porticus per gyrum
24 et dixit ad me haec est domus culinarum in qua coquent  ministri
domus Domini victimas populi

Ezechiele 47
1 et convertit me ad portam domus et ecce aquae egrediebantur  subter
limen domus ad orientem facies enim domus respiciebat ad  orientem
aquae autem descendebant in latus templi dextrum ad  meridiem altaris
2 et eduxit me per viam portae aquilonis et convertit me ad  viam
foras portam exteriorem viam quae respiciebat ad orientem  et ecce
aquae redundantes a latere dextro
3 cum egrederetur vir ad orientem qui habebat funiculum in  manu sua
et mensus est mille cubitos et transduxit me per aquam  usque ad talos
4 rursumque mensus est mille et transduxit me per aquam usque  ad
genua
5 et mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad  renes et
mensus est mille torrentem quem non potui pertransire  quoniam
intumuerant aquae profundae torrentis qui non potest  transvadari
6 et dixit ad me certe vidisti fili hominis et duxit me et  convertit
ad ripam torrentis
7 cumque me convertissem ecce in ripa torrentis ligna multa  nimis ex
utraque parte
8 et ait ad me aquae istae quae egrediuntur ad tumulos sabuli
orientalis et descendunt ad plana deserti intrabunt mare et  exibunt
et sanabuntur aquae
9 et omnis anima vivens quae serpit quocumque venerit torrens  vivet
et erunt pisces multi satis postquam venerint illuc aquae  istae et
sanabuntur et vivent omnia ad quae venerit torrens
10 vivent et stabunt super illa piscatores ab Engaddi usque  ad
Engallim siccatio sagenarum erunt plurimae species erunt  piscium eius
sicut pisces maris magni multitudinis nimiae
11 in litoribus autem eius et in palustribus non sanabuntur  quia in
salinas dabuntur
12 et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte  omne
lignum pomiferum non defluet folium ex eo et non deficiet  fructus
eius per singulos menses adferet primitiva quia aquae  eius de
sanctuario egredientur et erunt fructus eius in cibum  et folia eius
ad medicinam
13 haec dicit Dominus Deus hic est terminus in quo  possidebitis
terram in duodecim tribubus Israhel quia Ioseph  duplicem funiculum
habet
14 possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus quam  levavi
manum meam ut darem patribus vestris et cadet terra haec  vobis in
possessionem
15 hic est autem terminus terrae ad plagam septentrionalem a  mari
magno via Bethalon venientibus Sadada
16 Emath Berotha Sabarim quae est inter terminum Damasci et  confinium
Emath domus Atticon quae est iuxta terminos Auran
17 et erit terminus a mari usque ad atrium Aenon terminus  Damasci et
ab aquilone ad aquilonem et terminus Emath plaga  autem
septentrionalis
18 porro plaga orientalis de medio Auran et de medio Damasci  et de
medio Galaad et de medio terrae Israhel Iordanis  disterminans ad mare
orientale metiemini etiam plagam  orientalem
19 plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas
Contradictionis Cades et torrens usque ad mare magnum et plaga  ad
meridiem australis
20 et plaga maris mare magnum a confinio per directum donec  venias
Emath haec est plaga maris
21 et dividetis terram istam vobis per tribus Israhel
22 et mittetis eam in hereditatem vobis et advenis qui  accesserint ad
vos qui genuerint filios in medio vestrum et  erunt vobis sicut
indigenae inter filios Israhel vobiscum  divident possessionem in
medio tribuum Israhel
23 in tribu autem quacumque fuerit advena ibi dabitis  possessionem
illi ait Dominus Deus

Ezechiele 48
1 et haec nomina tribuum a finibus aquilonis iuxta viam  Aethlon
pergentibus Emath atrium Aenon terminus Damasci ad  aquilonem iuxta
Emath et erit ei plaga orientalis mare Dan una
2 et ad terminum Dan a plaga orientali usque ad plagam maris  Aser una
3 et super terminum Aser a plaga orientali usque ad plagam  maris
Nepthalim una
4 et super terminum Nepthalim a plaga orientali usque ad  plagam maris
Manasse una
5 et super terminum Manasse a plaga orientali usque ad plagam  maris
Ephraim una
6 et super terminum Ephraim a plaga orientali usque ad plagam  maris
Ruben una
7 et super terminum Ruben a plaga orientali usque ad plagam  maris
Iuda una
8 et super terminum Iuda a plaga orientali usque ad plagam  maris
erunt primitiae quas separabitis viginti quinque milibus  latitudinis
et longitudinis sicuti singulae partes a plaga  orientali usque ad
plagam maris et erit sanctuarium in medio  eius
9 primitiae quas separastis Domino longitudo viginti quinque  milibus
et latitudo decem milibus
10 hae autem erunt primitiae sanctuarii sacerdotum ad  aquilonem
viginti quinque milia et ad mare latitudinis decem  milia sed et ad
orientem latitudinis decem milia et ad meridiem  longitudinis viginti
quinque milia et erit sanctuarium Domini  in medio eius
11 sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc qui  custodierunt
caerimonias meas et non erraverunt cum errarent  filii Israhel sicut
erraverunt et Levitae
12 et erunt eis primitiae de primitiis terrae sanctum  sanctorum iuxta
terminum Levitarum
13 sed et Levitis similiter iuxta fines sacerdotum viginti  quinque
milia longitudinis et latitudinis decem milia omnis  longitudo viginti
et quinque milium et latitudo decem milium
14 et non venundabunt ex eo neque mutabunt nec transferentur
primitiae terrae quia sanctificatae sunt Domino
15 quinque milia autem quae supersunt in latitudine per  viginti
quinque milia profana erunt urbis in habitaculum et in  suburbana et
erit civitas in medio eius
16 et heae mensurae eius ad plagam septentrionalem quingenti  et
quattuor milia et ad plagam meridianam quingenti et quattuor  milia et
ad plagam orientalem quingenti et quattuor milia et ad  plagam
occidentalem quingenti et quattuor milia
17 erunt autem suburbana civitatis ad aquilonem ducenti  quinquaginta
et in meridie ducenti quinquaginta et ad orientem  ducenti
quinquaginta et ad mare ducenti quinquaginta
18 quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum  primitias
sanctuarii decem milia in orientem et decem milia ad  occidentem erunt
sicut primitiae sanctuarii et erunt fruges  eius in panes his qui
serviunt civitati
19 servientes autem civitati operabuntur ex omnibus tribubus  Israhel
20 omnes primitiae viginti quinque milium per viginti quinque  milia
in quadrum separabuntur in primitias sanctuarii et  possessionem
civitatis
21 quod autem reliquum fuerit principis erit ex omni parte
primitiarum sanctuarii et possessionis civitatis e regione  viginti
quinque milium primitiarum usque ad terminum orientalem  sed et ad
mare e regione viginti quinque milium usque ad  terminum maris
similiter in partibus principis erit et erunt  primitiae sanctuarii et
sanctuarium templi in medio eius
22 de possessione autem Levitarum et de possessione civitatis  in
medio partium principis erit inter terminum Iuda et inter  terminum
Beniamin et ad principem pertinebit
23 et reliquis tribubus a plaga orientali usque ad plagam
occidentalem Beniamin una
24 et contra terminum Beniamin a plaga orientali usque ad  plagam
occidentalem Symeon una
25 et super terminum Symeonis a plaga orientali usque ad  plagam
occidentis Isachar una
26 et super terminum Isachar a plaga orientali usque ad  plagam
occidentalem Zabulon una
27 et super terminum Zabulon a plaga orientali usque ad  plagam maris
Gad una
28 et super terminum Gad ad plagam austri in meridiem et erit  finis
de Thamar usque ad aquas Contradictionis Cades hereditas  contra mare
magnum
29 haec est terra quam mittetis in sortem tribubus Israhel et  hae
partitiones earum ait Dominus Deus
30 et hii egressus civitatis a plaga septentrionali  quingentos et
quattuor milia mensurabis
31 et portae civitatis in nominibus tribuum Israhel portae  tres a
septentrione porta Ruben una porta Iudae una porta Levi  una
32 et ad plagam orientalem quingentos et quattuor milia et  portae
tres porta Ioseph una porta Beniamin una porta Dan una
33 et ad plagam meridianam quingentos et quattuor milia  metieris
portam Symeonis unam portam Isachar unam portam  Zabulon unam
34 et ad plagam occidentalem quingenti et quattuor milia  portae eorum
tres porta Gad una porta Aser una porta Nepthalim  una
35 per circuitum decem et octo milia et nomen civitatis ex  illa die
Dominus ibidem




